De translatione S. Barnardi

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De translatione S. Barnardi
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 123


De translatione S. Barnardi 1.

123.0449D| Regni coelorum civibus tantam gloriam consuevit tribuere omnipotens Deus, ut coruscantes miraculis spargant per populos famam laudis: et nostris temporibus de magnifico Patre nostro beato Barnardo pontifice visiones clara ostensione sunt revelatae hominibus, aetate meritoque diversis. Sed cum nullus acquiesceret, ostendit se cuidam viro, nomine Rainaldo, aetate longaeva et sacerdotali gratia sublimato: cujus relatione omnis dubietas merito pelleretur, quia erat vir nobilis, et castitatis munere insignis; et, ut ipse retulit, ita sibi apparuit. Dum quiesceret in strato suo sub profundo noctis 123.0450D| silentio, apparuit ei quidam vir magnae auctoritatis, sacerdotali stola indutus, ferens archiepiscopale pallium, qui eum vocavit, dicens: Rainalde, me, te volo scire, conditorem hujus fuisse loci, et ut corpus meum fratribus tuis praecipias transferri, quod indigne concluditur in coeno aquarum. Coepit autem eadem revelatio multis apparere, et minaci voce idem sanctus, ut celerius fieret, praecipere; et nisi obedirent suis sermonibus, locum asserebat, quem fundaverat, desolaturum.

2.

Igitur tertia feria infra albas Paschae, nono videlicet Kalendas Maii, anno Dominicae Incarnationis 123.0451A| nongentesimo quarto decimo, detectum est sanctum corpus ejus, et a tellure levatum summa cum laetitia. Sed cum a tumulo membra beati pontificis levarentur, visum est senioribus vino ablui, ex quo multa sunt officia languentibus praestita. Vidimus energumenos, atque lunaticos hujus liquoris unda 123.0452A| potatos, viribus convaluisse, sedata impulsione daemoniaca. Sed postquam feretro impositae fuissent beatae reliquiae, fit clamor sanctorum gaudentium; atque ad sinistram altaris apostolorum, quod ipse vivens sacraverat, locantur summa cum laetitia populorum.