De tonitruis

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De tonitruis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De tonitruis (Beda), J. P. Migne

(0609B)Litteras dilectionis vestrae desideratas (venerande Pater Herefride) accepi, quibus me valde laboriosum atque periculosum opusculum, certe obtrectatorum invidorumque latratibus atque blasphemiis patens, qui me fortasse diabolico (quod absit) spiritu, aut iniqua magicae excogitatione artis afflatum, et non sancti Spiritus gratia illuminatum, aut rhetorico spiritu imbutum, haec fecisse et excogitasse asserant, nova videlicet praesagia rerum, quasi ore prophetico praedicere subire jussisti. Obsecrantes, scilicet, firmiterque saepissime praecipientes, ut de sermone aliquid utrobique deesse constat, quid mystice tonitrua (0609C)praesignant, juxta ingenioli mei igniculum, in Latinum vertere sermonem. Vestris autem praeceptis obtemperans, idcirco hoc opusculum perficere maxime studui, ne vestra venerabilis petitio apud me floccipendi (0610B)ab ullo videretur. Verumtamen subnixis precibus flagito ut contra invidos, qui vel canino dente hoc opusculum corrodere aut subsannare conaturi sunt, vel, quasi latrantes canes, abversum me rabido ore desaevient, quique in eo se doctos esse arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis, et anchora sancti sermonis vestri, fideliumque vestrorum, hoc opusculum ex sermone, a fideli vestro in Latinum translatum, omnimodis ab invidorum inimicorumve detractionibus, stabilitum atque illaesum permanere faciatis. Precor etiam vos (pater charissime) ut qui tantum opus me subire fecistis, in (0610C)sanctarum vestrarum victimis, in conspectu Altissimi, pro me misero peccatore fideliter intercedatis.

I. DE TONITRUIS IN QUATUOR ORBIS PARTES.

Ab Oriente. --Ab orientali igitur plaga si exorta (0611A)fuerint tonitrua, secundum subtilium philosophorum traditiones, in anni ipsius circulo, humani sanguinis copiosam effusionem ipsa praesignant tonitrua.

Ab Occidente. --Ab occidentali quoque climate cum surrexerint tonitrua, sapientes secundum nimiam subtilitatem indagantes, rerumque praesagia agiliter investigantes, mortalitatem prolis Adae, pessimamque pestilentiam ipso in anno imminere significare tonitrua dixerunt.

A Meridie. --Meridiana (ut sagacis ingenii philosophi, qui intellectuali consideratione, indagabilique prudentia rerum praesagia notaverunt, aiunt) tonitrua, incolas pelagi magna clade anni illius curriculo esse morituros, praefigurant.

A Septentrione. --Boreae namque, juxta subtilitatem (0611B)eorum qui investigare rerum causas conati sunt, quando intonant tonitrua, pessimorum peccatorum, paganorum videlicet atque perversorum Christianorum, mortalitatem significant.

II. PRAESAGIA PRO MENSIBUS.

De Januario. --Si in mense Januario (prout agilitas philosophorum reperit) tonitrua percrepant, in anni ipsius ambitu multos homines ac pecora, oves videlicet, esse morituros, sylvarumque ac nemorum sterilitatem vel infructuositatem praefigurant.

De Februario. --In mense Februario si tonitrua fuerint exorta, valde (ut aiunt) auribus audientium nocent, et ad aurem pertinent, qui ipsam perturbant.

(0611C)De Martio. --Martii quoque mensis tonitrua, juxta sagacis ingenii nobilium philosophorum investigationem, periculosa designant praesagia (sicuti namque dicunt), mortalitatem vel diem tremendi judicii praefigurant.

De Aprili. --Mensis etiam Aprilis tonitrua, seminibus (ut aiunt) ac frugibus in anni ipsius curriculo periculum imminere significant, et inter undas vasti pelagi navigare valde esse periculosum praenotant.

De Maio. --Si autem aliquo in anno tonitrua Maio in mense tonuerint, illi qui rerum praesagia subtiliter notaverunt, ipsa tonitrua pluviam copiosam frugumque ac feni nimiam fertilitatem anno in ipso esse venturam significare dixerunt.

De Junio. --Junio quoque in mense si in curriculo (0611D)anni illius tonitrua surrexerint (prout philosophi testantur), piscium diversi generis multifariam diversamque multitudinem inter glauciconas undas fluminum anno in ipso venturas esse ipsa tonitrua declarant.

De Julio. --Philosophi etiam qui intellectuali consideratione agilique studio rerum praesagia indagare conati sunt, Julii mensis tonitrua, quocunque in anno, hominibus anni in illius curriculo magnum imminere mortis periculum arboribusque nimiam infructuositatem praesignare dixerunt.

De Augusto. --Repertores quoque, magnarum subtilitatum auctores, egregia prudentia philosophiae considerationis, in rebus pertractandis, in spectaculi latibulis locupletati, mensis Augusti tonitrua in cujuslibet (0612A)anni ambitu si intonuerint, pelagi pisces per turmas atque generationes suas, nocivumque serpentini generis exercitum anno in ipso esse fortiter morituros praefigurare dixerunt.

De Septembri. --Si aliquo in anno (prout sagacis ingenii philosophi subtiliter investigaverunt) Septembri in mense tonitrua fuerint exorta, anni in ipsius curriculo copiosam multitudinem laicorum, de hoc saeculo catervatim migraturam esse, ipsa tonitrua mystice designant.

De Octobri. --Auctores, qui mirabili speculatione quid tonitrua temporum significent investigaverunt, asserunt tonitrua mensis Octobris infra anni illius circulum validissimas aeris procellas atque ingentissimos ventos esse venturos significare.

(0612B)De Novembri. --Novembris quoque tonitrua, in quocunque anno tonuerint, juxta subtilium philosophorum physicam speculationem, in anni ipsius curriculo nimiam omnium infecunditatem sterilitatemque imminere designant.

De Decembri. --Felici etiam artificiosaque consideratione nobilissimi ingenii doctores, in speculo rerum spirituali cernere conati sunt, quia tonitruum mensis Decembris nihil nocivum malumve hominibus seu caeteris animalibus, aut omnibus frugibus praefigurant, sed prospera atque saluberrima ab illis videntur esse.

III. DE SEPTEM FERIIS. De Dominico die. --Si quolibet in anno, tonitrua in die Dominico tonuerint, prout philosophi, qui (0612C)rerum praesagia agili consideratione investigaverunt, asserunt, clericorum atque sanctimonialium feminarum ingentem mortalitatem imminere ipsa tonitrua designant.

De Lunae die. --Auctores quoque praeclari ingenii, qui pervigili speculatione, secundum humanae intelligentiae capacitatem, omnia ac praefigurationes rerum his qui eam agnoscere desiderant scripserunt, si aliquo in anno in die Lunae tonitrua fuerint exorta, turmas conjugum esse morituros, frugesque eclipsim passuras esse, ipsa tonitrua praefigurare aiunt.

De Martis die. --Secundum etiam nimiae sagacitatis florulentam scientiam ac philosophicae contemplationis subtilitatem philosophi, qui physica consideratione quasi prophetico ore, quid rerum mystice (0612D)praesagia significent declarant, inter caetera sic aiunt: Martis in die, in cujuslibet anni circulo, si surrexerint tonitrua, magnificam, copiosissimamque abundantiam frugum terrae superficiei esse venturam, mystice tonitrua significare nemo dubitet.

De Mercurii die. --Solerti cura cognoscendarum rerum amatores sapientiae subducti, de tonitruum diei Mercurii praefigurationibus inter diversas ac varias rerum subtilitates, se ita reperisse testantur: nam (ut dicunt) si forte contigerit ut in die Mercurii se elevent tonitrua, scorta ac meretrices fatuasque feminas per agmina sua catervatim de ergastulo carnis esse migraturas, aut humani sanguinis copiosam effusionem ipsa tonitrua praesignare, nulli est dubitandum.

(0613A)De Jovis die. --Efficacis prudentissimaeque scientiae mentis suae fibris cati inventores, qui indesinenter sanctae philosophiae praesagia rerum rimare ac perscrutari non cessant de praefigurationibus tonitruum diei Jovis, prudenti investigatione ita asserunt. Testantur namque quod quotiescunque Jupiter suo in die intonat, multiplicem abundantiam frugum terrae esse venturam, uberrimamque incolarum pelagi superbam multitudinem per cunctos alveos ac turmas suas fluminum multipliciter impleturam, ipsa tonitrua praefigurant.

De Veneris die. --Nobilium didascalorum, qui pene a cunabulis inter matris philosophiae ubera sunt lactati atque nutriti, prudentissima contemplatione, acutissima, varioque flore philosophicaeque subtilitatis (0613B)ornata ingenia, de praesagiis tonitruum die (0614A)Veneris ita statuunt. Testantur etenim omnimodis Veneris in die tonitrua si contigerint, quia vel regis interfectionem, aut validissimum bellum, multorumque stragem ociter imminere, vel multa pecora moritura esse, ipsa tonitrua praesignant.

De Sabbati die. --Philosophi, qui artificiali scientia rerum naturas atque praesagia intellectuali speculatione subtiliter cernere, juxta sagacissimi eorum ingenii nimiam flagrantiam, conati sunt, de Saturni diei tonitruum omnibus praefigurationibus, quae taliter investigare atque exponere dicuntur. Si enim (ut aiunt) in die Saturni tonitrua surrexerint, tonueritque, haud longe exinde aut ingentem pestilentiam humani generis esse venturam, vel validissimum bellum venturum, ipsa tonitrua designant.