De temporibus (Beda)

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De temporibus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De temporibus (Beda), J. P. Migne

ARGUMENTUM IN LIBRUM VEN. BEDAE DE TEMPORIBUS.

Superiore libro de mundo et praecipuis ejus partibus, brevibus ac perspicuis rudimentis, in Cosmographia lector institutus est, quandoquidem ad temporum ac historiarum cognitionem quibus hoc argumentum est destinatum ea disciplina parasceve est. Hoc autem volumine quod de Temporibus inscribitur, temporum partes, species et discrimina cursim tantum exponit: praecedente enim idem argumentum copiosius tractat. Ordinis enim fuit, et quidem secundum naturam, ut posteaquam temporis causam unde proveniat, id est, mundum, explicasset, nunc de effectibus et consequentibus oratio institueretur, quae quia praecedenti libro fusius traduntur, explicationem locorum difficilium illi argumento reservavimus.

CAPUT PRIMUM. Temporis divisio. (0277B)

Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus dividuntur. Momentum est (0278B)minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum: est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat: (0279A)hora enim finis est temporis, sicut et, horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Constat autem hora quatuor punctis, decem minutis, quindecim partibus, XL momentis. Et notandum propter errorem cavendum, quod computus partim natura, partim auctoritate vel consuetudine, nitatur: natura, ut, annum communem duodecim menses lunares habere: consuetudine, ut menses triginta diebus computari: auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare.

CAPUT II. De Die. Dies vulgaris est solis praesentia super terras, qui proprie XXIV horis adimpletur. Hunc, Hebraei, Chaldaei, et Persae inter duos solis exortus: Aegyptii (0279B)inter duos occasus numerant: Romani a medio noctis (0280A)in medium. Umbri et Athenienses a meridie computant ad meridiem. Moses autem a mane usque ad mane unum diem appellat: sed Domino surgente vespera sabbati, lucescebat in primam sabbati, ut homo de luce lapsus in tenebras, deinceps a tenebris rediret ad lucem.

CAPUT III De Nocte. Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino avida deficeret humanitas: ubi rigidior, ibi et ad opera minuenda et ad membra fovenda prolixior. Cujus partes sunt septem: Crepusculum, id est, dubia lux inter lucem et tenebras; nam creperum, dubium dicimus. Vesperum, apparente stella hujus nominis. (0280B)Conticinium, quando omnia silent. Intempestum, (0281A)quod est medium et inactuosum noctis tempus. Gallicinium, quando gallus resonat. Matutinum, inter abcessum tenebrarum, et aurorae adventum: et diluculum, quasi jam incipiens parva diei lux, haec et aurora solem praecedens.

CAPUT IV. De Hebdomada. Hebdomada septem diebus constat, octavus autem dies idem primus est; ad quem reditur, eoque rursus hebdomada orditur. His nomina gentilitas a planetis indidit, habere se credentes a sole spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Jove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem. Sed sanctus Sylvester Ferias appellare constituit, primum diem Dominicum (0281B)nuncupans, imitatus Hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteros a numero nominant: apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur; qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus similiter habebant et annis, quinquagesimum diem Pentecosten, annum vero Jubileum, id est, libertatem vocantes.

CAPUT V. De Mense. Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXIX et semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit: sed facilitas computandi trigenis et undetrigenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum (0281C)singulis annis exsuperat. Duodecies enim viceni et (0282A)bini CCLXIV faciunt, ut indecies viceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Calendis incipiunt, Aegyptii a quarto die Calendarum Septembrium, usque in nonum Calendarum earumdem, XXX diebus suos menses computantes; residuos vero dies intercalares appellant. Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.

CAPUT VI. De Mensibus Romanorum. Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum ordinatum agebant, diebus CCCIV qui primum mensem genitori suo Marti dicavit: secundum ab apertione frugum nominavit Aprilem: tertium Maiae matri (0282B)Mercurii, et quartum Junoni sacravit: Quintili et Sextili, qui nunc a nativitate Julii Caesaris, et Augusti triumpho nominantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit: quorum initia Calendas appellavit, quia tunc calata, id est, vocata in Capitolium plebe, dicto quinquies vel septies verbo calo, id est, voco, quot dies superessent ad Nonas pronunciabatur. Nonas autem, quod nono ante Idus die confluerent in urbem, sciscitaturi quid esset eo mense faciendum. Porro Idus diem qui medium dividit mensem: iduare enim Etrusca lingua dividere est. His Numa duos menses adjiciens, Januarium a Jano, Februarium a Februo, deo lustrationum, nominando, CCCLIV diebus annum ad cursum lunae disposuit, quem Julius Caesar undecim diebus adjectis, (0282C)sicut hodie servatur, instituit

CAPUT VII. De Solstitio et Aequinoctio. (0283A) Solstitia et aequinoctia bina putantur, VIII Calend. Januarii et Julii, Aprilisque et Octobris, octavis scilicet in partibus Capricorni, Cancri, Arietis, et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligit: Alexandriae vero XIV horas, in Italia XV, in Britannia XVII. Ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur, id quod cogit ratio credi: solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subjecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto, quod fieri in insula Thule Pythias (0283B)Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in Septentriones a Britannia distante.

CAPUT VIII. De Temporibus. Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: ver, illo redeunte, humidum et calidum: aestas vero, illo superfervente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars ejus calore fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris (0284A)et frigoris graves morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.

CAPUT IX. De Annis. Annus solaris vel civilis est, dum sol CCCLXV diebus et quadrante zodiacum peragit, quem Romani a bruma, Hebraei ab aequinoctio verno, Graeci a solstitio, Aegyptii inchoant ab autumno. Annus lunaris communis XII lunis, id est, diebus CCCLIV. Embolismus tredecim lunis, et diebus trecentis octuaginta quatuor implentur, a luna paschali sumentes initium. Annus magnus est, dum omnia sidera, certis cursibus exactis, ad locum suum revertuntur, quem sexcentis annis solaribus Josephus dicit impleri.

CAPUT X. De Bissexto. (0284B) Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum, ex quo egressus est, non in CCCLXV diebus, sed quarta diei parte superadjecta revertitur. Verbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intraverit, in hunc anno sequenti meridie, tertio vespere, quarto medio noctis, quinto rursum in exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum: ne si forte non addatur, per CCCLXV annos aequinoctium vernale brumali die proveniat. Quem Aegyptii anno suo expleto, id est, IV Calendarum septembrium, Romani VI calendarum Martiarum, unde et nomen accepit, interponunt. Breviori autem et vulgari ratione bissextum retardatio generat solis, non ad eamdem lineam per CCCLXV dies plene redeuntis: quem si, verbi (0285A)gratia, in aequinoctio vernali, quod juxta Aegyptios XII Calendarum Aprilium die provenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaveris, hunc anno sequenti, die videlicet eodem, aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum augeri reperies, ut nisi diem ante superadjicias, XI Calendas Aprilis aequinoctium facturus sol e medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem caeteris quoque servaturus exortibus.

CAPUT XI. De Circulo decennovenali. Cyclum decennovenalem propter XIV lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem anni solaris diem unaquaeque luna per XIX annos, CCXXXV circumacta vicibus, inerrabili cursu redeat, (0285B)qui dividitur in ogdoadas et hendecadas, hoc est, in VIII et XI annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt, quorum alter ad explementum occurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur, alioquin hendecades solares uno die transcenderent lunarem. Licet quidam violenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur: cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae, futuro tempori nihil praejudicare, et ipsi nullum hendecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies, qui supersunt, ogdoade, duos qui desunt in hendecade complent.

CAPUT XII. De Saltu Lunae. (0285C)Saltum lunae locus et hora citior incensionis ejus per XIX annos efficit: quamvis enim quidam singulas lunas XXIX semis diebus computantes, incensiones earum medio diei, et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae, sed calculandi facilitatem vel compendium inquirunt. Nam si naturam quaeras lunae primi mensis, quae nunc in meridie: et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora, et uno puncto et decem momentis, et dimidio momenti nonadecima parte unius puncti ante medium diei vel noctis illustratur. Haec tamen distinctio non ad certum embolismi, vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem XIX tendit annorum, sicque per XIX annos (0285D)paulatim lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovenalis (0286A)cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas, per XV decennovenales cyclos XV tibi luna, ubi prima putatur, occurret.

CAPUT XIII. Continentia Circuli ejusdem. Cyclus idem paschalis VIII est lineis communitus. Primus ordo continet annos ab incarnatione Domini, unius singulis annis augmento crescentes. Secundus indictiones Romanorum, quae in se per XV annorum cursum revolvuntur. Tertius Epactas XI lunares, quae per singulos annos solares ad cursum lunae succrescunt, et ad lunam Calendarum quaerendam semper adjiciuntur positae XI Calendas Apriles. Quartus concurrentes septimanae dies, quae positae IX Calendas Apriles, propter dispendium bissexti necessario (0286B)XXVIII annis implentur: quarum ratio cogit cyclos decennovenales XXVIII describi, ut singulae concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi DXXXII annis explicetur. Quintus cyclum lunarem, quem tribus annis decennovenalis praecedit: XIX annis etiam ipse comprehensus. Sextus XIV lunas, quibus veteres pascha faciebant, quae a duodecimo Calendas Apriles, usque in XIV Calendas Maias vario discursu vagantes, tempus incensionis ab VIII Idus Martias usque in Nonas Apriles accipiunt: a XIV autem luna usque ad XIV anni sequentis dies sunt CCCLIV, si communis annus est. Si embolismus, CCCLXXXIV. Septimo, dies dominicae Paschae reperiuntur ab XI Calendarum Aprilium usque in VII Calendas Maias, ob rationem (0286C)embolismorum licenter extendi. Ultimo ordine luna festi paschalis a XV usque in XXI propter diem dominicum variata: adimit enim saltus noctem, addit verro aetatem, quae per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna deficit, quod putatur, naturaliter vero nox ipsa perseverat, quae nox initium est futuri anni, et cycli incipientis exordium: propter quod idem ultimus annus Epactas XVIII tunc retinens, primo anno non XI ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. Et quia XXX dierum fine revolvuntur, nulla epacta in principio cycli ponitur.

CAPUT XIV. Argumenta titulorum paschalium (0286D)Si nosse vis quot sunt anni ab incarnatione Domini, scito quot fuerint ordines Indictionum, ut puta (0287A)quinto anno Tiberii principis XLVI hos per XV multiplica, fiunt DCXC. Adde semper regulares XII, quia quarta Indictione secundum Dionysium, Dominus natus est, et Indictionem anni cujus volueris, utpote in praesenti unam, fiunt DCCIII. Isti sunt anni nativitatis Domini. Si vis scire quota sit Indictio, sume annos Domini, et adjice tria, partire per XV, et quod remanserit ipsa est indictio anni praesentis. Si vis scire quot sint Epactae lunares, partire annos Domini per XIX, et quod remanserit multiplica per XI; item partire per triginta, et remanent Epactae. Si vis scire concurrentes septimanae dies, sume annos Domini, et eorumdem quartam partem adjice. His quoque quatuor adde quinque concurrentes fuerunt anno nativitatis Domini; hos partire per septem, (0287B)et remanent Epactae solis. Si vis scire quotus sit annus circuli decennovenalis, sume annos Domini, et unum adjiciens, quia ejusdem anno secundo natus est Dominus, partire per XIX, et quod remanserit ipse est annus cycli decennovenalis. Si vis scire quotus cyclus lunaris est, sume annos Domini, et duo subtrahens divide per XIX, et quod remanserit ipse est annus circuli lunaris. Si vis nosse bissextilem annum, partire annos Domini per IV, quantum remanserit, tot sunt anni a bissexto. His ergo ad certum inventis, facile diem paschae lunamque reperies. Quod si a praesenti post aliquot annos, verbi gratia post C, pascha scire velis, Epactas tamen, et concurrentes solis dies invenire sufficit, partire autem centum per XIX, et remanent V. Illas ergo scito Epactas (0287C)centesimo quas quinto anno futuras. Eodem modo centum per XXVIII dividens, eas centesimo, quas XVI anno concurrentes solis invenies.

CAPUT XV. De Sacramento temporis Paschalis. Ideo autem pascha non ad eumdem redit anni diem, sicut tempus Dominicae nativitatis, quod ibi nativitatis ipsius memoria tantum solemnis habeatur: hic vero vitae venturae et mysteria celebrentur et munera capiantur: unde et nomen ipsum Paschae transitum de morte ad vitam significans, congruum quoque mysteriis tempus inquirit: primo, ut, aequinoctio transcenso, tenebrae mortis a vera luce vincantur; deinde, ut primo mense anni, qui dicitur mensis (0287D)Novorum, vitae novae gaudia celebrentur. Tertio, ut resurrectio die tertio facta, et tertio tempore seculi, id est, sub gratia manifesta, cum jam ante legem, et sub lege et prophetico lateret enigmate, in tertia lunae septimana veneretur, cum et ipsa tunc lunae conversio mentis gloriam de terrenis ad coelestem doceat mutari contuitum. Atque ad ultimum, ut dies Dominica conditione lucis insignis, et triumpho Christi veneranda, nostra quoque resurrectione nobis exoptabilis in memoriam revocetur.

CAPUT XVI. De Mundi Aetatibus. (0288A) Sex aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas ab Adam usque ad Noe continens generationes X, annos vero MDCLVI. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham generationes similiter complexa X, annos autem CCXCII. Quae in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit, quod fari, id est, loqui non potest. Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIV, annos vero DCCCCXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ab Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater (0288B)gentium constitutus est. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque juxta Matthaeum XIV, annis autem CCCCLXXIII porrecta, a qua Regum tempora coeperunt. Juvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carnem generationibus et ipsa XIV, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.

CAPUT XVII. Cursus et Ordo Temporum. Prima ergo aetas continet annos juxta Hebraeos MDCLVI. Juxta Septuaginta interpretes MMCCXLII. (0288C)Adam annorum CXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est. Seth annorum CV genuit Enos. Iste incoepit invocare nomen Domini. Enos annorum XC genuit Cainan. Cainan annorum LXX genuit Malaleel, qui interpretatur plantatio Domini. Malaleel annorum LXV genuit Jareth. Jareth annorum CLXII genuit Enoch, qui est translatus a Deo. Enoch annorum LXV genuit Mathusalem. Concupiscunt filii Dei filias hominum. Mathusalem annorum CLXXXVII genuit Lamech. Gigantes nati sunt. Lamech annorum CLXXXII genuit Noe, qui arcam aedificavit. Noe anno DC venit diluvium.

CAPUT XVIII. De secunda Aetate. Secunda aetas continet annos juxta Hebraeos (0288D)CCXCII. Juxta Septuaginta interpretes DCCCXLII vel adjecto Cainan MLXXII. Sem anno II post diluvium genuit Arphaxat, a quo Chaldaei. Arphaxat annorum XXXV genuit Sale, a quo Samaritae et Indi. Sale annorum XXX genuit Heber, a quo Hebraei. Heber annorum XXXIV genuit Phalech. Turris aedificatur. Phalech annorum XXX genuit Reu. Dii primum adorantur. Reu annorum XXXII genuit Seruch. Regnum Scytharum inchoat. Seruch annorum (0289A)XXX genuit Nachor. Regnum Aegyptiorum nascitur. Nachor annorum XXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Sicyoniorum exoritur. Thara annorum LXX genuit Abraham. Semiramis condidit Babylonem.

CAPUT XIX. De tertia Aetate. Tertia aetas continet annos DCCCCXLII. Abraham annorum LXXV venit in Chananeam: Abraham annorum C genuit Isaac. Nam primo genuit Ismael, a quo Ismaelitae. Isaac annorum LX genuit Jacob. Regnum inchoat Argivorum. Jacob annorum XC genuit Joseph. Memphis in Aegypto conditur. Joseph CX annos vixit. Graecia sub Argo segetes habere coepit. Hebraeorum servitus annorum CXLIV. Cecrops (0289B)Athenas condidit. Moses annis XL rexit Israel. Lacedaemon conditur. Josue annis XXVI. Judices a Mose usque ad Samuel praefuerunt annis CCCCV. Othoniel annis XL. Cadmus Thebarum rex Graecas litteras invenit. Aoth annis LXXX. Amphion musicus claruit. Debbora annis XL. Primus Latinis imperavit Picus. Gedeon annis XL. Orpheus Linusque musici claruerunt. Abimelech annis III. Iste fratres suos septuaginta interfecit. Thola annis XXIII. Priamus regnat in Troja. Jair annis XXII. Carmentis Latinas litteras reperit. Jepthe annis VI. Hercules se flammis injecit. Abessa annis VII. Bellum Trojae decennale surrexit. Achialon annis X. Hic in LXX interpretibus non habetur. Labdon annis VIII. Aeneas venit in Italiam. Samson annis XX. Ascanius (0289C)Albam condidit. Heli annis XL. Regnum Sicyoniorum finitur. Samuel et Saul annis XXXII. Lacedaemoniorum regnum exoritur.

CAPUT XX. De quarta Aetate. Quarta aetas continet annos juxta Hebraeos CCCCLXXIII. Translatores Septuaginta XII adjiciunt. David annis XL. Carthago a Didone conditur. Salomon annis XL. Qui templum aedificavit anno CCCCLXXX egressionis ex Aegypto. Ex quo apparet Samuel et Saul XXXII annis non XL praefuisse. Roboam annis XVII. Regnum Israel et Judae dividitur. Abia annis III. Pontifex Abimelech insignis habetur. Asa annis XLI. Hieu prophetes occiditur ab Asa rege Israel. Josaphat annis XXV. Helias et Abdias (0289D)Michaeasque prophetant. Joram annis VIII. Edom defecit a regno Judae. Ochozias anno I. Helias rapitur. Jonadab filius Rechab sacerdos claruit. Athalia annis VI. Joas annis XL. Zacharias Joiadae filius lapidatur. Amazias annis XXIX. Amos prophetat in Israel. Ozias annis LII. Assyriorum regnum in Medos (0290A)transfertur, quod a Beli principio steterat, annis MCCCV. Joathan annis XVI. Ozee, Johel, Esaiasque prophetant. Achaz annis XVI. Roma conditur, et Israel in Medos transfertur. Ezechias annis XXIX. Romulus centum senatores constituit. Manasses annis LV. Numa duos menses adjecit. Amon annis II. Tullius in republica censum egit. Josias annis XXXI Thales physicus claruit. Joachim annis XI. Hujus anno tertio Nabuchodonosor Judaeam cepit Sedechias annis XI. Templum Hierosolymitanum incensum est.

CAPUT XXI. De quinta Aetate. Quinta aetas continet annos DLXXXIX. Hebraeorum captivitas annis LXX. Judith historia conscribitur. (0290B)Darius annis XXXVI. Hujus secundo anno templum Hierosolymis exstruitur. Primus autem regni ejus inter septuaginta annos captivitatis Judaicae concluditur. Xerces annis XX. Herodotus historiographus agnoscitur. Artabanus mensibus VII. Socrates nascitur. Artaxerxes annis XL. Esdras legem, Neemias Hierosolymam restaurat. Darius, qui et Nothus, annis XIX. Plato nascitur. Artaxerxes, annis LX. Hester historia completur. Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. Xerxes Ochi filius annis IIII. Xenocrates claruit. Darius annis VI. Hucusque regnum Persarum, dehinc Graecorum. Alexander annis V. Nam VII ejus anni cum Persarum regibus supputantur. Ptolemaeus Lagi filius annis XL. Machabaeorum liber inchoat. (0290C)Primus Philadelphus annis XXXIII. Septuaginta interpretes claruerunt. Evergetes annis XXVI. Jesus Sapientiae librum composuit. Philopater annis XVII. Machabaeorum liber secundus inchoat. Epiphanes annis XXIIII. Romani Graecos obtinuerunt. Philometor annis XXXV. Hunc Anthiochus superans Judaeos oppressit. Evergetes annis XXIX. Brutus Hispaniam subegit. Soter annis XVII. Varro Ciceroque nascuntur. Alexander annis X. Syria per Gabinium ducem subjicitur Romanis. Ptolemaeus Cleopatrae filius annis VIII. Salustius historiographus nascitur. Dionysius annis XXX. Pompeius Judaeam cepit. Cleopatra annis XXII. Hucusque regnum Graecorum, nunc Romanorum. Julius Caesar annis V. Ab hoc Caesares appellati.

CAPUT XXII. De sexta Aetate. (0290D) Sexta aetas continet annos praeteritos DCCVIII. Octavianus annis LVI. Hujus anno XLII Dominus nacitur, completis ab Adam annis MMMDCCCCLII. Juxta alios MMMMMCXCIX. Tiberius annis XXIII. Hujus anno XVIII Dominus crucifigitur. Caius annis (0291A)quatuor. Matthaeus Evangelium scribit. Claudius annis tredecim. Petrus Romam, Marcus Alexandriam petit. Nero annis quatuordecim. Petrus et Paulus cruci gladioque traduntur. Vespasianus annis X. Hujus secundo anno Hierosolyma subvertitur. Titus annis II. Hic facundus et pius fuit. Domitianus annis XVI. Joannes in Patmon relegatur. Nerva anno I. Joannes apostolus Ephesum rediens Evangelium scripsit. Trajanus annis XIX. Simon Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et requiescit Joannes Ephesi. Hadrianus annis XXI. Aquila interpres habetur. Antoninus Pius annis XXII mensibus quatuor. Valentinus et Marcion agnoscuntur. Antoninus minor annis XIX. Cataphrygarum haeresis exoritur. Commodus annis tribus. Theodotion interpres (0291B)habetur. Aelius Pertinax anno I. Severus Pertinax annis octodecim. Symmachus interpres habetur. Antonius Caracalla annis VII. Quinta editio Hierosolymis invenitur. Marcianus anno I. Aurelius Antonius annis quatuor. Sexta editio Nicapoli reperitur. Alexander annis tredecim. Origenes Alexandriae claruit. Maximinus annis tribus. Hic persequitur Christianos. Gordianus annis septem. Fabianus episcopus Romae celebratur. Philippus annis septem. Hic primus Christianus imperator fuit. Decius anno uno. Antonius monachus claruit. Gallus et Volusianus annis II. Novatiana haeresis exoritur. Valerianus annis XV cum Gallieno. Cyprianus martyrio coronatur. Claudius annis II. Paulus Samosatae haeresim condidit. Aurelianus annis (0291C)V, hic persequitur Christianos. Tacitus anno I. Probus annis VII. Manichaeorum haeresis exorta est. Carus annis II. Iste de Persis triumphavit. Diocletianus et Maximianus annis XX. Iste persequitur Christianos. Maximinus Severusque annis II. Constantinus annis XXXI. Nicaena synodus congregatur. Constantius et Constans annis XXIV. Ossa Andreae (0292A)et Lucae Constantinopolim transferuntur. Julianus annis II. Hic ex Christiano paganus persequitur Christianos. Jovianus anno I. Hic cum omni exercitu Christianus efficitur. Valentianus annis XIII, qui a Juliano ob fidem Christi militia fuerat privatus. Valens annis III. Gratianus annis VI. Ambrosius et Martinus episcopi clarescunt. Valentinianus cum Theodosio annis IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. Theodosius annis III cum Arcadio et Honorio. Anachorita Joannes claruit. Arcadius annis XIII cum fratre Honorio. Joannes Chrysostomus et Augustinus episcopi praedicantur. Honorius annis XV cum Theodosio minore. Cyrillus Alexandriae claruit. Theodosius minor annis XXVI. Ephesina synodus Nestorium condemnat. Martianus annis VII. Chalcedonense (0292B)concilium geritur. Leo major annis XVII. Aegyptus errore Dioscori latrat. Zenon annis XVII. Corpus Barnabae apostoli reperitur. Anastasius annis XXVI. Fulgentius episcopus praedicatur. Justinus annis IX. Acephalorum haeresis abdicatur. Justinianus annis XXXIX. Hujus VI anno Dionysius paschales circulos inchoat. Justinus minor annis XI. Armenii fidem Christi suscipiunt. Tiberius annis VII. Herminigildus rex Gothorum martyrio coronatur. Mauritius annis XXI. Gregorius Romae floruit episcopus. Phocas annis VIII. Saxones in Britannia fidem Christi suscipiunt. Heraclius annis XXVI. Judaei in Hispania Christiani efficiuntur. Heracleonus cum matre sua Martina annis II. Constantinus filius Heraclii mensibus VI. Constantinus filius Constantini (0292C)annis XXVIII. Eclipsis solis facta est indictione septima, quinto Nonas Maias. Constantinus filius Constantini superioris annis XVII. Hic sextam synodum composuit. Justinianus filius Constantini annis X. Africa restaurata est imperio Romanorum. Leo annis III. Tiberius dehinc quintum egit annum. Reliquum sextae aetatis Deo soli patet.