De temporibus

This is the stable version, checked on 11 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De temporibus
AD 703
editio: incognita
fons: incognitus

I. Temporis divisio.

recensere

[1][2] Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum: est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat: [3] hora enim finis est temporis, sicut et, horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum.

Constat autem hora quatuor punctis, decem minutis, [4] quindecim partibus, XL momentis. Et notandum propter errorem cavendum [5], quod computus partim natura, partim auctoritate vel consuetudine, nitatur: natura, ut [6], annum communem duodecim menses lunares habere: consuetudine, ut menses triginta diebus computari: auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare.

II. De Die.

recensere

[7] Dies vulgaris est solis praesentia super terras, qui proprie XXIV horis [8] adimpletur. Hunc, [9] Hebraei, Chaldaei, et Persae inter duos solis exortus: Aegyptii inter duos occasus numerant: Romani a medio noctis in [10] medium. Umbri et Athenienses a meridie computant ad meridiem.

Moses autem a mane usque ad mane unum diem appellat: sed Domino surgente vespera sabbati, lucescebat in [11] primam sabbati, ut homo de luce lapsus in tenebras, deinceps a tenebris rediret ad lucem.

III. De Nocte.

recensere

[12] Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino avida deficeret humanitas: ubi rigidior, ibi et ad opera minuenda et ad membra fovenda prolixior. Cuius partes sunt septem: Crepusculum, id est, dubia lux inter lucem et tenebras; nam creperum, dubium dicimus. Vesperum, apparente stella huius nominis. Conticinium, quando omnia silent. [13] Intempestum, quod est medium et inactuosum noctis tempus.

Gallicinium, quando gallus resonat. Matutinum, inter abcessum [14] tenebrarum, et aurorae adventum: et diluculum, quasi iam incipiens [15] parva diei lux, haec et aurora solem praecedens.

IV. De Hebdomada.

recensere

[16] Hebdomada septem diebus constat, octavus autem dies idem primus est; ad quem reditur, eoque rursus hebdomada [17] orditur. His nomina gentilitas a planetis indidit, habere se credentes a sole spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem.

Sed sanctus Sylvester Ferias [18] appellare constituit, primum diem Dominicum nuncupans, imitatus Hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteros a numero nominant: apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur; qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus similiter habebant et annis, quinquagesimum diem Pentecosten, annum vero Iubileum, id est, libertatem vocantes.

V. De Mense.

recensere

[19] Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXIX [20] et semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit: sed facilitas computandi trigenis et undetrigenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum singulis annis exsuperat.

Duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, ut indecies viceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Calendis incipiunt, Aegyptii a quarto die Calendarum Septembrium, usque in nonum Calendarum earumdem, XXX diebus suos menses computantes; [21] residuos vero dies intercalares appellant.

Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.

VI. De Mensibus Romanorum.

recensere

[22] Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum [23] ordinatum agebant, diebus CCCIV qui primum mensem genitori suo Marti dicavit: secundum ab apertione frugum nominavit Aprilem: tertium Maiae matri Mercurii, et quartum Iunoni sacravit: Quintili et Sextili, qui nunc a nativitate Iulii Caesaris, et Augusti triumpho nominantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit: quorum initia Calendas appellavit, quia tunc calata, id est, vocata in Capitolium plebe, dicto quinquies vel septies verbo calo, id est, voco, quot dies superessent ad Nonas [24] pronunciabatur. Nonas autem, quod nono ante Idus die confluerent in urbem, [25] sciscitaturi quid esset eo mense faciendum.

Porro Idus diem qui medium dividit mensem: iduare enim Etrusca lingua dividere est. His Numa duos menses adiiciens, Ianuarium a Iano, Februarium a Februo, deo lustrationum, nominando, CCCLIV diebus annum ad cursum lunae disposuit, quem Iulius Caesar undecim diebus adiectis, sicut hodie servatur, instituit

VII. De Solstitio et Aequinoctio.

recensere

[26] Solstitia et aequinoctia bina putantur, VIII Calend. Ianuarii et Iulii, Aprilisque et Octobris, octavis scilicet [27] in partibus Capricorni, Cancri, Arietis, et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligit: Alexandriae vero XIV horas, in Italia XV, in Britannia XVII. Ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur, id quod cogit ratio credi: solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto, quod fieri in insula Thule Pythias Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in Septentriones a Britannia distante.

VIII. De Temporibus.

recensere

Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: ver, illo redeunte, humidum et calidum: aestas vero, illo superfervente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum.

Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars eius calore [28] fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.

IX. De Annis.

recensere

[29][30]Annus solaris vel civilis est, dum sol CCCLXV diebus et quadrante zodiacum peragit, quem Romani a bruma, Hebraei ab aequinoctio verno, Graeci a solstitio, Aegyptii inchoant ab autumno. Annus lunaris communis XII lunis, id est, diebus CCCLIV. [31] Embolismus tredecim lunis, et diebus trecentis octuaginta quatuor implentur, a luna paschali [32] sumentes initium.

Annus magnus est, dum omnia sidera, certis cursibus exactis, ad locum suum revertuntur, quem sexcentis annis solaribus Iosephus dicit impleri.

X. De bissexto

recensere

Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum, ex quo egressus est, non in CCCLXV diebus, sed quarta diei parte superadiecta revertitur. Verbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intraverit, in [33] hunc anno sequenti meridie, tertio vespere, quarto medio noctis, quinto rursum in [34] exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum: ne si forte non addatur, per CCCLXV annos aequinoctium vernale [35] brumali die proveniat. Quem Aegyptii anno suo [36] expleto, id est, IV Calendarum septembrium, Romani VI calendarum Martiarum, unde et nomen accepit, interponunt. Breviori autem et vulgari ratione bissextum retardatio generat solis, non ad eamdem lineam per CCCLXV dies plene redeuntis: quem si, verbi gratia, in aequinoctio vernali, quod iuxta Aegyptios XII Calendarum Aprilium die provenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaveris, hunc anno sequenti, die videlicet eodem, aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum augeri reperies, ut nisi diem ante superadiicias, XI Calendas Aprilis aequinoctium facturus sol e medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem [37] caeteris quoque servaturus exortibus.

XI. De Circulo decennovenali.

recensere

Cyclum decennovenalem propter XIV lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem anni solaris diem unaquaeque luna per XIX annos, CCXXXV circumacta vicibus, inerrabili cursu redeat, qui dividitur in ogdoadas et hendecadas, hoc est, in VIII et XI annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt, quorum alter ad explementum occurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur, alioquin hendecades solares uno die transcenderent lunarem. Licet quidam violenter hos dies ex [38] bissextis octo annorum supplere nitantur: cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae, futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum hendecadi bissextum addant.

Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies, qui supersunt, ogdoade, duos qui desunt in hendecade complent.

XII. De Saltu Lunae.

recensere

Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per XIX annos efficit: quamvis enim quidam singulas lunas XXIX semis diebus computantes, incensiones earum medio diei, et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen veritatem naturae, sed calculandi [39] facilitatem vel compendium inquirunt. Nam si naturam quaeras [40] lunae primi mensis, quae nunc [41] in meridie: et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora, et uno puncto et decem momentis, et [42] dimidio momenti nonadecima parte unius puncti ante medium diei vel noctis illustratur.

Haec tamen distinctio non ad certum embolismi, vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem XIX tendit annorum, sicque per XIX annos paulatim lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennovenalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas, per XV decennovenales cyclos XV tibi luna, ubi prima putatur, occurret.

XIII. Continentia Circuli eiusdem.

recensere

[43]Cyclus idem paschalis VIII est lineis communitus. Primus ordo continet annos ab incarnatione Domini, unius singulis annis augmento [44] crescentes. Secundus indictiones Romanorum, quae in se [45] per XV annorum cursum revolvuntur. Tertius Epactas XI lunares, quae per singulos annos solares ad cursum lunae succrescunt, et ad lunam Calendarum quaerendam semper adiiciuntur positae XI Calendas Apriles.

Quartus concurrentes septimanae dies, quae positae IX Calendas Apriles, propter dispendium bissexti necessario XXVIII annis implentur: quarum ratio cogit cyclos decennovenales XXVIII describi, ut singulae concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi DXXXII annis explicetur. Quintus cyclum lunarem, quem tribus annis decennovenalis praecedit: XIX annis etiam ipse comprehensus. Sextus XIV lunas, [46] quibus veteres pascha faciebant, quae a duodecimo Calendas Apriles, usque in XIV Calendas Maias vario discursu vagantes, tempus incensionis ab VIII Idus Martias usque in Nonas Apriles accipiunt: a XIV autem luna usque ad XIV anni sequentis dies sunt CCCLIV, si communis annus est. Si embolismus, CCCLXXXIV. Septimo, dies dominicae Paschae reperiuntur ab XI Calendarum Aprilium usque in VII Calendas Maias, ob rationem embolismorum licenter extendi. [47] Ultimo ordine luna festi paschalis a XV usque in XXI propter diem dominicum variata: [48] adimit enim saltus noctem, [49] addit verro aetatem, quae per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna [50] deficit, quod putatur, naturaliter vero nox ipsa perseverat, quae nox initium est futuri anni, et cycli incipientis exordium: propter quod idem ultimus annus Epactas XVIII tunc retinens, primo anno non XI ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat.

Et quia XXX dierum fine revolvuntur, nulla epacta in principio cycli ponitur.

XIV. Argumenta titulorum paschalium

recensere

Si nosse vis quot sunt anni ab incarnatione Domini, scito quot fuerint ordines Indictionum, ut puta quinto anno Tiberii principis XLVI hos per XV multiplica, fiunt DCXC. Adde semper regulares XII, quia quarta Indictione secundum Dionysium, Dominus natus est, et Indictionem anni cuius volueris, utpote in praesenti [51] unam, fiunt DCCIII. Isti sunt anni nativitatis Domini.

Si vis scire quota sit Indictio, sume annos Domini, et adiice tria, partire per XV, et quod remanserit ipsa est indictio anni praesentis. Si vis scire quot sint Epactae lunares, partire annos Domini per XIX, et quod remanserit multiplica per XI; item partire per triginta, et remanent Epactae. Si vis scire concurrentes septimanae dies, sume annos Domini, et eorumdem quartam partem adiice.

His quoque quatuor [52] adde [53] quinque concurrentes fuerunt anno nativitatis Domini; hos partire per septem, et remanent Epactae solis. Si vis scire quotus sit annus circuli decennovenalis, sume annos Domini, et unum adiiciens, quia eiusdem anno secundo natus est Dominus, partire per XIX, et quod remanserit ipse est annus cycli decennovenalis.

Si vis scire quotus cyclus lunaris est, sume annos Domini, et duo subtrahens divide per XIX, et quod remanserit ipse est annus circuli lunaris. Si vis nosse bissextilem annum, partire annos Domini per IV, quantum remanserit, tot sunt anni a bissexto. His ergo ad certum inventis, facile diem paschae lunamque reperies. Quod si a praesenti post aliquot annos, verbi gratia [54] post C, pascha scire velis, Epactas tamen, et concurrentes solis dies invenire sufficit, partire autem centum per XIX, et remanent V. Illas ergo scito Epactas centesimo quas [55] quinto anno futuras. Eodem modo centum per XXVIII dividens, eas centesimo, quas XVI anno concurrentes solis invenies.

XV. De Sacramento temporis Paschalis.

recensere

Ideo autem pascha non ad eumdem redit anni diem, sicut tempus Dominicae nativitatis, quod ibi nativitatis ipsius memoria tantum solemnis habeatur: hic vero vitae venturae et mysteria celebrentur et munera capiantur: unde et nomen ipsum Paschae transitum de morte ad vitam significans, congruum quoque mysteriis tempus inquirit: primo, ut, aequinoctio transcenso, tenebrae mortis a vera luce vincantur; deinde, ut primo mense anni, qui dicitur mensis Novorum, vitae novae gaudia celebrentur.

Tertio, ut resurrectio die tertio facta, et tertio tempore seculi, id est, sub gratia [56] manifesta, cum iam ante legem, et sub lege et prophetico lateret enigmate, in tertia lunae septimana veneretur, cum et ipsa tunc lunae conversio mentis gloriam de terrenis ad coelestem doceat mutari contuitum.

Atque ad ultimum, ut dies Dominica conditione lucis insignis, et triumpho Christi veneranda, nostra quoque resurrectione nobis exoptabilis in memoriam revocetur.

XVI. De Mundi Aetatibus.

recensere

Sex aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas ab Adam usque ad Noe continens generationes X, annos vero MDCLVI. Quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham generationes similiter complexa X, annos autem CCXCII. Quae in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit, quod fari, id est, loqui non potest.

Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIV, annos vero DCCCCXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ab Abraham sumpsit exordium, [57] qui etiam pater gentium constitutus est. Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque iuxta Matthaeum XIV, annis autem [58] CCCCLXXIII porrecta, a qua Regum tempora coeperunt.

Iuvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carnem generationibus et ipsa XIV, porro annis [59] DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.

XVII. Cursus et Ordo Temporum.

recensere

Prima ergo aetas continet annos iuxta Hebraeos MDCLVI. Iuxta Septuaginta interpretes MMCCXLII. Adam annorum CXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est. Seth annorum CV genuit Enos. Iste incoepit invocare nomen Domini. Enos annorum XC genuit Cainan. Cainan annorum LXX genuit Malaleel, qui interpretatur plantatio Domini. Malaleel annorum LXV genuit Iareth.

Iareth annorum CLXII genuit Enoch, qui est translatus a Deo. Enoch annorum LXV genuit Mathusalem. Concupiscunt filii Dei filias hominum. Mathusalem annorum CLXXXVII genuit Lamech. Gigantes nati sunt. Lamech annorum CLXXXII genuit Noe, qui arcam aedificavit. Noe [60] anno DC venit diluvium.

XVIII. De secunda Aetate.

recensere

Secunda aetas continet annos iuxta Hebraeos CCXCII. Iuxta Septuaginta interpretes [61] DCCCXLII vel adiecto Cainan MLXXII. Sem anno II post diluvium genuit Arphaxat, a quo Chaldaei. Arphaxat annorum XXXV genuit Sale, a quo Samaritae et Indi. Sale annorum XXX genuit Heber, a quo Hebraei. Heber annorum XXXIV genuit Phalech. Turris aedificatur. Phalech annorum XXX genuit Reu.

Dii primum adorantur. Reu annorum XXXII [62] genuit Seruch. Regnum Scytharum inchoat. Seruch annorum XXX genuit Nachor. Regnum Aegyptiorum nascitur. Nachor annorum [63] XXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Sicyoniorum exoritur. Thara annorum LXX genuit Abraham. Semiramis condidit [64] Babylonem.

XIX. De tertia Aetate.

recensere

Tertia aetas continet annos DCCCCXLII. Abraham annorum LXXV venit in Chananeam: Abraham annorum C genuit Isaac. Nam primo genuit Ismael, a quo Ismaelitae. Isaac annorum LX genuit Iacob. Regnum inchoat Argivorum. Iacob annorum XC genuit Ioseph. Memphis in Aegypto conditur. Ioseph CX annos vixit. Graecia sub Argo segetes habere coepit. Hebraeorum servitus annorum [65] CXLIV. Cecrops Athenas [66] condidit. Moses annis XL rexit Israel. Lacedaemon conditur. Iosue annis [67] XXVI. Iudices a Mose usque ad Samuel praefuerunt annis [68] CCCCV. Othoniel annis XL. Cadmus Thebarum rex Graecas litteras invenit. Aoth annis LXXX. Amphion musicus claruit. Debbora annis XL. Primus Latinis [69] imperavit Picus. Gedeon annis XL. Orpheus Linusque musici claruerunt. Abimelech annis III. Iste [70] fratres suos septuaginta interfecit. Thola annis [71] XXIII. Priamus regnat in Troia. Iair annis XXII. Carmentis Latinas litteras reperit. Iepthe annis VI. Hercules se flammis iniecit. Abessa annis VII. Bellum Troiae [72] decennale surrexit. Achialon annis X. Hic in LXX interpretibus non habetur. Labdon annis VIII. Aeneas venit in Italiam. Samson annis XX. Ascanius Albam condidit. Heli annis XL. Regnum Sicyoniorum finitur. Samuel [73] et Saul annis [74] XXXII. Lacedaemoniorum regnum exoritur.

XX. De quarta Aetate.

recensere

Quarta aetas continet annos iuxta Hebraeos CCCCLXXIII. Translatores Septuaginta XII adiiciunt. David annis XL. Carthago a Didone conditur. Salomon annis XL. Qui templum aedificavit anno [75] CCCCLXXX [76] egressionis ex Aegypto. Ex quo apparet Samuel et [77] Saul XXXII annis non XL praefuisse. Roboam annis XVII. Regnum Israel et Iudae dividitur. Abia annis III. Pontifex Abimelech insignis habetur. Asa annis XLI. Hieu prophetes occiditur ab Asa rege Israel. Iosaphat annis [78] XXV. Helias et Abdias Michaeasque prophetant. Ioram annis VIII. Edom defecit a regno Iudae. Ochozias anno I. Helias [79] rapitur. Ionadab filius Rechab sacerdos claruit.

Athalia annis VI. Ioas annis XL. Zacharias Ioiadae filius lapidatur. Amazias annis XXIX. Amos prophetat in Israel. Ozias annis LII. Assyriorum regnum in Medos transfertur, quod a Beli principio steterat, annis MCCCV. Ioathan annis XVI. Ozee, Iohel, Esaiasque prophetant. Achaz annis XVI. Roma conditur, et Israel in Medos transfertur. Ezechias annis XXIX. Romulus centum senatores constituit.

Manasses annis LV. Numa duos menses adiecit. Amon annis II. Tullius in republica censum [80] egit. Iosias annis [81] XXXI Thales physicus claruit. Ioachim annis XI. Huius anno tertio Nabuchodonosor Iudaeam cepit Sedechias annis XI. Templum Hierosolymitanum incensum est.

XXI. De quinta Aetate.

recensere

Quinta aetas continet annos DLXXXIX. Hebraeorum captivitas annis LXX. Iudith historia conscribitur. Darius annis [82] XXXVI. Huius secundo anno templum Hierosolymis exstruitur. Primus autem regni eius inter septuaginta annos captivitatis Iudaicae concluditur. Xerces annis [83] XX. Herodotus historiographus agnoscitur. [84] Artabanus mensibus VII. Socrates nascitur. Artaxerxes annis XL. Esdras legem, Neemias Hierosolymam restaurat.

Darius, qui et Nothus, annis [85] XIX. Plato nascitur. Artaxerxes, [86] annis LX. Hester historia completur. Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. Xerxes Ochi filius annis IIII. Xenocrates claruit. Darius annis VI. Hucusque regnum Persarum, dehinc Graecorum. Alexander annis V. Nam VII eius anni cum Persarum regibus supputantur.

Ptolemaeus Lagi filius annis XL. Machabaeorum liber [87] inchoat. Primus Philadelphus annis XXXIII. Septuaginta interpretes claruerunt. Evergetes annis XXVI [88]. Iesus Sapientiae librum composuit. Philopater annis XVII. Machabaeorum liber secundus inchoat.

Epiphanes annis XXIIII. Romani Graecos obtinuerunt. Philometor annis XXXV. Hunc Anthiochus superans Iudaeos oppressit. Evergetes annis XXIX. Brutus Hispaniam subegit. Soter annis XVII. Varro Ciceroque nascuntur. Alexander annis X. Syria per Gabinium ducem subiicitur Romanis. Ptolemaeus Cleopatrae filius annis [89] VIII. Salustius historiographus nascitur. Dionysius annis XXX. Pompeius Iudaeam cepit. Cleopatra annis XXII. Hucusque regnum Graecorum, [90] nunc Romanorum. Iulius Caesar annis V. Ab hoc Caesares appellati.

XXII. De sexta Aetate.

recensere

Sexta aetas continet annos praeteritos DCCVIII. Octavianus annis LVI. Huius anno XLII Dominus nacitur, completis ab Adam annis MMMDCCCCLII. Iuxta alios MMMMMCXCIX. Tiberius annis XXIII. Huius anno XVIII Dominus crucifigitur. Caius annis quatuor. Matthaeus [91] Evangelium scribit. Claudius annis [92] tredecim. Petrus Romam, Marcus Alexandriam petit. Nero annis quatuordecim. Petrus et Paulus cruci gladioque traduntur.

Vespasianus annis X. Huius secundo anno [93] Hierosolyma subvertitur. Titus annis II. Hic facundus et pius fuit. Domitianus annis XVI. Ioannes in Patmon relegatur. Nerva anno I. Ioannes apostolus Ephesum rediens Evangelium scripsit. Traianus annis [94] XIX. Simon Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et requiescit Ioannes [95] Ephesi. Hadrianus annis XXI. Aquila interpres habetur.

Antoninus Pius annis XXII mensibus [96] quatuor. Valentinus et Marcion agnoscuntur. [97] Antoninus minor annis XIX. Cataphrygarum haeresis exoritur. Commodus annis tribus. Theodotion interpres habetur. [98] Aelius Pertinax anno I. Severus Pertinax annis [99] octodecim. Symmachus interpres habetur. Antonius Caracalla annis VII. Quinta editio Hierosolymis invenitur. Marcianus anno I. Aurelius [100] Antonius annis quatuor. Sexta editio Nicapoli reperitur. Alexander annis tredecim.

Origenes Alexandriae claruit. [101] Maximinus annis tribus. Hic persequitur Christianos. Gordianus annis septem. Fabianus episcopus Romae celebratur. Philippus annis septem. Hic primus Christianus imperator fuit. Decius anno uno. Antonius monachus claruit. Gallus et Volusianus annis II. Novatiana haeresis exoritur. Valerianus annis XV cum Gallieno.

Cyprianus martyrio coronatur. Claudius annis II. Paulus [102] Samosatae haeresim condidit. Aurelianus annis V, hic persequitur Christianos. Tacitus anno I. Probus annis [103] VII. Manichaeorum haeresis exorta est. Carus annis II. Iste de Persis triumphavit. Diocletianus et Maximianus annis XX. Iste persequitur Christianos. Maximinus Severusque annis [104] II. Constantinus annis XXXI. Nicaena synodus congregatur. Constantius et Constans annis XXIV. Ossa Andreae et Lucae Constantinopolim transferuntur.

Iulianus annis II. Hic ex Christiano paganus persequitur Christianos. Iovianus anno I. Hic cum omni exercitu Christianus efficitur. Valentianus annis [105] XIII, qui a Iuliano ob fidem Christi militia fuerat privatus. [106] Valens annis III. Gratianus annis VI. Ambrosius et Martinus episcopi clarescunt.

Valentinianus cum Theodosio annis IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. Theodosius annis III cum Arcadio et Honorio. Anachorita Ioannes claruit. Arcadius annis XIII cum fratre Honorio. Ioannes Chrysostomus et Augustinus episcopi praedicantur. Honorius annis XV cum Theodosio minore. Cyrillus Alexandriae claruit. Theodosius minor annis [107] XXVI. Ephesina synodus Nestorium condemnat. Martianus annis VII. Chalcedonense concilium geritur. Leo maior annis XVII. Aegyptus errore Dioscori latrat. Zenon annis XVII. Corpus Barnabae apostoli reperitur.

Anastasius annis XXVI. Fulgentius episcopus praedicatur. Iustinus annis IX. Acephalorum haeresis abdicatur. Iustinianus annis [108] XXXIX. Huius [109] VI anno Dionysius paschales circulos inchoat. Iustinus minor annis XI. Armenii fidem Christi suscipiunt. Tiberius annis [110] VII. Herminigildus rex Gothorum martyrio coronatur. Mauritius annis XXI. Gregorius Romae floruit episcopus. Phocas annis VIII. Saxones in Britannia fidem Christi suscipiunt. Heraclius annis [111] XXVI. Iudaei in Hispania Christiani efficiuntur.

Heracleonus cum matre sua Martina annis II. Constantinus filius Heraclii mensibus VI. Constantinus filius Constantini annis XXVIII. Eclipsis solis facta est indictione septima, quinto Nonas Maias. Constantinus filius Constantini superioris annis XVII. Hic sextam synodum composuit. Iustinianus filius Constantini annis X. Africa restaurata est imperio Romanorum.

Leo annis III. Tiberius dehinc quintum egit annum. Reliquum sextae aetatis Deo soli patet.

Vide etiam

recensere

Nexus externi

recensere
  1. INC. AUCT. GLOSSAE.———Tempora dicuntur a temperamento, quod se invicem temperent calore et frigore. Momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis, aetatibus. Saeculis, scilicet unius hominis. Saeculum secundum quosdam sunt ducenti et viginti anni; sed Servius dicit uniuscuiusque hominis aetatem vel vitam saeculum posse dici. Beatus Hieronymus sic dicit in libro Hebraicarum Quaestionum: Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annis contracta est, siquidem invenimus quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis et trecentis annis.

    Sol cedit. Sol cursum suum agendo et cedit et succedit sibi. Cedit quidem, dum ab uno in alterum sui circuli transit locum; succedit autem, dum eiusdem semper partes quasi sese sequendo recurrit. Vel cedit, dum prima pars est, venit ultima. Sive cedit in ascendendo usque ad meridiem; succedit in descendendo usque ad occasum.

    Brevibus intervallis. Breve intervallum est de momento ad aliud momentum.

    Cum aliquid. Id est, aliquod sidus, ubi soli cedit ab hominibus; id est, cum locum dat atque succedit aliquod sidus hominibus, non ut transeat, sed tantum se moveat.
  2. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Hora Graecum nomen est. Ὡρα aspiratur, Latine vero ora, quae non tempus significat, sed spatii cuiusque aut magnitudinis extremitatem, ut locorum, regionum, vestium etiam, levem habet; non igitur idem est, spiritu namque distinguitur Graecum et Latinum. Horas autem Graeci vocant quatuor anni trimestria spatia nota, vulgo ver, aestatem, autumnum et hiemem, quas partes auctor est Eustathius Homerum intelligere in Iliade, ubi quatuor deas Horas introducit, quarum duae coelum aperiant, reliquae claudant. Aperitur autem coelum, ut tradunt et physici, et probat Aristoteles lib. II de Generatione et corruptione, a bruma usque ad solstitium, quod tempus est generationis; clauditur vicissim a solstitio usque ad brumam, quod tempus vocant Corruptionis. Toto enim hoc tempore sol decedit; sed vulgatiore significatione temporis momentum quoddam significat diei civilis partem vicesimam quartam, scriptores aequinoctiales vocant, et sunt toto anno aequales, quae dum fiunt, oritur mundi semuncia, id est, vicesima quarta pars alias diei naturalis, quae a nocte distinguitur; partim significat duodecimam, hae sunt inaequales, aestate namque longe sunt huius generis horae. Hiberna itaque nox quia prolixa est, nocturnas habet longiores horas.
  3. A, hora est finis. Vide ad init. variantium Lectionum praecedentis libri quid diximus de codicibus collatis.
  4. Omittunt quindecim partibus A, B, C.
  5. A add. est.
  6. A, ut dicitur.
  7. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Dies vulgaris est solis. Diem hunc vulgo artificialem improprie nominant, alii, ut iam sumus saepius testati, naturalem: nomen certe habet a Iove, quem Graeci Δῖα vocant; intelligunt autem physici Iovis nomine solem, veluti ex notissimo Orphei et Ennii versiculo constat; atqui sol est auctor die.

    Hunc Chaldaei et Persae inter duos solis exortus. De vario dierum initio vide Gellium et Coelii lectiones antiquas.
  8. A, B, C, impletur.
  9. Note: A. om. Hebraei.
  10. A, medium diei.
  11. A, primam.
  12. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Nox est solis absentia. Nox e Graeca dictione est litterae unius mutatione. Graece enim νὺξ noctem significat. Hanc Aristoteles definit, primo libro τῶν Μετεωρῶν, σκίαν τῆς γῆς, id est, umbram terrae. Necesse namque, ut ex physica atque optice constat, corpore in lumine posito umbram fieri in adversa lucis regione. Itaque dum sol infra finitorem (quem Graeci horizonta vocant) decurrit, necesse est umbram terrae late per aera aspergi coelo, non autem penetrare usque ad ultimum coelorum, ut docent astrologi et physici. Est autem umbra hic, quod ad figuram attinet, metae similis seu pyramidae, de qua re vide schemata quaedam superius descripta, ubi haec ipsa copiosius.

    Mortalibus, ad requiem facta. Nox rebus agendis inepta est: ob id quidam a nocendo dictam scribunt; faciunt poetae hanc Terrae prolem (cuius ratio deprehenditur ex his quae modo diximus). Haec statim genuit Ὕπνον καὶ Θάνατον, id est, Somnum et Mortem germanos fratres, tum quia nox somnum conciliet, qui dimidium vitae hominibus aufert, hoc est semimortuos reddere; lepide itaque excogitatum mortem fratrem esse somni, ut apud Senecam in tragoedia: Dirae frater languidae mortis.

    Ubi nox rigidior. Frigidis somnus producitur, calidis autem conciliatur. Vide Aristotelem in libello de Somno et Vigilia. Itaque natura provisum est, ut hibernae noctes aestivis sint longiores, et eo quidem magis, quo regio ipsa septentrionibus extra solis viam propius subiecta est, veluti Britannia noctem brumalem habet horarum XVII, Germania XVI, Italia vero XV; Hibernia autem XXIV. Porro Thyle, quae terrarum ultima est, mensibus pluribus una nox durat, sed vicissim in his solstitiales dies totidem horas perdurant, itaque lucis et tenebrarum ratio in omnibus regionibus aequalis est, facta inter sese collatione aequalium et inaequalium.

    Apparente stella huius nominis. Haec Veneris stella est, quae dum solem sequitur, et sub noctem in occasura coeli parte cernitur, Vesper et Hesperus, et Vesperugo dicitur; si vero idem sidus mane solem antevertat, Lucifer et Graece Phosporos dicitur, omnium stellarum quae in coelo sunt maxima ac luculentissima. Umbram enim reddit tanto luna minorem, quantum ipsa solis umbra vincitur.
  13. A, intempestivum.
  14. A, tenebrarum noctis.
  15. A, quaedam parva. C, incipiens diei.
  16. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Ἕβδομα seu ἑβδομάς et hebdomada (tot enim modis dicitur) tempus est septem dierum, unde et nomen habet etiam apud Latinos: nam septimanam vocamus. Quos non ex conversione astrorum, unde reliqua fere colliguntur, sed auctoritate Dei (qui sex diebus, ut ante dictum est, mundi creationem complevit, et septimo quievit) primum Iudaei ordinarunt, quorum sex vacationibus rerum profanarum tribuerunt, septimum religioni et quieti, unde Sabbatum dictum est. Quod inde gentiles et Christiani, diversa tamen ratione, sunt imitati, et primum quidem a Sabbato diem, primam Sabbati; deinde sequentem secundam Sabbati; et ita deinceps, pro quibus Ecclesia utitur feriarum ordine. Nam religio vetuit hos dies gentilitiis diis inscribere, quales sint, dies Veneris, Martis, etc. De cuius facti ratione alibi est dictum copiosius.

    His nominibus gentilitas a planetis indidit. De affectionibus corporalibus, quas poetae largiuntur nascentibus, si scire cupis exacte, lege Pontani de Rebus coelestibus librum quartum.
  17. A, B, C, semper oritur.
  18. A, B, C, appellari.
  19. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Dum XXIX diebus et semis paulo plus quam zodiacum peragit. Recte dictum paulo plus. Nam hoc dierum numero signiferum integrum permetitur, et duodecimam eius fere partem. Mensis enim est, nondum luna ad eamdem partem signiferi unde praecedente mense exibat revertitur, sed quod est inter duos eius a sole synodos, Latini coetus vocant. Praecedenti autem libro de mensibus nostris et peregrinis plura disseruimus.
  20. Om. et A, B, C.
  21. A, B, C, residuos quinque dies.
  22. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Romani auctore Romulo. Romulus, quod sic prima gentis suae conditio exegerit, disciplinae militaris studiosior fuit quam rerum coelestium, quemadmodum pervulgato Ovidii versiculo incessitur: Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras. Tractavit hoc argumentum copiose Macrobius in Saturnalibus. Porro Quintilis, Sextilis, September, October, tantum a numero dicuntur: nam propter vocabuli formam appositae sunt syllabae tilis et ber, nihilo plus significantes quam in MEDITULLIO Tullius.

    Secundum ab apertione frugum Aprilem nominant. Alii malunt deducere a Venere, quae Graece Aphrodite nuncupatur, est que hic mensis Veneris, quod et astrologi docent. Nam Taurus, in quem mense April sol transitum facit, domicilium est Veneris.

    Iduare enim Etrusca lingua dividere est. Sic et Festus docet et Macrobius, unde adhuc manserunt viduus et vidua, quasi divisi à coniugibus.
  23. A, C, ordinatum, diebus vero CCCIV agebant.
  24. A, pronunciabantur.
  25. A, sciscituri; om. B, C.
  26. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Octavo Calendas Ianuarii et Iulii. Ciceronis aetate alia fuit ratio solstitiorum et aequinoctiorum; nunc enim propter motum firmamenti, seu novi orbis tardius proveniunt. Quod autem scribitur, temporum momenta provenire in octavis partibus signorum, cum concordi sententia omnium astrologorum, haec eveniant in primis signorum partibus, referendum est ad veterem partium computationem; aliter enim partiti sunt signa veteres, de qua re erudite disseruit Zieglerus, in commentariis super secundum Plinii.

    Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est, Exstat huius rei demonstratio in Phaenomenis Euclidis de Conversionibus sphaerarum. Omnes enim in sphaera circuli maximi secant sese in duas partes aequales, veluti horizon et aequator; reliquos vero circulos: quos sol mundi ambitum describit. inaequa liter horizon dividit, praeterquam sub aequinoctiali De dierum et noctium vario incremento libro superiore actum demonstrationibus aliquot, et rursus libro de Natura rerum, de gnomicis et rationibus umbrarum.
  27. A om. in.
  28. A, B, C, flagrantior.
  29. VETUS COMMENTARIUS.———Sit zodiacus circulus Α Β Γ Δ, in cuius medio sit Θ quasi terra, per quam duae lineae diriguntur; utraque diametros intelligatur, ab Α in Γ, et a Β in Δ. Ergo sol accedens ad Α facit unum aequinoctium; et ad Γ, autumnale, ad Β autem conversionem aestivam, et Γ ad Δ hiemalem.
  30. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Annus solaris vel civilis. Civilis apponi solet diebus, non annis. Sunt enim dierum alii civiles, qui constant spatio diei et noctis viginti quatuor horarum, alii naturales, qui sunt inter solis exortum et occasum; alias hi anni ver tentes dicuntur, ut apud Ciceronem, lib. VI, de Repub., quod fiant solis conversione per circulum zodiacum; unde et Graeci, eadem similitudine ducti, annum ἐνιαυτὸν vocant, quod veluti in seipsum convertatur, quae natura est motus circularis. Verum de magno anno, quem etiam Platonicum vocant, variae sunt dictionum sententiae.
  31. B, embolismos.
  32. Sic Mss.
  33. A, hoc.
  34. A, B, exortum.
  35. A, solstitiali diei.
  36. A, completo.
  37. A, B, in caeteris.
  38. Basil. ed., bissextilis.
  39. A. om. facilitatem vel; B, C vel compendium.
  40. A, luna.
  41. Om. in A, B, C.
  42. A et Basil. ed. om. dimidio momenti; B et C ponunt dimidio momenti et.
  43. IOAN. NOV. SCHOLIA.———Redditur hic ratio illorum indicum qui libro ultimo ad finem sunt adiecti, qui constant annis DXXXII, quibus exactis, omnia redeunt eadem ut sunt ab initio, quemadmodum alibi pluribus dictum est. Reduximus hos circulos in pristinam dignitatem, erant enim in exemplaribus quae hactenus fuere in usu supra modum depravati.
  44. Crescentis Basil. ed.
  45. Semper A, B, C, Basil. ed.
  46. A, quae.
  47. A Ultimo luna.
  48. Caetera usque ad caput sequens non habet A.
  49. B. addidit.
  50. B. defecit.
  51. Bas. ed., septimana, pro unam.
  52. A add. regulares.
  53. Note: A, B, C, quia.
  54. A, add. veluti.
  55. B, quas centesimo quinto.
  56. C, manifestata.
  57. A, quia.
  58. Ms. Lond., B, C, CCCCLXXXIII
  59. C, DLXXXVIII.
  60. C, annorum.
  61. C, DCCCCXLII.
  62. C, genuit Nachor, etc., omittens Seruch, etc.
  63. C, XXVIII.
  64. Bas. et C, Babyloniam.
  65. CXLIV Ms. et C.
  66. B, condit.
  67. Ms. Lond., XXVII.
  68. C, CCCV.
  69. C, regnat; B, regnavit.
  70. C, LXX fratres.
  71. Ms. Lond. et C, XXXIII.
  72. C, decennovale.
  73. Com. et Saul.
  74. Note: C, XXXIII.
  75. Ms. Lond. CCCLXX.
  76. C hic habet completive: Translatores XII adiiciunt, et omittit egressionis ex Aegypto.
  77. Ms. et C, Saul annis XL.
  78. C, XXXV.
  79. C, rapitur. Athalia annis III. Ionadab, etc.
  80. C, exegit.
  81. Ms. Lond. et C, XXI.
  82. C, XXXVII.
  83. C, XXI.
  84. C, om. Artabanus . . . Socrates nascitur.
  85. XXIX.
  86. Note: C add. qui et Ochus.
  87. C, inchoat primus. Philadelphus . . . . XXXVIII.
  88. Ms. Lond., XXXVI.
  89. C, XVIII.
  90. C om. nunc Romanorum.
  91. B, Evangelista.
  92. C, XIV.
  93. C, Titus Hierosolyma subvertit.
  94. Ms. Lond., XIV
  95. Pro Ephesi, C ponit Apostolus.
  96. C, III.
  97. C, Antonius.
  98. C, Antheselius anno I. Pertinax
  99. C, octo.
  100. C, Antoninus.
  101. C, Maximus XVI.
  102. Samosatenus.
  103. C, VI.
  104. C, I.
  105. Ms., Lond. et C, XI.
  106. Com. Valens a. III.
  107. Com., XVI.
  108. Ms. Lond., XXIX.
  109. Note: C, anno I.
  110. C, IX.
  111. Ms. Lond. et C, XXXVII.