De tempore barbarico

This is the stable version, checked on 19 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De tempore barbarico
Migne - Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AuInAuH.DeTeBa 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. Poenitentiam amplectendam esse, cum Deus propter peccata flagellat. Flagello Dei omnes merito conteri. Admonet Dominus Deus noster, non nos debere negligere nostra peccata, quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe juste punit nocentem, quia nullum invenit poenitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tubae divinae: Agite poenitentiam; appropinquavit enim ad vos regnum coelorum (Matth. IV, 17)? Et clausis auribus cordis, magis operamur mala, et petimus ut veniant bona. Sed talium judicium justum dicit esse Apostolus. In eo enim ipso quod talia sapiunt qui tales sunt, ex malis operibus posse se bona suscipere, obdurati sunt, poenitentiae locum non requirunt. Merito juste judicati, qui a semetipsis inveniuntur esse damnati. Licet non omnes tangat hic noster sermo, omnes tamen astringit sermo divinus, dicens: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Quomodo omnes, et quomodo non omnes? Quomodo non omnes? Quia sunt multi qui gemunt et dolent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum, volentes resistere; sed timore saecularium rerum non audentes, quas adhuc vel adipisci desiderat humana fragilitas, vel amittere formidat infirmitas. Secundum id quod dolent, non omnes: secundum quod rem non timendam timent, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; quia plus aestimatur timor hominis, quam timor Dei, et praeferunt homines res quas acceperunt a Deo ipsi Deo. Ne eas tollat malus homo, contemnitur Deus per quem factus est homo. Vellem vos quidem qui adhuc tales estis, et amore rerum saecularium obligati peccantibus aut parcitis, aut favetis; vellem vos quidem aliquibus exhortationibus admonere, quid cui rei praeponere debeatis: nisi nos fluvius lacrymarum compelleret plangere eos qui peccant, et nolunt agere poenitentiam. Si esset in nobis humanus affectus, si esset compassionis sensus, unius hominis mortem flere, dolere ac plangere deberemus: quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur, quando aut maximam partem, aut pene totam plangimus civitatem? Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum diligunt, aegrotant simul animo. Si eum et in ipsa vicina morte ridere viderint, quemadmodum ab eo omnem spem salutis ablatam sentiunt, eumque adhuc vivum tanquam mortuum merito plangunt? Inter tantas angustias et in ipso fine rerum posita est universa provincia, et quotidie frequentantur spectacula: sanguis hominum quotidie funditur in mundo, et insanientium voces crepitant in circo. O planctus omni tristitia acceptior! o planctus omni moestitia affligens cor! Libet flere. Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et nos digni sumus qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim, cum alios accusamus; omnes declinavimus, simul inutiles facti sumus, prorsus omnes. Nullus est excusatus; quia talis est judex, ut omnis homo ab illo inveniatur reus. Cum enim Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)? 2. Advenit tempus illud quod praedixit Dominus: Putas, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Quis habet fidem? quis credit verbis? Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem, quando audit Dominum dicentem discipulis: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori huic, Eradicare, et plantare in mari; et obaudisset vobis (Id. XVII, 6)? Quis sibi audebit assignare quod faciat omnia quae praecepit Deus? Nemo, prorsus nemo. Praedicamus, et non facimus: auditis, et facere non curatis. Merito omnes sub flagello, et doctor et factor, et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere, et non studemus opera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico, detrahit laicus laico. Video quidem se invicem accusantes, sed neminem video juste se excusantem. Unusquisque enim, dilectissimi, proprium onus portat. Nolite detrahere alterutrum, fratres, ait apostolus Jacobus. Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem, detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum (Jacobi IV, 11-13)?

CAPUT II. 3. Poenitentia agenda, antequam succidatur arbor. Nec tamen voces detrahentium silentium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinquavit ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tantum, sed factores (Jacobi I, 22). Facite dignos fructus poenitentiae. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 2, 8 et 10). Video, inquit, omnes homines diversas arbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus fructus quaeritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosae, igni deputatae, merito incendendae, quia in eis nullus fructus est animae. Putatisne, dilectissimi, nos omnes tales sumus, qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sumus? Exacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendio concremandum. Hoc nunc agitur a vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc stare, adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es, quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo tua; quia major te exspectat ruina, ampliorque sustinet flamma. Quia securis haec ad te nondum venit, ideo putas te posse semper stare? cum videas vel audias alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiae, ne forte intercedat apud eum locus poenitentiae. Colonus enim ille in Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus eradicare volebat, quod fructum per triennium non haberet, videte quid ait: Domine, dimitte illam et hoc anno; faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem, abscides eam (Luc. XIII, 8, 9). Arbor haec sterilis, genus hominum est non habens fructum poenitentiae. Dominus ejus, conditor ejus est. Intercessor hujus arboris, apostolus Paulus est. Unde probamus? Audi in quadam Epistola sua quemadmodum intercedebat pro talibus: Flecto, inquit, genua mea a. Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis virtutem (Ephes. III, 14, 16). Hoc ergo eis petebat, ut acciperent quod non habebant. Faciam, inquit, ei fossam, adhibeam cophinum stercoris. Fossa locus est humilitatis: cophinus stercoris, lacrymae sunt poenitentis. Quem locum si quis contempserit, amplius sustinebit tormentum, quando illius agricolae acutissimum senserit ferramentum. Agite, mali, poenitentiam; corrigimini, mali, quia vobiscum flagellantur et boni.

CAPUT III. 4. Quare boni cum malis puniantur. Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur, boni quare talia cum malis et a malis patiuntur? Quare? Quia secundum quemdam modum dicuntur boni; secundum autem rectum verumque bonum, Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Ergo et ipsi boni, quicumque sunt boni, non tales sunt, quales debent esse boni: non enim sunt perfectum bonum; proficiunt enim de die in diem. Si proficiunt, utique exercitationibus proficiunt. Nemo se justificet, tanquam jam sit perfectus. Recedat de medio male justificator pelagianus, confundatur haereticus arianus: Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Quid ergo? Christus non est Deus? Plane Deus. De ipso quippe dicit Scriptura divina: Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Quid Spiritus sanctus, non est Deus? Plane Deus. Unde probamus, quoniam et ipse Deus? Audi in Actibus Apostolorum Petrum Ananiae fraudatori improperantem: Anania, inquit, cur implevit satanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum? Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3 et 4). Ecce et Spiritus sanctus Deus. Ergo Trinitas unus est Deus: et verum est quia nemo bonus, nisi unus Deus. Patientes estote, boni, ut sitis vere boni: patientes estote usque ad adventum Domini. Tolerate mala quae patimini a malis cum malis; quia ista tentatio, vestra est examinatio. Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas in cineres vertit, tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribulam? Non apparebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli? Non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaverit amurcam. Verumtamen interroget se unaquaeque anima, et videat si injuste patitur. Proferatur statera justitiae, appendatur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum praeponderet amor mundi. Proferatur speculum Scripturae divinae. Speculum hoc neminem palpat: qualis es, talem te tibi demonstrat. Intende et vide, et si est aliquid quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis, et in malis tuis gloriaberis? Eris enim perfectum malum, non qualecumque bonum. Talis non vis flagellari cum mundo, aut flagellatus murmuras sub flagello? Serve male, fecisti quod Dominus jussit? Ne vapulares, ista flagella tibi ante praedixit. Quis jussit? Dominus jussit, Creator tuus jussit. Quid jussit? Qui amat, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Ecce quid jussit. Aut, Qui amat filium aut filiam plusquam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ecce quid jussit. Et quis est, inquit, qui odit patrem aut matrem aut filios? Nec ille illos odire praecepit: sed vel quantum illos, tantum se diligi jussit. Plus quidem debueras diligere Creatorem, quam creaturam; sed si non vales praeferre, saltem vel aequare dignare. Vere filios tuos diligeres, si Christum filiis praeferres, ipsosque filios ipsi committeres. Vere filios tuos diligeres, si in ipso illos diligeres, qui eos tibi dedit ut diligas. An ideo eos videris diligere, quia eorum voluptatibus faves? Audis blasphemantes, et patienter fers, Christiane, quod rex Nabuchodonosor alienigena non potuit sustinere, dicens: Si quis dixerit blasphemiam in Deum Sidrach, Misac et Abdenago, in interitum erit (Dan. III, 96). Vides frequentare spectacula, et non revocas. Vides luxuriantes, et non verberas. Nec potes te talem exhibere patrem, qui paratus sis indisciplinatos filios vel exhaeredare vel abjicere, cum paratus esse debueras sicut Abraham etiam filium immolare. Omnis enim qui filiorum trucidat voluptates, sacrificium tale quale Abraham offert Deo. Sed dum ista non fiunt, et his moribus depravatis male nutriuntur, qui isto mundo utuntur, labefit mundus, nec immerito ait propheta: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea (Isai. XXIV, 4). Non quiescunt usque nunc murmurare homines, laudare tempora praeterita, accusare tempora christiana. Magna erant tempora patrum nostrorum, dicunt: o quam bona tempora habuerunt patres nostri!

CAPUT IV. 5. Vitia quisque in suis castiget et puniat exemplo veterum. Sed videte quae fecerint patres nostri. Phinees sacrificantem virum idolis manu propria peremit, ut placaret iram Dei (Num. XXV, 8). Moyses populum oberrantem, vitulumque fusilem adorantem, ita certa emendatione coercuit, ut unam tribum e duodecim ad se vocans, quae sequi voluit Deum, praeceptum eis daret, ut acceptis gladiis in manibus suis filii percuterent parentes, et parentes occiderent filios (Exod. XXXII, 26-28). Nullus eos revocavit affectus, nullus humanitati reservatus est locus; quia timor et amor Dei prae omni desideriorum carnalium amore ferebatur. Jephte ut hostes diis ac daemonibus immolantes superaret, unicam filiam in sacrificio dedit (Judic. XI). Samson cum gentes daemonicolas, virtute quam a Deo in capite acceperat, diutius bellis contereret atque fatigaret, seductusque postea per mulierem, oculos simulque virtutem capitis perdidisset, posteaquam cognovit in opprobrium suum omnes illos convenisse ad templum idolorum suorum, eosque magnificare deos suos, quod eis tradiderant acerrimum inimicum suum, cum crescente coma capitis ejus ei crevisset et virtus, a puero qui sibi ducatum praebebat, ut sibi manum porrigeret petiit, seque ad illud templum duci poposcit. Ad quod cum pervenisset, columnas duas, supra quas totum illud aedificium ferebatur, singulis manibus singulas apprehendens, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes daemonum in contumeliam Dei sui a quoquam libenter pateretur audiri (Id. XVI). Daniel ne a rege homine petitionem aliquam posceret, sed a Deo vivo, qui praestat omnia bona suis, leonibus jejunantibus in escam datus est ut periret: sed Dominus fidelem servum suum non deserens, et ipsum intactum reservavit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum et leones pavit (Dan. XIV, 30-40). Quid dicam de tribus pueris, qui cum nollent imaginem regiam adorare, ignes riserunt? In quibus pueris micans gratia ita enituit, ut ligati in fornacem mitterentur, deambulantesque viderentur, os aperientes Deumque laudantes, flammas ad se non admitterent, sed fugarent: ut secum Filium Dei habere meruissent, antequam mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex flamma, Chaldaeorumque ministros fornax devorans consumeret; producti quoque de fornace incolumes, populos in se mirabiles redderent, regemque mutarent, eumque facerent Dei sui adoratorem, quem senserant ante persecutorem (Id. III). Sed haec omnia faciebat fides, timor et amor Dei. Oderant isti non solum omnia quae habebant propter Deum; verum etiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit et aeternae vitae remuneratione ditavit. Quid tale, dilectissimi, fecimus, imo e contrario quae mala non fecimus? Illi nec minis nec tormentis conventi daemoniis sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui imagines idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant, libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsus sacrificavit; et, quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam, sed ipsam animam hominis pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus vel pauci accusantur; tota hoc civitas fecit, quae tota consensit. Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se ipso omnis homo in anima se intus occidit videndo, consentiendo, non prohibendo; omnes remansimus rei: et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam, pacem quam desideramus non accipimus rectam. Contemnimus pacem servare bonorum morum, et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc, dilectissimi, quid cui rei praeponere debeatis. Nolite diligere vitia in filiis, in amicis, in servis, in omnibus notis. Praeponatur singularis potestas omni potestati, honorem exhibeamus Caesari tanquam Caesari, timorem autem Deo. Praeferatur Creator creaturae: diligamus Deum, quia diligit nos; et in hoc quod sic nos flagellat, diligit. Quis est enim filius, cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 6, 7)? Qui sanam considerationem habet, qui credit Dei verbis, plus metuit ignem aeternum, quam cujuslibet truculenti barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam, morte qualibet hic pessima. Irrideant haec infideles, irrideant stulti, nolint credere nec rebus expertis. Ecce conteruntur, ecce omnia pereunt, ecce cum ipsis non potest stare mundus quem amaverunt, ecce ad Deum trahuntur cujus praecepta contempserunt: non enim bona voluntate pergit, qui blasphemando moritur. Ecce itur: cum illuc ventum fuerit, quid agitur? Quo itur? per quem abitur? Quis iterum huc redire cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare finitum est. Redite filii, redite; redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8): facite gaudium ex conversione vestra, corrigantur corda vestra, displiceant vobis opera vestra. Estote fortes, tribulatio mundi non vos frangat: Dominus in proximo est; nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5 et 6).

CAPUT V. 6. Martyrum fortitudo, Perpetuae nominatim et Felicitatis. Habetis virorum fortium magna exempla. Vicerunt martyres mundum: inter quos martyres maribus etiam feminae repertae sunt fortiores. Ante paucos dies natalitia celebravimus martyrum Perpetuae et Felicitatis, et comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istae duae prae omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut aequavit, aut superavit virorum fortitudinem? Una earum erat praegnans, alia lactans. Felicitas parturiebat, Perpetua lactabat. Sed tamdiu haec Perpetua lactavit, quamdiu acciperet ab illo pastore simul et patre buccellam lactis: qua accepta dulcedo felicitatis perpetuae eam fecit contemnere filium, spernere patrem, non haerere mundo, perdere animam pro Christo. Felicitas vero, quae sociam habebat Perpetuam, parturiebat et dolebat, objecta bestiis gaudebat potius quam timebat. Quae virtus in feminis! Qualis est gratia, quae cum se infundit, nullum indignum judicat sexum! Gratias gratiae: reparavit enim sexum muliebrem. In opprobrium magnum mulier remanserat; quia ab initio per mulierem peccatum, et propter hanc omnes morimur. Diabolus unam Evam dejecit: sed Christus natus ex virgine, multas feminas exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcaverunt serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare saeviendo: illam decepit in paradisi felicitate; has non potuit adire, nec sub tantorum positas potestate. Illius inter paradisi delicias ruinam gavisus est; harum inter poenas fortitudinis constantiam ipse quodam modo diabolus expavit. Merito sic sunt exaltatae, merito viris vel coaequatae vel praelatae. Quamvis enim in Christo Jesu non sit servus neque liber, non sit masculus neque femina (Galat. III, 28), sed omnes sint unum occurrentes in virum perfectum (Ephes. IV, 13); descendit tamen hoc donum ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas nomina istarum sanctarum feminarum, merces est sanctorum omnium martyrum.

CAPUT VI. 7. Patientia Job. Vicit mundum etiam Job ille omnibus notissimus, toties tentatus, sed minime superatus. Implevit dominicum praeceptum: contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat filios. Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam persuadebat, quam diabolus propterea solam dimiserat quia sibi eam necessariam esse noverat. Non enim dimiserat marito consolatricem, sed suae tentationis adjutricem: fecerat eam Evam novam, sed ille non erat vetus Adam. Existimavit etiam istum sicut illum per mulierem posse decipere: sed iste spernendo uxorem pessima suggerentem, divinitus adjutus, etiam ipsum diabolum in illa valuit superare. Fortior fuit Job in doloribus, quam ille Adam in nemoribus: iste non cessit tormentis, ille superatus est in deliciis. Videtis, dilectissimi, quid agat tentatio, quam utiles sint hujus mundi pressurae, et quemadmodum corrumpant terrenae deliciae. Contempsit Job uxorem, filios, omnia sua, postea et carnem suam. Plus amavit eum qui dederat, quam id quod dederat. Usus est quod acceperat, tanquam bonus viator: possedit, non possessus est. At ubi ea placuit auferre qui dederat, benedixit, non blasphemavit: Dominus, inquit, dedit, et Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, et II). Imitamini talem virum, imitamini tales filii esse etiam flagellati, ut mereamini recipi. Flagellat enim omnem filium quem recipit. Disciplinam ejus sustinete: sicut filios, ita vos aggreditur Deus.

CAPUT VII. 8. Parabola filii prodigi. Latus Christi apertum, ut omnes per illud intrent. Quod probat ille filius junior in Evangelio positus, qui disciplinam paternam contempsit, substantiam suam in meretricibus erogavit, porcos pavit, fame contritus est, siliquis porcorum ventrem suum implere non potuit: tandem aliquando reversus est ad se, et invenit se qui perdiderat se. In mentem ei venit quod multi mercenarii patris sui abundarent panibus, ipse vero fame periret. Statim surrexit, ad patrem recurrit, non se filium, sed tanquam unum ex servis computari rogavit. Inclinatur humilitas, excitatur misericordia: voces filii poenitentis concutiunt paterna viscera. Dicit se filius indignum, ut ille eum judicet dignum; rogat ut in numero servorum jubeatur suscipi: et pater ei primam illam stolam jubet afferri, mactat vitulum saginatum, chorum congregat, advocat amicos, facit epulum magnum. Quare? Quia hic filius meus, inquit, mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Hanc similitudinem Dominus in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit, dicens tale gaudium fieri in coelo super peccatore poenitentiam agente. Nunc vero quoniam tempus est exhortari omnes ad poenitentiam, ut filii errantes revertantur, eisque convivium a patre saginati vituli praeparetur, etiam nos, dilectissimi, parati simus huic convivio tanquam amici ac domestici interesse: maxime quia cum isto patrefamilias ad mensam ejus quotidie accedentes, non nos jam dignatur vocare servos, sed amicos. Percurramus, si placet, ipsam parabolam a Domino in Evangelio propositam, in qua nobis et affectum patris demonstravit pium, et filii perditi indicavit reditum, filiique majoris qui de paterna domo non discesserat, commotum retulit animum. Hoc quippe habet textus ipsius lectionis. Veniens, ait, filius ejus primogenitus de agro, cum audiret symphoniam, interrogavit servos quidnam illud esset: eique dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit illi pater tuus vitulum saginatum, eo quod salvum illum susceperit. Et indignatus noluit introire. Egressus est autem ad illum pater suus, ut eum introduceret. Improperavitque illi patri suo, quod laborasset semper cum illo, et nunquam illi talia exhibuisset: at ubi venisset filius ille, qui omnem substantiam paternam male consumpserat, occidisset illi vitulum saginatum. Et reddit pater rationem facti sui, consolaturque filium suum secum permanentem, de domo non discedentem, et dicit illi, Fili, tu meus es, et mecum es semper, et omnia mea tua sunt: verumtamen oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 11-32). Non vacat haec talis a Domino propositio. Donet itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus ab ipso fuisse impletum hoc, quod per quamdam similitudinem nos quodam modo excitavit ad aliquid inquirendum. Affectum paternum exhibuisse suis Dominum nostrum Jesum Christum, nullus ambigit christianus. Illud magis requiramus, qui sit filius junior, qui prodige vivens substantiam paternam dissipavit, et qui sit filius primogenitus qui indignatus quod filio perdito redeunti vitulus saginatus occisus sit, intrare noluerit. Quis est iste filius perditus, qui omnem substantiam paternam in meretricibus erogavit, nisi ille latro qui substantiam animae a Deo sibi datam per scelera diffluendo etiam in cruce pependit? Porcos pavit, quando daemonum voluptates suis factis implevit. Fortasse illos porcos pavit, quos petierat diabolus a Domino, dicens: Jube nos intrare in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Fame contritus est, quia panem verbi Dei non inveniebat. Siliquis cupiebat saturare ventrem suum, quando tortuosis cogitationibus replebat animam suam. Sed revertatur ad se, videat se latro in cruce pendentem, concurrat ad patrem, dicat pendens in cruce: Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum. Domine, memento mei; non sum dignus vocari filius tuus, suscipe me tanquam unum ex servis. Domine, memento mei. Latro enim sua attendens merita de se ipso diffidebat: sed Dominus, tanquam pius pater, latroni quasi filio quod desperaverat offerebat. Proferat huic pater stolam illam primam, induat filium immortalitate, quem secum videt in cruce pendentem, introducat eum in domum: dicat Christus latroni, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Mactet vitulum saginatum, hominem illum susceptum, etiam pro latronibus crucifixum: advocet amicos suos discipulos quibus dicebat, Si feceritis quae mando vobis, jam vos non dicam servos, sed amicos (Joan. XV, 14 et 15). Praeparetur illud convivium coeleste, astet ille chorus Angelorum, suaviter declamans: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Veniat et primogenitus filius ille, et nolit intrare. Quis est iste filius primogenitus qui noluit intrare, nisi ille primus Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem unius ancillae in atrio sacerdotis ter Dominum ausus est negare? Dixisti quidem, o Petre, tanquam patri tuo Christo, Ego tecum laboravi: quando dicebas Salvatori, Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI, 69-74, 35); animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Ubi est quod promisisti? Interrogaris semel, et negas: secundo interrogaris, et negas; tertio, et negas. Non vis ad convivium intrare, ideo ausus es ter Dominum negare. Ubi est, Animam meam pro te ponam? Ter negantem non terruit ungula, sed una oppressit muliercula. Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide, vide igitur, Petre, quantum de te antea praesumpseris: ecce nunc ter negando, gallo teste convinceris. Sed egrediatur pater ad primogenitum filium nolentem intrare: dicat Christus Petro, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Respiciat negantem, et faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem. Exhortetur eum paterna voce: Fili, inquit, tu meus es: Tu es Petrus; etsi me negasti, meus es. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu meus es, et omnia mea tua sunt: Tibi dabo claves regni coelorum (Id. XVI, 18, 19). Apud te, Petre, sunt claves: dignare jam ad convivium intrare. Oportebat haec fieri, quoniam frater tuus latro mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Si Petrus antequam Christus pro omnibus crucifigeretur, regni coelorum claves accepit; qua illuc introivit latro ille jam non reus, nisi per latus quod aperuit Judaeus? 9. Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum, locum quietis, locum securitatis, locum perpetuae felicitatis, locum in quo non pertimescas barbarum, in quo nullum patiaris adversarium, nullum habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est qua intrare possitis, patet latus. Ostendit enim ille latro quo debeant omnes intrare, neminem suo exemplo docuit desperare.

CAPUT VIII. De cavenda ariana haeresi.--Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Quid angustius illo foramine, quod unus e militibus percutiendo latus crucifixi aperuit? et tamen per has angustias pene jam totus mundus intravit. Venite, et vos Judaei, vocat vos quem crucifixistis Filius Dei. Contendite intrare per angustam portam: per hanc enim introierunt patres vestri. Illi qui ut crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum viderunt, qui irriserunt, qui caput agitaverunt, per istas tamen angustias introierunt. Non enim inaniter clamabat ille pendens in cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Per has ergo, ut dixi, angustias, per angustam portam lateris Christi ingressus est latro mutatus, poenitens Judaeus, conversus omnis paganus, et ab eo exiit foras malus haereticus arianus. Exiit, quoniam non erat de numero permanentium. De illis enim erat, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). O haeretice ariane, agnoscit latro in cruce pendentem, ipsi inimici Judaei expaverunt resurgentem, et vos male tractatis in coelo regnantem!

10. Cavete, dilectissimi, arianam pestem; non vos separent a Christo terrena promittendo, propter tunicam non vos exspolient fide. Membra Christi, servate unitatem atque integritatem unius tunicae, quam nec persecutores Christi ausi sunt scindere. Nolite injurias irrogare capiti vestro: pro vobis ille mortuus est, ne vos moreremini. Quem Christus per Baptismum vivificavit, quare eum arianus rebaptizando occidit? Erubesce, erubesce, haeretice. Negavit Petrus, et reversus est, et flendo delevit quod timore negavit. Christum in suis persecutus est Paulus, sed ad ejus vocem cecidit et surrexit. Aliter cecidit, aliter surrexit: cecidit persecutor, erectus est praedicator. In Christianis Christum persecuti sunt reges: sed multum eis praestiterunt, quando membra ad caput suum velociter transierunt. Nemo talia damna, qualia tu, ingerit Christo: animas enim multorum cupis interficere, pro quibus Christus in carne venit occidi. Erubesce, erubesce, haeretice. Quid iteras quod semel datur? In membris suis jam intus est Christus, noli in istis ipsum velle rebaptizare? Semel enim pro omnibus cum Joanne in aquam dignatus est ipse descendere (Matth. III, 16). Redemit Christus animas, custodite quod ille redemit. Integro Christo integrum assignate praedium. Nemo invadat, nemo invasori consentiat: characterem dominicum nullus abstergat, titulos Christi nemo deponat. Reddituri estis rationem Domino regi, boni servi, data est vobis occasio bene operandi. Abundant peregrini, captivi, exspoliati. Facite vobis amicos ex mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9).