De templo Salomonis

This is the stable version, checked on 26 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De templo Salomonis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91

De templo Salomonis (Beda), J. P. Migne

EPISTOLA AD EUMDEM ACCAM, DE TEMPLO SALOMONIS


(0735D)Hortatur nos vas electionis et magister gentium, ad lectionem divinorum eloquiorum, veridica voce contestans, quia quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus (Rom. XV). Ubi optime ad obtinendam spem coelestium bonorum patientiam nobis habendam, et consolationem Scripturarum inspiciendam esse declarat. Patientiam videlicet, ut ea quae occurrerint adversa, mente humili ac submissa, quasi a justo judice et pio patre irrogata flagella toleremus; sive ad virtutum gloriam, augmentumque meritorum, si justi et innocentes (0736D)ferimur; seu ad correctionem morum, si vitiis implicamur. Consolationem vero Scripturarum, ut harum crebra meditatione ad memoriam revocemus, quantum illi summi patres, et praeclara Ecclesiae lumina tenebrosae afflictionis saepe in vita praesenti pertulerint, quantum in futura vita gloriae cum Domino merito pietatis et patientiae perceperint, quantum etiam in hac vita apud fideles omnes indefectivae laudis et claritatis reliquerint, dicente Scriptura (Prov. X): Memoria justi cum laudibus, et iterum (Eccli. XLIV): Corpora sanctorum in pace sepulta sunt; et nomina eorum vivent in generationes et (0737A)generationes. Et apostolus Jacobus (Jac. V): Ecce beatificamus, inquit, eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Non autem frustra commemoratis justorum pressuris addidit: Et finem Domini vidistis; quia neque ille hinc sine flagello exiit, qui hic sine vitio vixit; quique ad sanandos infirmos, mortuosque suscitandos apparuit in mundo, ipse ad praemonstrandum nobis exemplum patientiae, per infirmitatem mortis voluit redire de mundo. Unde Psalmista cum dixisset (Psalm. LXVII): Deus noster, Deus salvos faciendi; mox admirando vel potius obstupescendo subjunxit: Et Domini Domini exitus mortis. Itaque per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, etiam nos consolandi post nostrarum afflictiones pressurarum, (0737B)cum et ipsi in tribulatione patientes exstiterimus, et eorum actus ad mentem reduxerimus, qui nos et merito justitiae longe praecesserunt, et longe majora nobis adversitatum certamina tolerarunt. Illi etenim propter justitiam qua excellenter eminebant, persecutiones saepe patiebantur injustorum, quatenus cum operatione justitiae coronam insuperabilis patientiae perciperent, et insuper cunctis se sequentibus, gloriosa perseverantia sua vestigia praefixa relinquerent. Nos autem saepius misericordia et provisione Conditoris nostri pro nostris castigamur erratibus, ut salubri compunctione ad conscientiam nostram redeuntes, puniamus sollicite lacrymis diluentibus, quod illecebris fallentibus ac negligentiis admisimus; sicque juvante Domino correcti (0737C)ad spem vitae, ad illorum, qui innocentes afflicti sunt, mereamur pertinere consortium. Nam et hoc in consolatione Scripturarum invenimus, quia benedixit Dominus omnes timentes se, pusillos cum majoribus (0738A)(Psal. CXIII), multasque nobis in domo Patris sui mansiones esse declaravit. Quarum nunc consolatione et te, dilectissime antistitum, praesentes rerum temporalium angores quotidie alleviare, atque ad videnda bona Domini in terra viventium (Joan. XIV), transcensis malis hominum quae regnant in terra morientium, sublimiter animari non ambigo, ut pote abundantem non tantum divinarum paginis litterarum, sed et piis earum expositionibus, quas veneranda patrum nobis Scriptura reliquit. Verum quia nova quaeque nonnunquam amplius delectant, visum mihi est, opusculum quod de factura templi Dei sequens magnorum vestigia tractatorum nuper allegorice condideram, tuae sanctitati percurrendum mittere. Cujus lectioni intentus, quanto plura Christi et (0738B)Ecclesiae sacramenta antiquis indita paginis inveneris, quanto ampliora ibi Dei dona, sive in praesenti nobis data, seu in futuro promissa perspexeris, tanto leviora credo, et minus curanda omnium labentium rerum, et adversa judicabis et prospera; juxta exemplum beati Joannis, qui ab imperatore nefando intra angustias unius parvissimae relegatus insulae, confestim a pio Conditore, per Spiritum est, ad contemplanda infinita illa coelestium mansionum arcana, introductus; et ubi putatus est a deceptis hostibus amicorum hominum auxilio ac societate destitui, ibi amicorum angelorum meruit aspectu atque colloquio perfrui. A quibus edoctus, eo magis magisque illecebras saeculi et amaritudines didicit esse spernendas, quo sublimius illa speculabatur, quae pro (0738C)magnitudine atque aeternitate sui longe amplius vel metuenda constat esse, vel amanda. Bene vale semper, dilectissime, et pro nobis intercede.

INCIPIT LIBER.

CAPUT PRIMUM. Quod aedificatio tabernaculi et templi unam eamdem Christi Ecclesiam designet.

(0737C) Domus Dei quam aedificavit rex Salomon in Jerusalem, in figuram facta est sanctae universalis Ecclesiae, (0737D)quae a primo electo usque ad ultimum, qui in fine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet Redemptoris, aedificatur. Quae partim peregrinatur adhuc ab illo in terris, partim evasis peregrinandi aerumnis cum illa jam regnat in coelis, ubi, peracto ultimo judicio, tota est regnatura cum ipso. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt. Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis (Matth. XIX). Ad hanc pertinet ipse Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ipso attestante cum ait: Solvite templum (0738C)hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Quod exponens evangelista, subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. VI). Si ergo ille templum Dei (0738D)per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum et ipsius, Domini videlicet et membrorum ejus quae nos sumus, templum illud materiale tenuit. Sed ipsius, tanquam lapidis angularis singulariter electi, et pretiosi, in fundamento fundati, nostri autem tanquam lapidum vivorum, superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super ipsum Dominum (Ephes. II). Quod melius ex considerato ordine ipso templi aedificati patebit, ut in quibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad omnes electos pertineat, in quibusdam intemeratam in coelis angelorum felicitatem, in quibusdam invictam in terris hominum patientiam (0739A)describat, in quibusdam collata hominibus angelorum auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. Designat eamdem domum Domini spiritualem, etiam tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen (Exod. XXV). Verum quia illa domus in itinere, quo ad terram repromissionis veniebatur, haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate Jerusalem; illud ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio deportatum tandem in terram promissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patria ipsa et civitate regia constructa inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret; potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura (0739B)requies et beatitudo figurari. Vel certe quia a solis filiis Israel illa, haec autem a proselytis etiam et gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris testamenti, et antiquus ille Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spirituali sensu discussum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostenditur insinuare figuris. Tractaturi igitur, juvante Domino, de aedificatione templi, et in structura materiali spiritualem Dei mansionem quaesituri, opportunum videtur ut (0739C)primo de operariis ejus, qui et unde fuerint, simul et de ipsa materia unde factum est, aliqua dicamus. Nam et haec spiritualibus gravida esse sacramentis testatur Apostolus, qui ait, Omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X).

CAPUT II. Quomodo Hiram rex Salomonem in opere juverit. Narrat Regum historia, quia Salomon aedificaturus domum Domino, quaesierit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque Salomone, postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat; promptumque mox ad adjuvandum se in omnibus ejus animum invenerit, ita ut artifices illi et ligna, et aurum, prout opus habebat, dederit. Cujus beneficii gratia, Salomon ei per annos (0739D)singulos plurimos tritici et olei coros, in cibum domui ejus dabat (III Reg. V). Nulli autem dubium, quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipso nomine, et serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo dicit Isaias: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis (Isa. IX). Hiram vero, qui Latine dicitur vivens excelse, credentes ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet, quin Hiram, quia rex erat, regalique potentia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem ipsos rerum dominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius adjutam, nobiliter augmentatam, et contra haereticos, schismaticos, et paganos principalibus erectam esse decretis. Petit ergo Salomon (0740A)in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens in carne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam, aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus adjutores operis elegit. Nam de utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae in domum Domini ponerentur, quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros quondam in saeculo claros, sed securi dominicae increpationis de monte suae superbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatis instituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quoque merito, vel tempore collocantur. Misit quoque artifices, quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, (0740B)Domino gentilitas obtulit. Qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavis et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem significatione accipitur, quia nimirum viros sapientia claros ostendit. Pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino exspectat dona gratiae coelestis, triticum videlicet verbi Dei, et oleum charitatis atque unctionis, et illuminationem Spiritus sancti. Convenit autem apte rebus Ecclesiae quod in auxilium operis sancti flagitanter ait ad Hiram Salomon: Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis. Servi quippe Hiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores (0740C)sunt electi de gentibus, quorum officium est, eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui Redemptoris eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant eruditione in verbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco enim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Et idcirco simul servos suos adesse voluit, ut ostenderent caedentibus, cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli (0740D)certius verbum evangelii, quod a Domino audire meruerunt, aliis praedicare noverunt; sed gentiles ab errore conversi atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant, et quo certius noverant, eo artificiosius hos expugnare, atque evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, melius novit, sed Dionysius melius refellere poterat falsa Athenarum dogmata, quorum cum erroribus syllogismus a puero et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur: Scis enim quod non est in populo meo vir qui noverit caedere ligna sicut Sidonii. Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus eorum qui tam docte nosset errores (0741A)refellere gentium, quam ipsi conversi ad fidem gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuere populi, merito in figura gentium accipiuntur.

CAPUT III. Quot operarios Salomon in opere templi habuerit. Quot autem servos Salomon noster in hoc opus miserit, in sequentibus mystico sermone designatur cum dicitur: Elegit Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millium virorum, mittebatque eos in Libanum decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. Ubi primo notandum, quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit, neque erat (0741B)ulla portio populi de qua non digni tantopere viri assumerentur quia nimirum non nunc de una stirpe sacerdotis Aaron eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant, et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi. Talesque cum ad erudiendos infideles atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi materias viri strenui atque electi nutriuntur. Et quidem numerus triginta millium quo iidem lignorum caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta millia ita (0741C)erant ordinata, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus Domini mittuntur; quia quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semper debent intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum Evangeliorum typice denuntiant, eleemosynae videlicet, orationis, et jejunii. Cum enim dixisset Dominus in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis (0741D)coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI); in prosecutione ejusdem sententiae, non aliud quam eleemosynae, orationis, et jejunii fecit mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam inspectoris interni gloriam essent facienda, alioqui a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit, omnes virtutum fructus his tribus quasi ramis de una charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia, quae ad dilectionem proximi explendam benevole in fratres operamur. Per orationem, omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur. Per jejunium, omnia quibus nos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente et corpore casto, dilectioni (0742A)valeamus inhaerere semper et Conditoris nostri et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole respicitur. Unus mensis quo ligna ad opus templi caedebantur, eleemosyna est, id est, opus misericordiae quo erga salutem proximi, ut in unitatem sanctae Ecclesiae, bene proficiendo perveniant, docendo, castigando, commoda temporalia impendendo, vitaeque exempla monstrando laboramus. Duo autem reliqui menses, quibus in domibus suis manere ac suis necessitatibus sunt vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeter ea, quae erga necessitatem fratrum foris operamur, (0742B)nostrae salutis propriae curam intus conversi mente ad Dominum gerimus. Et quoniam illi solum perfecte, vel suae vel fraternae salutis curam gerunt, qui se intuitioni divinae gratiae humiliter subdunt, recte sequitur: Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem. Adoniram namque, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsum quem nomine imitatur insinuat, Dominum videlicet Salvatorem? Et nunc Adoniram operariis templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinetur, quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandum domum suam redeant; cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat ad (0742C)discernendum, quando oporteat aedificandi Ecclesiam opus inire praedicando, vel alia pietatis opera praestando; et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno visitatore ac inspectore dignam reddere. Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus. Latomos dicit lapidum caesores. Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum figurate designant, hoc est, sanctos praedicatores, qui mentes insipientium labore verbi Dei exercent, eosque ab ea in qua nati sunt turpitudine ac deformitate (0742D)transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificationi videlicet, aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omnes homines in monte superbiae nati sumus, quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque autem gratia Dei praeordinati ad vitam excidimur catechizando, et sacramenta fidei percipiendo, de monte superbiae in montem domus Domini transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent, pars item (0743A)onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus, et quidam majorem dicendi, atque protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et sublevandos infirmos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus Domini conveniunt; quales fieri voluit quibus loquitur Apostolus dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, contemptores corripere, quomodo nos invicem opera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat. Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive in castigandis (0743B)eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, vel quietis animarum post mortem, vel beatae corporum immortalitatis exspectat. Unde recte praefati operarii LXX millia et LXXX millia esse perhibentur. Septuaginta videlicet propter sabbatismum animarum; septimus enim dies in sabbatum, id est, requiem consecratus est. Octoginta propter spem resurrectionis, quae octava die, id est, post sabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate, futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti (II Part. II), propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem (0743C)prorsus sublimium virorum respicit perfectionem. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum solent opera figurari; et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi templi tria millia sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum, quod haec septuaginta et octoginta millia portantium onera, et latomorum cum praepositis suis non fuere de Israel, sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit autem Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit pater ejus David, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia sexcenti, fecitque ex eis septuaginta (0743D)millia, qui onera portarent, etc. Proselytae autem Graece vocabantur, qui ex aliis nationibus progeniti in fidem et consortium populi Dei accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia, qui ad praecidendas de Libano cedros missi sunt. De proselytis isti de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quod aedificanda erat ecclesia, in aedificio templi praecessit. Judaei namque, proselyti, et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unam eamdemque Christi Ecclesiam, (0744A)sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt.

CAPUT IV. De quali lapide templum sit factum. Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes pretiosos in fundamentum templi, etc. Fundamentum templi nullum est aliud mystice intelligendum, quam illud quod ostendit Apostolus dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia (sicut ait Petrus) non est aliud sub coelo nomen datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri (Act. IV). In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum praecipui factis ac sanctitate (0744B)viri, familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quo firmius in eo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, quod est latitudinem portare, sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis, sive visibiliter sive invisibiliter, ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Unde et nos qui horum doctrinam, sive vitam studemus pro nostro modulo imitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II). Sed et generaliter perfecti quique, qui fideliter ipsi Domino adhaerere, et impositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerint, his possunt lapidibus grandibus ac pretiosis indicari. Qui (0744C)bene lapides primo quadrari, ac sic in fundamento poni jubentur. Quadratum namque omne, quocunque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte, a sui rectitudine status possint inclinari. Quales videlicet doctores Ecclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis subditur: Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram. Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique credentium, sanctorum instructione et instantia quidquid in se habent noxium et inane relinquunt, (0744D)atque ante conspectum sui Conditoris solam insitae justitiae regulam, quasi quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed etiam caementarii Hiram; quia ex utroque Dei populo fuere nonnulli, qui ipsorum quoque doctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi quadrantes eos ad sublevandum domus Domini aedificium pararent. Neque enim solum Jeremias et Isaias, et caeteri ex circumcisione prophetae; verumetiam beatus Job cum filiis suis qui erant ex gentibus, maximam vitae sive patientiae formam, maxima doctrinae salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministravit, quo abjectis verbis, actibus, cogitatibus supervacuis, ad portandum onus sanctae Ecclesiae digni fierent et apti. Porro Giblii (0745A)praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. Giblos est civitas Phaeniciae, cujus meminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes ejus (Ezech. XXVII); pro qua in Hebraeo continetur Gobel sive Gebel, quod interpretatur definiens, sive disterminans. Quod vocabulum apte convenit eis, qui corda hominum ad aedificium spirituale, quod ex virtutibus animae construitur, parant. Sic etenim solum suos auditores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa definitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat. Neque sanctuarium (0745B)Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In aedificanda enim domo Domini, primo sunt ligna et lapides caedendi de monte; quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt, doceamus renascendo erui. Dein quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi deponendi; ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam moresque inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus, quos invincibili mentis stabilitate quasi quadratos quodammodo, atque ad omnes tentationum incursus immobiles (0745C)perdurare conspicimus, quos pretiosos et grandes fama et merito comperimus. Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum, aedificanda est domus, praeparatis diligentius lignis ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis, quae olim prisco suo situ vel radice fuerant abstracta: quia post fidei rudimenta, post collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, quasi superimpositis sibi invicem ordinibus lapidum, ambulando ac proficiendo de virtute in virtutem. Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi quadrati, primi sunt (ut supra dixeram) ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Suppositi autem ordines lapidum sive lignorum, sequentes (0745D)suo quique tempore sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus. Quali autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi, quas praeparavit, ostenderet: Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi. Marmor autem Parium, marmor candidum dicit, quale eadem insula gignere consuevit; unde poeta dicit: Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta concita ventis.

Niveam ergo Paron dicit, eo quod marmor candidissimi (0746A)generis mittat: est autem una de Cycladibus, quo videlicet lapide templum fuisse factum Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide albo constructum, altitudo fuit 60 cubitorum et centum (Lib. VIII Antiq. 3); nec mysterii sensus in abdito est. Cuivis etenim patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat. Quales esse voluit sapiens ille architectus eos, quos super fundamentum Christi locabat, lapides pretiosos auro argentoque redimitos: Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

CAPUT V. Quando vel ubi aedificatum sit templum. (0746B) Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, etc. Quod dicitur anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, ordinis sensus est. In anno quarto regis Salomonis, mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum Maium dicit: namque Aprilis, quo Pascha celebratur, principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste claret, quia mox, peracto Pascha, coepit aedificare domum Domino, et consecratus mystica solennitate populus manus ad opus mysticum misit. Fit autem (0746C)commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque domus exstiterit, et hujus quoque summae temporis sacramentum spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum. Centum 20, doctrinae legali, propter annos totidem legislatoris. In quo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens, quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur, jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius ignescant. Diximus autem per (0746D)tabernaculum quod fecit in deserto Moyses et filii Israel synagogam; per templum vero, quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annis quadringentis et 80, et sic templum aedificari incoepit, quia scriptura Veteris Testamenti tanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit, cuncta in se Novi Testamenti mysteria contineat. Patres quoque Veteris Testamenti perplures, tantae perfectionis arcem vivendo tenuerunt, ut in nullo apostolis apostolicisque viris putandi sint esse minores. Manebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei per annos quadringentos et 80, id est, centum 20, per quatuor multiplicatos: (0747A)quia ex tempore datae legis Dei usque ad incarnationem Dominicam, et tempus revelatae gratiae, non defuere viri qui in lege constituti, evangelicam per omnia perfectionem mente et opere servarent; non defuit scriptura, quae gratiam Novi Testamenti in Veteri propheticis intimaret eloquiis. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest eo referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelo Spiritu sancto, ecclesiae structura coeperit. Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se susceperit creatos. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum (0747B)Pascha his, qui immundi super anima, vel in via procul positi ad faciendum in primo mense Pascha, occurrere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super animae nostrae morte, et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod in carne et sanguine Agni fiebat. Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domino, in Hierusalem, in monte Maria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in arca Ornan Jebusaei (II Par. III). Aedificatur ergo (0747C)in monte domus Domini, in visione pacis, quia dilatata per orbem ecclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consistit. Namque in scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV). Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Esaias ait: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Esa. II). Et ipse de se in Evangelio: Non potest, inquit, civitas abscondi, supra montem posita (Matth. V). Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendat. In quo nimirum (0747D)monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est, visionis vocatur, quia electos suos, quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur. Ipse est enim locus in quo obtulit Abraham Isaac filium Domino, ac devotione obedientiae videri ab illo meruit, unde et nomen accepit. Denique ubi Dominus ait: Tolle filium tuum unigenitum quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque offer eum holocaustum (Gen. XXII). Pro terra visionis, in Hebraeo terram Moria habet. Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in loco immolationis ejusdem templum aedificatur; quia per fidem et mysteria (0748A)Dominicae passionis ecclesia dedicata crescit in templum sanctum in Domino. De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque erat David, sicut et caeteris prophetis, venturus in carne Dominus, qui vocatam de gentibus ecclesiam, per sacramenta ejusdem suae incarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem dilectamque consecraret. Bene autem additur: In loco quem paraverat David. Paraverat namque David psallendo, paraverant alii prophetae vaticinando locum Domino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum suorum fide veritatis instituerunt; sedulo admonentes, ut venientem in carne Dei Filium, fideli ac devota mente susciperent. Hinc etenim Dominus, (0748B)de paratis sibi ad credendum populis, ait discipulis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem; et qui metet, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat, simul gaudeat et qui metit (Joan. IV). Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret: Levate oculos vestros, et videte locum, quia paratus est jam ad aedificandam domum Domini. Et qui docendo aedificat, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam, ut et qui parat locum aedificio, simul gaudeat et qui aedificat; id est propheta venturum praedicens, et apostolus venientem praedicans Dominum una simul in illo mercede potiantur. Bene idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia ecclesia areae vocabulo solet designari, (0748C)dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. IV). Ornan, qui interpretatur illuminatus, erat natione Jebusaeus. Natione gentiles quidem significat, nomine autem eosdem illuminandos a Domino, atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Jebus eadem est civitas, quae et Hierusalem. Et Jebus quidem interpretatur conculcata; Hierusalem autem visio pacis: in qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est. Cum vero David in ea locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, (0748D)non jam Jebus, sed Hierusalem vocata est; quia nimirum gentilitas, quandiu divini cultus nescia permanebat [ Al., perdurabat], conculcabatur et illudebatur ab immundis spiritibus ad simulacra muta, prout ducebatur sequens. Cum vero illum gratia sui Conditoris respexit, continuo pacis in se; et locum invenit et nomen, dicente de ipsa Domino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur; cum autem locum areae suae cum bobus ac tribulis David regi venderet, nomen Hierusalem accepit; quia persistens adhuc in sua obstinatione gentilitas conculcabatur, quasi vilis et abjecta, a malignis spiritibus. Porro cum omnia sua vendere ac vero regi offerre (0749A)didicit, non ultra conculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam cum suo Conditore haberet, magis compos effecta est.

CAPUT VI. Cujus mensurae sit factum. Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat 60 cubitos in longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed inimicos gaudet diligere propter Deum, donec veniat tempus, quando ad pacem suam conversis seu funditus exstinctis, cum solis gaudeat amicis in Deo. (0749B)Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium; unde apte longitudo domus, sexagenario cubitorum numero comprehenditur. Senarius namque numerus, in quo mundus factus est, perfectionem solet operum designare bonorum. Et necesse est nos ita per longanimitatem molestias ferre nostrae peregrinationis, ut merito bonae operationis promissam patriam, cum apparuerit, valeamus intrare. Latitudo vicenario numero determinatur, propter geminam ejusdem charitatis, qua Deum et proximum amamus, distantiam. Altitudo tricenario, (0749C)propter fidem sanctae Trinitatis, qui [quae] unus est Deus, in cujus visionem cuncta spei nostrae desideria suspenduntur. Sex ergo ad operis perfectionem, duo ad dilectionem Dei et proximi, tria pertinent ad spem divinae visionis. Singuli autem numeri recte per decem multiplicantur, quia non nisi per fidem et custodiam decalogi legis, vel patientia nostra salubriter exercetur, vel charitas utiliter ardescit, vel spes sublimiter ad aeterna desideria rapitur. Ubi notandum est quo 30 cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant: namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo 120 cubitorum erat (II Par. III). De cujus rei sacramentis aptius in sequentibus tractabitur, ubi ad medium usque coenaculum, (0749D)ac tertium lectionis ordo pervenerit. Porticus erat ante templum 20 cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat 10 cubitos latitudinis ante faciem templi. De hac porticu in libro Paralipomenon ita scriptum est: Porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum 20. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ab oriente contra ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet: ita ut sol aequinoctialis oriens, directis radiorum suorum lineis per ostia tria, porticus videlicet, et templi et oraculi, arcam testamenti perfundere posset (Antiq. (0750A)l. VIII, c. 3). Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templum et propior, lumen solis accipere solebat; quid aptius quam illam ejus partem quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat? in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo Solem Justitiae primi susceperunt, et nascenti Domino in carne testimonium, sive vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive moriendo praebuerunt. Ostium ergo templi, Dominus est; quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum. Hinc alibi dicit: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Ostium porticus, sermo propheticus est, qui quasi recto calle ingredientes ad ostium Domini perducebat; quia gratiam Domini Salvatoris, qua mundum (0750B)erat redempturus, praedicabat. Factura ergo porticus tota, fideles illius temporis signat. Ostium ergo in porticu, doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque intrandi ad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis; quae videlicet porticus juxta latitudinem templi 20 cubitos longa erat, quia nimirum antiqui justi multa diu patientia et longanimitate exspectabant, quando apparens in carne Dominus novam Evangelii gratiam mundo afferret, non acceptis ipsi promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes. Aequabant ergo longitudine sua longitudinem templi, quia per longanimitatem devotae mentis desiderabant venire dilatationem (0750C)Ecclesiae in charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro; qui quamvis adhuc tempore fuerint a sacramentis Dominicae incarnationis separati, fide tamen ac praedicatione fuere proximi. In hujus sacratissimae porticus prima fronte, fuere beatus protomartyr Abel, et Seth, et Enoch, caeterique justi mundi originalis; in intimo autem penetrali ejus et quasi prope murum templi mysticum obtinuere locum parentes praecursoris Domini, Simeon, et Anna, et caeteri. Qui etsi nativitatem ejus videre meruerunt, ad auditionem tamen doctrinae ejus et perceptionem sacramentorum ejus pervenire nequiverunt. Quae bene porticus decem cubitos erat lata, quia tales etsi necdum verba sive mysteria Evangelii, quae erant per Dominum tradenda, receperunt; praecepta (0750D)tamen decalogi, quae perceperunt perfecta dilectione dilatati in Domino cordis servabant.

CAPUT VII. De fenestris ejus et tabulis per gyrum. Fecitque in templo fenestras obliquas. Fenestrae templi doctores sunt sancti, et spirituales quique in Ecclesia, quibus mente excedentibus Deo arcana secretorum coelestium specialius caeteris videre conceditur. Qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibus pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae obliquae, id est, intus latiores fuisse perhibentur; quia nimirum necesse est, ut quisque jubar supernae contemplationis vel ad momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione praeparet. (0751A)Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus, per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum quod supererat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis (Matth. IV). Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentabatur a diabolo, pinnacula templi vocabantur. Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus (Egesip. l. V). Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis ad circumstantem inferius turbam facerent sermonem, nusquam in Scripturis invenimus. Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria totidem fidelium (0751B)gradus, conjugatorum videlicet, continentium, et virginum, designant, distinctos quidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis ejusdem omnes ad domum Dei pertinentes, eique fixa mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur, quia tabulatum quod supererat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, medium supremo latius, sed infimo erat factum angustius, quia nimirum altior professio virtutis altiorem debet vitam tenere vivendi [ Fort., ritum . . . . vivendi]. Nam quicunque abrenuntiato vinculo conjugali virginitatem suam Domino consecraverint, mores simul oportet virginitati condignos ostendere. Abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, (0751C)detractione, habitu impudico, comessationibus, potationibus, contentione et aemulatione; et e contrario vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis, et psalmis, doctrinae et eleemosynis, caeterisque Spiritus fructibus operam impendant, ut qui futurae statum vitae in professione tenent in qua non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Hujus quoque statum, quantum mortalibus possibile est, in praesenti contendant imitari. At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non dicitur conjugatis: Vade, vende quae habes et da pauperibus; sed, si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, et caetera (Matth. XIX). Medium inter hos locum tenent (0751D)continentes, quantum virginibus inferiores, tantum eminentiores conjugatis. Quorum portio gloriosissima primitivam in Hierusalem aedificabat ecclesiam, scribente beato Luca, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et caetera (Act. IV). Quorum maximam partem uxorios reliquisse complexus testatur historia sancti Stephani, ubi feminas eadem religione pollentes, non conjuges, sed viduas appellat eorum. Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, turriculas, ne quis in eisdem tabulatis consistens, sive residens, posset ad inferiora decidere (Act. VI), quod Ochoziae regi contigisse legimus in Samaria. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nos munimenta designant. De quibus Psalmista: Immittet, (0752A)inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII). Ascendit quidem in coenaculum Ochozias rex Samariae, qui se a domo David separaverat, sed per cancellos decidit; quia etsi sive haeretici sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis, semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa declaratur cum subditur: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. Trabes ergo, quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erant longitudinis, ut (0752B)capita earum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque. At in eisdem capitibus earum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabes, quae de muris exierant superposita. Qui itaque per trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sunt typice designati? Qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in ecclesia Dei locum tenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infimorum appetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt, suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon, quod trabes templi, (0752C)sicut et caetera ejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes quae intus in templo erant, auri essent laminis tectae, quae vero foris parebant, hae minime deauratae, ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent. In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis inferius innotescere potuit, designat. Quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam qua in coelesti patria, qua in aspectu sui Creatoris gaudent, figurate denuntiat. Quae nimirum claritas trabium aurea illis solummodo, qui templum intraverant, patebat; quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se, et perfecte sperantibus in se, soli norunt (0752D)illi qui regnum coeleste meruerunt intrare. Et tamen nos cum vitam, passiones, doctrinam sanctorum cernentes, sive in Scripturis legentes, ad benefaciendum exemplo excitamur eorum, quasi in capitibus trabium foras apparentibus a terra sublevamur, quia quamvis internam sanctorum gloriam percipere necdum valemus, ex eo tamen quod exterius videre valuimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter adhaeremus. Possumus etiam haec de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere, quorum puritatem dilectionis qua in secreto cordis coram Domino refulgent, inspicere nequimus. Attamen ex eis quae loquendo, vel agendo, vel patiendo foras ostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus.

Domus autem cum aedificaretur de lapidibus dolatis, (0753A)etc. Haec ad illam ecclesiae partem, quae post hujus saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruerit introduci, proprie pertinent. Ibi etenim perfecti solummodo et immaculati, atque ab omni labe iniquitatis castigati, ingrediuntur. Non enim aliquid coinquinatum faciens abominationem et mendacium intrabit in illam civitatem, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes. Malleus et securis, et omne ferramentum, non auditur, quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritum congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino, quo adinvicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Caeterum quamvis dicatur: Noe vir perfectus in generationibus suis, et beati immaculati in via, et caetera hujusmodi, nullus (0753B)vere perfectus et absque macula, quandiu in hujus vitae via est, incedere potest. Non est enim justus in terra qui faciat bonum, et non peccet. Verumtamen secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficientur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem illum domus Domini decorem pervenerint, locumque tabernaculi gloriae ejus ascenderint, perfectique solummodo et immaculati, atque ab omni labe iniquitatis castigati, ingredientur in illam civitatem.

CAPUT VIII De ascensu vel factura medii ac tertii tabernaculi. Ostium lateris medii in parte erat domus dexterae, (0753C)etc. Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse, non attendentes quia si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret: ostium lateris medii in parte erat domus dexterae, sed ita potius simpliciter, et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dexterae, latus templi meridianum dicit. In cujus parte orientali ostium erat in ipso angulo factum, juxta terram. In quod introeuntes, statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam ascensus per ipsa parietis interiora, donec tali itinere ad medium coenaculum, et a medio pervenirent ad tertium. Haec ita esse non dubitandum, quamlibet Scriptura non dicat, quia sic ascendentes creberrimas habebant a meridie fenestras, quarum (0753D)luce certum per omnia et sine offensione iter agerent. Qui nimirum locus proprie ad corpus Dominicum, quod de virgine assumpsit, respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dexterae, quia defuncto in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit. Et bene in parte domus dexterae, quia dexterum ei latus a milite apertum sancta credit Ecclesia. Ubi et apto etiam verbo usus est evangelista, ut non percussit diceret aut vulneravit, sed aperuit, videlicet quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit: Et continuo exivit sanguis et aqua. Aqua scilicet, qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et (0754A)a medio in tertium; quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesenti ecclesiae conversatione, ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumque de requie animarum adveniente die judicii ad immortalitatem quoque corporum quasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum, corporis videlicet et animae, beatitudine perpetuo vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc qui intraverant nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actus fidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possunt intueri; verum arcana fidei et intimae gratiam dilectionis nullus nisi per haec Domino duce ad coelestia scandit, agnoscat. Qui enim se dicit (0754B)nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Notandum sane quod 30 cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant. Denique alii triginta cubiti usque ad tertium coenaculum addebantur, quousque ad porticum quae erat circa templum ab austro et aquilone et occasu tectum perveniebat, ut Josepho narrante discimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii 60 cubiti numerabantur, et sic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in 120 cubitos consummata est. Porticus quoque quae erat ante frontem templi ad orientem, juxta fidem praefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat. Qui videlicet liber illas de quibus praediximus porticus circa templum, cellaria vocat et cubicula. (0754C)Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis et domus propitiationis. Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi fecit mentionem, cum protinus adjunxit: Nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum. Quod autem omnis altitudo templi 120 cubitorum erat, ad idem sacramentum respicit, quod primitiva ecclesia in Hierosolymis post passionem, resurrectionem, et ascensionem Domini in coelos in hoc numero virorum gratiam sancti Spiritus accepit. Quindecim namque, qui ex septem et (0754D)octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri futurae vitae, quae nunc in sabbathismo geritur animarum fidelium, perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibus annumerata 120 efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario magna electorum beatitudo in futura vita designatur. Apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertineat, ut diximus, quod resurgens a mortuis Dominus atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum in linguis (0755A)igneis misit, qui eos, qui diversitate linguarum ab invicem discreti erant, cognatione loquelarum communem in laudem Dei fecit habere sermonem. Nam et ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos in carne incorruptibili ascendens, plene ac perfecte dono sancti Spiritus illustrabitur, quando secundum promissum apostoli erit Deus omnia in omnibus. Tunc plena erit adunatio linguarum in omnibus ad praedicanda magnalia Dei, quia consona mente ac voce omnes divinae gloriam majestatis, quam praesentem visuri sunt, collaudabunt.

CAPUT IX. Ut parietes cedro ac pavimentum sit abiete tectum. Et aedificavit domum, et consummavit eam, etc. Laquearia sunt tabulata, quae, magno decore composita (0755B)et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur. Et quia ternae altitudinis domus Domini facta fuerat, terna nimirum habebat laquearia. Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta ecclesia justos significare credamus? Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis intercessionibus et exhortationibus animos infirmorum ne in tentationibus deficiant protegunt. Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor est imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia, (0755C)praesentia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt constantissima, qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris sanctis eminentia fulgent.

Et aedificavit tabulatum super omnem domum, etc. Turriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum erant factae, ne quis ad altiora perveniens repente laberetur ad ima. Quod in omni domo, quam quisque aedificaret, Moyses fieri praecepit. Cum aedificaveris, inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente. Haec autem tabulata sive turriculae, supra sunt latera vocata; ubi cum dictum esset, Aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus, (0755D)per circuitum templi et oraculi; continuo subjunctum est, Et fecit latera in circuitu. In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia designata, quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus, adjuvant. Ad cujus formam sensus etiam hunc locum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in hac vita inter crebra vel hostis impacati tentamenta, vel nostrae fragilitatis obstacula, crebro imo continuo supernae pietatis munere, ne corruamus, defendimur. In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus, insinuat, tanta praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra peccare, nec possimus, nec ullo mortis sive doloris, sive tentantis adversarii metu afficimur. De praesentibus (0756A)Domini auxiliis, quasi de lateribus tabulatorum, dicit ipse Dominus, loquens de populo suo: Invocavit me, et ego exaudiam eum, et glorificabo eum. De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur, dicit eidem civitati propheta: Lauda, Hierusalem, Dominum, et caetera usque: Fines tuos pacem. Bene autem hoc tabulatum in tecta domus Domini quinque cubitos altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactus, dulce habeat, nisi diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute; diligere et proximum tanquam nos ipsos. Et operuit domum lignis cedrinis. Hic supremum ipsum domus tectum dicit, id est, tabulatum illud, quod (0756B)supremis trabibus superpositum erat. Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum; sed erat aequale, quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domos aedificantibus facere moris est. Idipsum autem hoc tabulatum, quo operta est domus et laquearia, designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes; de quorum uno dicitur: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI). Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid Patri ipsius Angelus ait: Et ipse praecedet ante Dominum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I). Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad (0756C)summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis. Intrinsecus autem domus cedro erat vestita. Nam forinsecus tanto nitore lapis ipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo candido esset tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt populi fidelium, ex quibus sancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam altitudo. Vel certe altitudo parietis, qui ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae designat; ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent. Dum enim, qui nunc praecedentibus (0756D)erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super invicem positis ordinibus, quique lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt, justos; qui quasi in summo domus Dei locati cacumine, docentur et portantur ab aliis, sed quos doceant, quorumve fragilitatem tolerent, ipsi non habent; qui videlicet intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fide ium amore virtutis redundant. Sicut enim cedri natura perfectos homines, ut supra docuimus, typice denuntiat; ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem perfectionem pervenitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis, a pavimento domus (0757A)usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis, usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis, bonis insudare non desistunt operibus, cum a primis justis usque ad ultimos, in consummationem saeculi omnes virtutibus student, quorum merito jure valeant protestari, quia bonus Christi odor sumus Deo in omni loco. Et texit pavimentum tabulatis abiegnis. Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur, ubi scriptum est: Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, stratum decore multo (II Par. III). Unde patet quod tabulas abiegnas, quibus pavimentum tegeret, nequaquam in terra posuit; sed primo illud marmore praetexit, ac deinde tabulas superposuit, (0757B)ac tertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur: Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad laquearia perveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel certe ipsos electorum choros, sibimet per tempora variantia succedentes significant, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua in temporali adhuc vita positi, socialiter invicem charitate dictante conversantur, non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum, decore multo, idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis; quia nimirum vita justorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde virtutum spiritualium (0757C)latitudine est adornanda in opere; alioquin quid utilitatis habebat decor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquid tacite signaret, ac bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemeratae suffulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui, et robur durabile, mentem electorum infima mentis quaeque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtuteque patientiae excellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae, quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis, de puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta; quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus, in templo Dei singulari luce refulget. Unde bene Apostolus, (0757D)cum plurima virtutum bona, quae humilibus corde essent servanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens: Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Christus donavit nobis, ita et vos facite (Coloss. III); repente, velut desuper addendo auri velamine subjunxit: Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis.

CAPUT X. De distincta mensura templi ipsius, et oracuti. Aedificavit quoque XX cubitorum, . . . . tabulata cedrina, etc. Posteriorem templi occidentalem dicit. Ab ortu enim solis ingressum habebat templum, (0758A)et ab occasu domum interiorem, hoc est sancta sanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad superiora esse dicit aedificata: non usque ad laquearia significat, quae XXX cubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jam dictum est, sed tantum usque ad cubitos XX altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur. Reliquum vero erat supra tabulata apertum et inane, usque ad laquearia cubitorum decem altitudinis, et cubitorum XX longitudinis, juxta latitudinem domus, per quam nimirum januam fumus incensorum thymiamatis solebat in sancta sanctorum ascendere, atque ad arcam Domini operiendam penetrare (Hebr. IX). In qua distinctione domus Domini patet figura mystica, et apostolo exponente (0758B)luce clarius est, quia prior domus, in qua semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa est promissa nobis vita in coelis, interior quidem hac conversatione nostri exsilii; quia in praesentia Regis summi, perpes ibi beatorum angelorum et hominum solemnitas agitur. Unde bene de ea merito servo dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Sed posterior est tempore, quia post saeculi hujus labores, ad illius ingressum perducimur. Tabulata autem quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustra (0758C)coeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominus donaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, et intrare liceat, pulsamus: ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamen habemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum, jejuniorum, caeterorumque operum thymiamata praemittamus. Hinc est enim quod paries cedrinus domus interioris januam habebat in superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret; quia oculi Domini aperti sunt super domum ejus, nocte ac die, et aures ejus in orationes servorum suorum intendentes, et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem Ecclesiae. Altare quoque thymiamatis, quod in domo quidem exteriore, sed prope (0758D)ostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum justorum, qui carne quidem adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia suspensi, et velut incenso thure fumum ascendentem in sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes, crebis orationum vocibus aures sui pulsant auctoris. Apertamque late januam fumus incensorum in superioribus invenit, quia quanto mundiores quique in terris, et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citius a Domino cuncta quae poscunt accipiunt. Bene autem interior domus XX cubitos longa facta est, propter mysterium geminae dilectionis, de qua supra diximus, quae in hac interim vita ex parte maxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarum virtutum (0759A)operibus, sola perpetuo regnat. Porro XL cubitorum erat ipsum templum, pro foribus oraculi. Diximus ipsum templum Ecclesiae typum gessisse; unde recte fuit XL cubitorum: qui numerus saepe in significationem ponitur praesentis fidelium laboris, quomodo quinquagenarius in significatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitam pervenitur. Denario aeque significatur ipsa, quam desideramus, et pro qua laboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et Psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI). Decem autem quater ducta, sexaginta (0759B)faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus, in figuram praesentis Ecclesiae, quadraginta annis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelesti reficiebatur, ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut latores Ecclesiae, quibus totum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuentur: pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipsae, quas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternae beatitudinis esse levigandae [ Forte, levandae]: ubi hi qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam, saturabuntur; et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori Deo: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). Pariter (0759C)ergo populus Dei et afficitur adversis, et reficitur manna; ut sit illud Apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus jejunabat ante mortem carnis suae (Matth. IV): quadraginta etiam epulabatur cum discipulis suis post resurrectionem carnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, et convescens. Jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem, manducando autem et bibendo cum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem. Jejunans velut clamabat: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI): manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum (0759D)sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII); et iterum ait: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et promissione futuri reficimur, hic non apponentes cor, illic pascentes sursum cor.

CAPUT XI. Ut omnis domus sit cedro vestita et auro. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, etc. Diximus de cedro, quod insuperabilem virtutum venustatem signaret. Quo nimirum ligno, omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habet domus Domini in tabulis cedrinis tornaturas suas et (0760A)conjuncturas fabrefactas, cum electi quique sese ad invicem pulcherrima charitatis copula connectunt; ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor, unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate merito dicantur (Act. III). Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulte tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus, quales sint ipsi, quid agant, in exemplum vivendi proferunt, quomodo fecit apostolus Paulus, qui non solum praedicando (0760B)Christum gentibus, et patiendo pro Christo, quantum emineret, ostendebat, verumetiam in epistolis ad Ecclesias destinatis, quot pericula pro Christo tolerarit, quantis revelationibus sit a Christo sublimatus, felici glorificatione declarabat, qui cum dicere suis auditoribus non dubitaret: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI). Quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, quia singulari culmine virtutis se cunctis imitabilem praebuit? Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. Et lapides parietis sive pavimenti, et tabulae et aurum, sanctorum omnia in Ecclesia vitam designant. Sed ea utique distinctione, cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque (0760C)regulam sibimet agglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti, latitudine variarum virtutum, secundum donationes sancti Spiritus in una eademque fide sibimet alterutrum connexi; auri laminae, sunt sancti supereminentes, scientiae charitatem habentes, hujusque fulgore gratissimo ad invicem congaudentes. Quae tria beatus apostolus una sententia complexus est, dicens: Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V). Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus actionis odoriferae, aurum transcendentis omnia dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne sine operibus (0760D)otiosa judicetur aut mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum est dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcidebatur in praeputio, nos signo crucis consecramur in fronte. Possunt non incongrue parietes templi, lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum qui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere; tabulae vero cedrinae sive abiegnae, Novi Testamenti justos indicare, qui volentes post Dominum venire, abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua quotidie sequuntur illum. Et quoniam utriusque temporis justos communis gloria supernae manet retributionis, lapidibus ac lignis pretiosis terna est species aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet videri, quod supra diximus, (0761A)porticum quae erat ante templum, antiquorum figuram gestare fidelium; ipsum vero templum, eorum qui post Incarnationis dominicae tempus in mundum venerunt; porro domum interiorem regni coelestis gaudia, quae utrisque justis dantur, figurare; nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulata cedrina novum, aureas laminas, utriusque in coelis praemia designare, cum iidem parietes templi, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis sanctorum pari fuerint modo de lapidibus et lignis et auro compacti. Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum, quia fuerunt et in lege, et ante scriptam legem plurimi, qui legaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtum facientes, non falsum testimonium (0761B)loquentes, honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut seipsos. Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori perfectione, relictis mundi negotiis, et assumpta cruce sua, sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus ait: Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, quid nisi ante ingressum templi tabulata cedrina in porticu fulgebant? Quos utrosque, quia idem regnum coeleste communiter, quamvis in mansionibus discretis recipit, (0761C)quasi porticus templi, post lapides et cedrum, intrinsecus est auro cooperta. Sunt autem hoc in tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae supra commemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam venire mereantur. Sunt alii qui ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus, Dominum sequuntur, memores promissi illius, quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed et specialem praedixit honorem esse tribuendum: Amen dico vobis, inquit, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad cedrina pertinent tabulata, (0761D)utrique a Domino perpetuae praemia lucis, quasi auri laminas quibus decorentur, exspectant. Sunt in abditis templi lapides pretiosi, sunt tabulae ligni aromatici, utraque auro cooperta; quia et illi qui in lege Domini immaculate ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, pariter aeterna vita perfruuntur. Oraculum autem in medio domus in interiore parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interna domus secreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam ascendens in coelum, carnem quam assumpserat ex virgine, in Patris dextera collocavit. Porro oraculum habebat viginti cubitos (0762A)longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. Parietem significat cedrinum, qui oraculum, id est, sancta sanctorum ab aede exteriore segregabat, sicut et supra diximus. Oraculum ergo, ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine et latitudine et altitudine, id est, per quadrum; quia in superna illa patria, ubi Regem in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitas divinae ac fraternae gratiae per omnia fulget; quod praesentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur: Et operuit illud atque vestivit auro purissimo; quod est aperte dicere, quia supernae moenia civitatis gratia charitatis implevit.

CAPUT XII. Ut altare oraculi cedro et auro coopertum sit. Sed et altare vestivit cedro. Altare dicit thymiamatis, (0762B)quod erat ante oraculum, de quo paulo post subinfertur: Sed et totum altare oraculi texit auro. Unde intelligi datur, quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi sunt positi; quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata; quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum odoramenta, per ignem aeterni amoris in conspectu sui (0762C)Conditoris offerunt. Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus, et aurum figurent, ex his quae superius dicta sunt, facile potest intelligi. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit laminas clavis aureis. Domum ante oraculum praesentis ecclesiae typum tenere diximus, ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad faciem valeamus. Unde apte domus haec auro quidem optimo cooperta, sed interposito erat medio pariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur, cum vel divina hominibus, vel angelica allocutio cum secretorum quorumque revelatione conceditur. Unde bene oraculum in abditis, hoc est, in interiore domo factum est, quia in superna patria et angelorum nobis visio et allocutio, ipsaque Dei praesentia revelabitur; (0762D)juxta hoc quod Veritas ipsa diligentibus se pollicetur, dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV); et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI). Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum palam de Patre audire, id est, necdum palam videre queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem perfectam visionem et plenam Dei cognitionem mereantur. Laminae aureae, quibus cooperta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, quos in obsequium vel sui Creatoris, vel fraternae necessitatis amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae, ipsa sunt (0763A)praecepta charitatis, sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutis, ne deficiamus, donante Christi gratia continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est: Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent (II Par. III). Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna figurari, quoniam quinquagesimus Psalmus est poenitentiae et remissionis, quinquagesimus annus jubilaeus, et quinquagesima die post Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam Ecclesiam consecravit. Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae aureae affigebantur, in parietibus domus Domini; quia nimirum verba coelestia, (0763B)quibus in amore bonorum operum proficimus, et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam Spiritus sancti, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique, et necdum ad perfectionem pervenientes, illecebras vitiorum carnalium voluptatumque mortificant; illi videlicet sermones veritatis, quorum institutione carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur, quos habere desiderabat propheta cum ait: Crucifige clavis et timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Qui rursum ad perfectionum perveniens dicit de clavis dilectionis: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). Nihilque erat in templo, quod (0763C)non auro tegeretur. Sed et altare totum oraculi auro texit. Supra de altari dictum est, plenius vero haec in libro Paralipomenon explicantur, ubi porticus quoque, quae erat ante frontem templi, deaurata esse intrinsecus, coenacula quoque tecta esse perhibentur. Ubi figura mysterii in promptu est, quod tota Ecclesia, et in hoc saeculo et in futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono charitatis abundat, et sola hic quasi singulariter eminens clare videtur. Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres Veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt; deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat. (0763D)Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur: ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca Testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca foederis, vitam sanctorum in conspectu sui Conditoris et Redemptoris designat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum (Psal. XXX); ita coenacula eamdem in alto vitam, hoc est, in coelis esse, et non in hoc mundo designant, dicente Apostolo: Quae sursum sunt quaerite, (0764A)ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

CAPUT XIII. De factura Cherubin. Et fecit in oraculo duos Cherubin, etc. Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque singulari Cherub, plurali Cherubin dicitur. Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta angelica ministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi. Qui recte de lignis olivarum facti esse perhibentur, quia nimirum virtutes angelicae gratia Spiritus sancti, ne unquam ab amore Dei arescant, unctae sunt. Ipsi etenim una nobiscum sunt participes illius, de quo ait in laude Christi propheta: Unxit (0764B)te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV). Recte de lignis olivarum sunt figuraliter facti, quos luce sapientiae coelestis mox ipse qui creavit, implevit. Unde Cherub appellari voluit, qui Latine multiplicata scientia, sive scientiae multitudo interpretatur. Decem autem cubitorum sunt altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur, habentes inviolatam in se sui Redemptoris imaginem, servata in perpetuum sanctitate et justitia et veritate, quam a prima conditione perceperunt. Denarius namque decem obolis constat, et continere in se nomen Caesaris et imaginem consuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et sancti angeli in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper manent, et electi homines imaginem ejus, quam (0764C)peccando amiserant, recipiunt. Scimus enim, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam et videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, id est, decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significant eorum, quibus ad coelestia semper volare, atque in his conversationem delectantur habere. Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid aptius quam gratiam perpetuae et indefectivae felicitatis eorum, qua semper in coelestibus in ministerio sui persistunt Auctoris? Vel certe quia levitate spiritualis naturae sunt praediti, ita ut ubicunque voluerint, statim quasi volando (0764D)perveniant, et hic cum alis figurati, et prophetis sunt cum alis ostensi. Bene autem dicitur quod quinque cubitorum fuerit ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera; quoniam virtutes angelicae legem Dei, quae in quinque libris descripta est, indefessa devotione custodiunt, diligendo videlicet Deum et Dominum suum ex omnibus viribus suis, diligendo et proximos tanquam seipsos. Plenitudo enim legis est charitas. Proximi autem eorum, et ipsi adinvicem sunt angelici spiritus, et homines electi eorum aeque concives. Unde utraque ala ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet eadem ipsa devotione, qua sese in alterutrum in Deo diligunt, (0765A)nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Sicque simul alae decem cubitos complent cum in geminae charitatis exhibitione angeli de Conditoris sui praesentia laetantur. Decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubin. Duo erant facti cherubin propter consortium ejusdem, de qua loquimur, charitatis significandum, quia minus quam inter duos stare charitas non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum mittere discipulos curavit, ut tacite doceret, ab eis qui verbum fidei praedicarent, virtutem dilectionis ante omnia opera esse tenendam. Uniusque mensurae et operis erant duo cherubin, quia disparilitas voluntatum sive cogitatuum in superna illa patria nulla est, ubi una omnes eademque Dei (0765B)praesentis visione et gloria illustrantur. Posuitque cherubin in medio templi interioris. Extendebant autem alas suas cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant. Manifestum est ex his, quae praedicta sunt, quare cherubin in medio templi interioris sint positi, quorum habitatio semper est in coelis. Extendebant autem alas cherubin quasi ad volandum, quia spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis paratum. Quod vero ala una tangebat parietem, et ala cherub secundi alterum parietem, ad illam charitatis administrationem, quam nobis exhibent angeli, pertinet. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se (0765C)alterutrum complectuntur, exprimit. Bene autem sequitur: Texit quoque auro cherubin, quia et naturam eorum Conditor immortali charitate sublimavit, et mentem vera dilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane, quod Moyses, dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubin aureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos majores, quos in templo poneret, sub quorum alis arcam in medio poneret cum propitiatorio et cherubin prioribus. Sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent cherubin duo, in templo autem quatuor. Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent. Sed repetitum est opus auguste factum et per Salomonem, (0765D)ut typice doceretur, quia multiplicata per Incarnationem dominicam Ecclesia, latius esse gentibus sublimitas coeli civium pandenda. Qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque ereptione, atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant. Extendunt enim alas adinvicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur, eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atque imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles utriusque populi, Judaeos scilicet et Gentiles, possessores secum habent aulae coelestis. (0766A)Non quod in illa patria distinctio sit localis inter utrumque populum, sed quia major fiat festivitas internae beatitudinis, de consortio adunatae fraternitatis. Extendunt ergo cherubin ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria justos utriusque populi visione quoque suae gloriae ad laudem sui Creatoris excitant. Nec solum de illorum, quos secum intus habent, hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verumetiam nostri, qui foris adhuc positi, de profundis ad Dominum clamamus, curam gerunt sedulam. Unde bene de eisdem cherubin in libro Paralipomenon scriptum est: Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum. Stabant erectis pedibus cherubin, quia a via veritatis, in qua mox ut (0766B)conditi sunt positi, nunquam aberraverunt. Angeli habent facies ad exteriorem domum, quia nos ab hujus aerumna peregrinationis ereptos, ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stabant erectis, sic alas suas ad auro textos oraculi parietes extendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia angeli sic suam perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). Possunt etiam per duo cherubin duo Testamenta figurari; qui nimirum cherurubin (0766C)in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae provisionis nobis utique inaccessibili atque incomprehensibili ante saecula dispositum est, quando, et qualiter, quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum pietatis opera non defuerunt, per viros unctione Spiritus sancti illustratos, divini sunt libri conscripti. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, qui per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant; quia Deo servientes fideliter, denario remunerandos esse regni perpetis ostendunt. Geminas habent (0766D)alas, quae Testamenta per aspera aeque et prospera indefesso proposito semper ad coelestia tetendisse, ac pervenisse declarant; quia hoc quidem suis auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera; quia in omni labentium dierum varietate, sancti universos sui corporis sensus in obsequium sui Conditoris extendunt, oculos habentes semper ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et enarrare universa mirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius, super mel et favum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus, et donec superest habitus in eis, et Spiritus Dei in naribus, non loquentes labiis iniquitatem, nec in lingua sua stultitiam personantes. Sicque per arma justitiae a (0767A)dextris et a sinistris incedentes, ad perceptionem coelestis denarii, quem summus paterfamilias cultoribus suae promisit vineae, perveniunt. Et opus unum erat in duobus cherubin, quia utriusque instrumenti scriptores una eademque castitate operis, et charitatis devotione Deo serviebant, una et consona Domini voce ac fide praedicant. Et quidem Novum Testamentum de dominica incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, gentium vocatione, Judaeorum expulsione, multimoda Ecclesiae tribulatione facta narrat; haec eadem Vetus Testamentum, si recte intelligitur, veraciter fienda praedicabat. Adventum ergo Antichristi, finem saeculi, extremi diem judicii, et aeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum concordi utrumque Testamentum veritate probat. (0767B)Alae igitur cherubin interiores super arcam se invicem contingebant, quia utraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingebant, quia Vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est, Novum vero nobis, qui post Incarnationem dominicam ad fidem venimus: et secundo parieti, id est, septentrionali recte comparamur, quibus post frigora, ac tenebras idololatriae lucem veritatis cognoscere datum est. Nam etsi primitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel circa finem saeculi salvandus esse creditur, plurimi tamen fidelium hujus temporis de gentibus congregantur ad Evangelii suscipienda sacramenta; quibus etiam divinitus hoc datum est, ut revelatis oculis (0767C)sui cordis, manifeste cognoscant litteram Veteris Testamenti evangelicae gratiae plenam esse mysteriis. Versas habent facies cherubin ad exteriorem domum, quia ad nos qui adhuc foris stamus, nec re ipsa, sed spe salvi facti sumus, divini sunt libri conditi; quia scriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque collaudantes in coelis, curam nostrae gerunt salutis, proque nostris erratibus apud ejus pietatem interpellant. Circumdati sunt auro cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmatur auctoritas Testamentorum. Manifesta autem cognitione per orbem divinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium agminum (utrumque enim cherubin, ut diximus, et angelos videlicet, et Testamenta (0767D)designant), confestim plures ad fidem converti et bonis abundare coeperunt operibus, unde apte subditur:

CAPUT XIV. Ut parietes sculpti et pavimentum sit auro vestitum. Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit, etc. Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis replevit, coeptumque fidei aedificium, quotidie nova membrorum suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur, cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii (0768A)sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum; alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes, charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia, et caeteri fructus Spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum templi, quia ornamenta sunt mentium populi Dei. Sculpuntur iidem parietes et torno, cum prompto pollent animo fideles ad faciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae permittit, dicentes ex animo per singula quae occurrunt: Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII); et Paratum cor meum, (0768B)Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam Domino (Psal. LVI). Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum tramite nullis circumstantium rerum periculis, nullis possint blandimentis averti. Quia enim tornatura et caeteris artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus perficiat, sistit, apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quae et parata est semper ad obsequium divinae voluntatis, et hanc absque diverticulo errandi complere longo virtutum usu exercitata didicit. Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum sponsi et Redemptoris sui virtutes admirata, dicebat: Manus ejus tornatiles aureae, plenae hyacinthis (Cant. V). Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanctitates et miracula (0768C)quaecunque voluit, absque omni morarum tarditate, absque ullis errorum ambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit. Aureae sunt, quia quae foris verbo jussit intus ut fierent, divina plenius potentia dedit. Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit retulit, quia per opera quae fecit nostros ad coelestia quaerenda sensus erigit. Omnes ergo parietes templi per gyrum variis caelaturis et torno sculpuntur, cum per mundum Ecclesia virtutum spiritualium exsecutioni, absque ullo prorsus errore, prompta devotione insistit, ubi bene dicitur: Et fecit in eis cherubin et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. Cherubim namque in parietibus templi facit Salomon, cum (0768D)electos suos ad regulam sanctarum Scripturarum, in quibus est multitudo scientiae, vitam suam dirigere donat. Cherubim facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis pro modulo suo docet imitari, quod maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera Conditoris et proximi, geritur. Palmas facit, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, ut eo minus ab arce justitiae declinent, quam semper ante cordis oculos habent: facit picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes, cum multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit; verbi gratia, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferre invicem et donare sibimetipsis, super omnia autem haec, charitatem habere, quod est vinculum (0769A)perfectionis. Quae videlicet virtutes cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut velut naturaliter eis esse videantur insitae, quid aliud quam picturae domus Domini prominentes quasi de pariete exeunt? Quia et verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quae sunt agenda sive docenda, proferunt. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. Intrinsecus et extrinsecus, in oraculo et in ipso templo significat. Diximus autem supra quod pavimenti aequalitas humilem concordiam designaret sanctae fraternitatis; ubi cum sint Judaei et gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles, cuncti se in Christo esse fratres, universi eumdem se habere Patrem, qui est (0769B)in coelis, gloriantur. Neque enim de concordissima humilitate supernorum civium dubitare cuiquam fas est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia Rex noster pacificus et angelos et animas justorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis implevit, et peregrinantes in hoc saeculo cives ejusdem patriae coelestis signaculo dilectionis a caeterorum mortalium vilitate secrevit: In hoc cognoscent, inquiens, omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII).

CAPUT XV. De ingressu templi, sive oraculi. Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, etc. Quod primo dixerat: Fecit ostiola de lignis olivarum, (0769C)hoc ipsum apertius videtur explicare voluisse, cum adjunxit: Et duo ostia de lignis olivarum; unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiis claudebatur. Rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut et templum et porticus ante templum unum non amplius habebant introitum; certi utique causa mysterii, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, unus in Ecclesiam praesentem per baptismum, unus in regnum coeleste per opera fidei est sperandus introitus. Nam quod unus esset ingressus oraculi, testatur hoc quod inferius de arca scriptum est: Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus (III Reg. VIII). (0769D)Ubi patenter ostenditur, ni fallor, quod unus erat ingressus oraculi, et hic e regione factus arcae, quae erat in medio ejusdem oraculi; cujus ingressus ostiola, per significationem multifarie possunt accipi. Nam et angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem patriae coelestis introducimur, apertissime designant; et apostolicorum aeque virorum, quae apostolorum figuram tenent, quibus claves regni coelorum datae sunt; quae accepta a Domino potestate ligandi atque solvendi, et dignos intra januam regni admittunt, et contumaces impuros et superbos excommunicando vel anathematizando ab ingressu vitae perennis eliminant. Sed et opera justitiae, quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte per ostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice (0770A)designari; juxta quod in libro Sapientiae scriptum est: Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis, incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia autem sapientiae deducit ad regnum perpetuum (Sap. VI). Quibus omnibus apte congruit quod eadem ostiola de lignis fiunt olivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti, fructu misericordiae, et operibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent; imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Deum et proximos diligunt et angeli et homines sancti; neque januam vitae nisi per hanc geminam dilectionem possunt intrare; seu quia utrisque populis fidelibus, Judaeis videlicet et gentilibus, eadem vitae janua reseratur. Postes habent angulorum quinque, (0770B)quia non solum animas electorum aula coeli recîpit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio suas fores aperiet. Quinque enim sunt sensus corporis nostri, quorum et supra meminimus: visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus. Vel certe postis uterque tabernaculi quinque factus est cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus sui corporis et cordis sensibus Domino servire studuerint; corporis videlicet cum per eosdem sensus aliquid pro illo agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis quae per ipsos corporis sensus agere decernunt. Et sculpsit in eis cherubin, et palmarum facies, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro. Γλυφὴ Graece, Latine dicitur caelatura. Cuncta autem haec supra idem cum cherubin (0770C)in ornatu parietum templi posita, et pro captu nostro exposita sunt. Nec laborandum in astruendo, quod virtutum operibus, quae per totum orbem Ecclesia in suis sanctis ac perfectis exercet, illi praecipue, quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debeant solertia insistere, ut quantum gradu praeminent caeteris, tantum et merito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam cherubin sculptam angelicam in terris vitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur, et opere. Habent et palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semper intentione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima (0770D)bonorum operum documenta, et quae nemo in sinistram partem interpretari valeat, cunctis sese intuentibus ostendunt. Et haec omnia opera aureis sunt laminis operta, cum, sicut saepe dictum est et semper dicendum, caeteris virtutum floribus specialius in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis etiam velum fuisse additum, Verba dierum narrant. Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso, et intexuit ei cherubin. Quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos etiam holosericum fulgeret. Sed in ejusdem mysterii significatione, cujus et ostiola ante arcam atque ingressum oraculi appensum est; ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur quoties advenirent, quibus in sancta sanctorum esset (0771A)ingrediendum. Hujus ergo veli sedula revelatio legis apertionem significat, et regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptisma quod nobis ipse consecravit januam patriae coelestis deberemus ingredi. Et moriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum, ut aperte doceretur quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritas Evangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus non adhuc prophetandus, ac figuraliter significandus, sed jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Nam die post resurrectionem Domini quadragesimo, universi cum (0771B)eo coelum petierunt, remotoque omni velamine, multifarias in domo Patris mansiones pro suis quique meritis acceperunt. Sed et nobis qui adhuc futuri eramus, eadem hora jam reseratus est supernae illius civitatis ac domus Patris ingressus. In quam profecto civitatem, non nisi per interna aeternorum bonorum desideria, per fidem et sacramenta Dominicae passionis, per fervorem sincerae dilectionis, per mortificationem concupiscentiae carnalis, et per quotidiana angelorum auxilia conscenditur. Unde bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho et purpura, cocco et bysso, factum esse, ei quoque cherubin intexti esse, memorantur. Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis apte comparatur; purpura quae sanguine conchyliorum (0771C)conficitur, et sanguineam ipsam profert speciem, non immerito sacramentum Dominicae passionis signat, quo nos initiari, quod imitari crucem nostram portando, debemus. Coccino, qui rubeo colore flammescit, congrue exprimitur virtus amoris, de quo mirantes dixere, qui cum Domino ambulaverunt, discipuli: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Byssus qui de terra virenti germine nascitur, et longo artificum exercitio, nativum exuit virorem, atque ad albentem deducitur speciem, congrue castigationem nostrae carnis insinuat. Cujus quasi humorem ingenitum exsiccari jubet apostolus Paulus, dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, (0771D)fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III). Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, ostendit idem apostolus, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem; rationabile sit obsequium vestrum (Rom. XIII). Intexuntur velo cherubin, eisdem quatuor coloribus eximiis conficiuntur, cum in universis quae pie agimus a venenatis daemonum telis, per angelorum praesidia, Domino donante, protegimur. Intexuntur velo cherubin, cum in bonis quae agimus multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina; et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu contenti, vestigia nostra regimus. (0772A)Fecitque in introitu templi postes, de lignis olivarum quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus; et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini cherubin perveniebatur, introitum significat regni coelestis, quo ad visionem nostri Conditoris supernorumque civium nos introduci speramus et desideramus, ita introitus in templum, primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem. Unde apte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, propter quatuor sancti Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur, seu propter totidem quatuor virtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, (0772B)justitiam, quarum veluti fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum structura innititur. Prudentia namque est qua discimus quid nos agere, qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus implemus, quas uno versiculo virtutes propheta breviter complectitur, dicens: Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI). Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus edoceat; salus vero, ut ad haec nos peragenda confirmet. Temperantia, qua discernimus ne plus aut minus justo prudentiae sive fortitudini, operam dare inveniamur. Et quoniam quisque prudentia, fortitudine, temperantia utitur, absque ulla contradictione justus esse probatur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitia sequitur. Duo ostia quae (0772C)in hunc ingressum facta sunt, dilectio est Dei et proximi; quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt, adeo ut una sine altera nequaquam possit haberi: Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex ipso (I Joan. V). Et sicut iterum dicit: Quia qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (Ibid., IV)? Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius dilectio intelligitur divina, quia illa prior tempore, haec est dignitate sublimior. Et per illam ad hanc intratur, quia ex amore proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Utrumque autem ostium duplex (0772D)erat, et se invicem tenens aperiebatur, quia in utraque dilectione duo sunt, quae principaliter observare debemus. In dilectione etenim Dei, fidem veritatis et puritatem necesse est habeamus bonae operationis. Sine fide enim impossibile est placere Deo; et fides sine operibus mortua est; in amore autem fraternitatis patientia est et benignitas servanda, dicente apostolo Paulo: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). Patiens videlicet ad tolerandas molestias injuriasque proximorum; benigna vero ad dimittendum ex corde, et benefaciendum eis quorum injurias sustinet. Qualem nos charitatem habere Dominus voluit, cum ait: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI). Dimittite injurias laedentibus vos, date subsidia pietatis eis quibus laxatis injurias (0773A)Qualem nos impendere dilectionem desiderat ipse, qui nos in oratione dicere praecepit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Utrumque autem ostium duplex erat, et dilectio utraque gemino ordine perficitur. Utrumque se invicem tenens aperiebatur, quia junctae sunt virtutes, neque ab invicem queunt dividi. Nam neque fides sine operibus, neque sine fide possunt opera bona placere. Neque item injurias ferre sufficit, qui ei quem tolerat etiam quae necesse habet, cum posset, ministrare contempsit; neque ei qui substantiam mundi habuerit, sat est de hac egenti proximo dare, si non eas quas sibi forte irrogaverit molestias sincero ex corde remittit. Quod enim de utroque illo (0773B)ostio dicitur, quia se invicem tenens aperiebatur, non haec apertio separationem ab invicem spiritualium designat virtutum; sed hoc potius indicat, quod per harum conjunctionem ingressus nobis sanctae Ecclesiae magis patescit, ut quo his amplius abundemus, eo verius sanctorum coetibus associemur. Sicut etiam divisio maris Rubri, per quam populus Dei Aegyptium persequentem evasit, non divisionem unici baptismatis, sed apertionem potius signavit, qua, exstinctis peccatis omnibus, ad littus et solitudinem transeamus virtutum; vel certe ostium quod invicem se tenebat aperitur, cum per ministerium praedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quae tamen utraque a sua nequeunt connexione separari; quantum (0773C)distet inter se proximorum mala tolerare, et eis nostra bona commendare, cum haec certissime soleant in uno eodemque corde perfectorum indissolubilia permanere. Notandum sane, quod in ingressu oraculi duo quidem ostia fuisse dicuntur, sed haec duplicia fuisse non dicuntur; in templi vero, id est, domus prioris introitu ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque, quia nimirum in praesenti ecclesia talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatem, servemus. In futura autem vita, ubi Deum et proximos in luce aeternae beatitudinis videbimus, eadem utique dilectione gemina, absque ullo prorsus labore, imo in (0773D)magna requie, multitudine divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus domus interioris duo quidem ostia, sed hic simplicia habebat. Non enim ibi fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus omnia manifesta luce videbimus; non enim est labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hic laboramus donabimur; non necessaria patientia, ubi nemo aliquid adversi irrogat; non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget quod opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia, disseruimus; verum, juxta formam operis, decoris gratia, provisum est ut in uno eodemque templi ingressu duo essent ostia. Necesse etenim erat parietes domus, quae viginti cubitos habebant in altitudine, nonnullas etiam grossitudines (0774A)habere, in cujus nimirum grossitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequale parieti esset utrumque ostium et sive intus sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur. Similiter et cedrinus paries, cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum, non parvam et ipse debuit habere grossitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere, hoc est, intus et foris, aequale parieti ostium pateret; et quoniam easdem picturas ostium, quas et paries habebat, veraciter unus per omnia et continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratiam praetendens, aliud mysterii dispensationem praefigurans. Quod vero, descriptis templi ostiis, sequitur: Et sculpsit (0774B)cherubin et palmas, et caelaturas valde eminentes, operuitque omnia laminis aureis, opere quadro ad regulam, jam supra expositum est, quia et in parietibus domus, et in ostiis, et in interioribus Ecclesiae picturae sive caelaturae sunt factae. Patetque ratio figurae, quare easdem ipsas picturas et caelaturas, eosdem cherubin, prima templi janua quos et interior recipiat, quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt. Quaeque omnes electi in coelis plene in divina visione percipiunt, etiam catechizandos rudibus per suos quosque discenda et confitendo traduntur, quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie credidere perveniant.

CAPUT XVI. De atriis domus Domini. (0774C) Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, etc. De interiore atrio breviter loquitur, de exteriore prorsus tacere videtur. Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem, et ostia in basilica quae texit aere (I Petr. IV). Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et Levitae in eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum, sed ab Oriente, unde templi erat ingressus, multo longius erat a templo, quam a caeteris tribus plagis secretum, quia nimirum in ea plaga, id est, in facie templi, fiebant ministeria sanctorum. Ibi altare aeneum ad hostias Domino (0774D)offerendas, ibi decem conchae ad lavandas easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum, ad lavandas manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut Josephus narrat quatenus ab ingressu templi exteros prohiberet, et solum hoc sacerdotibus licere significaret. Eratque janua ad Orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inserebat, inde suscipienda a sacerdotibus, atque ad altare perferenda. De exteriore vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita Josephus scribit: Extrinsecus autem hujus templi, aliam aedificavit aulam, quadranguli schemate factam, erigens maximas porticus atque latas; et portas excelsas et amplas, per quatuor mundi partes in eo constituens, (0775A)quarum singulae ad unumquemque ventum quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas collocavit (Lib. VIII). Et paulo post: In hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et observatio legitimorum inerat, introibant. Has vero porticus Cassiodorus senator in Pandectis, ut ipse Psalmorum expositione commemorat, triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum; secundum eodem modo extra intimas porticus, undique versum in gyro; extremum similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum, facto pavimento sub divo inter aedificia singula de marmore, et parietibus domorum interioribus; hoc est, eis qui ad templum (0775B)respiciebant, factis inter columnis, exterioribus vero solidis. Sicque fiebat ut omnis structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta. Nam quando in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templum sacerdotes erant purificati; in atrium sacerdotum sacerdotes non purificati una cum levitis et cantoribus in intimum atrium basilicae majoris, viri Judaei purificati stantes et orantes sub divo, si serenum esset; si tempestas, in porticus proximas sese recipientes; in exterius autem atrium mulieres Judaeae purificatae; in extremum vero atrium gentiles et Judaei qui nuper venerant ex gentibus, usque ad sextum purificationis diem. Haec, ut in pictura Cassiodori reperimus distincta, breviter annotare curavimus, ita eum ab antiquis Judaeis didicisse, (0775C)neque virum tam eruditum voluisse in exemplum legendi proponere, quod non ipse prius verum esse cognovisset. Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum Psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, cui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXIII). In his porticibus Hieremias et alii prophetae, in his Dominus et apostoli verbum populo praedicabant. In harum aliqua Dominus sedebat docens, quando a tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est. In his invenit vendentes et ementes boves, et oves et columbas, hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo. In his Petrus et Joannes claudum invenientes, sanaverunt, (0775D)ac secum ingrediente interius ad orandum duxerunt. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae, angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo templum erat situm, multo sublimior erat quam ubi porticus fundatae fuere. Nam sic Josephus scribit: Extremae atriorum fabricae, cum in quadringentis cubitis essent erectae, tamen ad verticem usque montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt (Ibid.); haec quidem destructura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, (0776A)caeteris per historiae cognitionem simpliciter utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia, et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat. Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis, ac doctrinae salutaris eminentia, nec sibimetipsis tantummodo, sed sibi et pluribus prosunt, dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibent. Neque enim episcopis solis aut presbyteris, (0776B)verum universae Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus, cum ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus, dicente ipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob, et annuntiabitis filiis Israel (Exod. XIX). Et paulo post: Et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta. Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in quo omnis populi multitudo adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam, moresque saecularium figuraliter insinuat, quibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi, (0776C)non escam (I Cor. III). Qui bene per basilicam grandem designatur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati, non ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesiis, etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Deo devoti, ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest ut illis aequentur qui cum fiducia proloquuntur: Non enim audeo aliquid eorum loqui, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis (0776D)(Rom. XV). Et iterum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, et hostias suas ad hujus usque januam deferebat susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatis oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat; verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent vota pietatis offerunt. Dirigunt enim visus a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere et imitari sedulo congaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequent, piae venerationis (0777A)affectu amplectuntur. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magna operum praemia cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona quae praevalent operantes, majorum ac doctiorum et firmantur exhortatione, et intercessione commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente ac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Et quicunque (inquit) potum dederit uni ex minimis (0777B)meis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altari Dei ignis absumit, quando Dominus eleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum magnis eorumdem sanctorum virtutibus suo intuitu ac retributione dignas judicat. Multitudo ergo credentium, qui, relictis possessionibus, uno corde et anima Domino serviebant, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium sacerdotum specialiter illi consecratus. Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in gyro, figuram gestant eorum qui eodem tempore credebant ex gentibus in Syria et Antiochia, caeterisque provinciis et civitatibus, quibus apostoli et seniores qui erant in Jerosolymis (0777C)nihil amplius imponebant oneris, quam abstinerent se ab idolis immolato et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum, qui erant in Jerosolymis, sustentari, quatenus eis carnalia sua ministrantes, spiritualium eorum possent fieri participes. Barnabas vero et Paulus cum sociis suis qui oblationes eorum accipientes Jerosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui oblationes suscipientes ad altare Domini consecrandas perducebant, quia devotionis eorum, sanctis pro illis orare deberent, attulerunt. Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium erat, divisionem illam significat, quae carnales in sancta Ecclesia nuper quidem incipientes (0777D)viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem sorte electionis, sed meritorum quantitate discernit. Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem, operum quoque munditiam habeant. Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando laborant, pauperibus omnia sua tribuunt, vigiliis, jejuniis, hymnis, et canticis spiritualibus, sacris quoque lectionibus operam dant, persecutiones, pericula propter justitiam tolerant, et caetera quae se fecisse cum sociis Paulus gloriatur, prompta devotione mentis exsequuntur. Unde bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes, charitas. Et recte (0778A)politorum, quia certe necessaria est discenda solertia, quo quisque modo quid credere, quid sperare, seu quid diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione, fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna cedri propter odoris gratiam, et imputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam, famamque piae designent actionis. Ad hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe et dilectione, atque opere, Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tantum virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (0778B)(I Cor. IV); glorianturque et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia (I Cor. VI) ?

CAPUT XVII. Quot annis templum sit aedificatum. Anno quarto fundata est domus Domini, etc. Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus Domini, quia nimirum sancta Ecclesia toto hujus saeculi tempore, qui sex dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et cum fine saeculi suum quoque crementum ad finem ipsa perducit. Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritualis, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Esaias (Esa. XI), sine quibus (0778C)nemo vel fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest pervenire justitiae. Quod autem in septimo anno, et in octavo ejus mense perfecta est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judicii pertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quid ei amplius addi possit inveniri non possit. Habebit enim tunc, quod pius ille desiderator supplex a Domino quaerebat, dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Constat enim quia dies judicii saepe in Scripturis octonario numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum, quod septem diebus currit, sequatur. Unde et propheta psalmo titulum pro octava (0778D)imposuit, quem ob metum ejusdem districti Judicis cantavit, ita incipiens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo, et reliqua (Psal. VI). Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo perfectionem et dedicationem ejus esse completam. Neque autem incredibile est quod septem quidem annis templum aedificans Salomon octavo mense octavi anni perfecerit, vel usque ad septimum anni noni mensem dedicationem perfecte distulerit. Unde potius verisimile videtur domum septem annis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vicesimo (0779A)tertio ipsius mensis, ut verba dierum narrant (II Par. VII), populum Salomon ad tabernacula sua dimiserit, sicque post unam septimanam, adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, et operibus ejus videlicet universis, et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum aliquid adhuc utensiliorum in ministeria ejus additum fuisse, usque ad ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omnino mense septimo, qui totus erat solemnis, templum dedicaretur; atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet octavo mense in omni opere suo atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dedicatum fuisse. Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium mulieris viduae, de tribu Nephthalim (0779B)patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus (III Reg. VII). Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon assumpsit, operis electos de gentibus verbi ministros significat; qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae de Israel. In qua persona solet nonnunquam praesentis Ecclesia temporis figurari, pro qua vir suus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in coelos ascendens, eam interim a se peregrinantem reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sint sancti (0779C)praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse fateantur Ecclesiae, cum etiam de eisdem praedicatoribus novi testamenti specialiter promittatur, dicente propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV). Fecit autem Hiram omne opus Salomoni; quia nimirum sancti praedicatores, dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quoniam illis loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos illustrando intus ipse ad vitam praeordinavit aeternam. Ego (inquit) plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctor strenuus, qui pie suscipere ac perseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando (0779D)latius diffamare quaecunque ipsi didicerunt recte satagunt. Aeris namque metallum valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

CAPUT XVIII De columnis aereis. Et finxit duas columnas aereas, etc. Hae sunt columnae de quibus Paulus ait: Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, illi autem in circumcisionem (Galat. II). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolos namque et doctores cunctos spirituales significant, fortes nimirum fide et opere, et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem ut et (0780A)gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per illum; et sicut alibi dicit: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut sive a luce scientiae legalis quisque, seu ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos qui iter sibi salutis et verbo monstrent et exemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, (0780B)unam a dextris, et alteram a sinistris (II Par. III): ideo sunt factae duae columnae, atque ita dispositae ut nobis et in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Hinc etenim Paulus columna utique domus Domini excellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendos esse suis suorumque sedulus hortatur exemplis, ut nec prosperis delectati, nec fracti asperis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriae coelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus (II Cor. VI). Notandum sane in hac sententia Paralipomenon, quam posui, quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus: Inter vestibulum et altare orabant sacerdotes, (0780C)inter porticum et altare debere intelligi. Bene autem utraque columna 18 cubitos altitudinis habere memoratur. Ter etenim seni, decem et octo faciunt. Tria vero ad fidem pertinere propter sanctam Trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus, qui ex fide vivit, cognitionem piae credulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitos alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat non nisi per fidem et opera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire. Quamvis possit et hoc altius intelligi, quod nomen Jesu apud Graecos ab hoc numero (0780D)incipiat. Prima enim littera nominis Jesu apud eos decem, secunda octo significat. Et apte octodecim cubitos altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, imo omnes electi, ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie videre mereantur ad faciem. Neque enim ultra quid quaerere habebunt, cum ad eum qui est super omnia pervenerint. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque. Linea cubitorum duodecim, norma est apostolicae institutionis, quae nimirum linea ambit columnam utramque, cum quisque doctor sive Judaeis sive gentibus praedicare missus, ea tamen facere curat, ea docere, quae sancta per apostolos accepit ac didicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere sive praedicare voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro (0781A)suo libitu nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae vel elationis tumidae grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus templi sui columnis circumdedit, cum missis ad docendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Qui ergo servat ac docet omnia quaecunque mandavit apostolis Dominus, neque alia superaddens, neque horum quidpiam praeteriens, ipse profecto est columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum veritatis, qualem fore Timotheum monuit apostolus Paulus. Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma (0781B)vel vita vel loquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere. Quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum. Capita enim columnarum, hoc est suprema pars earum, praecordia sunt doctorum fidelium, quorum Deo devotis cogitationibus, sicut capite membra, ita ipsorum omnia opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt Testamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebant altitudinis, quia nimirum quinque libris Scriptura Moysaicae (0781C)legis comprehensa est, quinque etiam saeculi aetates tota Veteris Testamenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis praedicat quam quae Moyses praedicanda per hoc praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis Veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, et gratiam Novi spernentibus, ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joann. V). Scripsit enim Moyses de Deo, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narrat Abrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae; et cum per se ipse dicit filiis Israel: Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam meipsum audietis, juxta omnia quaecunque locutus fuerit vobis. Cujus praesagii (0781D)admonuit discipulos vox Patris de coelo, cum apparente illis Domino in gloria, inter ipsum Moysen et Eliam, in monte sancto intonuit, ita dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Luc. IX). Cum ergo admirabili divinae operationis concordia, et primo Novi Testamenti gratia in velamine erat veteris condita, et nunc sacramenta Veteris Testamenti per lucem sunt novi relevata, quasi capitellum utriusque columnae quinque est cubitos altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento Veteri, cujus sacramenta vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibus omnia sunt plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insita gratia. Sicque fit ut praedicator quisque egregius, sive ad Judaeos, seu (0782A)mittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatus, certamen fidei, et operis rectitudinem, absque errore conservet, noveritque docens proferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relatione concinunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripti continentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitate connexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat. Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Nec non et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum (II Paral. III). Species namque catenarum, (0782B)similitudo retis in capitellis, varietas est virtutum spiritualium in sanctis, de qua Domino canitur in Psalmis: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV); hoc est, in vestitu fulgidae dilectionis circumamicta varietate diversorum charismatum. Vel certe multiplex contextio catenarum, et retis expansio, multifarias electorum personas insinuat, quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae catenulae miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent. Hae etenim catenae miro sibi invicem sunt opere contextae, quia mirabili prorsus gratia Spiritus sancti actum est, ut vita fidelium et locis et temporibus, et gradu et conditione, et sexu et aetate, multum secreta (0782C)ad alterutrum, nihilominus una eademque fide ac dilectione sit ad invicem cunjuncta. Nam quod haec conjunctio fraterna justorum locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat donorum spiritualium, sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de capitellorum factura adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret Agnum habentem cornua septem et oculos septem, mox exponendo subjunxit: Qui sunt septem Spiritus Dei, missi in universam terram (Apoc. I). Quod propheta Esaias apertius explicat, cum de nascituro Domino in carne loquens: Requiescet (0782D)(inquit) super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Esa. XI). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, et patres utriusque testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, ut essent electi, acceperunt. Et fecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella. Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordo septemplici versuum numero currebat, donec, circumacto capitello, rursum in seipsum, quasi circulo facto, rediret. Haec figura sacramenti in abdito non est, quare duo retiaculorum sint ordines, cum constet geminae discretionis esse virtutem dilectionis, quando (0783A)videlicet Deum ex toto corde, et ex tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nosipsos amare praecipimur. Sed uterque ordo ille septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratia Spiritus sancti potest amari, nec proximus. Manet namque sententia veridica, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibus fidelium, quia nimirum una sine altera haberi nequaquam valet. Facta sunt autem retiacula haec, ut tegerent capitella, hoc est undique in gyro circumdarent, quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte intelligitur gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis. Capitellum etenim divinorum eloquiorum retiacula sunt (0783B)vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, dono charitatis undique probantur esse restituta. Nam et in eis, quae non intelligimus in Scripturis, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum. Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa interius grana circumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholica unius fidei munimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justitiam moresque designare, qui, velut plurima uno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritualium insignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis curat vallare custodia. Et (0783C)apte prorsus mysterio capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sanctos doctores necesse est priorum vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque exemplis semper actus suos ac sermones omni ex parte communire, ne si aliter forte quam illorum habet regula, vixerint aut docuerint, errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quae est in vinculo pacis, ita etiam mala granata eamdem ipsam typice denuntiant unitatem, quae innumeros per orbem populos in unam fidei catholicae regulam cohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum connexio manifestam omnium fidelium concordiam demonstrat; malorum granatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis (0783D)videri nequaquam queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem, modestiam, et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intus granorum copia non paret, cum pia sanctorum operatio palam cunctis ostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei ac dilectionis, caeterorumque animi bonorum, gratia non cernitur. Cum ergo dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant super summitatem malorum granatorum, videtur juxta ordinem operis illius, quia mala granata fuerint facta in circuitu capitellorum, a parte inferiori, atque ex eisdem malis granatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, quia retiacula super summitatem fuerint malorum granatorum adnexa, (0784A)quae ad unam pene significationem sive personarum seu virtutum pertinent spiritualium. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion. Unde et Apostolus: Scientes (inquit) quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. VIII). Sed et in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succedunt personae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudent fideliter adhaerere vestigiis eorumque dictis sive scriptis, ne forte in errorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem sunt malorum granatorum apposita, cum concordia charitatis perfectis fuerit superadjecta operibus. Et cum utroque virtutis munere, et operatione (0784B)videlicet, et charitate, vita sanctorum clarescit, quasi circulum malorum granatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorum superaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentium ad aeternae gloriam remunerationis, quae per Evangelium est nobis promissa ac ministrata, respiciunt, apte subjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quatuor cubitorum. Quid per lilia nisi supernae claritas patriae, atque immortalitatis floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos, nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illius promittit, et iter, quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina (0784C)regni coelestis in quatuor sancti Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, neque addidit latitudinis aut altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictum est. Constat autem absque ulla prorsus dubietate, quia columna, quam duodecim cubitorum restis ambiebat, quatuor habebat cubitos grossitudinis. Omnis etenim circulus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quia diametrum habebat decem cubitorum, ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta (0784D)cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem seu designet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisi per Evangelium exoptatissima illa mundo vox insonuit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Quod vero sequitur: Et rursum alia capitella in summitatibus columnarum desuper, juxta mensuram columnae, contra retiacula; juxta mensuram columnae dicit, tantae altitudinis quantae erat et columna, cujus tamen altitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella qualiacunque et quantacunque fuerint (non enim mensuram eorum aperte Scriptura designat) more liliorum videntur esse, apposita; de quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, (0785A)illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorum altitudo quanta fuerit, non dicitur, quia multa quidem de coelesti beatitudine in Evangelio legimus, quod videlicet ibi mundi corde Deum videbunt, quod erunt aequales angelis Dei, quod non nubunt, neque nubentur, quod nec mori ultra poterunt, quod ubicunque est Christus, ibi et ministri ejus erunt, quod manifestabit seipsum illis, quod palam de Patre annuntiabit eis, quod gaudium visionis ejus nemo tollet ab eis. Sed ipsa species horum quae diximus, ipse status et conversatio patriae ipsius coelestis, quomodo sese habeat, (0785B)solis eis qui hanc intrare meruerunt, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum, quae supra lilium erant, ut incomprehensibilis esset terrestribus, qualitas coelestis habitationis insinuatur; de qua tamen hoc minime latet, quia omnes ibi communi felicitate divinae visionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad eum videndum oculos habuerit cordis. Qui enim dixit: Benedixit omnes timentes Deum, pusillos cum majoribus; ipse dixit: Quia tu reddes singulis secundum opera eorum (Psal. CXIII). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum. Attamen pro distincta operum qualitate, multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patris aeterna in coelis: quod in harum quoque structura columnarum (0785C)mystice reor esse designatum, cum dicitur: Et rursus alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae, contra retiacula. Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores, imo omnes justi, eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernae retributionis, secundum merita piae recipiunt operationis. Contra retiacula quoque fiunt eadem capitella, quia juxta modum dilectionis, qua sibi ad invicem in hac vita fraternitas sancta copulata est, supernorum quoque civium societate in praesentia sui Creatoris conjungetur in coelis. Verum quod eadem supernorum societas civium utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malorum granatorum (0785D)autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Diximus mala granata totius sanctae Ecclesiae typum tenere; centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnunquam vitam aeternae beatitudinis figurare consuevit. Duplicatur autem hic numerus malorum granatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur mystice quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo ad aeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc, quod de apostolis post resurrectionem Domini piscantibus scriptum est, cum ipsum in littore stantem viderunt: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium (Joan. XXI). Per ducentos autem cubitos rete plenum magnis piscibus discipuli ad Dominum (0786A)trahunt, effectum suae resurrectionis in littore monstrantem, cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fidei committunt, atque utriusque populi electos a fluctibus praesentis saeculi extractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Circuitus ergo capitelli secundi ducentos habet ordines malorum granatorum, cum sublimitas regni coelestis, utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligit. Et statuit duas columnas in porticu templi. Cum statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin, id est, firmitas. Similiter erexit secundam columnam, et vocavit nomen ejus Booz, id est, in robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivam in Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda, eorum qui ad (0786B)praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerant; secunda, illos qui hunc jam venisse, et mundum suo sanguine redemisse, testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una firmitas, altera in robore dicta est; ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, nostrique temporis inertia notaretur, ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas Dei videri, atque appellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas, ac desideranda invisibilia bona, nihil habeant roboris ad corrigendos, nihil industriae saltem ad intelligendos eorum, quibus (0786C)praelati sunt, errores.

CAPUT XIX. De mari aeneo. Fecit quoque mare fusile, etc. Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem peccatorum emundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quod sint membra summi sacerdotis Domini nostri Jesu Christi. Et recte huic vasi nomen maris Scriptura indidit, in memoriam videlicet maris Rubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem forma baptismi praecessit, exponente Apostolo ac dicente: Quoniam omnes patres nostri sub nube fuerunt, et (0786D)omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Sacramentum autem baptismi et vitae nobis munditiam acquirit in hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro (I Cor. X) Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia de signatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis, in Lege Dominus omnia quae facere debeamus, expressit. Denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit. Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium; quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum, qui in fine saeculi crediturus, et baptizandus est, omnis fidelium chorus unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem (0787A)debet a Domino coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur esse mundandus; de quo bene subditur: Quinque cubitorum altitudo ejus, quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquid tactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque bonis deinceps insistere studuerit operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis vacare actibus viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius pejora prioribus. Unde apte subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Per resticulam namque disciplina (0787B)praeceptorum coelestium, qua a nostris voluptatibus religamur, potest apte signari, Scriptura teste, quia funiculus triplex difficile rumpitur, quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum, fide, spe, et dilectione supernae retributionis firmata est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi. Et resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis communire operibus studemus, quae nimirum resticula apte triginta dicitur esse cubitorum. Quinquies etenim seni triginta faciunt. Senario autem numero, in quo Deus hominem fecit cum non esset, et cum perisset, refecit, recte bona operatio etiam nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad (0787C)triginta pervenias, cum omnes nostri corporis sensus divinis humiliter subjugamus imperiis. Possumus autem et aliter hunc tricenarium mystice maris numerum non inconvenienter accipere; ter etenim deni triginta faciunt. Et genus humanum post diluvium ex progenie trium filiorum Noe, latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe prosapia Asiam, Cham posteri Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia mysterium baptismi cum exsecutione bonorum operum, et spe coelestium praemiorum, cunctis erat nationibus ministrandum, apte resticula triginta cubitorum mare illud, in quo baptismatis unda figurabatur, cingebat. Sed et hoc dicendum, quod Dominus triginta habens annos aetatis venit ad Jordanem baptizari a Joanne. (0787D)Qui quoniam baptismate suo, quod tricenarius accepit, undam nobis lavacri salutaris consecravit, recte mare, quod nostrum baptisma figurabat, triginta cubitorum restis circuibat; ut significaretur a dono illius qui baptisma sine peccato subiit, baptisma nobis omnibus in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles. Cum praedictum sit supra, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur, quod sculptura hoc subter labium posita decem cubitis ambierit; patet ex utraque relatione, quod vas erat in modum lilii repandum ac diffusum, quod a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem (0788A)est cubitos coaptatum. Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri, ut videamus quibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio, qua obstinatione in sceleribus perdurarunt iniqui, quanta iniquitate ob scelera perierint reprobi; quomodo in exordio nascentis saeculi Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel sit ob justitiae meritum coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus; quomodo post diluvium Cham ob impietatem a patre detestatus, Sem et Japhet populi ob obsequium reverentiae perpetua sint benedictione (0788B)donati, Abraham ob meritum fidei haeres sit divinae promissionis effectus, caetera gentium multitudo in avita sit infidelitate relicta; qualiter, adveniente in carne Domino, Judaea ob perfidiae noxam repulsa, et gentilitas sit per gratiam fidei ad salutem reducta; et caetera hujusmodi quae in utroque Testamento solerter ac pie considerata multum studiosis quibusque prosunt. Et ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari aeneo facti, ut hi qui fonte baptismatis imbuti sunt utriusque Testamenti diligenter auscultent historias. Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in iisdem historiis deditos, jussis coelestibus, ac tota intentione ad superna praemia suspensos esse perspexerint, (0788C)hos imitari contendant. Bene autem sequitur: Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem. Per boves quippe apostolos et evangelistas, imo omnes verbi ministros debere intelligi, Apostolo docente, cognoscimus, qui exponens mandatum legis, quo dictum est: Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus (inquit) cura est Deo (Deuter. XXV)? an propter nos utique dicit; nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe qui arat, arare, et qui triturat, spei suae fructus percipere (I Cor. IX). Duodecim ergo boves, duodecim apostoli sunt et omnes qui vice eorum regendam susceperunt Ecclesiam sanctam; qui nimirum boves mare sibi superpositum portant, cum apostoli apostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi (0788D)officium prompta implere devotione satagunt. Et tres ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem respiciunt, cum in universis quadrati orbis partibus fidem sanctae Trinitatis praedicant. Nam et apostoli eo mysterio duodecim, hoc est, quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem sanctae Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes baptizarent in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, quorum videlicet apostolorum successorumque eorum verba, actus et passiones perfacile in praesenti videre, vel legendo cognoscere valemus; quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, necdum videre possumus. Unde apte subditur: Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (0789A)Intrinsecus namque latitant universa boum posteriora; quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri examine jam dispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omnimodis occultum. Quibus tamen hoc esse occultum nullatenus potest, quia omnis qui lavacrum baptismi ad salutem accipit, et vitam, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid jam operari, neque intrare ad vitam valet. Unde recte subjungitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum erat. Grossitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec grossitudo, dum fidei, spei, et dilectionis robore perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus (0789B)ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum mentem accipientium, simul et opera confirmet. Accipitur autem, et celebratur baptismi lavacrum in exemplo dominicae Passionis et Resurrectionis a mortuis; juxta quod Apostolus exponens ait: Quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). Quod in figura quoque maris aenei typice signatum est, cum consequenter adjungitur: Labiumque ejus sicut labium calicis, et folium repandi lilii. Per labium namque calicis, (0789C)gustus dominicae Passionis; per folium lilii repandi, patefacta claritas Resurrectionis ipsius exprimitur. Nam quod in calice poculum passionis designetur, ait ipse Dominus, qui veniens ad passionem Patrem orat dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me (Luc. XXII). Lilium vero quod comitante odoris jucundissimi gratia candidum foris colorem, intus ostendit aurosum, apte gloriam Resurrectionis ejus insinuat, qui et corporis immortalitatem foris ostendit discipulis, et animam divina luce coruscam, simul sibi inesse perdocuit. Potest etiam in lilio repando ipse Mediator Dei et hominum, post passionem mortis gloria et honore coronatus, non inconvenienter accipi; qui ante passionem (0789D)quidem suam, quasi clausum adhuc lilium fuit, cum signis miraculorum quae fecit clarus homo refulsit; post resurrectionem vero et ascensionem suam repandum se lilium supernae patriae civibus exhibuit, quod in assumpta humanitate potentiam divinae claritatis, quam habuit apud Patrem priusquam mundus esset, ostendit. Unde et in amoris Cantico lilii se vocabulo designare voluit, dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II). Labium ergo maris, in quo sacerdotes lavabantur, quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii, quia lavacrum salutare, quo membra summi sacerdotis efficimur, in fide nos sacrosanctae passionis ejus a peccatorum omnium labe purificat, ac purificatos ad visionem gloriae ipsius perennis intromittit: in quo (0790A)nimirum lavacro uterque populus, circumcisionis videlicet et praeputii, per fidem, spem, et dilectionem unum in Domino efficitur, ipso attestante, qui circumcisionem per se praedicans ait inter alia: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere; et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus Pastor (Joan. X). Quod in hoc quoque mari typice figurabatur; nam sequitur: Duo millia batos capiebat. Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis; quia nimirum denarium numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducti, centum faciunt. Quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plena est. Verum ut in altitudinem surgat, et solida efficiatur, multiplicata centum per decem, et (0790B)fiunt mille. Quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velut conquadrata, justorum conscientia designatur. Quacunque enim verteris, quadrum stabit. Sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a suae rectitudinis statu inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens modios tres. Ipsa est et ephi, quod et illi epha nuncupant. Sed et ephi ad mensuram pertinet aridarum frugum, tritici, hordei, leguminum; batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batos, qui certae normae mensura est, opera designat aequitatis et justitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batosque mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum (0790C)coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas, et operibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes. Notandum sane hoc in loco, quia sunt qui putant lege Dei prohibitum, ne vel hominum, vel quorumlibet animalium, sive rerum similitudines sculpamus, aut depingamus in ecclesia aut pariete, aut alio quolibet loco, eo quod in decalogo legis dixerit: Non facias tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra (Exod. XX). Qui nequaquam hoc putarent, si vel Salomonis opus ad memoriam revocassent, qui et in templo intus palmas fecit, et cherubin cum variis caelaturis; in columnis illius mala granata et retiacula, (0790D)in mari quoque hoc aeneo duodecim boves, et sculpturas histriatas, sed et in basibus luterum, ut in sequentibus legitur, leones cum bobus, palmas, axes, et rotas, cum cherubin et vario picturarum genere fecit; vel certe ipsius Moysi opera considerassent, qui, jubente Domino, et cherubin prius in propitiatorio, et postea serpentem fecit aeneum in eremo, cujus intuitu populus a ferorum serpentium veneno salvaretur. Si enim licebat serpentem exaltari aeneum in ligno, quem aspicientes filii Israel viverent, cur non licet exaltationem Domini Salvatoris in cruce, qua mortem vicit, ad memoriam fidelibus depingendo reduci, vel alia ejus miracula et sanationes, quibus de eodem mortis auctore mirabiliter (0791A)triumphavit, cum horum aspectus saepe multum compunctionis soleat praestare contuentibus, et eis quoque qui litteras ignorant, quasi vivam dominicae Historiae pandere lectionem? Nam pictura Graece ζωγραφία, id est, viva scriptura vocatur. Si licuit duodecim boves aeneos facere, qui mare superpositum ferentes quatuor mundi plagas terni respicerent, quid prohibet duodecim apostolos depingere, quomodo euntes docerent omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; viva, ut ita dixerim, prae oculis omnium designare scriptura? Si contra legem non fuit in eodem mari sculpturas histriatas in gyro decem cubitorum fieri, quomodo legi contrarium putabitur, si histriatas sanctorum ac martyrum Christi sculpamus, sive (0791B)pingamus in tabulis, qui per custodiam divinae legis ad gloriam meruerunt aeternae retributionis attingere? Verum si diligentius verba legis attendamus, forte parebit non interdictum imagines rerum ac animalium facere, sed haec idololatriae gratia facere omnimodis esse prohibitum. Denique dicturus in monte sancto Dominus: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem; praemisit: Non habebis deos alienos coram me; ac deinde subjunxit: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra; atque conclusit: Non adorabis ea, neque coles. Quibus verbis aperte declaratur, quod illae similitudines fieri prohibentur (0791C)ab omnibus, quas in veneratione deorum alienorum facere solent impii, quasque ad colendum atque adorandum gentilitas errabunda reperit. Caeterum simpliciter haec fieri, nulla, ut reor, legis divinae littera vetuit; alioquin et Dominus tentantibus se Pharisaeis de tributo Caesaris reddendo, in quo nomen et imaginem Caesaris expressam esse dicebant, nequaquam ita responderet: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII); sed potius eorum corrigeret errorem, dicens: Non licet vobis percussura auri vestri imaginem facere Caesari, quia talem sculpturam lex divina prohibet esse; neque locutus ostenso sibi numismate census hoc diceret, si in eo Caesaris imago causa idololatriae, et non ad judicium magis regiae potestatis (0791D)esset deformata.

CAPUT XX. De basibus decem et luteribus. Et fecit bases decem aeneas, etc. Multifarie et multis modis una eademque nostrae salutis sacramenta praefigurantur. Namque iidem apostoli apostolicique viri, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erant luteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritualis, cujus et mare typum gerebant. Siquidem ut verba dierum narrant, omnia in eis, quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant (II Par. IV). Holocaustum ergo Domini generaliter omnis electorum multitudo potest intelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu (0792A)sancto et igne. Sicut ergo sacerdotes, qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum, qui per baptisma efficiuntur summi sacerdotii consortes, quod est in Domino Jesu Christo; ita etiam eorumdem figuram holocausta apertissime praetendunt, cum per ablutionem baptismi gratia Spiritus sancti implentur. Lavatur namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua perfunditur; offertur vero in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, donum Spiritus sancti accipit. Philippus evangelista cum praedicaret in Samaria, quid nisi in lutere templi hostias Domini lavabat? Sed quia necdum in quemquam eorum Spiritus sanctus descenderat, sed baptizati erant tantum in nomine Domini Jesu, velut ablutae hostiae necdum ad sacrosancti altaris (0792B)ignem pervenerant; at cum missi illo Petrus et Joannes imponebant baptizatis manus, et accipiebant Spiritum sanctum, loquebanturque linguis, jam ad ignem altaris pervenerant hostiae, ut fierent holocaustum, quod Latine dicitur totum incensum, quia videlicet conscientiam illorum gratia Spiritus sancti adimplens, divino fecit amore fervescere. Quia vero ad portandos luteres decem sunt bases factae, poterat ita mystice interpretari, quod ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis, quae denario solet numero figurari, eos quos imbuunt voce, exempli opere fulciunt. Verum quia de illis luteribus distincte in sequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his positi sint ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii numeri (0792C)sunt intuenda mysteria. In utraque etenim parte templi sunt bases luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum esse jam diximus, sic et in quinque basibus luterum demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque corporis sensus deliquerant, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita et per duos ordines luterum mystice ostenditur, quod gentilitas et Judaea in unum consortium fidei per baptismatis erat undam colligenda. Nam etsi in geminis luteribus hostiae (0792D)lavabantur, quaedam quidem a dexteris atrii, quaedam vero a sinistris, uno tamen igne consumebantur altaris, ut holocaustum fieret; quia sive quis in parte circumcisionis, sive in praeputii lavacrum Christi susceperit, uno omnes Spiritu, ut filii Dei fieri possint, sanctificantur. Hinc etenim Apostolus, Sed accepistis (inquit) Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba Pater. Unum (inquit) Spiritum accepistis, in quo omnes filii adoptionis efficiamini; in quo nimirum Spiritu clamamus, Abba Pater; Abba videlicet qui ex Hebraeis venimus ad fidem; Pater, qui ex gentibus, variis quidem linguis pro diversitate nationum sed unum eumdemque Patrem Deum, propter unius donum Spiritus invocantes. Quod autem quatuor cubitorum longitudinis, et quatuor (0793A)cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, bases singulae fuere, facile intellectu est. Longitudo etenim ad patientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudo pertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus caetera virtutum structura imminet: prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, atque justitia. Et ideo quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exsilii atque laborum praesentium foris tolerent, seu cor in dilectione sui Conditoris suorumque proximorum in exsultatione aeterna dilatent, semper operam dare virtutibus curant, prudenter videlicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor (0793B)ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas cum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad Sanctae Trinitatis pervenire visionem satagunt. Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas. Juncturas videtur dicere eas, quibus ipse luterum tabulae sibimet invicem connexae sunt, ut scilicet ex quatuor sive quinque tabulis una fieret basis. Quales autem sculpturas inter has juncturas, id est, in ipsis suis lateribus ante et retro, a dextra et sinistra, et supra quoque habuerint, subdendo aperitur, cum dicitur: Inter coronulas et plectas, leones, et boves, et cherubin, et juncturas similiter desuper. Non ergo plana (0793C)erat illa ex parte superficies basium, sed undique versum mysticis sculpta figuris; quia mentes sanctorum, imo universa conversatio eorum, virtutum in omnibus gratiam praetendit, neque aliqua illas hora inanis et vacua praeterit, in qua piis vacare operibus, vel sermonibus, vel certe cogitationibus desistant. Coronulas quippe in se sculptas habent, cum ad ingressum vitae perennis infatigabili desiderio anhelant. Et plectas habent, cum inter desideria vitae, quae sursum est, nunquam fraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque, qui sibi commissi sunt, fervorem asperae invectionis exercere non tardent. (0793D)Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritu mansuetudinis exhibent; quando in fervore corrigendi nunquam fissam ungulam discretae actionis ad loquelam, nusquam verba divinae lectionis velut ruminanda in ore volvere cessant. Denique beatus Stephanus, basis videlicet templi Domini eximia, saevos leonis dentes atque ungues ostendere videbatur, cum suis persecutoribus aiebat: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti (Act. VII)? et caetera. Verum haec loquens, quantum pietatis, et, ut ita dixerim, bubulae mansuetudinis intus in corde gestaret, ostendit, cum pro iisdem (0794A)persecutoribus usque ad necem suam desaevientibus, genu flectens, dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Sed quia neque spem aeternorum in coelis, neque amorem proximorum in terris, neque fervorem zeli mordentis, neque lenitatem modestiae compatientis absque sanctarum scientia Scripturarum habere possumus, apte inter coronas et plectas, leones et boves, cherubin esse sculpti memorantur. Cherubin namque constat Scripturae sacrae typum tenere, sive quia duo cherubin in propitiatorio arcae, in figuram duorum Testamentorum concorditer de Christo canentium sunt, seu quia ipsum nomen scientiae multitudinem sonat. Quanto autem quisque studiosius legendis divinorum eloquiorum paginis institerit, tanto necesse est amplius in omnibus (0794B)quae agit aut judicat interni testis aut judicis examen pertimescat, ne aut plus juste in peccantes vindicans, aut rursum absque moderamine justae discretionis ignoscens, iram justi Judicis incurrat. Qui enim addit scientiam, addit et laborem (Eccle. I). Unde hic quoque praeter sculpturas cherubin convenienter adjungitur: Et super leones et boves, quasi lora ex acre dependentia. Super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et in severitate districtionis, qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injuste ligando ipsi juste ligari ab eo cujus judicium errare nequit, mereantur. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aenei, et per quatuor partes quasi humeruli (0794C)subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotis comparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocumque ducitur currit, ita sermo evangelicus, juvante Domino, per apostolos universas in brevi mundi plagas implevit. Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum quo auriga dirigit portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensos ad profectum bonae operationis, sive ad ministerium praedicationis, quocunque adjuvans gratia Spiritus voluerit, ducit. Namque in sequentibus dicitur: Quia tales erant rotae quales in curru fieri solent. Legimus autem de sanctis: Currus Dei (0794D)decem millium, multiplex millia laetantium (Psal. XLVII). Quid est ergo quod rotae basium rotis assimilantur curruum, nisi quia unus idemque sermo Evangelii, quosdam eorum quos instituit currus Dei, quosdam bases facit? Quicunque ad evangelizandum verbum doctores longe lateque mittebantur in mundo, utique currus Dei, et quidem velocissimi fuerunt, quia per cuncta discurrentes, Deum ad corda credentium perducebant. At vero illi qui in uno loco commorantes, verbum salutis proximis annuntiant, eosque ad lavacrum vitae, quae vel in baptismo, vel in compunctione lacrymarum celebratur, accendunt, quasi bases sunt templi, quae portant luteres ad lavandas hostias. Quia ita fidelibus (0795A)quibus praesunt, ministerium salutis impendunt, ut longius excurrendi ad acquirendos novos populos, labores non subeant. Rotae ergo basium rotis sunt curruum similes, quia iidem libri Evangeliorum, qui hos doctores ad praedicandam fidem veritatis mittunt, illos ad confirmandam amplius fidem inter doctores, jam sacramentis coelestibus imbutos, manere praecipiunt. Rotae quatuor basim luteris sustentabant, cum Evangelia Jacobum fratrem Domini ad confirmandum in Jerosolymis Ecclesiam residere jusserunt. Rotae earum similes curruum Dei suppositae ad currendum parabant, cum eadem Evangelia Paulum et Barnabam ad praedicandum gentibus per omnia discurrere voluerunt. Rotae bases suppositae ad portandum luterem templi a terra sustollebant, cum (0795B)nostris nuper temporibus beatus papa Gregorius, evangelicis roboratus eloquiis, Romanam rexit Ecclesiam. Rotae eaedem currui Dei subnexae longe stabant; cum reverendissimi Patres Augustinus, Paulinus, et caeteri socii eorum, eisdem evangelicis confirmati oraculis, jubente illo, venere in Britanniam, et verbum Dei commisere dudum incredulis gentibus. Si ergo bases luterum sancti doctores sunt, qui lavacrum nobis vitae ministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt libri Evangeliorum, quid axes rotarum qui bases gestant, nisi ipsa eorumdem sunt corda doctorum, qui dum praeceptis Evangelii sedulo intenti eos ab infimorum appetitu sustollunt, velut immissi rotis axes altius basim a terra sublevant? Porro humeruli, qui rotis antepositi, ne (0795C)ab axibus delabi possent, assistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium forsitan veniat, confirmatur. Unde et apostolus Petrus de Domino loquens, ait: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes (II Petr. I). Sed et omnes evangelistae atque apostoli in eis quae scripsere legis et prophetarum mentionem facere solebant. Denique Marcus ait: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta; et Matthaeus: Hoc totum factum est ut adimplerentur Scripturae prophetarum (Marc. I), et caetera hujusmodi. Bene autem dicitur quod humeruli, qui per quatuor partes subter luterem erant positi, contra se (0795D)invicem fuerint respectantes, quia nimirum omnis Scriptura prophetica sibimet consentanea est, ut pote uno dicitur Spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerum rotarum, non quia quatuor sunt tantum libri prophetici, sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et Moyses dictis quatuor evangelistarum testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque una fides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret. Os quoque luteris intrinsecus erat in summitate capitis, et quod forinsecus apparebat unius cubiti, erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. Os luteris unius cubiti erat, propter unitatem confessionis et fidei: qua omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamur, dicente (0796A)Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Et ipsum os in capitis erat summitate (Ephes. IV), ut ad coelestia nobis regna per baptisma iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium, propter operis nimirum perfectionem, et initium contemplationis. Integer etenim cubitus in lutere, perfectionem bonae designat actionis. Quod absque ulla dubietate habebat ille, de quo tentatori antiquo Dominus aiebat: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo (Job. I)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idem Job, devicto adversario, (0796B)cum Domino loquens ait: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII); ut Moysi Dominus facie visus est ad faciem; ut Isaiae sedens in solio regni circumstantibus cum laude debita coeli civibus; ut caeteris saepe visus est prophetis; ut beato Stephano in articulo passionis, apertis coeli januis, gloria Dei ostensa est; ut Paulo introitus paradisi, et tertii coeli sunt patefacta mysteria. Sed universa haec ex parte permodica, in comparatione ejus quae in futuro revelanda est gloria. Ideo post cubitum bonae operationis, quae in hac vita perfici potest in sanctis, cubitus incipit supernae contemplationis, quae in futura vita in cunctis jam constat perficienda electis. Quae nimirum mensura unius et dimidii cubiti, non luteribus tantum, sed et rotis (0796C)earum inerat ac basibus. Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis. Et paulo post: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi. Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur aeternam, quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequeamus. Ipsam vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac interim vita, perfecto autem videre nulla ratione valemus. Rotae quoque uno ac dimidio cubito mensurantur, quia studium lectionis evangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint, vivere debeant, (0796D)ostendit; spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat, ipsam vero retributionis illius qualitatem in futuro nobis pandendam, simul et donandam esse promittit. Bases et ipsae unum habent cubitum, ac semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores summi, ac ministri lavacri salutaris, opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte sunt fruiti, unde et aiunt: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. In hunc modum fecit decem bases, fusura una et mensura, sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos (I Cor. XIII). Quare sint bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jam dictum (0797A)est. Quod vero una erat fusura mensuraque, et consimilis sculptura omnium basium sive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum; sed in ea potius, quod una fides Evangelii, qua instituuntur, unum est et sacramentum baptismi, quo abluuntur, unus idemque Spiritus est, quo omnes consecrantur electi, tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult. Quadraginta batos capiebat luter unus. Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirum quater deni faciunt quadraginta. Decem autem sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege divina praefixa est; quatuor vero Evangeliorum libri, quibus per dispensationem dominicae incarnationis (0797B)coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad mysterium sacri baptismatis pertinent cum fide et sacramentis Evangelii debent fructum rectae operationis ostendere, apte luteres singuli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur: Eratque quatuor cubitorum, sive in altitudime seu in latitudine significet, intellectus mysterii in promptu est. Luter enim unus quatuor cubitorum erat, vel propter sancti Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinales virtutes, quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet institui; vel certe propter mundi quatuor plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente Psalmographo: (0797C)Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari (Psal. LXXVII). Quod vero supra dixit: Pariterque habebat unum cubitum et dimidium; et neque ibi altitudinem an amplitudinem significaret, adjecit, videtur quod fundum ipsius luteris unius esse amplitudinis voluerit intelligi. Quod ex mensura (ni fallor) basis, in qua positus erat, quisque luter facillime conjicitur, quae ita describitur: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabricata, ut luter desuper imponi posset. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii, ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos. Sed utrum in altitudine, an in longitudine, an in utroque dicat, qui noverit? Et constituit decem (0797D)bases, quinque ad dexteram partem templi, quinque ad sinistram. Dexteram partem templi et sinistram non intus in templo ipso, sed ante templum dicit ad orientalem plagam, videlicet in atrio interiore, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui Sole justitiae pro doctrina legis antiquitus uti solebant; et quinque ad sinistram propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem: quod est aperte dicere: Illis in cordibus requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamma divinae charitatis aliena esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi, contra Orientem ad Meridiem. Et hoc in eodem atrio positum est ad Orientem. Quod autem ait: Ad dexteram partem templi, (0798A)hoc est quod repetit dicens Ad Meridiem. Ingredientibus enim atrium ab Oriente, primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat, sacerdotibus ad lavandum paratum; deinde progredientibus intro, occurrebant luteres ad lavandas hostias, ab utraque parte positi; intra hos erat basis aenea quinque cubitorum longitudinis; et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon dedicavit templum; deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra meridiem atrii; deinde porticus templi sive vestibulum, in quo erant columnae aereae, circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dexterae figuratur, (0798B)debere pervenire. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Nam ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam et gentilitatem, ut in expositione basium supra diximus; vel praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laetitiam sanctorum et tristitiam, vel aliquid hujusmodi; ubi vero absolute dextera in bono ponitur, aeterna gaudia saepius demonstrat. Quod vero contra orientem posuit mare, ad eamdem prope significationem respicit, quod videlicet per lavacrum sacri fontis splendor nobis internae claritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani (0798C)solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis, et illustrationem Spiritus sancti, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibus electorum, significare.

CAPUT XXI. Quod in regione Jordanis facta sint vasa domus Domini. Omnia vasa . . . de aurichalco erant, etc. Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizari dignatus est, tinctusque ejus undis aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit, quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit. Recte in regione Jordanis vasa domus Domini sunt facta. Neque enim aliter vasa electionis (0798D)et misericordiae fieri possumus, nisi ad baptisma illius quod illo in flumine subiit respicientes, et ipsi vitali flumine satagamus ablui. Notandum autem quod non tantum in regione Jordanis, sed et in campestri regione illius facta dicit eadem vasa; significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia quae dicit: Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). Cui simile est hoc, quod idem Psalmista de sacramenti dominicae Incarnationis arcano, a qua ad fidem venerunt, ait: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Audimus quippe in Ephrata, id est, in Bethleem sacramenta dominica, quia revelatum per prophetas de Virgine, quae erat ex eadem civitate, de fructu ventris (0799A)ejus Christum in carne venturum. Invenimus ea in campis silvae, quia revelata in latitudine gentium per orbem, ipsi cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes sumus facti. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismum salutis, de quo vasa misericordiae faceret, per totam mundi latitudinem implevit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa domus Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis Scriptura regulam justitiae quam sequamur ostendit, sanctorumque nobis exempla, qui in igni tribulationum invincibiles perdurarunt, in omnibus sequenda (0799B)praemonstrat. Si vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse concupiscimus, sicut aes igni liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, ita et ipsi salubriter humiliati, et flamma sive divinae charitatis, seu etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum bonum operando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus. Neque enim semper nos regulis necesse est bonae operationis aptari, sed completa operatione bona palma est speranda beatae retributionis, quia nec semper vasa in formis argillae tenebantur inclusa, verum ubi ad perfectionem pervenerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domini pro suis quaeque locis (0799C)disponebantur. Hoc autem dicimus, non quia opera sanctorum unquam sint interitura, sed quia ubi coronam justitiae, quam bene operando meruerunt, acceperint, laboriosae operationis cuncta jam cessent officia. Quis enim in illa vita pro fide Christi martyrium patiatur, ubi, expulsis adversariis, omnes electi in praesentia Christi laetantur (Apoc. VII)? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi sola viventium terra est? Quis lugentem consoletur, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum? Quis ibi domum peregrino et hospiti aperiat, ubi omnes simul electi habitationem ex Deo habent, domum non manufactam, aeternam in coelis? Quis mihi illic panem esurienti, potumve afferat sitienti, ubi Dominus pascet me, et nihil mihi deerit? Diruptis ergo formis vasorum (0799D)quondam necessariis, vasa ipsa in domo Domini splendida jam refulgent, quia cessantibus in fine saeculi non solum persecutionibus, quas propter justitiam patiuntur, verum etiam laboriosis justitiae operibus quibus sponte sua pro aeterna beatitudine insudant electi, sola visione sui Conditoris praecepta immortalitatis claritate laetabuntur.

CAPUT XXII. De altari utroque. Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, etc. Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae claritatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitati significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste legimus. (0800A)In quo videlicet altari non hostiarum sanguis, neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum fumus ad superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo figuram exprimebat sanctorum, qui, dum, neglectis temporalium cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicinia oraculi sunt positi, nec longe remoti sunt a velo, quo templum et sancta sanctorum dirimuntur. Qui corpore tantum terram incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam conversationem habent in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae, ad coelum usque perveniunt, ubi Christus est in (0800B)dextera Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum incendebantur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantes Domino mactant, sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota, pro desiderio regni coelestis offerunt. Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium voluptatum sollicita mente ad desiderium coeleste conscenditur, non praetermisit Scriptura in mystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui carnales adhuc in se concupiscentias, quae militant adversus animam, flamma superni laboris incendere laborant, quatenus his corde sive corpore suo exstirpatis, consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo spiritualium thymiamata orationum et compunctionis (0800C)offerre. Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas, multo quidem majus, sed quantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie metalli inferius. Nam et de aere factum, et ante fores positum erat templi. In quo nimirum illi sunt figuraliter expressi, qui tali devotione Domino deserviunt, ut caro eorum adhuc concupiscat adversus Spiritum, et Spiritus adversus carnem (Rom. VII), soleantque dicere: Quia mente servimus legi Dei, carne autem legi peccati. Qui cum incentiva carnis edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniis et orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque Spiritus fructibus ad tranquillitatem castimoniae Deo digne accedere contendunt, quid nisi victimam illi (0800D)suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII)? Qui quoniam flagrant spiritualis fervore amoris, sed nondum triumpho eminent devictae concupiscentiae carnalis, altare holocausti ignem quidem de coelis sacrosanctum habet, sed speciem aeris, et non auri, praetendit. Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales, quam spirituales, plures qui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac sopito vitiorum certamine de adepta virtutum securitate laetantur, merito altare holocausti majus esse multo, quam altare thymiamatis asserebatur. Scriptum namque de eo est in libro Paralipomenon: Fecitque altare aeneum XX cubitorum longitudinis, (0801A)et XX cubitorum latitudinis, et X cubitorum altitudinis (II Paul IV). Et quidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecit, Scriptura non dicit, sed tantum quod altare aureum fecerit dicitur. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti, quia si viginti cubitorum in longitudine factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quanto igitur ulterius erat positum altare holocausti quam incensi, quantumque genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit, tantum quantitate mensurae, et hostiarum frequentatione praestabat, quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur: Si vis ad vitam ingredi, serva (0801B)mandata, quam quos audire delectet: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret et numero. Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis, de quo quidem numero in expositione templi et vestibulo ejus diximus. Sed et nunc dicendum breviter quod altare holocausti electorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt; perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris, amplitudo in charitate Dei et proximi per latitudinem, spes in exspectatione divinae visionis per altitudinem figuratur. Quod vero longitudo et (0801C)latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium numerum complent. Quinque autem libri Moysaicae legis quatuor evangelicae sunt libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritualem illustrante Evangelii gratia pervenimus, vicenarium profecto numerum perficimus. Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis in eos qui persequuntur exhibent. Denario (0801D)autem numero spes coelestium praemiorum designari solet, Domino affirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant, denario remunerandos esse testatur (Matth. XX). Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra natura, et in aeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero mystice divina simul et humana natura designatur, Deus quippe trinitas est. Homo autem septenario numero comprehenditur; quaternario videlicet propter corpus, quod ex quatuor elementis consistit; ternario vero propter triplicem interioris hominis differentiam quam Scriptura nobis sancta ostendit, cum diligere nos jubet Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute. Unde et in decalogo legis tria sunt mandata, quae nos ad cultum divini (0802A)amoris excitant, septem quae dilectionem commendant proximi. Qui ergo Decalogum in Dei et proximi amore custodiunt, jure mercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt. Quique in hac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident, diligunt, hi in futura vita et Deum regem in decore suo, et proximum glorificatum ac decoratum videbunt. Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ad significandam eorum vitam perpetuam, decem erat cubitos altum. Cum vero dictum esset quod fecit Salomon altare aureum, additum est continuo: Et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream. Mensa autem aurea Scriptura est sacra spiritualis intelligentiae claritate fecunda; de qua Psalmista Domino: Parasti (inquit) in conspectu (0802B)meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem inflectant, mensam nobis Conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores, quorum nobis opera, vel verba salutaria, ad exemplum vitae proposita, semper in divinis paginis quisquis bene quaerit invenit. Unde et apte iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt, videlicet propter apostolos duodecim, per quorum ministerium et Novi Scriptura Testamenti condita est, et Instrumenti Veteris, donante Domino, revelata mysteria (Exod. XXV). Quo nimirum numero non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati (0802C)qui praedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere, sequuntur. Legimus autem de his panibus in Exodo, per singula Sabbata eos mutari debere et novos pro veteribus in mensa Domini proponi, unius quoque mensurae ac similis formae semper eos parari praeceptos. De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus, luce clarior refulget. Ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum, assumptis de hac vita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum sancta ordinat Ecclesia. Et hoc non nisi de die Sabbati, quia quisquis bonum certamen certaverit, cursum consummaverit, fidem servaverit, tempore suae resolutionis requiem beatae perennitatis intrabit. Unius (0802D)mensurae, et non disparis, similes semper fiebant panes, quia nimirum una eademque forma est veritatis et fidei, quam primo apostoli suis auditoribus ostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad fidem saeculi pii doctores in ecclesiis Christi per orbem praedicare non desistunt.

CAPUT XXIII. De mensis decem aureis. Quod vero in verbis dierum legimus, quia fecit Salomon mensas decem, et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum, non tam ad panes propositionis, quam ad vasa Domini factas esse, credibile est; phialas videlicet, quas pariter factas Scriptura refert; thymiamateria, thuribula et caetera quae in sequentibus (0803A)leguntur. Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: Fecitque omnia vasa domus Domini, et altare aeneum, et mensas, et super eas panes propositionis, vel pluralem posuit pro singulari, more Scripturis usitatissimo; ut in Jesu Nave: Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate (Jos. VII), cum Achan solus, et non plures filii Israel hoc fecerint, vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut in sabbato mox poni possent in mensam propositionis; potuit fieri, ut panes noviter cocti, mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis veteribus, super mensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura unius mensae propositionis (0803B)discrepant. Nam sicut mensa duodecim panibus onusta unanimem totius Scripturae concordiam, auctoritate apostolica munitam designat; ita non immerito et mensae decem aureae divinae legis, et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis offerunt, vel nobis exempla fidelium, quasi positorum in se vasorum, Domini claritatem et miracula proponunt. Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina scripsit, verum etiam quia tota Veteris Testamenti series quinque aetates saeculi complectitur. Geminatur autem numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, et quinque a sinistris ponuntur, cum post (0803C)Incarnationem dominicam eadem Scriptura, sive utrique Dei populo, Judaeo scilicet et gentili, committitur, sive evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam Dei populo antiquo juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Cum enim legentes in sancta Scriptura, verbi gratia, Abel coronatum martyrio, Enoch translatum de mundo, Noe pereunte mundo mirabiliter salvatum, hospitalem Loth exterminatis impiis sublimiter remuneratum, Abraham merito obedientiae patrem cunctarum gentium constitutum, Joseph post venditionem merito castitatis et innocentiae exemplum virtutis assumimus; quid mensae quinque aureae, sive vasa Domini, seu panes propositionis adhuc in sinistris templi, nisi quia divinae litterae juxta historicum sensum (0803D)januam nobis et recte vivendi, et aeterna praemia a Domino speranda aperiunt? At cum easdem altius intelligentes, vel dispensationem dominicae Incarnationis, vel alia quaelibet sanctae Ecclesiae sacramenta sonare videmus, quasi alias quinque mensas ad portanda vasa electionis, et alimoniam vitae spiritualis in dextris templi invenimus, quia eadem ipsa verba sacrae historiae novum omnino fulgur nobis sapientiae coelestis, novos aperire sensus de veteribus cognoscimus; in qua profecto figura et candelabra quina sunt facta in templo. Cum enim dixisset Scriptura regem Salomonem fecisse mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream, adjunxit subsequenter, et ait:

CAPUT XXXIV. De decem candelabris. (0804A) Et candelabra aurea quinque, etc. Hae enim mensae ex typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia et justitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministerii coelestis, id est, justorum nobis actus in exemplum proponunt; ita et aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Hinc etenim Psalmista: Lucerna (inquit) pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII), etc. Hinc etenim Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux (Prov. VI). Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, sint posita candelabra, ex his quae de mensis tractavimus, facillime patet. Cum vero (0804B)dixisset: Quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter additur: Contra oraculum. Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat patriae coelestis, ubi Christus est in dextera Dei sedens, paternorum utique conscius secretorum. Vel candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia ad habitationem semper supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desiderium nostris cordibus infundant, et eos qui originem carnis e terra habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis accendant. Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram, ita putant intelligendum, quod quinque fuerint a dextris illius candelabri, quod fecit Moyses (0804C)in deserto, et quinque a sinistris, utraque tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum, quod unum fecit Moyses, stare praeceptum est. Quod eodem ordine de mensis decem intelligunt, quae omnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae, sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad laevam. Verum si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur: Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, patet, ni fallor, quod aeque utraque per latus utrumque templi in longum sint posita. Nam si omnia candelabra ad australe latus templi in longum posita essent, non diceretur contra oraculum posita, sed potius contra Aquilonem, sive contra mensas, sive (0804D)etiam in mensis ubi stabant; quod dictum est in Exodo, de illo uno candelabro in tabernaculo testimonii, e regione mensae, in parte australi (Exod. XXV); itemquo in libro Numerorum: Cum posueris septem lucernas contra eam partem, qua candelabrum lucere debuit (Num. VIII). Ex utraque parte templi candelabra, ex utraque erant mensae, quia divina Scriptura ad illustrationem ac refectionem utriusque Dei populi condita est, quae nos in prosperis et adversis, tristibus ac laetis venientibus vel accidentibus reficere, ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare consuevit. Vasa quoque misericordiae sibi superposita, hoc est, scripta in se justorum opera, utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi confortemur, proponit. Si autem quaeris quid inter (0805A)candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo sancti Spiritus infusi, et ipsi igni dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae proferunt in lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione demonstrat; cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae sunt divina eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII). Candelabra autem harum lucernarum sancti omnes, qui sua corda et (0805B)corpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quae Scriptura sancta dicit, attendit, ejusque se subjicere mandatis satagit; auscultare promissis, quasi candelabrum domus Dei aureum aureas ejus gestat lucernas, quia casta corporis sui membra castas mentis cogitationes ad facienda quae Deus jubet, supponere contendit. Et hoc tam fixa intentione quam candelabrum, necesse est firmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui mutatione servare. Quod vero cum dixisset: Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro, addidit: Et (0805C)quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas, videtur juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi deformata, quod in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stipes medius, et calami ex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis, lilia scribuntur habuisse perplurima. Flores autem lilii, sicut saepe dictum, amoenitatem semper virentis terrae viventium designant. De qua dicit beatus Petrus, regeneratos nos a Domino in spem vivam in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem conservatam in coelis. Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Domini, quia divina Scriptura, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo erectum (0805D)in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita omnes electi qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse, et percepisse probantur. Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac basi domus Domini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu sacerdotali scripsimus. Si quis ergo juxta capacitatem nostri sensus ex patrum traditione progenitam de his scire desiderat, in illo opere requirat. Sequitur:

CAPUT XXV. De cardinibus ostiorum, et perfectione operis domus Domini. Et cardines ostiorum domus Domini, etc. Si ostia (0806A)domus interioris sancti sanctorum angelica sunt misteria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et ostia domus templi doctores sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, dominici corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis praesentis ecclesiae lumina pandunt, quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda eorumdem sunt angelorum sive sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum, recte compleant, quod a voluntate illius, cui ministrant, nunquam oculos avertunt. Aperiuntur ergo et clauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in (0806B)hac vita fidei, sive in illa speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice internae dilectionis fixum tenent. Unde bene iidem cardines ex auro facti esse perhibentur, propter videlicet meritum propriae claritatis.

Et perfecit omne opus, etc. Perficit Salomon opus quod faciebat in domo Domini, cum Rex pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita duntaxat commorantem absque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservat. Perficit vero (0806C)omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos aeternum perducit ad regnum. Quod bene significatur et in hoc, quod templum septem annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur. Octava est dies judicii et resurrectionis futurae, de qua Psalmi sextus et undecimus attitulati sunt; cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:

Et intulit quae sacrificaverat pater ejus David, etc. Argentum namque ad nitorem eloquentiae; aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationalem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater eloquentes (0806D)quosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat; sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos suo replens Spiritu, ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat; sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter filiis Ecclesiae ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos, et appetenda dona perpetuae salutis inflammatur. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templum, cum Dominus noster peracto universali judicio omnes electos, et doctores videlicet, et caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit: reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit (0807A)in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent: et una est et non diversa patria illa coelestis, quae electis promittitur omnibus, quamvis, sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Quod utrumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia demonstravit, (0808A)cum ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros ad recipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata paravit; quae nimirum domus Patris non manufacta aeterna est in coelis, sed multae in ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac diligentes, quibus Dominus benedixit, pusillis cum majoribus. Amen.

(no apparat