Migne Patrologia Latina Tomus 91
De tabernaculo et vestibus sacerdotum (Beda), J. P. Migne
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Moyses in montem Dei, cum Josue ascendens, Aaron et Hur regimen populi reliquit. (0393D) Locuturi, juvante Domino, de figura tabernaculi et vasorum, atque utensilium ejus, primo situm loci, et circumstantias rerum, quomodo sese habuerint, quandoque haec fieri praecepta sint, inspicere atque (0394D)attentius considerare debemus. Omnia autem, sicut Apostolus ait, in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos (I Cor. X). Omnia videlicet, non solum facta vel verba, quae sacris litteris continentur, verum etiam locorum, et horarum, et temporum situs, et ipsarum quoque in quibus gesta, sive dicta sunt circumstantia rerum.
(0395A)(Exod. XXIV.) Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, etc. Daturus ergo legem Moysi Dominus, primo illum in verticem montis evocat, ut in alto secum demoratus liberius audiat quae ad inferiora rediens populum praecepta doceat; simulque ex altitudine loci colligat quam celsa quantumve ab humanis secreta doctrinis sit lex quam accipit, et quomodo ab illis solummodo perfecte intelligi vel custodiri possit, qui sese a terrenis contagiis sublimius ac perfectius vivendo separaverint. Unde et populum in inferioribus exspectare, donec Moyses redeat, praecepit; ut insinuet typice, quia coelestia quidem sint arcana suae legis, et quae a perfectioribus tantum capiantur, nec tamen infirmis occasio salutis desit, si sapientiae majorum humiliter auscultare (0395B)studuerint. Sic et in Evangelio Dominus novos gratiae praecones in montem convocans, praeceptis salutaribus instituit; ut ex loci etiam situ patesceret, quia sublimia illis, vel mandata vivendi, vel promissa daret remunerandi: juxta illud Psalmistae, Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXIII). Sed et post resurrectionem, rursum eisdem in monte sancto apparens, eosque ad praedicandum, non uni tantum populo Israel, sed mittens toti mundo: Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Et legis ergo, et Evangelii praecepta Dominus in monte dedit, ut sublimitatem per hoc utriusque Testamenti commendaret. Verum, quia Scriptura legis (0395C)uni tunc populo Israel committenda, gratia vero Evangelii ad omnes per orbem nationes apostolis praedicantibus erat perventura; recte ad discendam accipiendamque legem solus Moyses ascendit in montem, doctrinam vero Evangelii apostoli simul omnes in monte cum Domino positi, auscultantibus et turbis audierunt. Sed et adventu sancti Spiritus, quo haec eadem gratia et veritas Evangelii manifestius Ecclesiae data est, non apostoli solummodo, verum etiam plurima simul caterva fidelium in coenaculo montis Sion constituta suscepit, et hoc in variarum divisione linguarum, ut tali esse miraculo Ecclesia cunctarum per orbem gentium linguis Deum collaudatura signaretur.
Daboque tibi, inquit, duas tabulas lapideas, et legem (0395D)ac mandata, etc. Huic simile est illud Evangelii quod supra posuimus: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Non ergo Moyses, non apostoli, non quilibet doctorum, alia debet populum Dei docere praecepta, quam quae ipse Dominus docuit, quaeque in aeterno consilii sui decreto nobis observanda praescripsit, et in quorum observatione vitam nos habere aeternam voluit: sicut nec de illis, quae fieri jussit, doctores quidquam praetermittere oportet, sed omnia quaecunque ille mandavit, suis necesse habent auditoribus committere. Scripsit autem haec in tabulis lapideis, quia in cordibus electorum fide fortibus fixa intentione custodienda firmavit. Quorum exempla cum nobis ad imitandum proponit, (0396A)quasi scripta in lapide statuta suae legis ostendit. Nam et Daniel vidit Dominum in figura lapidis excisi, de monte sine manibus, contrivisse pompam regni mundialis, ut regnum ipsius solum sine fine permaneat (Dan. II). Et Petrus fideles admonet dicens: Et vos tanquam lapides vivi, superaedificamini domos spirituales (I Pet. II).
Surrexerunt Moyses et Josue, minister ejus. Josue, minister Moysi, Dominum Salvatorem, et nomine designat, et actione. Qui minister Moysi recte vocatur, quia apparens in carne, Mosaicae legis in se caeremonias suscipere dignatus est: quia non solvere legem, sed venit adimplere. Moysi in omnibus vestigia sequitur: quia in cunctis quae loquitur vel scribit Moyses, ille vel typice vel manifeste designatus, (0396B)quasi comes individuus, si bene quaeritur, invenitur. Hinc etenim dicit Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Matth. V).
Ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic donec revertamur ad vos, etc. Aaron mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis sive lumen. Unde Aaron Salvatorem Dominum, Hur designat Spiritum sanctum: quia et de hoc dicit Esaias, Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Esa. V). Et ille super apostolos in lumine ignis apparuit. Ascendens ergo ad Dominum Moyses, Aaron et Hur, hoc est montem fortitudinis, et lumen ignis, in campestribus, ad regimen populi dereliquit. Et nos si doctores nostros (0396C)ad altitudinem divinae contemplationis sequi non possumus, curemus solliciti, ne aliqua nos tentatio a vicinia montis Dei retrahat; sed juxta modulum nostrum virtutum operibus insistamus, inhaerentes stabili corde sacramentis nostri Redemptoris, quibus imbuti sumus; et gratiam Spiritus ejus, qua signati sumus, intemeratam in nos nobis conservare curantes. Et si qua nos adversitatum quaestio pulsaverit, mox adjutorium invocemus ejusdem nostri Redemptoris, qui fideles suos per donum sancti Spiritus protegere a malis omnibus, ac liberare consuevit. Nec dubitandum quia si in coeptis persistimus, per montem fortitudinis infirmitas atque humilitas nostra confirmata exaltetur, et cunctis hostium tentamentis fortior efficiatur; per lumen quoque, et (0396D)ignem Spiritus sancti, nostra illustretur ignorantia, nosterque ad dilectionem ejusdem pii conditoris animus inardescat.
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem. Sicut mons in quo legem accepit Moyses, altitudinem perfectionis, quae in eadem lege erat conscribenda, designat; ita nubes, qua mons tectus est, gratiam divinae insinuat protectionis: qua tanto amplius quisque perfruitur, quanto altius ad scrutanda mirabilia de lege Dei revelatis oculis cordis ascendit. Namque nec montem solummodo, in quo Moyses ascendit, nubes operuit; sed et populum per deserta gradientem, qui nequaquam ad altiora poterat ascendere, nihilominus nubes coelitus missa obumbravit. (0397A)Unde scriptum est: Expandit nubem in protectionem eorum, quia nimirum Dominus omnes timentes se, pusillos cum majoribus, coelesti benedictione protegit.
Et habitavit gloria Domini super Sinai, etc. Sciendum quod non tantum sublimitas, verum etiam nomen montis, in quo lex data est, perfectionem ipsius legis figurate denuntiat. Sinai namque interpretatur Mensura mea, sive Amphora mea. Divinitus ergo procuratum est, ut mons in quo lex daretur, Amphora mea vocaretur: quasi ipso Domino per hoc vocabulum significante, quod lex sua perfectam vivendi regulam omnibus promulgaret, et unicuique secundum opera sua redderet: juxta hoc quod ait ipse: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII). Et: In qua mensura mensi fueritis, (0397B)remetietur vobis (Marc. IV). Bene autem dicitur, quod, Moyse ascendente, nubes et gloria Domini, sex diebus montem operuit, septimo autem die illum ad altiora montis vocavit. Sex namque diebus in lege operari, in septimo requiescere jubemur. Ascendensque montem Moyses, sex diebus nube et gloria Domini tegitur: ut insinuetur mystice, quia quicunque mandata Domini operibus justis exsequitur, divina utique protectione dignus existit. Idem namque Dominus, qui Moysen in montem ascendere jussit, ascendentem quoque sua nube et claritate circumdedit: quia qui donum nobis bene operandi tribuit, ipse nos bene operantes, ne deficiamus, illustrat, et ne tentamentis antiqui hostis, quasi fervoribus solis exuramur, protegit. (0397C)Septimo autem die vocat ad altiora Dominus Moysen, quia post operum perfectionem, requiem nobis lex promittit aeternam: ut qui in altitudine rectae actionis Domino assistere curavimus, jam ad ejus visionem atque colloquium ascendere mereamur: juxta illud Psalmistae, Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit (Psalm. LXXXIII). Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Quod etiam in hac vita nonnullis electorum constat esse donatum, ut post activae perfectionem conversationis, ad divinae gratiam speculationis ascenderint, qualiscunque et quantulacunque haec ab hominibus carne adhuc indutis fieri potest: quod et plurimis patriarcharum ac prophetarum, et prae caeteris ipsi Moysi concessum est, de quo specialiter dictum est, (0397D)quia locutus sit cum Deo facie ad faciem, sicut loqui solet homo cum amico suo (Exod. XXXIII). Unde et de illo specialiter intelligi valet, quod sex diebus in monte nube et gloria Domini protectus sit; septimo autem die vocatus ad colloquium ejus, altiora montis conscenderit, quia nimirum per bona opera, quae Domino donante acceperat, magis ab illo illustrari, atque ab omnibus malorum incursibus meruit obumbrari, ac sic ad sublimiora visionis et collocutionis illius dona pervenit. Medium namque caliginis, unde vocatus esse dicitur, non inesse Deo tenebras ullas significat: sed quia lucem habitat inaccessabilem (I Tim. VI), et sicut idem dicit Apostolus, Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (Ibid.). Caligo (0398A)namque illa obscuritas est arcanorum coelestium, terrenis quidem cordibus inaccessibilis, sed Moysi et caeteris mundo corde beatis divina reserante gratia penetrabilis: quibus dicitur in Psalmo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psalm. XXXIII). Inaccessibilis namque est lux ejus viribus nostris, ad quam tamen acceditur muneribus ipsius. Ubi apte subjungitur:
Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens, etc. Quasi ignis namque ardens species gloriae Domini apparuit; quia corda electorum, et dono scientiae coelestis illustrat, et ardore suae charitatis inflammat. In nube ergo, caligine et igne gloria Domini visa est. In nube videlicet, quia nos ab aestu tentationum protegit. In caligine vero, quia potentia (0398B)majestatis ejus a nulla potest creatura ad integrum comprehendi. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum (Philip. IV). In igne autem ardente, quia mentes fidelium supernorum bonorum, et cognitione irradiat, et spe ac dilectione accendit. Et hanc quidem Domini gloriam filii Israel de longe et ab inferioribus aspiciunt, Moyses vero altius ascendendo penetrat; quia nimirum abdita mysteriorum divinorum perfecti quique perfecte ac sublimiter vident. At nos nostrae memores fragilitatis et inertiae, etsi huc intrare comprehendendo nequivimus, saltem credendo, sperando, diligendo, in proximo manere, atque aspectare curemus. Quasi enim filii Israel a longe oculos ad montem Dei, atque ad conspectum gloriae ejus habent, cum infirmi quique in ecclesia se Deum (0398C)videre summopere desiderantes, oculos mentis sedulo in memoriam aeternae claritatis fixos tenent. Quasi in vicinia montis Dei, in quem Moysen ascendisse noverant, commorantur, cum in illo se moderamine vivendi coercent, quo nunquam gressum suae operationis longius ab imitatione summorum vivorum abstrahant, tametsi necdum plene illorum ad perfectionem sequi vestigia possint.
CAPUT II. Moyses septimo die ad altiora montis vocatus, quadraginta diebus ac noctibus ibi cum Domino moratur. Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Moyses medium nebulae ingressus ascendit in montem, cum praedicatores divinae legis, in quibus (0398D)ipse Moyses eximius erat ad intuenda sublimiter incerta et occulta sapientiae divinae, invitante ac ducente Domino, penetrant. Fuit autem cum Domino Moyses quadraginta diebus et noctibus, ut hoc numero temporis disceret, quod illi solummodo decalogum legis, quem cum suo populo acceperat, possent implere, quos evangelicae gratia veritatis, quae quatuor libris erat describenda, juvaret. Quater enim deni quadraginta faciunt. Vel certe quod venturum esset tempus, quando eadem praecepta decalogi, quae tunc cum uno filiorum Israel populo accepit, in notitiam cunctarum gentium, quae quatuor orbis partibus continentur, divina gratia largiente panderentur, omnesque per horum nationes observantiam, ad (0399A)salutem pervenirent aeternam. Verum quia breviter quam mirifico ascensu Moyses ad accipiendam legem pervenerit didicimus, jam nunc aures simul, et animos ad audienda quae audivit, ac pro modulo nostro exponenda ipsa legis mandata convertamus. Sequitur:
CAPUT III. Filii Israel primitias Domino offerre et sanctuarium facere jubentur. (Exod. XXV.) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant, etc. Et nos primitias bonorum nostrorum Domino tollimus, quando si quid boni agimus, totum hoc divinae gratiae tribuimus veraciter, et intimo ex corde profitentes, quod ne initium quidem bonae actionis, aut cogitationis (0399B)aliquid, nisi a Domino possimus habere: mala vero nostra semper a nobis ipsis diabolo instigante, et coepta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda esse fatemur. Pelagiani primitias bonorum suorum nolunt Domino tollere, sed sibimetipsis possidenda retinere: quia se boni aliquid a seipsis absque gratia Dei habere, stulta praesumptione autumant. Bene autem praecipitur Moysi, ab homine qui offert ultroneus, accipere primitias. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Et Apostolus, non ex tristitia nos, aut ex necessitate, sed proposito cordis bona facere jubet (Ibid.). Quod se facere sciens propheta gloriatur in Domino dicens: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII).
Haec sunt autem quae accipere debetis, aurum, argentum, (0399C)et aes, etc. Cuncta haec quae Dominus sibi a priore populo, ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecipit; nos quoque qui spirituales filii Israel, id est, imitatores Deum videntis populi esse desideramus, spirituali intelligentia debemus offerre, quatenus per hujusmodi oblationes voluntarias, et ipsi sanctuarium ei in nobis facere mereamur, et ipse in medio nostrum habitare, hoc est in nostro sibi corde mansionem consecrare dignetur. Cui videlicet aurum offerimus, cum claritate verae sapientiae, quae est in fide recta, resplendemus. Argentum, cum et ex ore nostro confessio fit in salutem. Aes, cum eamdem fidem publica praedicatione divulgare gaudemus. Hyacinthum, cum sursum corda levamus. (0399D)Purpuram, cum corpus passioni subjicimus. Coccum bis tinctum, cum gemina, id est, Dei et proximi dilectione flagramus. Byssum, cum carnis castitatem servamus. Pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus. Pelles arietum rubricatas, cum ipsos dominici gregis ductores suo sanguine baptizatos videmus. Pelles hyacinthinas, cum nos post mortem spiritualia in coelis corpora habituros esse speramus. Ligna setim, cum, expurgatis peccatorum spinetis, munda carne et anima Domino soli servimus. Oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus charitatis et misericordiae refulgemus. Aromata, unguentum et thymiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis, multis ad exemplum bene vivendi, longe lateque diffundimus. Lapides onychinos (0400A)et gemmas, ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum, quibus cogitationes Deo devotas, et opera virtutum ornavere, digna laude praedicamus. Atque haec in adjutorium nostrae fidei, ubi opus fuerit, assumimus. Quia enim in humeris onera gestare solemus, recte per ephod, id est, superhumerale, opera justorum, et pii pro Domino labores insinuantur. Quia vero in pectore cogitationum sedes est, recte in rationali, qui est habitus pectoris sacerdotalis, mundae electorum cogitationes exprimuntur. Lapidesque onychini et gemmae ornant ephod ac rationale, cum eximiis summorum Patrum actibus et cogitationibus, etiam miraculorum insignia junguntur. Neque aliquid vetat in lapidibus onychiois, qui sanguinei feruntur esse coloris, addita (0400B)bonis operibus martyrii merita intelligi. De quibus singulis suo loco plenius opitulante Dei gratia dicendum est.
Facientque mihi (inquit) sanctuarium, et habitabo in medio eorum, etc. Ostendit Moysi Dominus tabernaculum in monte, et vasa in cultum ejus consecrata: quia eidem secum tanto tempore demoranti manifeste demonstravit quanta pietate, humilitate et munditia, virtutes angelicae suo Creatori gaudeant obedire. Quae sunt perfectum in omnibus tabernaculum ejus, qui nunquam in eis, ex quo conditi sunt, manere atque inhabitare cessavit. Quorum etiam nobis in resurrectione similitudo vitae, et communis ante Dominum conversatio promittitur: quicunque modo relictis hujus mundi contagiis, eorum in terris (0400C)vitam imitari studemus, videlicet in laudando ac diligendo Dominum, et proximum quoque in Deo diligendo ac juvando, inimicos etiam ad amorem Dei pietatis officiis provocando, quales erant quibus ait Apostolus: Vos autem, fratres, non estis in carne, sed in Spiritu (Rom. VIII). Tabernaculum ergo, quod Moysi in monte monstratum est, superna est illa civitas et patria coelestis, quae illo quidem tempore ex solis exstitisse creditur angelis sanctis: post passionem vero, resurrectionem, et ascensionem in coelos, Mediatoris Dei et hominum, et multitudinem praeclaram, et copiosam sanctarum recepit animarum. Vasa vero tabernaculi illius singulae quaeque sunt personae spirituum beatorum: ex quibus omnibus (0400D)ipsa Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit. Notandumque diligentius, quod sanctuarium Domino facere filii Israel jubentur, non ex parte simile, sed juxta omnem similitudinem tabernaculi, quod ostendit Moysi, omniumque vasorum in cultum ejus. Si enim ad angelorum in coelis consortia tendimus, debemus vitam eorum in terris, . . . . quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus moribundaque membra, semper imitari. Quod si forte requiris, in quo hoc tabernaculum coeleste, homo terrigena, spirituales carnalis imitari valeas? Diligunt Deum et proximos: hoc imitare. Subveniunt miseris, etsi non angelis qui omnes beati sunt, certe hominibus: hoc imitare. Humiles (0401A)sunt, mites sunt invicem, placati sunt, divinis parent jussis: hoc, in quantum vales, imitare. Nihil mali, nihil otiosi, nihil injusti loquuntur, agunt, cogitant divinis indefessi laudibus, verbo et mente assistunt: hoc quantum potes imitare, et sanctuarium Domino, juxta exemplum quod Moysi in monte monstratum est, aedificasti, veniensque Dominus et Salvator noster cum Patre mansionem apud te faciet: quin et post hanc vitam in illud tabernaculum quod imitabaris, perpetuo beatum introducet. Sequitur.
CAPUT IV. Descriptio arcae. Sicque facietis illud, arcam de lignis setim compingite. Arca quae prima omnium in tabernaculo fieri (0401B)jubetur, non incongrue ipsam Domini et Salvatoris nostri incarnationem designat, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Quae videlicet arca bene de lignis setim compingi jubetur. Ligna quippe setim levis atque imputribilis feruntur esse naturae, non multum a qualitate albae spinae distantia. Arca ergo de lignis setim facta est: quia corpus dominicum ex membris constabat omni vitiorum labe carentibus. Et haec eadem sunt ligna spinis simillima, quia etsi non in carne peccati, tamen in similitudine venit carnis peccati, ut Apostolus ait (Rom. VIII). Sequitur:
Cujus longitudo habeat duos semis cubitos, etc. Quidam solent interrogare cujus quantitatis sit aestimandus cubitus, quem Moyses vel in arca Noe, vel (0401C)in factura tabernaculi posuerit: quae, si Josephi verba viderimus, facile quaestio solvetur. Neque enim putandum est, hominem Judaeum genere sacerdotalem, ingenio excellentissimum, et in Scripturis divinis simul et saecularibus doctissimum, ullatenus hoc potuisse latere. Ait ergo: Facta est autem et arca longitudinis quinque palmorum, latitudinis trium (Antiq. lib. III, cap. 8). Unde patet manifeste, quia illum designat cubitum, quem duo palmi complent. Mystice autem longitudo arcae longanimam Domini ac Redemptoris nostri patientiam, qua inter homines conversatus est insinuat. Latitudo amplitudinem ipsam charitatis, qua ad nos venire, et inter nos habitare voluit. Altitudo spem futurae sublimitatis, quia vel seipsum post passionem suam glorificandum, (0401D)vel glorificaturum esse praevidit. Unde et apte longitudo erat arcae duorum cubitorum, propter videlicet doctrinam et opera quibus refulgebat in mundo. Hinc enim et evangelista Lucas sermonem se fecisse asserit, de his quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Et cives ipsius admirantes dicebant: Unde huic sapientia haec, et virtutes? (Matth. XIII.) sapientiam videlicet referentes ad ea quae miranda dicebat: virtutes, ad ea quae gerebat: quod vero post duos cubitos, etiam semissem arca in longitudine habebat, potest ad humanae tarditatem fragilitatis referri: quae dicta vel opera Salvatoris sublimia, necdum, prout dignum erat, capere valebat. Unde et de quibusdam mysticis ejus actibus aperte dictum est: Haec non (0402A)cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus (Joan. XII). Similiter et de dictis illius sublimioribus: Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur (Luc. XVIII). Habebat arca duos cubitos longitudinis; quia Dominus in carne clarus verbo et actibus apparebat. Habebat et dimidium cubiti; quia etiam tarditatem discipulorum, qua necdum perfecte dicta vel acta ipsius capere poterant, longanimiter ferebat. Unius erat cubiti latitudo arcae, ob dispensationem ipsius Dominicae charitatis, qua electos suos in Deo adunare curavit. Unde et pro eis supplicans Patri dicebat: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis (0402B)unum sint (Joan. XVII). Et paulo post: Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua me dilexisti, in ipsis sit, et ego in ipsis (Ibid.). Habebat post unum cubitum etiam semissem, videlicet ob significationem nostrae fragilitatis, qua necdum in hac vita positi, perfecte vel ipsi Deum diligere, vel dilectionem, quam erga nos habet Deus, comprehendere sufficimus: quin potius sicut, Apostolo teste (I Cor. XIII), ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, ita nimirum etiam ex parte diligimus. Habet ergo arca unum cubitum, habet et dimidium, quia Dominus unica nos pietate sibi ac Patri associandos diligit, et nostrae quoque capacitatem dilectionis, qualiscunque in hac vita esse potest, aeque pia benignitate complectitur, donec ad ejus visionem, ubi (0402C)eum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligamus, intrare mereamur. Altitudo quoque arcae aptissime erat cubiti unius et dimidii, videlicet propter significationem unicae spei, qua vel Dominus ipse cum esset in carne nobiscum, futurae suae resurrectionis, et posterioris gloriae praestolabatur eventum, vel nos inter adversa saeculi propter futurorum praemia bonorum gaudere semper admonet. Habet ergo arca plenum cubitum in altitudine, quia Dominus et Salvator noster plenissime noverat, ipse etiam corruptibili adhuc conversatus in carne, quanta vel sibimetipsi, vel membris suis, quae nos sumus, esset gloria conservata in futuro. Habet et dimidium cubitum altitudinis, quia nostrae quoque devotionem parvitatis libenter in suo corpore suscepit, qui pia quidem (0402D)intentione futuram patriam diligimus: sed necdum perfecte, quae sit ejus felicitas, capere valemus, attamen quantum capimus, hoc non nisi ab illo habemus.
Et deaurabis eam auro mundissimo, etc. Arca intus et foris auro mundissimo deauratur, quia assumpta a Filio Dei humana natura, et intus virtute sancti Spiritus plena erat, et foris hominibus aperte sancti Spiritus opera praemonstrabat. Cui nimirum arcae bene corona aurea supra circumdari praecipitur, quia apparens in carne, atque ad redemptionem humani generis veniens Filius Dei, certum exspectabat tempus et horam, quando susceptam pro nobis mortem cum ipso mortis auctore superaret, atque ad Patrem victor in coelos ascenderet. De hac corona dicit (0403A)Apostolus: Eum autem qui modico quidem ab angelis minoratus est, vidimus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum (Hebr. II). De hac in Apocalypsi Joannes, Et vidi, inquit, et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exiit vincens ut vinceret (Apoc. VI). Equus quippe albus Ecclesia, eques qui illi insidebat, Dominus est, qui habebat arcum, quia contra potestates aerias ad bella veniebat. Dataque est ei corona victoriae, qui regnum mortis moriendo subvertit.
Et quatuor circulos aureos, etc. Quatuor circuli aurei, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui merito aurei sunt, propter claritatem sapientiae qua fulgent; merito circulis comparati, quia aeterna est ipsa Dei sapientia quam praedicant. Neque incipiens ex tempore, (0403B)neque esse desinens aeterna divinitas, quam homo Christus accepit. Unde imminente hora suae passionis precatur Patrem, dicens: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum claritate quam habui prius quam mundus fieret apud te (Joan. XVII). Quatuor autem angulos habet arca, quia sacramentum dominicae incarnationis per omnes mundi plagas, in quibus sancta Ecclesia dilatatur, celebrari non desinit. Et per eosdem angulos quatuor, quatuor circuli sunt positi; quia in cunctis mundi finibus Evangelium Christi salvandis fidelium cordibus praedicatur. Duo autem circuli in latere uno, et duo sunt in altero: vel quia duo evangelistae discipulatui Salvatoris in carne praedicantis, et miracula facientis adhaerebant; duo autem alii post resurrectionem ascensionemque (0403C)ejus ad coelos, ad fidem venerunt: vel quia in figura quatuor animalium, duo qui per hominem et vitulum designati sunt, passionum et mortis ejus indicia praetulerunt; duo vero illi qui per leonem et aquilam praefigurati sunt, victoriae qua mortem destruxit, insignia demonstrarunt. Homo quippe Dominus, per incarnationem mortalis factus apparuit. Vitulus vero idem oblatus pro nobis in altari crucis exstitit. Idem leo fortiter subigendo mortem, aquila ad coelos ascendendo factus est. Atque ideo duo circuli in latere uno, et duo sunt in altero, quia nimirum duo evangelistae, per suam figuram assumptionem in Domino humanae fragilitatis; et duo alii victoriam, qua de eadem assumpta fragilitate ac morte triumphavit, insinuant. Nam quasi laevum latus arcae duos (0403D)habuit circulos, cum evangelistae duo incarnationem Domini ac passionem figurarent. Similiter lateri dextero duo inerant circuli, quod aeque duo evangelistae resurrectionem et ascensionem ejus, quae ad futurae gloriam vitae pertinent, figuraliter exprimunt.
Facies quoque vectes de lignis setim, etc. Vectes quibus arca portatur sancti sunt doctores, qui Dominum praedicando audientium cordibus inferunt. Qui videlicet vectes semper esse jubentur in circulis, quia nimirum necesse est ut quicunque alii coelestia sacramenta praedicant, nunquam ipsi mentem a memoria sacrae Scripturae, nunquam manus a divinorumo observantia mandatorum contineant. Bene autem sequitur:
(0404A)Ponesque in arca testificationem, etc. Quia illa solummodo de incarnatione Dei Filii loqui et credere debemus, quae nobis ipse Dominus per auctores sacrae Scripturae revelare dignatus est. Si autem vis scire quae sit illa testificatio quam in arca ponendam a Domino Moyses accepit, Apostolum audi: Post velamentum autem, inquit, secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti, circumtextam ex omni parte auro; in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti (Hebr. IX). Urna ergo aurea in arca habens manna, anima est sancta in Christo, habens in se omnem plenitudinem divinitatis. Virga Aaron quae excisa fronduerat, potestas est invicta sacerdotii illius; de qua dicit (0404B)propheta: Virga aequitatis virga regni tui (Psal. XLIV). Quae postquam ad tempus per mortem visa est esse succisa, illucescente mane resurrectionis vivacius refloruisse inventa est, ac perpetuo inviolabilis atque immarcescibilis permansura esse innotuit. Christus enim surgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Tabulae testamenti in arca omnem in Christo et scientiam paternorum secretorum, et potentiam judiciorum designant. In tabulis namque testamenti, et fides erat inscripta aeternae divinitatis, quae mundum crearet ac regeret; et mandata quibus Deo serviri oportet, et discretio judicii, qua ipse odientes se jure condemnaret; et diligentes se misericordia digna remuneraret. Haec est ergo testificatio, quam Dominus Moysi in arca (0404C)ponendam dedit cum confitendam nobis in Christo signavit veritatem carnis, animae et verbi: ipsamque carnem post passionem mortis resurrectione glorificatam, et aeterni regis ac pontificis dignitate sublimatam monstravit, cum ipsum esse solummodo paternorum conscium arcanorum, quasi veraciter unius ejusdemque cum Patre majestatis ipsum esse omnium judicem docuit saeculorum.
CAPUT V. Propitiatorii et Cherubin descriptio. Facies et propitiatorium, etc. Quaeri solet quid propitiatorium dicat, quo operienda sit arca. Sed cum de auro fieri jubeat, et tantae longitudinis ac latitudinis, quantae arcam fieri praeceperat; constat procul dubio, quia tabulam fieri voluit auream tantam, (0404D)quanta arcam tegere sufficeret. Quod videlicet propitiatorium non aliud quam Dominum Salvatorem, sed specialius in eo viscera pietatis designat: de quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III). Nam et ideo desuper ponitur, quia superexaltat misericordiam judicio. Unde et Psalmista, Suavis, inquit, Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV).
Duos quoque Cherubim aureos, etc. Cherubim esse nomen angelicarum virtutum, Ezechiel propheta manifeste declarat, quas etiam juxta exemplum, quo hic fieri jubentur, cum alis sibi apparuisse designat, dicens: Et vox alarum Cherubim audiebatur usque in (0405A)atrium exterius, sicut vox Domini loquentis (Ezech. X). Et quidem numero singulari Cherub, plurali autem Cherubim dicitur, et est nomen generis masculini, sed Graeca consuetudo neutro genere posuit Cherubin, m littera in n mutata. Verum noster interpres, Hebraeum secutus idioma, masculino genere posuit. Duos Cherubim aureos et productiles facies, non duo Cherubim aurea et productilia, quod scriptorum incuria credo in ejus translatione esse corruptum, ut pro Cherubim antiquorum more scriberetur Cherubin. Interpretatur Cherubim, sive Cherubin, scientiae multitudo, vel scientiae intellectus: quod videlicet nomen tanto rectius angelicis potestatibus congruit, quanto perfecte ab omni impulsu impurae cogitationis alieni, visioni sui Conditoris adhaerent. (0405B)Idcirco autem alas, vel in figura Cherubim Moyses facere jubetur, vel in ipsa eorum specie vidisse se propheta testatur, quod etiam licentia solet imitari pictorum, ut in alto sedem habere angeli, et quasi levi volatu ubique discurrere posse signentur, neque ullam habere tarditatem, quin confestim ubicunque voluerint adsint. Quod ipsum quoque nobis post resurrectionem spirituali jam corpore vestitis indubitanter promittitur. Expandunt ergo alas Cherubim, et propitiatorium tegunt: quoniam angeli omnem suae naturae potentiam, qua in altis habitare, et cuncta supernae illius patriae loca levi ac laeto itinere penetrare meruerunt, in obsequium sui Conditoris offerunt, ac velut propitiatorium contuentes obumbrant, id est honorant velando: quia totum quem (0405C)habent statum perpetuae felicitatis, ejus gratiae deputant, a quo ut nihil mali velle posse acceperunt. Duo sunt autem propter significandam societatem angelicae pacis; quia minus quam inter duos haberi charitas non potest. Unde et sese respicere mutuo, et in propitiatorium vultus jubentur habere, quia nimirum in glorificatione divinae visionis sibimet alterutrum consonant. Item per duo Cherubim possunt duo Testamenta figurari, quorum unum futuram Domini incarnationem, aliud factam clamat. Respiciuntque se mutuo, quia in attestatione veritatis quam praedicant, in nullo ab invicem discrepant. Vertunt vultus in propitiatorium; quia et misericordiam Domini, in qua unica mundo spes est, valde commendant. Atque ideo sunt ex utraque parte oraculi, (0405D)quia et praecedentia ante incarnationem dominicam tempora, et sequentia praedicatione spiritualis scientiae replent. Quibus etiam nomen scientiae multitudinis, vel scientiae multiplicatae convenit, quod videlicet Scriptura sacra spirituali ac divina scientia plena est, eademque scientia, ex quo ipsa Scriptura condi coepit, augeri semper ac multiplicari non desinit. Unde et angelus Danieli: Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Namque Moysen ampliorem patriarchis scientiam percepisse testatur ipse Dominus, qui illi apparens ait: Ego Dominus, qui apparui Abraham et Isaac et Jacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. III). Multiplicata est ergo ex tempore (0406A)scientia divinae cognitionis, cum hoc de seipso Dominus Moysi, quod patriarchis non indicaverat, ostendit. David qui in lege Domini meditabatur die ac nocte, videamus an se, ipso qui legem scripsit Moyse, aliquid amplius de Domino intellexisse senserit. Quomodo, inquit, dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII). Statimque subjunxit: Super omnes docentes me intellexi. Unde et alibi gloriatur in Domino, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L). Item apostolos majora prophetis nosse declarat Dominus ipse, qui eisdem loquitur, dicens: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). Sed eisdem post resurrectionem ascensionemque suam (0406B)majorem adhuc scientiae gratiam repromittit, dicens: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan XVI). Quibus et in futuro majus omnibus, quae in hac vita cognosci possunt, revelaturum se esse pollicetur, dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Recte ergo Cherubim scientia multiplicata dicitur, quia in utroque Testamento fidelibus magis ex tempore magisque cognitio veritatis innotuit. Recte Cherubim gloriae propitiatorium obumbrare dicuntur; quia testamento crescente per tempus, et multiplicata scientia, propitiationem nobis Domini Salvatoris praedicant; et hanc gratis semper vocibus quasi (0406C)expansis, ad volatum alis honorare non cessant. Quia enim verba colloquentium, quasi volando per aerem ab ore dicentium, ad cor perveniunt audientium, merito expansis Cherubim alis, et velut ad volandum aptatis possunt designari.
Inde praecipiam, et loquar ad te, supra propitiatotorium scilicet, etc. Supra propitiatorium loquitur Dominus ad Moysen cuncta quae per illum mandat filiis Israel; quia per gratiam propitiationis Dei factum est, ut hominibus post culpam praevaricationis apparere, et eis viam veritatis post errorem demonstrare dignatus sit. De medio Cherubim loquitur; quia per angelicam visionem, et non in sua substantia Deus apparuit, et locutus est Moysi, attestante apostolo: Quia lex propter trangressiones posita (0406D)est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu Mediatoris (Galat. III). Item de medio duorum Cherubim loquitur Dominus, quia per verba utriusque testamenti consona nos voce ad fidem veritatis erudit. Vel certe de medio Cherubim loquitur, quia per Unigenitum suum, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, humano generi Deus Pater voluntatem suam manifestare dignatus est. Quo sensu etiam illud potest accipi, quod ait Habacuc: In medio duorum animalium innotesces (Habac. III). Potest autem in arca etiam sancta Ecclesia figuraliter accipi, quae de lignis imputribilibus, hoc est animabus sanctis aedificatur, et in fide sancti Evangelii per quatuor mundi plagas (0407A)distenta, coronam vitae a Deo exspectat aeternam, habens in se tabulas Testamenti in meditatione continua legis Dei, habens et urnam auream cum manna in fide dominicae incarnationis, habens etiam virgam Aaron; quae fronduerat, in participatione regni et sacerdotii dominici, dicente apostolo Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Habens propitiatorium desuper, ut cuncta quae habet bona, largiente gratia divina, sese accepisse meminerit. Habens et Cherubim gloriae in propitiatorio, vel angelica videlicet praesidia, quibus a Deo semper adjuvetur propitio: vel Testamenta, quibus qualiter vivere, et quomodo auxilium recte vivendi a divina propitiatione quaerere debeat instituatur. Sic autem sunt Cherubim supra propitiatorium positi, quomodo (0407B)civitas Christi, id est sancta Ecclesia super montem, id est super ipsum Christum esse constituta dicitur: non quod altior illo possit esse civitas sua, sed quod ejus subsidio sustentata proficiat. Cherubim supra propitiatorium habet arca: quia vel angelica ministeria vel eloquia divina eo veracius Ecclesiam juvant, quo ipsa in fundamento summae veritatis stabilita consistunt.
CAPUT VI. Mensae descriptio. Facies et mensam de lignis setim, etc. Mensa de lignis setim facta, Scriptura est sacra, de fortibus sanctorum Patrum verbis actibusque compacta, quae dum nobis quae sint aeternae gaudia beatitudinis, (0407C)et quomodo ad haec perveniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac vitae suggerit. Haec habet longitudinem, cum perseverantiam nobis coeptae religionis; latitudinem, cum amplitudinem charitatis; altitudinem, cum spem perpetuae remunerationis insinuat. Et bene longitudo duorum est cubitorum quia actualis nostra conversatio in duabus maxime virtutibus consistit, misericordia videlicet et innocentia: dicente apostolo Jacobo: Religio autem munda et immaculata apud Deum Patrem haec est, visitare pupillos ac viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Jacob. I). In eo namque quod pupillos ac viduas in tribulatione eorum visitare praecipit, cuncta quae erga proximos necesse habentes, misericorditer agere debemus, ostendit: in eo vero quod immaculatos nos ab hoc saeculo (0407D)custodire admonet, universa in quibus nos ipsos caste vivere oportet, exprimit. Quos duos cubitos bonae actionis, et Dominus ipse mensae verborum suorum inesse declaravit, cum ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII). Lumbi videlicet praecincti, ut a contagione saeculi hujus perduremus immunes. Lucernae vero ardentes, ut per opera misericordiae coram Domino clari fulgeamus. Nam quod sequitur: Et vos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ad altitudinem ejusdem mensae, hoc est ad spem futurae retributionis pertinet. Quod vero mensa unum habet cubitum in latitudine, unitatem ipsius dilectionis, quam tota nobis Testamenti Veteris (0408A)et Novi series commendat, figurate denuntiat: una quippe est charitas, hoc est simplex et pura mentis pietas, qua et Deum, et proximos, et ipsos quoque inimicos amare jubemur, quamvis magna distantia ac distinctione rectissima ipsius amoris, Deum primo loco, inimicos ultimo diligere debeamus. Ipsis quoque proximis pro differentia meritorum dispar sit modus impendendus amoris, sicut patriarcham Jacob cum omnes diligeret filios, Joseph tamen singularis merito innocentiae prae caeteris diligere Scriptura teste novimus. Unde pulchre in Canticis canticorum dicit Ecclesia Christo, Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant. II). Porro quod altitudo cubitum ac semissem habebat, cubitus aeque ut in latitudine, (0408B)unitatem ipsius spei nostrae coelestis insinuat, qua exspectamus Dominum nostrum, quando revertatur de coelis, remuneraturus servos, quos vigilantes accinctis lumbis, et ardentibus bonorum operum lucernis invenerit. Nam etsi pro diversitate meritorum multae sunt mansiones in domo Patris (Joan. XIV), unum tamen est regnum coeli, in quo omnes recipiantur electi. Semis vero qui superest, initium vitae contemplativae, quo nonnulli sanctorum etiam in carne adhuc positi frui meruerunt, indicat: quibus non solum sperare coelestia praemia, verum etiam ex parte videndo praegustare donatum est, uti Esaias et Micheas, caeterique prophetae, qui viderunt Dominum sedentem in solio gloriae suae, circumstante angelorum exercitu (Esa. VI): ut Petrus, (0408C)Jacob et Joannes, qui, clarificatum inter Moysen et Eliam Dominum in sancto monte viderunt (Matth. XVII): ut magister gentium, cui, priusquam carnis debitum solveret, donatum est in paradisum ac tertium coelum rapi, et audire arcana verba, quae non licet homini loqui (I Cor. XII). In his ergo et hujusmodi famulis Christi, mensa nobis tabernaculi, hoc est, divina Scriptura qua Ecclesia sancta sine cessatione reficitur super cubitum communis spei semissem in altitudine adjungit, quia supernae beatitudinis gaudia praemonstrata illis priusquam reddita demonstrat: quae nimirum praemonstratio, quia raptim et in transitu sanctorum mentibus apparet, recte per dimidium cubiti, et non per plenum cubitum figuratur.
Et inaurabis eam auro purissimo. Mensa tabernaculi (0408D)inauratur, quia et Scriptura sancta sapientiae coelestis sensu clara refulget, et ipsi qui eam condidere prophetae, praeclari vita ac sermone fuerunt.
Faciesque illi labium aureum per circuitum, etc. Labium aureum fit mensae per circuitum, quia doctrina sacri eloquii per mundissima nobis praedicatorum fidelium ora ministratur. Neque illorum locutio, qui divina nobis arcana tradiderunt, humanae confabulationis sermonibus ullatenus attaminari consentiebat, quin potius non tantum nociva, sed et otiosa hominum verba graviter ferre ac redarguere curabant. Vel certe labium fit aureum mensae per circuitum, quia Scriptura sancta omni ex parte suae locutionis cum recte intelligitur, claritatem nobis sapientiae coelestis (0409A)insonat. Cui videlicet labio corona additur; quia lingua praedicantium suis auditoribus retributionem vitae promittit aeternae. Et bene ipsa corona quatuor digitis alta fieri praecipitur; quia celsitudo nobis coronae perennis, per quatuor sancti Evangelii libros ostenditur, vel quod per custodiam evangelicae fidei et operationis, ad coronam nos vitae pervenire oportet. Pulchreque per digitos libri designantur, quia nimirum et tabulae legis, digito Dei esse scriptae referuntur: et in Evangelio Dominus districtionem legis temperaturus, digito scribebat in terra, dicens de adultera, quam accusabant Pharisaei et scribae: Si quis vestrum sine peccato est, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII). Digitus autem Dei, Spiritus Dei intelligitur. Unde illud quod (0409B)Lucas Dominum dixisse refert: Si ergo in digito Dei ejicio daemonia (Luc XI). Matthaeus clarius exponendo dixit, In Spiritu Dei (Matth.). Itaque labio mensae aureo corona aurea quatuor digitis alta superponitur; quia purissima sanctorum praedicatorum eloquia, spem supernae beatitudinis exspectant, quae ministerio sancti Spiritus in quatuor sancti Evangelii libris descripta continetur. Nec solum praedicatores ipsi praemium in coelis sui laboris accipiunt, verum etiam omnibus sibi obtemperantibus eamdem vitae coronam certa evangelicae veritatis auctoritate promittunt. Bene autem eadem corona interrasilis fieri praecipitur; quia nimirum aeterni retributio regni non indifferenter omnibus datur, sed pro qualitate accipientium distinctio divinitus examine singulis (0409C)quibusque distribuitur. Corona etenim aurea mensae Domini pura et non interrasilis esset, si claritas futurae justorum retributionis aequalis omnibus panderetur: instar videlicet hujus solis mundani, cujus splendorem Deus indifferenter super bonos et malos facit oriri. At quia sicut stella a stella differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum. Corona mensae Domini variis distincta sculpturis, sed competenter ordinatis apposita est. Aeterna etenim vita futura omnibus est promissa justis, sed multiformis in illa pro diversitate meritorum gloria est singulorum. Quod vero descripta prius una corona subjungitur:
Et super illam alteram coronam aureolam. De illorum potest praemio recte intelligi, qui generalia (0409D)Scripturae sanctae mandata spontanea vitae perfectionis electione transcendunt, ideoque specialem prae caeteris fidelibus retributionem voluntariae oblationis exspectant. Corona namque aurea quatuor digitis alta labio mensae aureo apponitur, cum per Evangelium his qui mandata divinae legis custodiunt, vita aeterna promittitur: dicente Domino ad divitem: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX). Sed eidem coronae altera corona aureola superponitur, cum protinus subinfertur: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in (0410A)coelo, et veni, sequere me (Ibid.). Ad hanc coronam pertinet canticum illud novum, quod virgines tantum coram Agno cantasse referuntur, qui empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno. Ad hanc, quod iidem sequuntur Agnum quocunque abierit (Apoc. XIV). Vel certe corona aurea labio mensae Domini apponitur, cum in verbis sacrae Scripturae dicimus, egredientes e carne animas ad aeterna in coelis praemia esse recipiendas. Et super illam altera aureola superadditur corona, cum in eadem Scriptura repetitur, quod eis sublimior in fine saeculi gloria in corporum quoque immortalium receptione servetur.
Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, etc. Haec, ut supra de arca exposuimus, etiam hic accipienda sunt. Quatuor namque circuli aurei quatuor (0410B)Evangeliorum sunt libri; per quorum fidem contigit, ut omnis Scriptura sancta per mundum legeretur et intelligeretur universum. Quatuor autem pedes habet mensa; quia quadriformi ratione omnis divinorum eloquiorum series distinguitur. In libris namque omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur. Item mensa tabernaculi quatuor habet pedes; quia verbo coelestis oraculi, vel historico intellectu, vel allegorico, vel tropologico, id est, morali, vel certe anagogico solent accipi. Historia namque est, cum res aliqua quomodo secundum litteram facta sive dicta sit, plano sermone refertur: quomodo populus Israel ex Aegypto salvatus, tabernaculum Domino (0410C)fecisse in deserto narratur. Allegoria est, cum verbis, sive rebus mysticis praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur: verbis videlicet, ut Esaias ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esa. II). Quod est aperte dicere: Nascetur virgo Maria de stirpe David, et Christus de stirpe ejus orietur. Rebus autem, ut populus de Aegyptia servitute per sanguinem Agni salvatus, Ecclesiam significat, passione Christi a daemonica dominatione liberatam. Tropologia, id est moralis locutio, ad institutionem et correctionem morum, sive apertis seu figuratis prolata sermonibus respicit. Apertis videlicet, ut Joannes admonet dicens: Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate (I Joan. III). Figuratis vero, ut Salomon ait: (0410D)Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccle. IX). Quod est aperte dicere: Omni tempore sint opera tua munda, et charitas de corde tuo non deficiat. Anagogae, id est, ad superiora ducens, locutio est, quae de praemiis futuris, et ea quae in coelis est vita futura, sive mysticis seu apertis sermonibus disputat. Apertis scilicet, ut: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Mysticis vero, ut: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem (Apoc. XXII). Quod est patenter dicere: Beati qui mundant cogitationes et actus, ut potestatem habeant videndi Dominum Christum, qui ait: Ego sum via et veritas et vita; et per doctrinam (0411A)atque exempla praecedentium patrum intrent in regnum coelorum.
Subter coronam erunt circuli aurei, etc. Apte subter coronam erunt circuli, quia libris sancti Evangelii in hac vita utimur, coronam vero vitae supernae futuram in coelis speramus. Per quos videlicet circulos immittuntur vectes ad subvehendam mensam, quia doctores sancti, ut verbis sacri eloquii corda audientium reficiant, ipsi per omnia mentem suam necesse est in evangelica lectione fixam teneant, quatenus ad fidem sensumque illius omnem interpretationis ad doctrinae suae intentionem dirigant, curentque sedulo ne quid aliud agendum, sperandum amandumve in Scripturis omnibus, quam quod in quatuor Evangelii libris invenitur, doceant. Qui dum (0411B)universa Scripturarum eloquia, ad eam quae in Evangelii scripta est fidem ac dilectionem referunt, quasi totam Domini mensam cum panibus ac vasis ipsius in quatuor circulis portant.
CAPUT VII. Vasorum mensae et panum propositionis descriptio. Parabis et acetabula ac phialas, etc. Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctiones eloquii divini, pro dispari capacitate audientium. Non enim una eademque omnibus potest convenire doctrina: aliter namque sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi; aliter senes, aliter juvenes; aliter viri, aliter feminae; aliter caelibes, aliter conjugati; aliter praelati, aliter subditi docendi sunt. Quae (0411C)tamen vasa omnia ad mensam tabernaculi, omnia ad offerenda libamina pertinent, quia quaecunque prudens doctor diversa pro diversitate audientium loquitur, universa in regula sacrae Scripturae reperiuntur, atque ad offerenda Domino vota bonorum operum corda excitant auditorum. Quae videlicet opportuna diversitas sanctae praedicationis ipsius Domini ore designabatur, cum diceret: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV)? Mensuram quippe tritici conservis dat in tempore fidelis dispensator et prudens, quando discretus verbi minister non solum tempus opportunum in dicendo observat, verum etiam qualitatem sensumque auditorum diligenter exquirit, et (0411D)juxta distantiam hujus modum sui sermonis temperat.
Et pones super mensam panes propositionis, etc. Panes propositionis super mensam positi semper, doctores sunt spirituales, qui in lege Domini die ac nocte meditantes, cunctis Ecclesiam intrantibus refectionem verbi coelestis offerunt. Qui recte propositionis panes vocantur, quia in propatulo semper esse debet universis fidelibus sermo salutis, neque unquam in Ecclesia deesse oportet piis auditoribus verbum solatii, quod Dominus per praecones veritatis mundo proponens, in conspectu suo semper apparere, et usque ad finem saeculi, his qui esuriunt et sitiunt justitiam, incessanter abundare voluit. De his panibus in Leviticum plenius, quot et quales (0412A)faciendi, vel quomodo ponendi fuerint, refertur, dicente Domino ad Moysen: Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habeant duas decimas, quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini, per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno: eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto (Levit. XXIV). Ubi manifeste in primis ipso etiam numero panum duodecim apostolorum forma praemonstratur, quos apparens in carne Dominus primos elegit, quorum ministerio cibum vitae cunctis gentibus daret. Denique esurientibus in deserto turbis, dicit eisdem discipulis suis, nostris videlicet (0412B)apostolis: Date illis vos manducare. Et saturatis de quinque panibus quinque millibus hominum, ipsi collegerunt duodecim cophinos fragmentorum (Marc. VI, Luc. IX, Joan. VI): quia nimirum apostolorum et apostolicorum virorum est, ea quae turbae nequeunt, Scripturarum sacramenta capere. Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim sunt apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia. Qui quoniam usque ad consummationem saeculi, populum Dei alimoniis verbi reficere non desinunt, panes duodecim propositionis nunquam de mensa Domini recedunt. Et bene iidem panes non de qualibet farina, sed de simila fieri jubentur: quia nimirum quicunque aliis verbum vitae ministrant, primo ipsos necesse est virtutum frugibus operam dare, quatenus (0412C)ea quae praedicando admonent, etiam faciendo commendent, configurati exemplis illius qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Bene etiam iidem panes seni altrinsecus super mensam statui praecipiuntur, propter concordiam scilicet charitatis et societatis, nam et Dominus binos ad praedicandum discipulos misisse perhibetur: figuraliter insinuans, quia sancti doctores nunquam ab invicem, vel in assertione veritatis, vel in effectu dilectionis discrepant. Quod autem super panes thus lucidissimum ponitur, virtutem orationis designat, quia iidem doctores suae ministerium praedicationis, simul et devotionem operis Domino commendant. Nam per thus orationem designari testatur Psalmista, qui dicit: (0412D)Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Et thus lucidissimum super panes ponitur in monimentum oblationis Domini, quando piae sanctorum actioni ac doctrinae oratio pura superadditur, quo per haec utraque rite sociata, semper memoria sacrae oblationis in conspectu summi arbitri appareat. Bene autem per singula sabbata panes coram Domino mutari mandantur; panes namque qui per sex dies operandi in mensa Domini fuerant positi, sabbato nobis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae, completo tempore sui sancti laboris, aeterna in coelis quiete remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in verbo, sub ejusdem spe retributionis relinquunt. Sicque fit ut mensa Domini nunquam panis (0413A)inops remaneat, verum mox uno sublato pane, alius loco ejus substituatur, dum succedentibus sibi per ordinem ministris verbi, nunquam Ecclesiae desunt, qui apostolice, sive fidem pietatis, seu munditiam actionis, et verbis ostendant et factis: semper manente pulcherrima illa sententia, qua in laude ejusdem sanctae Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psalm. XLIV), quasi aliis verbis tabernaculo Domini diceretur: Pro panibus tuis vetustis parati sunt tibi novi, constitues eos in refectionem cordium spiritualium fidelibus toto orbe terrarum. Panes ergo pro panibus mutabantur, mensa autem semper eadem in tabernaculo stabat, quia abeunt et veniunt doctores verbi, aliisque cedentibus succedunt suo in ordine (0413B)alii: Scriptura autem sacra nullis abolenda per aevum temporibus constat, usque dum in fine mundi apparente Domino, nec Scripturis ultra, nec interpretibus eorum opus habebimus, impleta illa exoptatissima prophetia Domini, qua dicit: Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, a minore usque ad majorem eorum (Jerem. XXXI). Coquebantur autem panes ante sabbatum, ut Josephus scribit (Antiq. lib. III, cap. 13), duo et duo divisi ante sabbatum: et sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur seni ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis, thure plenis, quae permanebant usque ad aliud sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur, illi vero sacerdotibus (0413C)exhibebantur: et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus super alios panes adjiciebatur, quodque in libro Regum scriptum est, quia David tabernaculum ingressus, panes sanctos a sacerdotibus acceperit, sabbato mane factum est. Venit enim ad tabernaculum illa hora, qua panes septimanae praecedentis sublati erant de mensa Domini, ut ponerentur panes novi, qui pridie fuerant cocti: sicque panes sanctos accepit, ut ne ad momentum quidem horae mensa Domini sine pane maneret. Unde solertius adhuc considerare libet, quod panes per singula sabbata mutari jubebantur: namque ita mutabantur, ut singuli eorum et sabbato imponerentur in mensam, et sabbato rursum ablati in esum proficerent sacerdotum: et sex quidem diebus operum in mensa propositi apparerent, (0413D)sed in die sabbati, id est, requiei, impositi in mensa, rursumque die altero sabbati de mensa sublati. In cujus ordine positionis quid nobis aliud mystice intelligendum est, nisi quod sancti doctores, imo omnes justi, et post opera bona, quibus in Ecclesia claruerunt ad requiem perveniunt, et ut bona delectentur operari, spe futurae quietis ac beatitudinis accenduntur? Imponebantur ergo panes sabbato in mensa Domini, ea utique intentione ponentium, ut transacto sabbato ibidem per sex dies operandi manerent: his quoque transmissis altero superveniente sabbato, in refectionem summi sacerdotis et filiorum ejus consumerentur: quia nimirum in primordio nobis Deo devotae conversationis accipienda requies, et vita (0414A)aeterna promittitur, ea tamen conditione, ut per labores et opera bona vitae temporalis ad eam pertinere debeamus. Qua autem ratione hoc quod summus sacerdos et filii ejus panes propositionis comedebant, ad ingressum vitae coelestis pertineat, in expositione versiculi sequentis aptius suo loco dicetur. Suscipiebantur autem panes iidem a filiis Isreel, quia de coetu spiritualium Dei famulorum eligi atque ordinari debent, qui gradum sacerdotii vel doctrinae subeant. Quodque in conclusione subjungitur, Eruntque Aaron et filiorum ejus, duobus modis accipi per mysterium potest. Comedit namque Aaron cum filiis suis panes sanctos de mensa tabernaculi sublatos, cum summus Pontifex noster raptos de hac vita electos suos in augmentum corporis sui, quod est in coelis, hoc est (0414B)summae illius electorum multitudinis introducit: vel certe erunt panes sancti Aaron et filiorum ejus, cum praesules quique, et subjecti illis in Domino populi, exemplis patrum praecedentium ad vitam nutriuntur aeternam.
CAPUT VIII. Candelabrum. Facies et candelabrum ductile de auro purissimo. Candelabrum tabernaculi, sicut et mensa, universalem praesentis temporis Ecclesiam designat. Ideo namque sunt ante velum, intra quod arca testamenti posita est; quia necdum ad visionem in coelis sui Redemptoris meruit intromitti. Sed mensa est; quia his qui esuriunt et sitiunt justitiam, victum quotidie coelestem, ne in tentationibus deficiant, impendit. (0414C)Candelabrum est; quia iter lucis errantibus ostendit. Mensa pariter et candelabrum est; quia sanctis edocta litteris, et animam esurientem satiare bonis, et sedentibus in tenebris atque umbra mortis lucernam verbi subministrare didicit. Cui nimirum lucernae dum sese humiliter subjecit, ad agenda videlicet, quae Dei sermo praecipit, a suis se voluptatibus cohibens, ad speranda praemia ac diligenda quae promisit, a visibilibus se gaudiis sustollens, quasi candelabrum ejus efficitur; quia suis per omnia voluptatibus imperium coeleste praeponit, seseque humilians claritatem verbi Dei omnibus, et praedicando et faciendo praemonstrat.
Hastile ejus, calamos, scyphos, etc. Hastile candelabri, ipse qui est Caput Ecclesiae, Mediator Dei et (0414D)hominum, homo Christus Jesus, debet intelligi. De cujus corpore, quod nos sumus, quasi de calamis ex hastili procedentibus dicit Apostolus: Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei (Col. II): quia nimirum omnipotens Deus Redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Calami ergo procedentes de hastili, praedicatores sunt, qui instituti a Domino, dulcem sonum in mundo ediderunt, videlicet canticum novum. Calami sunt omnes Ecclesiae filii, qui sibi (dicente propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae [Psalm. XXXI]) libenter obtemperant, resonantes laudem Domino, (0415A)ac dicentes: Et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psalm. XXX). Quia vero scyphi vino repleri solent, non immerito per eos mentes audientium designantur, quae ad vocem praedicantium vino scientiae replentur. Et quoniam eodem vino internae dilectionis inebriata corda fidelium, infatigabili desiderio ad Deum tendunt, recte in candelabro post scyphos sphaerulae fiunt: sphaera enim in omni parte volvitur, quia nimirum mentes electorum nec adversitatibus saeculi ullis retineri, nec prosperitatibus possunt corrumpi, quin in omnibus quae occurrunt, ad Deum per sancta desideria proficiant. Et bene post calamos, scyphos, et sphaerulas in candelabro lilia designantur; quia post gratiam praedicationis, post ebriationem (0415B)potus spiritalis, post irrevocabilem sanctae operationis procursum, illa virens patria sequitur, quae animabus sanctis, id est, floribus vernat aeternis.
Sex calami egrediuntur de lateribus, etc. Constat quidem numerum senarium, in quo factus est mundus, operum perfectionem designare. Sed quoniam ita positus est in descriptione calamorum, ut in bis ternos dividatur, magis de ternario dicendum. Tres namque calami de uno latere hastilis, et tres egrediuntur de altero; quia fuerunt doctores ante adventum Domini in carne, qui fidem sanctae Trinitatis mystica voce designarent, et, quantum rudes adhuc capere poterant, praedicarent. Unde est illud Psalmistae, Verbo Domini coeli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Nomine etenim (0415C)Domini, Patrem; nomine Verbi, Filium; Spiritum vero sanctum ipso suo nomine spiritum oris ejus appellat. Cujus videlicet sanctae Trinitatis unam esse potentiam, voluntatem et operationem designat, cum et coelos verbo Domini, et omnem virtutem eorum spiritu oris ejus esse firmatum asseverat. Sunt modo doctores, qui eamdem fidem sanctae Trinitatis aperte praedicent, ita ut omnes qui ad Christum pertinent, eadem debeant fide consecrari: dicente apostolis Domino, Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Unde et Paulus pro fidelibus orans, eosque Trinitatis fide accepta confortari desiderans, ait: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus (0415D)sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII). Item tres calami ex uno latere candelabri, et tres prodeunt ex altero: quia et ante et post incarnationem dominicam terni fuere gradus eorum qui fideliter in Ecclesia Domino servirent, conjugatorum videlicet, continentium, et rectorum: quorum distantiam Ezechiel propheta mystice describit, cum veniente plagarum articulo tres tantummodo viros, Noe videlicet, Daniel et Job, liberandos esse praedixit (Ezech. XIV). In Noe namque, qui arcam in undis rexit, praepositos Ecclesiae: in Daniele, qui in aula regia continenter vivere studuit, continentes sive virgines: in Job, qui in conjugali vita positus, mirandum cunctis exemplar patientiae praebuit, bonorum vitam (0416A)conjugatorum ostendit. Item eorumdem in Novo Testamento distantiam Dominus sub figura insinuat eorum qui in lecto, in agro, in mola reperiendi sint in die judicii (Matth. XXIV; Luc. XVII). E quibus singulos assumendos, et singulos dicit esse relinquendos. Namque in lecto quies continentium, in agricultura industria praedicantium, in gyro molae labor exprimitur conjugatorum. Et quia in omnibus his gradibus quidam eligendi, quidam vero reprobandi, recte de singulis dicitur: Quia unus de duobus assumetur, et alter relinquetur. Quia vero in parte electorum sublimius est meritum praedicantium, quam eorum qui solummodo continentiae, et non etiam operi doctrinae student, item sublimior continentium quam conjugatorum conversatio: recte supremi (0416B)calami, qui hinc et inde de hastili procedebant, eos qui in utroque Testamento inter virtutes alias doctrinae studiis sese subdidere designant. Recte inferiores calami, qui aeque ex utroque hastilis latere prodeunt, vitam continentium Deo devotam, recte infimi calami, et ipsi ex eodem unius candelabri stipite orti, bonorum vitam conjugatorum, in utriusque Testamenti tempore, uni eidemque Domino fideliter servientem, typice demonstrant. Diversis ergo locis calami procedunt de hastili, qui tamen omnes suo quique loco et ordine reflexi in altum, ad unam perveniunt summitatem, quatenus aequalem supra se positionem lucernarum valeant conservare; quia nimirum electi, etsi meritorum sunt gradibus discreti, una sunt fide veritatis imbuti, ad unam in (0416C)coelis lucem aeternae veritatis perventuri: et quanto quisque altius in hac vita Christo adhaerere curaverit, tanto vicinior in illa vita ejus visione fruitur, ita ut de quibusdam pro magnae merito virtutis dicatur: Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque abierit (Apoc. XIV). De quibus paulo ante, quasi de proximis candelabro calamis, praemissum est: Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores (Ibid.). Ubi ostenditur quod omnes sancti per plateas supernae illius civitatis, canticum laetitiae novum Domino cantant. Sed illi prae caeteris ibi specialius gaudio carminis sublimantur, qui hic generalem vitam fidelium privilegio sacrae virginitatis transcenderunt.
Tres scyphi, quasi in nucis modum, etc. Nucem in (0416D)figura praesentis Ecclesiae poni solere, testatur Salomon, qui ex persona doctorum fidelium loquitur: Descendi, dicens in Cantico canticorum, ad hortum nucum, ut viderem poma convallis (Cant. VI). Sicut enim nux dulcem quidem habet fructum interius, sed non hunc ostendere foris, nisi fracta testae duritia, potest: sic justorum vita praesens, ita suavitatem gratiae spiritualis intimo corde conservat, ut haec a proximis quanta sit, nullatenus valeat perspici, donec, soluto corporis domicilio, libere se animae ipsorum alterutrum in coelesti luce conspiciant, et quanta singulae gratia sancti Spiritus fulgeant, quantum unaquaeque diligatur ab altera, nulli prorsus remaneat occultum. Fiuntque scyphi in candelabro (0417A)ad nucis modum, cum quilibet electi vino sapientiae repleri desiderantes, ad exemplum sese informare satagunt praecedentium justorum, quos magna invisibilium bonorum dulcedine ac dilectione plenos esse noverunt. Quod autem per singulos calamos tres fuere scyphi, sphaerulae et lilia, significat ternas temporum differentias, quibus electi et ante incarnationem dominicam, et postea Deo devoti vixerunt. Fuerunt etenim justi ante legem, fuerunt sub lege, fuerunt temporibus prophetarum. Item post ascensionem dominicam congregata est Ecclesia primitiva de Israel, congregatur nunc Ecclesia de gentibus, congreganda est in fine mundi de reliquis Israel. Habebat ergo calamus primus in uno latere tres scyphos, sphaerulas et lilia quia in parte doctorum ante (0417B)incarnationem Domini erant tres ordines eorum qui haustum gratiae coelestis, quasi scyphi sitirent, in viam Domini promptissime, quasi sphaerulae currerent, supernae donum retributionis, quasi candorem liliorum odoremque gaudenter exspectarent: id est, ante legem, sub lege, sub prophetis. Secundus calamus et ipse habebat tres scyphos, sphaerulas et lilia, quia continentes illius temporis aeque tres ordines sanctorum in praefata distinctione temporum habebant, potum spiritualem desiderantes, viam mandatorum Domini currentes, et coelestia praemia praestolantes. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habebat lilia: quia multi erant conjugati ante legem, multi sub lege, multi in diebus prophetarum, qui verbum Domini audire, qui (0417C)viam ejus currere, qui bonorum praemia operum ab ipso exspectare gauderent. Item ex alio latere hastilis, et primus calamus, et secundus, et tertius, tres scyphos et sphaerulas, tria quoque lilia habebat: quia in Novo quoque Testamento, et in doctoribus, et in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuere ordines temporum distantium: hoc est in primitiva Ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Israel, qui universi quique suo tempore verbo vitae debriari, in viam pacis properare, candorem perpetuae lucis videre desiderant.
In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi, etc. Diximus ipsum candelabrum, id est, stipitem candelabri medium, de quo calami procedebant, (0417D)Dominum Salvatorem designare; de cujus gratia justi, quidquid boni habent, acceperunt. Unde ipse in Evangelio, cum dixisset discipulis: Ego sum vitis, vos palmites; continuo subjunxit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis (Joan. XV). Quasi aliis verbis diceret: Ego sum candelabrum, et vos calami mei: sicut calamus non potest se erigere ad supportandam lucernam, nisi fixus manserit in stipite candelabri: sic nec vos, nisi in me manseritis, lucem veritatis ac fidei in vobis ferre valetis. In quo nimirum candelabro quatuor scyphi sunt facti, quia in quatuor libris sancti Evangelii, qui de Domino sunt conscripti, gustum vini novi, hoc est doctrinae (0418A)coelestis, invenimus, quod non utres veteres, hoc est mentes terrenis adhuc desideriis inhaerentes, sed tantum innovata per Spiritum gratiae corda fidelium capere queunt. Sunt per singulos scyphos sphaerulae, simul et lilia deformata, quia idem Dominus, qui poculum nobis sapientiae spiritualis propinavit, cursum quoque piae operationis inoffensum ac promptum et habendum nobis ostendit: et ut habere possimus, ipse donabit, et ne in vacuum curreremus, claritatem nobis patriae coelestis, ad quam intenderemus, promisit: et hujus nobis aditum sua gratia patefecit, vel certe, quia sub duobus calamis per tria loca scyphi, sphaerulae et lilia fieri mandantur. Possumus haec ita mystice interpretari, quia tribus fidelium gradibus, de quibus saepius diximus, conjugatorum (0418B)scilicet, continentium et virginum, et doctrinam veritatis aperuit, et cursum boni operis imperavit, et haereditatis semper immarcescibilis atque incorruptae benedictionem promisit atque donavit. Et apte scyphi, sphaerulae et lilia candelabri non super calamos, sed sub calamis esse jubentur; quia corda praedicantium, imo omnium electorum, ne ad infima delabi possint, donis, mandatis et promissionibus dominicis sustentantur, atque ad amanda et quaerenda coelestia sublevantur. Hinc etenim sancta Ecclesia, videlicet sponsa Christi, de ipso gloriatur, dicens: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II). Laeva quippe sponsi sub capite est posita sponsae; quia temporalibus beneficiis Dominus mentes fidelium a (0418C)terrenis voluptatibus et concupiscentiis segregans, ad speranda ac desideranda perpetua bona erigit. Et dextera illius amplexabitur eam, quia ostensa divinae majestatis ejus, visio illam sine fine glorificat. Apte scyphi, sphaerulae et lilia sub duobus sunt calamis, quia in utroque Testamento fidelibus, quamvis caeremoniis distantibus, eadem devotio Domino serviendi mandata, eadem est gloria regni coelestis conservata. Quartus autem scyphus, sphaerula et lilium, quae supra calamos omnes juxta summitatem fuere candelabri ipsius, proprie ad Dominum pertinet Salvatorem, qui non solum electis suis virtutum scientiam, operationem, et remunerationem tribuit, verum etiam in seipso idem homo Christus figuram ostendens scyphi, cum se plenum Spiritu sancto (0418D)declaravit: formam praetendit sphaerae, cum apparens in mundo, absque ullo circumstrepentium rerum obstaculo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII): speciem monstravit lilii, cum resurgens a mortuis, atque ad coelos ascendens, clarificatus est ea claritate quam habuit priusquam mundus esset apud Patrem (Joan. XVII). Et recte hic scyphus, sphaera et lilium calamis altior eminebat; quia nimirum dona, quae Mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo Deus Pater contulit, omnem humanae capacitatis modum transcendunt. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. In ipso autem Christo, sicut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Ephes. IV). Bene autem sequitur:
(0419A)Et sphaerae igitur et calami ex ipso, etc. Omne enim opus candelabri, hoc est et stipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum omni suo ornatu, de auro fiunt; quia et Dominus ipse specialiter immunis a peccato, atque operibus justitiae per omnia praeclarus, in mundo apparuit; et eamdem innocentiam atque justitiam membra ejus in hac interim vita, quantum valent, imitantur; in futuro autem veraciter ipsi adhaerendo proficiunt. Et apte idem aurum ductile fuit, ductile namque feriendo producitur; quia et Redemptor noster, qui ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, ac sic ad resurrectionis gloriam pervenit: et omnes qui volunt pie vivere in illo, persecutionem patiuntur (II Tim. III), quia et ipsi quasi metallum (0419B)feriendo dilatatum, per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam proficiunt. Unde et in psalmo quarto, qui inscribitur, In carminibus, quibus in mysticis fidei calamis dicit Ecclesia suo Redemptori: In tribulatione dilatasti me. Ac si aurum ductile suo artifici diceret: In percussione fabrili amplificasti me, et majorem tundendo mihi profectum dedisti.
CAPUT IX. Lucernae candelabri et emunctoria. Facies et lucernas septem, etc. Lucernae, septem sunt dona Spiritus sancti; quae et in Domino ac Redemptore nostro cuncta semper manserunt, et in membris ejus, hoc est omnibus electis, pro ejus voluntate distributa sunt. Ponuntur ergo lucernae (0419C)septem super candelabrum, quia super Redemptorem nostrum primogenitum de radice Jesse requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implevit eum spiritus timoris Domini (Esa. XI). Et sicut idem ipse per eumdem loquitur prophetam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus (Esa. LXI): quod autem dicitur, Ut luceant ex adverso; hoc est quod propheta subsequenter adjecit: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro. Lucernae namque candelabri lucebant ex adverso, et tabernaculum Domini illustrabant, cum Dominus, existens plenus (0419D)gratia et veritate, nobis omnibus de plenitudine sua tribuit, et gratiam pro gratia, cum mansuetis et pauperibus spiritu, verbum Evangelii commisit, cum poenitentibus medullam indulgentiae contulit, cum nunc tempus placendi Domino, futurum vero esse diem universalis judicii declaravit. Consonat huic lucernarum numero et positioni, quod in Apocalypsi dicit Joannes: Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum Agnum stantem, tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram (Apoc. V). Si enim septem cornua ibi, sive septem oculi Agni, septem dona sancti Spiritus insinuare possunt: quare non eadem etiam (0420A)septem lucernae candelabri merito designare credantur? Imo sicut in cornubus et oculis recte signatur propter omnipotentiam virtutis qua cuncta regit, et plenitudinem scientiae qua cuncta perspicit: ita etiam Spiritus idem septiformis apte per figuram lucernarum exprimitur, propter lucem gratiae qua in nocte hujus saeculi tenebras nostrae caecitatis illustrat. Unde et apte subjungitur:
Emunctoria quoque, et ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, etc. Sunt etenim quaedam in Scripturis divinis ita praecepta, quae perpetuo jure et in hac vita, et in futura, semper observari debeant: ut est istud, Non habebis deos alienos coram me (Exod. XX): et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute: et, Diliges (0420B)proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, Luc. X). Sunt alia quae toto hujus vitae tempore observanda jubentur, sed in futura vita mercedem suae observationis aeternam percipiunt: ut est illud Evangelii, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Hic enim ad tempus eleemosynae faciendae, ibi perpetuo eleemosynarum est fructus recipiendus. Sunt item alia, quae tempore Veteris Testamenti diligenter jubente Domino servata sunt: nunc coruscante per orbem Evangelio, non juxta litteram, sed juxta sensum mysticum in Ecclesia jubentur observari, ut est custodia sabbati, ut ritus hostiarum, et sanguis agni paschalis, caeteraque hujusmodi, quae suo quidem tempore solemniter custodita a populo Dei, (0420C)quasi lucinia in lucernis candelabri ardebant, infusa oleo piae devotionis, et incensa igne verbi coelestis: cum vero ab apostolis atque apostolicis viris praedicabatur, his et hujuscemodi observationibus finem a Domino impositum, cuncta ea spiritualiter magis in Ecclesia, quam juxta litteram sunt servanda. Quasi emungebantur lucinia candelabri, ut reparata melius lucerent, quia sublimius intellecta per Spiritum sanctae Ecclesiae lucem doctrinae salutaris praebebant. De qua reparatione lucernarum tabernaculi, hoc est Scripturarum divinarum intelligentia sublimiore promittit in Levitico Dominus suo populo, dicens: Multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Multiplicatis quippe filiis Israel, (0420D)confirmatum est cum eis pactum Dei: cum etiam gentibus, ad fidem vocatis, Novi gratia Testamenti in cordibus electorum firma radice plantata est. Comedimusque vetustissima veterum, cum mandatum vetus, quod ab initio datum est generi humano, dulci cordis memoria retinemus: diligentes Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, tota anima, tota virtute; diligentes et proximum tanquam nos ipsos. Et vetera novis supervenientibus projicimus, cum typica legis Mosaicae statuta juxta litteram servare cessamus; sed eadem ipsa gratius intellecta per spiritum innovato in spem regni coelestis corde custodimus: juxta illud Apostoli, Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II (0421A)Cor. V). Et in Apocalypsi, Et dixit qui sedebat in throno, Ecce facio omnia nova (Apoc. XXI). Emunctoria autem, quibus haec agebantur, ipsa sunt verba sacri eloquii, quibus manifeste designatur litteram legis in plurimis solvendam, et cum spirituali solummodo sensu esse servandam. E quibus est illud in Actibus apostolorum, ubi prohibiti sunt credentes ex gentibus circumcidi, et absque caeremoniis hostiarum legalium evangelicae gratiae sunt obedire praecepti. Et quod Apostolus ad Hebraeos exponens versiculum psalmi, ait, superius dicens: Quia hostias et oblationes et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur; tunc dixi, Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam (Hebr. X). Aufert primum, ut sequens statuat: in qua voluntate sanctificati (0421B)sumus per oblationem corporis Christi Jesu. Emunctoria ergo, et vasa ubi quae emuncta sunt exstinguuntur, fiunt de auro purissimo; quia et divina sunt verba, quibus cessatio caeremoniarum legalium praedicatur: et Dei gratia sunt illustrata eorum corda, in quibus eadem figurata legis adumbratio finem accipit, ut succedens Evangelii veritas clarius mundo luceret. Constat enim primos apostolos in Evangelio ante passionem dominicam solvisse sabbatum, et post ascensionem Domini, et adventum Spiritus sancti, penitus hostiis finem imposuisse legalibus, ac pleraque legis litterae decreta evangelicae gratia libertatis mutasse. In his ergo lucinia quae emuncta sunt exstinguebantur: in quibus litteralis observatio completa exordium gratiae mundo clarius (0421C)fulgentis exhibuit. Item quia finita mortali, et succedente vita immortali, cessabunt maxima ex parte opera vel dona lucis, quibus nunc utimur, ut sequantur aeternae praemia lucis in praesentia divinae visionis. Illa Scripturarum testimonia, quae haec futura esse testantur, emunctoria nimirum sunt aurea, quae spe futurae claritatis eximia. Vasa quoque in quibus ea quae emuncta sunt exstinguuntur, corpora utique sunt, et corda omnium justorum immortalia. Et ideo rectissime auro assimilata, in quibus exoptatissima haec immutatio fiet, ut post temporalia Dei beneficia ad aeterna perveniant. Denique Apostolus emunctoria nobis lucernarum Dei, et loca ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, aurea praebet, cum de differentia praesentium et futurorum (0421D)bonorum loquitur, dicens: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur; ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Et paulo post: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII).
Omne pondus candelabri . . . talentum auri mundissimi. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis, omne corpus Christi est, cum ipso capite nostro Mediatore Dei et hominum, et universis electis suis a summis usque ad infimos, ab his quibus major inter natos mulierum nemo est usque ad eos, de quibus (0422A)dicit: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt (Matth. XVIII). Qui nimirum omnes, in diversis licet gradibus, aetatibus, sexibus, conditionibus, ingeniis, temporibus, uni eidemque auctori ac datori perpetuae lucis, suo quique tempore ac loco, quasi candelabro aureo fixa radice mentis inhaerent, quo ejusdem participes lucis fieri possint. Quod videlicet candelabrum, recte talentum auri mundissimi habere debere memoratur, talentum namque pondus plenum ac perfectum est: Quia justus Dominus in omnibus viis suis (Psalm. CXLIV); et qui suam gratiam in hac vita fidelibus, ut bene operentur, tribuit, ipse coronam justitiae in illa vita bonis eorum operibus reddit. Cui contra Zacharias propheta iniquitatem super talentum plumbi sedere (0422B)(Zach. V) describit; quia et reprobis in eodem justo examine, juxta actus ipsorum restituet: Quia tu reddes, inquit, singulis secundum opera ipsorum (Psalm. LXI). Sed distat, utrum quis aurum an plumbum ad examen divinum afferat. Qui enim instar auri bonis fulgent operibus, in candelabrum Domini proficiunt, quia gloriae suae Conditoris participes existunt. At qui peccatis graves in districto examine apparent, demerguntur tanquam plumbum in aqua validissima; quia merito scelerum in abyssum poenae gravantis decidunt. Utrumque tamen, et plumbum scilicet et aurum, talenti habet mensuram; quia et in damnando impios, et in salvando ac coronando electos, justa est nostri sententia Conditoris.
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in (0422C)monte monstratum est. Hujus mysterium praecepti facillime ex eis quae superius exposita sunt, patet. Ostensum namque est Moysi in monte exemplar candelabri quod faceret; quia in altitudine intimae contemplationis didicit aperte multifaria Christi et Ecclesiae sacramenta; quae tamen non aperte populo, quem erudiebat, proferre volebat; sed typice potius per figuram et opus candelabri ac vasorum ejus signabat, donec veniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae suae, data sancti Spiritus gratia, reseraret: ut et moriendo in cruce velum templi discidit, atque ea quae tecta fuerant arcana sanctorum patefecit: et post resurrectionem discipulis apparens, aperuit illis sensum, ut et haec et alia Scripturarum (0422D)secreta spiritualiter revelatis oculis mentis perspicere possent. Sed et omnis scriba doctus in regno coelorum, cum ea quae in litteris sanctis de fide catholica vel pia actione didicerit, et ipse diligenter sequi, et alios docere praecipitur, quid aliud quam inspicere et facere secundum exemplar quod sibi in monte ostensum est, jubetur? Inspicit enim diligenter exemplar monstratum, et secundum hoc ad inferiora rediens facit, quando ea quae per sublimitatem divini sermonis intus credenda sive agenda intelligit, sedulo corde scrutatur: horumque semper exemplar auditoribus suis et exsecutione recti operis, et verbo doctrinae salutaris ostendit; qui vivit et regnat cum Patre et Filio una cum Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Tabernaculi et templi descriptio. (0423A) Tabernaculum vero ita fiet. Tabernaculum a Moyse factum in solitudine, sicut et templum quod fecit Salomon in Hierusalem, statum sanctae universalis Ecclesiae designat, quae partim jam cum Domino regnat in coelis, partim in praesenti adhuc vita, decedentibus ac succedentibus sibi membris suis, peregrinatur a Domino. Et quidem in utriusque constructione domus, haec principalis solet esse distantia figurarum, quod tabernaculum praesentis aedificium Ecclesiae, quo quotidie in laboribus exercetur, templum futurae requiem designat, quae quotidiana animarum hinc post labores exeuntium receptione perficitur; quia nimirum tabernaculum Moyses cum populo Dei (0423B)in via adhuc positus, qua ad terram repromissionis pergebat, condidit: Salomon autem templum, ipsa terra repromissionis, et regno in ea potitus, construxit. Moyses tabernaculum in solitudine, Salomon templum in Hierusalem, quae interpretatur visio pacis; quoniam hic quidem Ecclesia in labore et aerumna vitae labentis, in siti et esurie regni perennis aedificatur: illic autem in visione ac perceptione verae pacis consummatur. Unde bene in templi constructione dictum est, quod malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in eo, cum aedificaretur, praeparatis extra Hierusalem cunctis lapidibus ac lignis, atque in positionem ordinis sui decenter aptata esse: quae ibi facillime atque indubitanter suo quaeque loco reddita, aut cemento necterentur, (0423C)aut clavis; quia videlicet in pace supernae beatitudinis non est tribulationibus nostra examinanda fides, aut vita probanda, sed quae in praesentibus saeculo castigata, et coelestibus erat sedibus regulariter aptata, ibi glutine et vinculis mutuae charitatis, ne perpetuo dissolvi queat, in conspectu etiam sui conditoris ac regis ad invicem copulanda. Nam cum in hac vita multitudinis credentium fiat cor et anima una, et sint illis omnia communia, quid nisi lapides vivi in aedificium futurae domus Domini quadrantur, qui hinc inde translati, absque ullius labore tarditatis, suis quique ordinibus inserantur, et sibimet alterutrum copula divinae simul et propriae dilectionis jungantur? Item figura utriusque sanctuarii potest ita generaliter distingui. Opus tabernaculi, (0423D)tempus synagogae, hoc est antiquae Dei plebis: opus vero templi, Ecclesiam, id est, illam electorum multitudinem, quae post incarnationem dominicam ad vitam venit, significet: quoniam videlicet tabernaculum Moyses cum sola Hebraeorum plebe consummavit: templum vero Salomon collecta proselytorum multitudine perfecit, adjuvante etiam Tyrio rege cum artificibus suis, qui neque natura Judaei, neque professione fuerunt. Constat enim, quia priori Dei populo doctores non nisi ex ipsa eorum gente praefuerunt; at (0424A)vero Ecclesiae rectores primi quidem fuere de Hebraeis: verum mox crescente ea ac dilatata per orbem, etiam de gentibus structores sunt ejus exorti, adeo ut ipse quoque evangelista Lucas, et Timotheus ac Titus, viri apostolici de vocatione gentium, ad praesulatum ejus pervenerint. Verum si diligentius singula inspiciamus, utriusque domus aedificatio totius Ecclesiae praesentis statum mystice describit, quae ab initio mundanae conditionis usque ad ultimum qui in fine saeculi nasciturus est electum, semper aedificari non desinit: et futurae quoque gloriam vitae, qua nunc ex parte fruitur, sed post hujus terminum saeculi, in omnibus suis membris in aeternum fruitura est, mirabili figurarum veritate depingit. Unde nos aliqua de tabernaculo, Domino (0424B)opitulante, dicturi, primum Ipsum invocantes, humili etiam prece, deposcimus revelari oculos cordis nostri, ut considerare queamus mirabilia de lege ejus, et in perniciosorum decore metallorum ac vestimentorum intelligamus ornatum nobis morum, fide ac devotione fulgentium, esse commendatum. Neque enim nobis aliter sermo ille apostolicus potest convenire, quo ait: Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. VI), sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo (Levit. XXVI). Et quod Joannes audivit vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI), quam si [quasi] ornatum tabernaculi sive templi materialem religioso mundi cordis et corporis cultu imitemur. Sed antequam de spirituali (0424C)sensu disseramus, primo de ipso materiali textu litterae paulisper videamus. Erat tabernaculum domus Domino consecrata, habens longitudinis cubitos triginta, latitudinis decem, altitudinis aeque decem, tectum habens aequale per totum, quomodo in Aegypto et Palaestina domos moris est aedificandi. Cujus quidem parietes tres, australis, septentrionalis, et occidentalis, de tabulis sunt compacti ligneis, ab utroque latere deauratis. Porro pro orientali parte unus vectis erat, unde introitus fuit, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret, id est a summitate ultima hujus parietis usque ad parietis alterius summitatem. Cui cortinae tabernaculi, et tectum incubuere, ubi et tentorium erat quinque columnis suspensum. Tegebatur autem domus, et (0424D)desuper, et undique cortinis mira varietate contextis, quae proprie tabernaculum vocabatur. Tegebatur et hoc undique sagis cilicinis, usque ad terram pertingentibus. Sed et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis. Factum est et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Erat etiam et velum opere plumario variatum, columnis quatuor appensum, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebantur: intra quod posita erat arca testamenti, et contra arcam extra velum (0425A)altare thymiamatis. Item in medio ipsius sanctuarii candelabrum in parte australi. Mensa vero stabat in septentrionali; altare holocausti foris ante ingressum sanctuarii; labrum aeneum inter hoc altare et tabernaculum. Et circa omnia atrium tabernaculi longitudinis habens cubitos centum, latitudinis quinquaginta. His ergo dilucidandi gratia breviter praelibatis, videamus ipsa verba historiae, quo per haec altius atque apertius ad sensum allegoriae pervenire queamus. Cum Moysi Dominus in monte Sinai secum quadraginta diebus ac noctibus constituto, legis caeremonias et ritum vivendi traderet, ait inter alia:
CAPUT II. Cortinae decem (0425B)(Exod. XXVI.) Tabernaculum vero ita facies, etc. Tabernaculum Domini fit ex cortinis diversa colorum specie variatis; quia sancta universalis Ecclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem Ecclesiis, ex variis virtutum floribus aedificatur. Cujus omnis perfectio in denario numero continetur; quia quaqueversum Ecclesia per mundum in diversis gentibus, et tribubus, et populis, et linguis diffusa est: tota in sola Dei et proximi dilectione, quae decalogo legis est comprehensa, subsistit. Neque aliter quisquam potest veraciter ad Ecclesiae membra pertingere, nisi integro corde et eum per quem aedificatur, et eos in quibus aedificatur Ecclesia; hoc est, Deum et electos ejus amare didicerit. Varius autem colorum decor, quo eadem sunt cortinae distinctae, (0425C)variarum est gratia virtutum, quibus sancta Ecclesia mirabili ac prorsus coelesti arte composita, in conspectu sui resplendet auctoris: qua profecto varietate, et quasi opere plumario beatus Petrus tabernaculum Dei aedificare studuit, cum ait: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV). Hanc inesse cortinis tabernaculi, hoc est mentibus fidelium, vidit Paulus, cum dicit: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae (II Cor. XII), et caetera illius loci. Et quidem byssus, quae prima ponitur, quia decus virtutum designet, testatur in Apocalypsi Joannes, dicens: Quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est illi ut cooperiat se byssino (0425D)splendenti candido (Apoc. XIX): byssinum enim, justificationes sunt sanctorum. Dicit de eadem uxore Agni, id est, Ecclesia Christi, Salomon: Byssus et purpura indumentum ejus (Prov. XXXI). Verum Joannes unius coloris figuram exponens. caeteros etiam figuraliter interpretandos insinuat. Byssus ergo, quae de terra quidem oritur, sed eruta de terra, longo exercitio siccandi, tundendi, purgandi, coquendi, et nendi gramineum solet perdere, et candidum in sese recipere colorem, corpora designat castitatis nitida decore: quem cum carnis quidem illecebris nascentia magno continentiae labore, quasi nativum exsudant humorem, atque ad decorem Deo dignae puritatis solerti jejuniorum et vigiliarum, orationum et (0426A)lectionis, patientiae et humilitatis instantia perveniunt. De quibus recte possit illud apostolicum dici: An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est (I Cor. VI)? Retorquetur autem haec byssus in cortinas tabernaculi; quoniam non modo lumbos carnis, verum etiam, ut Petrus admonet, lumbos mentis nostrae in sobrietate succingimus (I Petr. I), ut videlicet et carnem a lascivis motibus, et cor ab illecebrosis refrenemus cogitatibus. Hyacinthus, quoniam aeris et coeli speciem imitatur, eorumdem mentes electorum, omni spe ac desiderio coelestia quaerentes significat. Cujus nobis coloris sacramentum commendans Apostolus, ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextra Dei sedens (Col. (0426B)III). Purpura, quia colorem sanguinis ostendit: et vera quoque purpura conchyliorum sanguine tingitur, devota eorum corda designat, qui dicere cum Apostolo possunt: Ego non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Act. XXI). Et cum propheta David: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psalm. XLIII). Coccus, quia ignis habet speciem, merito flagrantissimae sanctorum dilectioni comparatur. Unde et quidam ex eis, qui hanc praesente et comitante secum Domino conceperant, aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (0426C)(Matth. XXIV). Haec quasi bis tingitur, cum amore Dei et proximi flammescit, cum illum ex toto corde, tota anima, tota virtute, hunc sicut nosipsos diligimus. Itaque in his quatuor cortinarum coloribus, quatuor justificationes exprimuntur electorum. In bysso retorta, caro castitatem retinens; in hyacintho, mens superna desiderans; in purpura, caro passionibus subjacens; in cocco bis tincto, mens inter passiones Dei et proximi dilectione praefulgens.
Longitudo cortinae unius habebit, etc. In longitudine cortinarum, longanimis sanctae Ecclesiae patientia; in latitudine amplitudo exprimitur charitatis, quae non solum amantem, sed et Deum et proximum redamare: (0426D)sed et odientem se adversarium expanso suae dulcedinis gremio consuevit excipere, suosque persecutores flexis in oratione genibus, Domino commendare, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII). Quae latitudo apte quatuor erat cubitorum, quia quatuor sunt Evangeliorum libri, in quibus Domini Redemptoris nostri exemplis ac verbis, qualiter eadem charitas sit tenenda, docemur. Quatuor virtutes, in quarum operatione eadem est charitas exercenda, id est, temperantia, fortitudo, justitia, prudentia, ut videlicet incorrupta in Deo charitas, atque integra custodiatur, quod est temperantiae; nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in discernendis rebus, ne fallacia dolusve paulatim (0427A)surripiat, quod est prudentiae. Longitudo autem cortinarum viginti octo erat cubitorum, qui est numerus quaternarius septies ductus, septenario autem numero propter diem sabbati solet requies aeterna sanctorum figurari. Longitudo ergo cortinarum, in quater septenos extenditur cubitos; quia per fidem et custodiam doctrinae evangelicae, perque exercitia spiritualium, de quibus diximus, virtutum patientia longanimis sanctae Ecclesiae ad requiem tendit aeternam. Est et aliud in duodetricenario numero sacramentum, aeque ad septenarium pertinens. Si enim ab uno usque ad septem omnes in medio numeros pleno ordine numerare volueris, viginti et octo complebis; unum namque, et duo, et tria, et quatuor, et quinque, et sex, et septem, fiunt viginti et octo. Quia ergo in (0427B)partibus septenarii numeri, numerus XX et VIII invenitur, merito in eo cortinarum longitudo continetur, quoniam fides et patientia sanctorum virtutum varietate distincta, in omnibus quae agit aut patitur, non humani gloriam favoris, sed supernae beatitudinem quietis exspectat. Hinc est enim quod hujus numeri psalmus in consummatione tabernaculi adtitulatur, quem totum de perfectione sanctae Ecclesiae constat esse cantatum, maxime in eo quod in illo dicitur: Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Et iterum: Et in templo ejus omnes dicent gloriam (Psalm. XXVIII). Apte enim XXVIII psalmus de consummatione tabernaculi inscribitur; quia nimirum in hoc est perfectio peregrinantis in hoc saeculo Ecclesiae, ut per fidem et per opera bona ad requiem tendat saeculi futuri. Bene (0427C)autem sequitur:
Unius mensurae fient universa tentoria. Etsi enim variante pictura cortinae ab invicem differebant, una tamen omnes erant longitudinis et latitudinis mensura temperatae. Quod etsi donationes habent electi secundum gratiam, quae data est illis, differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium.
Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, etc. Narrat Josephus (Antiq. III, 6) quod tabulae Testamenti ita fuerint decalogo legis conscriptae, ut utraque tabula etiam quina verba contineret. Unde apte etiam cortinae decem, quae pulchritudinem tabernaculi junctae complebant, ita tempore congruo disjungebantur, ut quinae in utraque parte simul permanerent, quatenus (0427D)haec intuentes ministri sanctorum cum populo Dei admonerentur, semper observandae legis, quae decem quidem verbis in duabus tabulis esset comprehensa, sed numero quinario per utramque tabulam distinctis. Verum nos propter hanc sententiam possumus de numero cortinarum bis quinario etiam ita disserere, quod Dei sequaces in utroque testamento divino signaverint. Et priores quidem quinque, quae frontem ac primam tabernaculi partem protegebant sive faciebant, antiqui Dei populi typum gesserunt, qui decreta legis in sacramento circumcisionis, et hostiarum, et variam caeremoniarum observantiam secundum litteram implebat. Sequentes vero quinque cortinae, quae posteriora tabernaculi tegebant, vel etiam (0428A)suo tegmine faciebant, nos designaverunt, qui post adventum Domini in carne nati, libros ac sacramenta legis spiritualiter ipso revelante ac donante servamus. Et quidem omnes cortinae unius operis, eisdemque erant depictae coloribus, sed quinae sibimet mutuo conjunctae; quia omnes utriusque testamenti cultores in unum eumdemque Deum credebant, unius ejusdemque pietatis et castitatis operibus serviebant, sed in celebratione sacramentorum suas uterque populus discretus partes agebant. Nam passionis dominicae, per quam utrique sumus redempti, sacramentum, illi in carne ac sanguine victimarum, nos in oblatione panis et vini celebramus: illi venturam in carne nativitatem dominicam, praedicationem, virtutum operationem, tentationem, passionem, sepulturam, (0428B)resurrectionem, ascensionem, adventum Spiritus sancti, fidem gentium credebant et confitebantur, nos haec omnia jam facta, neque ulterius fienda credimus et confitemur. Attamen eo tempore, quo erigebatur tabernaculum, omnes ad invicem cortinae nectebantur; quia cum universa catholicae Ecclesiae pulchritudo ab initio usque ad terminum saeculi protenditur, profecto quasi una decem cortinarum connexio tabernaculum Domini condecorat.
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus, etc. Hyacinthum diximus, quoniam aerii coloris est, coelestium bonorum significationi congruere. Ansulis ergo hyacinthinis cortinae invicem copulantur, cum unica spes supernae beatitudinis omnia per orbem corda electorum in una eademque devotione conjungit. (0428C)Quae videlicet ansulae apte dicuntur, quia non solum in lateribus cortinarum, verum etiam in summitatibus, hoc est extremis angulorum terminis fieri deberent. Neque enim vita tantum et operatio sanctorum communi ad perfectionem itinere rectae intentionis properat, sed ipsum quoque initium bonae conversationis, quod per confessionem fidei et sacramentorum coelestium perceptionem geritur, nequaquam ab invicem diversum, sed pari et indissimili habent omnes veritatis gratia connexum. Terminum quoque vitae temporalis cuncti unius ejusdemque spei habemus certitudine communem, cum ita oculos in morte claudimus, ut percepto prius viatico mysterii coelestis, citius nos in vera inveniendos vita, atque in hac perpetuo mansuros esse confidamus. (0428D)Congruit huic loco, quod in libro Numerorum praecipitur filiis Israel, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas. Filii quippe Israel in palliorum angulis fimbrias et vittas habent hyacinthinas, cum electi quique, et qui Deum videre desiderant, ita operibus se justitiae induere laborant, ut horum finem non in laude mortalium ponant, ne forte dicatur de eis, Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI): sed in eis potius inferni arbitri oculos et praemia requirant aeterna. Unde et ibi protinus exponendo subjungitur. Quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, ne sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes. Quibus verbis et nobis utendum est in (0429A)ansularum hyacinthinarum expositione, ut dicamus idcirco cortinas hujusmodi ansulis esse conjunctas, ut et filii Israel tunc ista prae oculis habentes, admonerentur mandatorum coelestium, et nos modo ista legentes, meminerimus, quod in hac vita degentes filii promissionis aeternae, et temporibus ab invicem dirimimur et locis: sed in coelis est patria, quae suos cives a quatuor ventis coeli collectos indivisibili in perpetuum societate conjungat.
Quinquagenas ansulas cortina habebit, etc. Legimus quinquagesimum annum in lege jubilaeum (Levit. XXV), hoc est dimittentem sive initiatum jussum esse vocari, in quo omnis populus ab universo labore terrae quiesceret, et omnium debita solvi deberent. Et in Novo Testamento scimus gratiam Spiritus (0429B)sancti Pentecoste, hoc est quinquagesima Dominicae resurrectionis in apostolos supervenisse (Act. II), atque initia nascentis Ecclesiae suo consecrasse adventu. Unde constat eo numero, vel gratiam sancti Spiritus, vel futurae gaudium beatitudinis, ad quam per ejusdem Spiritus donum pervenitur, et in cujus perceptione sola veraciter requiescitur atque gaudetur, recte posse figurari. Et apte quinquagenas ansas habebant cortinae, quibus invicem necterentur; quia non nisi dono sancti Spiritus agitur, ut in societate pacis, quod est vinculum perfectionis, sibimet invicem copulentur electi: non alia quam futura spes ac memoria societatis ac pacis quae discretos in hac vita temporibus sive locis Christi famulos una facit pietate concordes. Bene etiam dicitur, quod (0429C)ansas cortinae in utraque parte haberent, ut videlicet proximas sibi ex utroque latere cortinas, singulae quaeque cortinae, quasi extensis hinc et inde brachiis, amplecterentur. Quia nimirum necesse est, ut omnes fideles, et eos videlicet qui nos in Christo praecesserunt, et eos qui secuti sunt, obviis sincerae pietatis ulnis amplectamur; et illos qui nos erudiebant in Christo, et quos ipsi Christo donante erudivimus, uno omnes in Christo veneremur affectu. Sic enim oportet nos ad videndam faciem nostri Creatoris bene vivendo properare, ut currentem nobiscum nequaquam deseramus proximum, sed una cum ipso ante conspectum divinae gloriae pervenire studeamus: quia et cortinae singulae ita per adminicula tabularum ad superiora tendebant, ita intus in superioribus (0429D)variato suae picturae flore refulgebant, ut nequaquam eas quae secum pariter vel in altum ferebantur, vel in alto positae fulgebant, cortinas desererent: quarum instar nos decet et proficientes nobiscum in Dei servitio fideles monitis exemplisque juvare, et in quacunque virtute proficere potuimus, similiter ejusdem virtutis consortes digna virtutibus veneratione tractare. Ansa ergo contra ansam venit, ut altera alteri possit aptari, cum justi ad invicem concordi ac parili virtutum qualitate foederantur.
Facies et quinquaginta circulos aureos, etc. Hic locus in sequentibus plenius explicatur, cum dicitur: Et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. (0430A)Quinquagenarius ergo numerus veram in Spiritu sancto regimen designat; et quia circulus nec initium videtur, nec habere terminum, aurum vero prae sui claritate caeteris est pretiosius metallis. Quid in quinquaginta circulis aureis, nisi perpetua claritas et clara perpetuitas summae quietis exprimitur? Mordentque cortinarum ansas circuli, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat, cum superni gloria regni puris fidelium mentibus sese ita infundit, ut tali glutine salutiferae inspirationis, una ex utroque populo, imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.
CAPUT III. Saga undecim Facies et saga cilicina undecim, etc. Hic locus in sequentibus ita repetitur: Fecit et saga undecim de (0430B)pitis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi. Saga ergo, quibus operitur tabernaculum, rectores sunt Ecclesiae sanctae, quorum industria ac labore decus ejusdem Ecclesiae protegitur, atque incessabili cura munitur, ne videlicet vita fidesque electorum haeretica seductione corrumpi, ne falsorum catholicorum improbitate foedari, ne tentantium vitiorum sorde attaminari, ne temporalium subsidiorum inopia possit ad tristitiam deduci. Qui quanto se attentius ad sustinendas sive repellendas irruentium tentationum violentias accingunt, tanto ampliorem subditis Domino serviendi libertatem tribuunt; et quasi intus fulgendi copiam cortinis praestant, dum instar sagorum ipsi foris tempestates afflictionum tolerant. Recte autem eadem saga et cilicina de pilis (0430C)caprarum, et undecim facta esse referuntur; quia nimirum sancti praedicatores, quo altiores merito, eo humiliores esse debent animo, juxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccle. III). Undecim quippe, qui denarium transeunt, neque ad duodenarium, hoc est apostolicum numerum perveniunt, trangressionem decalogi legis significant. Et in undecimo psalmo Propheta defecisse sanctos, et filios hominum veritates vanitatibus ac dolis mutasse queritur, dicens: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, etc., etiam hoc numero tacite designans, quod hujusmodi homines duplicis linguae et cordis, neque legalia decalogi praecepta custodiant, neque apostolicam Evangelii percipere gratiam possint. Cilicinum quoque habitus (0430D)poenitentium est, psalmista teste, qui dicit: Ego autem, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV), hoc est, habitum poenitentiae et humilitatis, quo furorem persequentium, aut levius sufferrem placidus, aut etiam mitigarem, assumpsi. Nam si caprae semper, aut pili, sive pelles caprarum foetorem peccantium, et non aliquoties humilitatem poenitentium significarent, nequaquam ipsum animal inter munda computaretur, neque in laude sponsae diceretur: Capilli tui sicut grex caprarum (Cant. IV). Saga ergo, quae sanctos praedicatores insinuant, et cilicina sunt et undecim; quia quo studiosius fide corda purificant, eo plura in quibus seipsos reprehendant, inveniunt. Unde humiliter fatentur: Quia (0431A)in multis offendimus omnes (Jacob. III): et Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. II). Quorum tamen corda quantae sint perfectionis, sequentia verba mystice declarant, quibus dicitur:
Longitudo sagi unius habebit, etc. Ecce hic longitudinis non undenarium, sed denarium habes numerum, et hunc tertio multiplicatum: quo patenter insinuatur virtus eorum, qui decalogum legis in fide sanctae Trinitatis, quae per dilectionem operatur, perficiunt: qua videlicet perfectione in hac duntaxat vita nulla esse poterit sublimior. Habes et latitudinis quatuor cubitos, quo amplitudinem sincerae charitatis, hoc est ejus quae in Evangelio nobis per Jesum Christum et commendatur et datur, significari praediximus. (0431B)Operiunt ergo tectum tabernaculi saga undecim, et haec de pilis facta caprarum, sed in longitudine cubitos triginta, in latitudine quatuor habentia; quia summi illi praedicatores, qui vitam fidelium suis exhortationibus, intercessionibus, quotidiana sollicitudine, vigiliis, jejuniis, sua nuditate protegunt, sese quidem humiliter ipsi contemplata supernae puritatis excellentia peccatores profitentur. Qui tamen, quantum ad humanae modum perfectionis attinet, mundi inter homines ac sublimes apparent.
Aequa erit mensura sagorum omnium, etc. Una erit mensura sagorum omnium, quia nimirum una est fides, in qua tota salvatur Ecclesia, una eademque vita, ad quam festinat aeterna. Unde et hi qui in vinea Domini diverso tempore ad operandum intraverunt, (0431C)uno omnes denario remunerantur. Divisio ergo sagorum in quinque et sex, juxta illud intelligi potest, quod supra de cortinis in quinque divisis exposuimus; quia videlicet doctores utriusque Testamenti designent. Quinque etenim saga antiquis populi Dei magistris apte comparantur; vel quia Mosaicae tantum legis sacramenta praedicabant, quamvis et evangelicae veritatis arcana praedicabant; vel quia in quinque mundi aetatibus vitam ducebant. In sex autem sagis possunt non inconvenienter Novi Testamenti doctores accipi; quia videlicet omnia quae divina Scriptura in sex aetatibus saeculi facta, sive dicta refert, in adjutorium atque exemplum suae praedicationis spiritualiter intellecta assumunt; quia passionem dominicam, per quam mundus sexta sabbati (0431D)redemptus est, palam suis auditoribus credendam confitendamque pronuntiant, ac per hujus solummodo sacramentum eos salvari posse contestantur. Unde recte praecipitur sextum sagum in fronte tecti duplicari, propter confessionem videlicet et imitationem ejusdem dominicae passionis. Neque enim sufficit, credentes solum in confessione mortis Domini ac resurrectionis baptizari et consecrari, si non etiam baptizatus quisque studuerit, in quantum valet, similitudini mortis Domini continenter vivendo, ac patiendo pro illo assimilari, ut et resurrectionis ejus particeps existere mereatur. Siquidem juxta litteram, frontem tecti ingressum tabernaculi dicit: ubi non tabulas, ut supra breviter diximus, sed columnas (0432A)et vectem ab angulo tabularum usque ad angulum protentum poni praeceptum est: ideoque quantum ad formam operis ipsius pertinet, ibi magis opus erat geminato sagorum munimento, ubi solida parietis firmitas aberat. At vero mystice in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramentis dominicae passionis initiantur, ut in hujus quoque imitatione sibi semper esse vivendum intelligant. Quasi enim in ingressu sanctuarii nobis sextum sagum duplicatur, cum dominicae passionis et sacramentis consecramur, et exemplis instruimur. Dicit namque de sacramentorum susceptione Petrus: Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (0432B)(I Petr. I). Dicit de imitatione passionum: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini (I Petr. IV).
Facies et quinquaginta ansulas in ora sagi unius, etc. Haec, ut supra in cortinis exposuimus, etiam hic intelligi possunt; quia videlicet recordatio supernae requiei, quae numero quinquagenario solet exprimi, corda sanctorum vinculo pacis adunet. Aut si novi aliquid audire delectet, quoniam saga humilitatem sublimium designant virorum; quia magis suorum meminisse delictorum, quam virtutes praedicasse suas cupiunt, amplius de eis quas apprehendere nondum possunt virtutibus compungi, quam de illis quas jam apprehenderunt, student gloriari. Potest numero ansarum sive fibularum quinquagenario, (0432C)ipsa compunctionis eorum humilitas designari. Quinquagesimus namque poenitentiae psalmus est. Et recte; quia donum poenitentiae non nisi Spiritu sancto largiente conceditur, donum veniae poenitentibus non nisi eadem sancti Spiritus gratia administrante tribuitur. Et bene quinquagenae ansae vel fibulae saga invicem nectunt; quia nulla magis virtus quam humilitas fidelis in unam charitatis copulam ligat. Nam quanto se quisque amplius infirmum esse perpendit, tanto studiosius auxilium proximi, quo confortetur, inquirit. Et bene fibulae sunt aeneae; quia multum vocale constat esse metallum, quia nimirum magnam apud Deum habet vocem humilis conscientia justorum. Unde et pauper ille Davidicus, cum anxiatus esset, et non in auribus hominum vociferaretur, (0432D)sed in conspectu Domini effunderet orationem suam: Domine, exaudi orationem meam, inquit, et clamor meus ad te perveniat (Psalm. CI).
Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, etc. Haec ut plenius intelligi queant, paulo latius de tota ipsius tabernaculi positione disputare necesse est. Diximus parietes tabernaculi, quae ex tabulis et columnis constabant, longitudinem habuisse triginta cubitorum, latitudinem decem, altitudinem similiter decem. Si quis ergo vellet domum in latitudine cingere funiculo, verbi gratia, a basi tabulae unius meridiani lateris, usque ad basim tabulae, quae est et e regione in latere septentrionali; constat profecto eumdem funiculum triginta cubitorum longitudinis (0433A)esse debere, hoc est decem cubitos habens ascensionis in meridiano pariete, decem alios aequalitatis rursum inter parietes, decem tertio descensionis in pariete septentrionali. Item si per longitudinem domus extendere funiculum velis, hoc est a basibus columnarum sursum, et per longitudinem totius domus ad occidentalem usque parietem, ac deinde usque ad bases ejus deorsum, habebit funiculus ille quinquaginta cubitos longitudinis, decem videlicet ascensionis juxta columnas, triginta aequalitatis secundum longitudinem domus; decem rursus descensionis juxta occidentalis parietis tabulas. His ergo consideratis, intuere mensuras cortinarum, quibus tegenda erat domus, qualiter praefatis possint convenire mensuris. Decem erant cortinae, habentes singulae (0433B)longitudinis viginti octo cubitos, latitudinis quatuor, quae simul junctae, et in unum compositae, tabernaculum implebant de latitudine sua cubitos quadraginta. Suspende igitur cortinas, quae habent singulae longitudinis viginti octo cubitos, et pone in domo cujus est mensura in transversum triginta cubitos, et videbis quia cortinae habebunt in aequalitate, quae est inter parietes, cubitos denos; in ascensu autem, sive descensu, qui est juxta parietes, habebunt cubitos novenos. Sicque fit ut summitas cortinarum terram tangere non possit, sed mensura unius cubiti a terra altior sit. Item videbis quod cortinae habent in aequalitate per longitudinem domus cubitos triginta; in ascensu autem, sive descensu, qui est in orientali et occidentali latere domus, cubitos quinos. Ideoque eadem lateralis (0433C)summitas cortinarum nequaquam ad terram usque pertingit, sed quinis cubitis est terra altior. Unde necesse fit ut quini illi cubiti cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt, inducantur ad invicem in orientali simul et occidentali latere, sibique mutuo jungantur, ac sic fiat, ut undique domum cortinae excepto uno juxta terram cubito contegant. Haec de cortinis. Porro saga tricenos habebant cubitos longitudinis, quaternos latitudinis; et quia undecim erant conjunctae ad invicem per latera, quadragintaquatuor cubitos implebant. Pone ergo et has in domo: et quia concordat longitudo sagorum cum funiculo, quo domum metiebaris in transversum, fit ut summitas eorum ad terram usque pertingat. Habebunt enim denos cubitos aequalitatis inter parietes, denos (0433D)aeque ascensionis sive descensionis in utroque latere. Et hoc est quod ait Scriptura, quia cubitus ex una parte penderet, et alter ex altera, qui plus est et in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens. Tabernaculum namque proprie vocat ipsam cortinarum facturam sive conjunctionem, quas uno utique cubito transiebant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali. Ideoque ad terram perveniebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duo minus habebant. Item mensura sagorum per longitudinem domus quadraginta quatuor cubitis tendebatur, triginta videlicet cubitos in aequalitate habens, a fronte domus usque ad summitatem tabularum in plaga occidentali, et septem cubitos dependentes (0434A)a fronte domus, septem similiter dependentes in plaga occidentali. Sicque fuit ut mensura sagorum in occidentali latere duobus cubitis excederet mensuram cortinarum; quia nimirum cortinae desuper venientes, sicut et supra commemoravimus, quinque cubitos ejusdem occidentalis parietis tegebant, et tres relinquebant intactos. Et hoc est quod nunc dicitur: Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum sagum, quod amplius ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. Medietas namque sagi, in latitudine duo sunt cubiti, ex qua videlicet medietate cooperiebantur posteriora tabernaculi, id est cortinarum quae proprie tabernaculum vocabantur, quia duobus cubitis eas, ut diximus, ad inferiora tendens sagum ultimum transiebat. Itemque (0434B)saga desuper venientia, septem solummodo cubitos occidentalis parietis cooperiebant: nec tamen tres reliqui, qui remanserant, usque ad terram nudi tempestatum injuriis patebant; sed adductis ab invicem ab utroque latere sagis septenorum cubitorum, qui deficientibus parietibus supererant, his posteriora domus firmissime ad terram usque contegebantur. Neque autem haec tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum sese in medio parietis contingere poterant; sed quia septenorum erant cubitorum, medium parietis in utramque partem duobus cubitis excedebant, ac sibi invicem superpositae jungebantur: quod eodem modo per omnia etiam de orientali parte domus intelligendum esse putamus, ideoque supra praeceptum, ut sextum sagum in fronte tecti (0434C)duplicaretur. Haec de re difficillima, prout nobis intellexisse visi sumus, strictim explicare curavimus, parati veriora in his discere, si qui nos docere voluerit. In quibus tamen omnibus patet allegoriae sensus perlucidus. Saga namque cortinas, et desuper et infra, et ex omni latere protegebant: atque ut illae intus libera facie suae venustatis fulgerent, haec ab omni eas injuria tempestatum, pluviarum et caumatum foris immunes reddebant: quia nimirum perfecti sanctae Ecclesiae propositi, ita vitam fidelium sibi commissorum solerti solent cura circumspicere, ut nec subsidia carnis, nec vitae spiritualis eis auxilia desint. Absint et dogmata haereticorum et pravorum exempla catholicorum. Adsit doctrina salutaris, qua confortati, et sapienter male docentium (0434D)verba repellere, et sibi mala ingerentium patienter possint facta tolerare. Adsit vita ipsorum coelestis, qua confirmati et tacente lingua, quasi viva semper lectione utantur. Repellunt enim saga imbres, obsistunt procellis, arcent solis ardores, cuncta foris adversantia fortiter abigunt, ut decus cortinarum interius intemeratum persistat: cum Augustinus omnia quae fidem turbare poterant, haereticorum venena evacuat: cum Gregorius ea quae mores bonos impugnant, tentamenta antiqui hostis explicat: cum Cyprianus infirmos, ne in martyrio labantur, piis confortat exhortationibus: cum alii venerabiles episcopi ac doctores quaeque turbare Ecclesiam poterant, longius tentamenta propellunt, et (0435A)quaeque eisdem sint ad salutem proficua, solerti indagine prospiciunt, quatenus undique tuta conversatio religiosa fidelium libero corde virtutibus studere, atque in conspectu sui Conditoris et opere praefulgida lucere, et ipsius quoque contemplationi possit oculum mentis intendere. Verum quia inter sanctos praedicatores illi sunt maximo digni honore, qui excepto quod officio praedicationis, et populorum regimini deserviunt, etiam pro Christo sanguinem fundunt, recte subditur:
CAPUT IV. Operimentum tertium et quartum de pellibus. Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum, etc. Arietum quippe vocabulo solent nonnunquam sancti doctores accipi, eo quod sint duces sequentium (0435B)Domini gregum. Unde pulchre Psalmista: Afferte Domino, inquit, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psalm. CXXVII). Quod est aperte dicere: Afferte Domino, o angeli Dei, quibus hujus officii cura delegata est: afferte Domino in coelos spiritus fidelium, qui per imitationem vitae et fidei, filii bearorum apostolorum fieri meruerunt. Hinc est quod sexta mansio egressi ex Aegypto populi Dei, Elim, id est, arietum cognominatur, in qua erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: ut videlicet et nomine et specie figuram apostolorum apostolicorumque virorum teneret. Rubricantur autem pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, cum apostoli, sive apostolici viri, usque ad passionem martyrii verbo doctrinae instare non desinunt: (0435C)quo tutius subjectos ab ingruentibus tentationum periculis protegant, dum ipsi persecutionem propter justitiam ad mortem usque perpeti non refugiunt. Operiuntque tabernaculum Domini pelles arietum rubricatae, atque ab injuria tempestatum defendunt, cum sancti praedicatores exemplo passionis et patientiae suae corda infirmorum, ne in pressuris tribulationum deficiant, muniunt. Et quomodo inter praecipua Christi et Ecclesiae membra, eximium sacra virginitas locum tenet, apte post variatum decus cortinarum, post cilicinorum munimina sanctorum, post rubricatas arietum pelles, adhuc additur:. . . . Aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Hyacinthus namque coelestis est coloris: pellis vero (0435D)mortui animantis, pars et indicium est. Et quid per pelles hyacinthinas, nisi virtus exprimitur illorum, qui mortificatis ad purum cunctis concupiscentiae carnalis illecebris, coelestem quodammodo in terris vitam gerunt, atque inter homines positi, angelicam magis puritatem imitantur: et hoc quod tempore futurae immortalitatis cunctis promittitur electis, quia non nubant, neque ducant uxores, sed sint aequales angelis Dei (Matth. XXII), ipsi adhuc mortali carne retenti, praevenire satagunt? Unde merito tam magnae virtutis per magnum restat praemium, quia attestante propheta: Haec dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum; dabo eis in (0436A)domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non auferetur (Esa. L). De quo videlicet loco ac nomine et evangelista Joannes, qui erat unus ex ipsis, refert audisse se cantantes eos canticum novum ante sedem Dei (Apoc. XIV), quod nemo alius poterat. Statimque adjunxit: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt: hi sunt qui sequuntur Agnum, quocunque abierit. Merito ergo pelles hyacinthinae, supremum in domo Dei locum tenent, colorque coelestis proximam coelo sedem sortitus est, ut chori virginales, et animi et corporis speciali vicinia Agnum secuturi, et hymnorum ei laudes designentur cantaturi. Bene autem de velis cortinarum ac sagorum dicitur, quod et etsi in (0436B)alto posita, ad terram tamen demissa penderent, quamvis cortinae nequaquam ad terram usque pertingere potuerint. Columnae quoque ac tabulae tabernaculi, etsi in altum erant erectae, bases tamen in quibus starent, habebant in terra positas. At vero de rubricatis aque hyacinthinis pellibus, quod in alto tectum operient, dicitur: quod vero ad terram essent deflexae, non additur; quia nimirum caetera virtutum species commune aliquid cum his qui in terra adhuc detinentur, habere videtur: certamen vero martyrii, et decus Deo dicatae virginitatis, quasi ab infimis ac terrenis rebus suspensum, et supernis civibus specialiter constat esse conjunctum. Nam et martyr in tormentis positus, nil aliud toto animo intendit, quam ut omnia quae sunt in (0436C)hoc mundo, et ipsum simul mundum citius relinquat, atque absolutus doloribus cunctis ad videndum mundi Conditorem, et ea quae ultra mundum sunt, gaudia possidenda perveniat. Et coelibes, dum communem generis humani legem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram, intuitu majoris praemii transcendunt, jure velut altiorem caeteris fidelibus, imo ipso mundo sedem sibi eligunt, sicque in Ecclesia vivunt ut socialem Ecclesiae conversationem honore meriti sublimioris antecedant. Unde de talibus recte scribit Joannes: Quod hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno (Apoc. XIV). Recte tales Latino sermone vel virgines, quasi virtute insignes; vel coelibes, quasi coelo beati cognominantur, id est, coeli civium in terra vitam (0436D)imitantes.
CAPUT V. Tabulae tabernaculi. Facies et tabulas stantes tabernaculi, etc. Ligna setim, de quibus tabernaculum fiebat, imputribiles sunt naturae eximii candoris ac levitatis, et non multum ab alba spina, nisi tantum magnitudine distantia. Unde et Hieronymus nonnunquam in libro Hebraeorum Nominum, sed et in aliis opusculis suis, setim absolute spinas interpretatus est. Verbi gratia, Abel setim, luctus spinarum. Non autem facile hoc genus ligni nisi in desertis Arabiae, ubi tabernaculum aedificabatur, solet inveniri. Unde Graeci vel Latini interpretes nomen ei aliud praeter Hebraeum (0437A)ponere nequiverunt, ut pote cujus apud eos notitia nulla erat; quamvis quidam qualitatem naturae ejus exprimere volentes, ligna imputribilia transtulerunt. Tabulae ergo tabernaculi apostolos eorumque successores, per quorum sermonem Ecclesia per orbem dilatata est, designant. Latitudo etenim tabularum, dilatatio est fidei et sacramentorum, quae prius in una Israelitica plebe latebat; sed horum ministerio ad totius orbis plenitudinem pervenit. Quamvis recte in latitudine tabularum, ipsa quoque dilatatio cordis sanctorum valet intelligi, per quam mundum despicere, atque ad appetenda coelestia solent sublimiter accendi, per quam non solum amicos in Deo, sed etiam inimicos gaudent diligere propter Deum. Denique videamus unam de tabulis tabernaculi, videlicet (0437B)Apostolum Paulum, qualiter utroque modo se dilatatum insinuet. Dicit de interna, id est, cordis latitudine: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Tanquam filiis dico, dilatamini et vos (II Cor. VI). Dicit et de illa, qua ad profectum tabernaculi, hoc est sanctae Ecclesiae uti solebat: Ita ut ab Hierusalem per circuitum, usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi (Rom. XIII). Factae sunt hujusmodi tabulae de lignis setim, id est, spinarum. Spinae vero juxta eloquium Salvatoris, curae sunt hujus saeculi, deliciae et voluptates fallaces (Matth. XIII. Marc. IV). Sed et punctiones peccatorum non incongrue spinis assimilantur. Hinc etenim scriptum est: Quia spinae nascantur in (0437C)manibus temulenti (Prov. XXVI,) id est, in operibus stulti peccata. Quia ergo praedicatores sancti, et a punctionibus se vitiorum expurgare, et omnibus mundi curis ac delectationibus exuere studuerunt, quatenus libera mente in amore Dei et proximi dilatari, atque ad praedicandum verbum longe lateque possint discurrere; recte dicitur, quia de lignis spinarum tabulae sunt factae tabernaculi: factae sunt namque de spinis, sed his quae omnes spinosos aculeos prorsus exuerant, ac solo candore nitebant. Nam et sancti quique, ac virtutibus splendentes, etiam cum ipsi peccato sunt primae praevaricationis concepti ac nati, ad ipsos quoque pertinet generalis illa damnatio, qua Adae peccanti dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III): sed (0437D)gratia Dei per Jesum Christum spiculis sunt peccacatorum omnium exuti, ac digno virtutum exercitio in structuram domus ejus aptati.
Habebant autem singulae tabulae denos cubitos in longitudine, etc. Longitudo tabularum altitudo est, quae decem cubitos habebat: quia sancti doctores per observantiam decalogi legis ad perfectionem tendunt; quia pro perceptione denarii diurni in vinea Christi laborant, id est, illa intentione verbo doctrinae insistunt, ut imaginem in se sui Conditoris ac regis, quam Adam peccante perdiderunt, ipso donante restaurent, ut nomen ejus, quod peccando amiserant, recte vivendo recipiant. Solet namque in denario regis nomen et imago contineri. (0438A)Sed et hoc quod denarius ex eo nomen accepit, quia decem nummis compleatur; statui futurae nostrae beatitudinis apte congruit, quae in vera Dei et proximi dilectione perficitur. Deus namque solet ternario saepe numero propter eam, quae ipse est, Trinitatem figurari, homo septenario; quia corpus ex quatuor notissimis habet elementis. Animae vero, hoc est interioris hominis substantia, triplici solet in Scripturis distantia comprehendi. Hinc est enim quod diligere Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute nostra praecipimus. Bene ergo tabulae, quibus erectis ac stantibus tabernaculum omne continetur, decem cubitos habent altitudinis; quia doctores ac rectores sanctae Ecclesiae hac intentione Deo deserviunt, ut ipsum anima et carne immortales (0438B)ac beati in aeternum videre mereantur, ad hunc finem vitae omnes suos auditores, et verbo semper, et opere provocare, ac veluti suspendore contendunt. Quod vero ipsae tabulae cubitos ac semissem in latitudine habebant, plenus ille cubitus perfectionem bonae operationis; dimidium cubiti quod superest, inchoationem divinae ostendit cognitionis: quia nimirum justi in hac vita perfecte eleemosynis insistere, orationibus vacare, jejuniis castigari, caeterisque hujusmodi actibus religiosis possunt operam dare. Deum vero interim fide cognoscimus, sed plenam ejus cognitionem in futuro speramus, dicente ipso Deo ac Domino nostro Jesu Christo: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem (Joan. VIII). Qui rursus ad Patrem: (0438C)Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Hinc etiam Apostolus ait: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nunquid, ait, ex parte laboramus pro Christo, ex parte verbo praedicationis instamus, ex parte bonis operibus servimus (I Cor. XIII)? Plenum ergo bonis operibus cubitum habent in hac vita electi; sed cubitum beatae retributionis ex parte habent, in quantum gaudia regni perennis, et praesentiam sui Conditoris possunt desideriis praegustare coelestibus. Cujus etiam cubiti adimpletione tunc beatificantur, cum fuerit sermo, quem omni electorum populo promisit in fine futurum, dicens: Eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi (0438D)salutare meum (Psalm. XC).
In lateribus tabulae duae incastraturae fiant, etc. Incastraturae in lateribus tabularum virtutem designant humilitatis in mentibus justorum, per quam maxime sibi invicem fraterna charitate junguntur. Dum enim singuli quique eorum corde contrito et humiliato receptaculum in se proximorum dilectioni praeparant, et diligendi se fratribus merito pietatis ac devotionis exhibent, quasi tabulae omnes tabernaculi in alterutrum per incastraturae nexum copulantur: et quidem erecto tabernaculo, ac regulariter ante ordinata compage tabularum, figura incastraturae non cernitur. Quanta tamen virtute tabulas sibimet coadunaverit, ipsa parietis inconcussi (0439A)firma stabilitas ostendit: quia nimirum humilitas cordis sanctorum, qua sibi alterutrum foederantur, foris hominibus videri non potest, sed quid intus operetur, ex ipso sanctae Ecclesiae pacatissimo statu palam omnibus patet. Per quam mira divinae gratiae dispensationis agitur, ut nos, in quos fines saeculorum devenerunt, etiam eos qui in primordio saeculi fuerunt fideles, sincero affectu diligamus, et non minus illos quam eos qui nobiscum in praesenti vivunt, in sinu nostri amoris suscipiamus, et nos quoque ab illis per complexum charitatis suscipiendos esse credamus. Quod autem jubetur duas in tabulis singulis incastraturas fieri, hoc est in utroque latere illarum, dupliciter accipi per figuram potest, ut et in prosperis simul atque adversis inviolata erga (0439B)fratres jura charitatis servemus, per arma justitiae, juxta exemplum Apostoli, incedentes a dextris et sinistris, et majores minoresque, hoc est et eos qui nos in Christo praecesserunt, et eos qui secuti sunt, unius omnes ejusdemque dilectionis, brachiis tenentes, ad perfectionis fastigia tendamus. Sequitur:
CAPUT VI. De tabularum tabernaculi positione. Quarum viginti erunt in latere meridiano, etc. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, specialiter non exprimitur; sed ex eo innuitur, quia parietes ejus ex tabulis viginti compacti essent, et hae singulae singulos cubitos ac semissem latitudinis habuisse perhibentur. Viginti namque cubiti, et vicies semis cubiti, triginta cubitorum summam complebunt, (0439C)quam fuisse tabernaculi longitudinem etiam Josephus scribit. Et bene hoc numero tabernaculi longitudo comprehenditur, quia tres sunt virtutes, in quibus principaliter omnis sanctae Ecclesiae perfectio consistit, videlicet fides, spes et charitas: quae per decem multiplicantur, ut tricenarius numerus impleatur, dum virtutibus mentis opera bona junguntur, quae decalogo legis continentur, ne quis sibi fidem, spem, et dilectionem in Deum absque operum exsecutione putet sufficere posse. Quod vero numerus tabularum vicenarius est, et hoc magnae sanctorum perfectionis mysterium continet; quatuor enim quini faciunt viginti. Et cum lex Mosaica quinque libris, gratia autem et veritas Novi Testamenti quatuor sancti Evangelii voluminibus comprehensa est, (0439D)merito sancti doctores vicenario numero exprimuntur; quia miro veritatis consensu, et revelata atque completa in Evangelio legis arcana manifestant, et praefigurata fuisse in lege Evangelii sacramenta declarant. Dumque et Vetus Testamentum in Novo dilucidatum, ac latiori sensu propalatum esse docent, et Novum in Veteri adumbratum, ac multifaria typorum revelatione praesignatum insinuant, quasi in latitudine suae locutionis et quatuor per quinque, et quinque tabularum numerum per quatuor esse multiplicatum demonstrant. Bases autem quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus apostoli et evangelistae, ea quae scribere ac praedicare, esse vera ac divina probabant. (0440A)Unde est illud in Evangelio saepissime repetitum: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetam (Matth. I), et: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum (Marc. XIV). Et apostolus Petrus de Domino testimonium perhibens adjecit: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes (II Petr. I). Bene autem singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis in omnibus quae apostoli dixere, monstretur. Vel certe binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis, tota recte et indeclinabiliter possit tabula consistere; quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis litteris et initium praesignatum invenitur, et finis. Omnis apostolorum successorumque (0440B)illorum vita ab initio fidei usque ad terminum vitae praesentis, eisdem mysticis Testamenti Veteris constat inserta esse paginis. Bene autem eaedem bases argenteae sunt factae, propter nitorem videlicet verbi coelestis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, etc. (Psalm. XI).
In latere quoque secundo . . . viginti tabulae erunt, etc. Latus meridianum tabernaculi, quod vergebat ad austrum, antiquam illam Dei plebem designat, quae lucem scientiae legalis jamdudum accipiens, amore sui Conditoris fervere solebat. Porro latus secundum, quod vergebat ad aquilonem, eam quae tenebris ac frigore infidelitatis, usque ad tempus dominicae incarnationis torpere non destiterat, gentium (0440C)multitudinem figurat, de cujus vocatione pulchre Dominus per prophetam: Dicam, inquit, aquiloni, Da; et austro, Noli prohibere. Quod est aperte dicere: Dicam populo gentium diutius sine fide algenti, Da de tuis filiis, qui ad meae fidem confessionis et amoris conveniant. Dicam et plebi Israeliticae, quae jam meae lumine cognitionis fruebatur, Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Dicam Cornelio et domui ejus, Fidem et baptisma Christi suscipite. Dicam Judaeis, Nolite cogere credentes ex gentibus circumcidi, quibus fonte baptismi consecratis, fides et confessio veritatis ad salutem sufficit. Unius autem numeri mensurarum et facturae tabulas utrumque latus habuit; quia nimirum una eademque fides, spes, et charitas utrique populo per (0440D)apostolos praedicatur, ad una uterque promissa regni coelestis vocatur, de utroque generale praeceptum Salvatoris accipiunt: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI), id est, et circumcisioni et praeputio. Ubi et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
Ad occidentalem vero plagam . . . sex tabulas, etc. Josephus (Antiq. III, 7) scribit de tabernaculo quod decim cubitos habuerit latitudinis; scribit etiam, quod tabulae ejus mensura quatuor digitorum fuerint a terra suspensae. Ex quo videtur velle intelligi, quod tantae altitudinis factae fuerint ipsarum bases tabularum. Qui rursus de hoc, quod proposuimus, (0441A)capitulo ac de vectibus tabularum ita dicit, Posterioris autem parietis novem cubitos sex tabulae faciebant, quibus conjunctae sunt aliae duae tabulae, ex medio cubito factae, quas angulares posuerunt ad instar tabularum majorum. Singulae vero tabulae annulos habebant aureos; per exteriores frontes eminentes, velut quibusdam radicibus confixos per ordinem, ad invicem per circuitum respicientes, et per eos deaurati vectes immissi, unoquoque habente magnitudinem cubitorum quinque, erantque ad conjunctiones tabularum, intrabatque caput vectis uniuscujusque in alio vectis capite, velut in modum conchae: et post tergum parietum in longitudine positorum unus erat ordo, per tabulas omnes vadens, quo per uncinos utriusque parietis latera continebantur, (0441B)in castrationibus factis et immissis ad invicem. Quod propterea sic exquisitum est, ut neque a ventis moveretur, neque alia causa tabernaculum conturbaretur, sed immobile secura quiete servaretur. Haec de litterae textu Josephus. Verum juxta allegoriae sensum, occidentalis plaga, quae utrumque in se parietem recipiens, aedificium tabernaculi consummat; recte adimpletionem totius sanctae universalis Ecclesiae, quae cum fine hujus mundi perficitur, designat, ad quam usque fides et operatio recta utriusque populi perseveratura, quasi gemini longitudo parietis pertingit. Neque enim credibile est, vel ante tempus dominicae incarnationis unquam defuisse, qui ex gentibus crederent, vel nunc quamvis graviter damnato ob perfidiam populo Judaeorum, non (0441C)esse aliquos ex illis, tametsi paucissimos, qui inter Christianos exsulantes, quotidie credendo ad salutem perveniant. Quod si quis negare praesumpserit, dicamus quod negari nullatenus potest, quod videlicet spirituales utriusque Testamenti doctores atque interpretes, qui juxta sermonem Domini proferant de thesauro suo nova et vetera, usque ad finem saeculi sint in sancta Ecclesia permansuri. Et apte tabernaculum in occidentali plaga consummatur, in qua diem sol claudere, et cuncta solent astra occidere; propter scilicet vel obitum uniuscujusque electi, vel generalem totius saeculi terminum. Quasi enim occidit ei sol, qui ab hac temporali luce per tenebras transitoriae mortis, ad gaudia lucis et vitae transmigrat aeternae. Quasi occidit omni Ecclesiae sol (0441D)in occidente, ut verius in oriente tenebris transeuntibus oriatur, cum finita in adventu Domini vita saeculi praesentis, mox verum saeculi futuri mane, justis vera dies aeternitatis apparebit. Et quia tunc justis cum Domino regnantibus, reprobi in aeternum pereunt; recte de hac plaga tabernaculi in sequentibus dicitur, quod mare respiceret. Significat autem mare Rubrum, in quo demersus cum suo exercitu Pharao, et de quo salvatus Israel a Domino, ad montem Sinai, ubi tabernaculum faceret, ascendit. Respicit ergo mare plaga occidentalis tabernaculi, cum sancta Ecclesia post operum perfectionem coronata, in Christo libero aspectu intuebitur vitia vel poenas impiorum, quas ipso adjuvante cavefecit, Esaia attestante, (0442A)qui ait: Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et paulo post: Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Esa. LXVI). Maris namque fluctus profundi, amari et turbulenti, et peccata possunt significare, quibus reprobi in hac vita male delectati intereunt, et futurae quoque barathrum perditionis, cum in ultimo examine in ignem cum diabolo mittentur aeternum. Nec praetereundum quod tabernaculum cum aedificaretur in monte Sinai, mare Rubrum habuit ad occasum; cum introductum per Jesum in terram repromissionis, et collocatum esset in Silo, eadem plaga coeli habuit mare magnum. De (0442B)quo ita mystice possumus sentire, quod sancti in hac vita Domino servientes, eique in corde suo tabernaculum facientes, superbam impiorum jactantiam, quasi citius occasuram, fixa mente despiciant: in futura etiam patria cum Domino positi, perpetuam eorum poenam absque ulla suae felicitatis intermissione respiciant; ut eo majores ei gratias referant, quo non solum fruantur bonis, quae donavit, verum etiam intueantur mala a quibus eos liberavit. Bene autem plaga tabernaculi occidentalis, vel quae mare respicere dicta est, sex tabulis constabat; vel quia senario numero solet perfectio boni operis exprimi, eo quod Dominus in illo mundi ornatum consummaverit, in illo hominem in primordio creaverit, in illo genus humanum sua passione restauraverit; vel quia (0442C)sex aetates sunt saeculi hujus, in quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam requiem in futuro, et resurrectionis gloriam pervenire possimus. Nam quod rursum aliae duae tabulae, exceptis sex primis, in angulis jubentur erigi post tergum tabernaculi, quae venientes ab orientali plaga parietem excipiant, et occidentalis plagae parieti conjungant; ad remunerationem futurae pertinet vitae, quae post labores et tempora saeculi hujus secura est. Quod bifariam dividitur, in sabbatismum scilicet, hoc est requiem animarum sanctarum, post absolutionem corporum, et in gloriam resurrectionis incorruptibilium receptionem corporum. Quae utraque sortitio remunerationis utrique populo communis, nullo unquam fine terminatur. Nam et animarum requies (0442D)superveniente tempore resurrectionis, nullam sui diminutionem, sed augmentum potius accipit, et ipsa immortalitatis conjunctio, carnis spiritusque nostrae in coelis semper inviolabilis permanet. Bene autem de eisdem tabulis subinfertur:
Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, etc. Quia nimirum omnis electorum vita, una eademque fide et charitate ad coelestia tendit; in unum eumdemque finem divinae visionis pervenit, in una eademque voce recti dogmatis omnis sanctorum praedicatorum sermo concordat. Dehisceret namque ab invicem compago tabularum, si quod unus propheta aut apostolus dixisset, hoc alius negaret. Verum quod concors fabricam Ecclesiae sermo divinorum (0443A)eloquiorum erigit, profecto una omnes tabernaculi tabulas junctura compaginat, atque ab invicem sejungi non sinit
Duabus quoque tabulis . . . similis junctura servabitur, etc. Angulares tabulae sunt tabulis parietum per omnia conjunctae, quod futurae requiei et immortalitatis gloria praesenti nostrae conversationi per fidem, spem, et charitatem firmissime connexa est: imo ideo stabilis et inconcussa praesens nostra conversatio perdurat, quia futurae dona retributionis credit, sperat, diligit; quia crebro supernorum civium adjutorio, ne flatibus turbulentis immundorum spirituum decidere possit, continetur. Et hae autem tabulae, quae vel perfectionem bonae nostrae actionis, vel futura pro bonis praemia designant actibus, binis (0443B)singulae basibus sustentantur; quia haec quoque omnia ad confirmationem evangelicae et apostolicae praedicationis prophetae sancti futura esse consona voce praedixerunt
CAPUT VII. Vectes et annuli tabularum tabernaculi. Facies et vectes de lignis setim, etc. Vectes quinque, qui tabulas tabernaculi continent, quinque sunt libri Mosaicae legis, quorum munimine sancta Ecclesia mirabiliter ab omni tentantium scelerum sceleratorumque spirituum impulsione tutatur. Et hoc in utroque latere, quia non solum priorem Dei populum littera legis erudiebat ad fidem et opera bona, sed etiam nos novi tempore testamenti Deo servientes, eadem littera spiritualiter intellecta, majoris (0443C)gratia dulcedinis, et in praesenti ad fidem operationemque virtutum instituit, et in futuro ad spem perpetuae remunerationis accendit. Ejusdem quoque numeri vectes ad occidentalem sunt plagam, quia ipsam quoque completionem boni operis, quando ad praemia futura de carne egredimur, lex nobis bene intellecta praedicat. Unde interroganti diviti ac dicenti: Magister bone, quid faciam ut habeam vitam aeternam? respondit idem Magister bonus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX). Et non illi alia quam legis mandata subdidit:
Ipsasque tabulas deaurabis, etc. Tabulae tabernaculi deauratae praefulgent, cum omnis vita, omnis sermo sanctorum praedicatorum lucem praemonstrat sapientiae coelestis, nihilque in eis aliud quam virtutum (0443D)decus aspicitur. Annuli autem aurei, per quos vectes tabulata continebant, ipsam vitae coelestis beatitudinem designant; quae propter suae gloriam claritatis recte auro, propter aeternitatem recte circulo comparatur. Unde Apostolus de illa: Reposita est, inquit, mihi corona justitiae (II Tim. IV). Quinque autem circulos singulae habebant tabulae; non quia quinquepartita est distinctio patriae coelestis, sed quia eadem perpetua claritas et clara perpetuitas regni illius in Genesi, eadem in Exodo, eadem in Levitico, eadem in libro Numerorum, eadem in Deuteronomio scripta continetur. Et quinque annuli aurei singulis tabernaculi tabulis erant infixi, quia corda justorum multum dilatata per amorem, in omnibus legis Mosaicae libris non (0444A)solum correctionem operum, sed et perpetuam supernae retributionis lucem legunt.
Et fundes eis annulos aureos, etc. Vectes per annulos aureos tabulata continent, cum verba sacri eloquii per promissionem regni coelestis, statum sanctae Ecclesiae confirmant; ut eo minus perturbationes mundi timeat, quo certius stabilitatem perpetuae remunerationis didicit. Bene autem de eisdem vectibus subditur:
Quos operies laminis aureis. Laminis quippe aureis vectes operiuntur, cum verbis divinae legis, quae esse juxta litterae sensum fortia videntur, atque ad confirmandam vitam fidelium aptissima, superior intellectus, id est, evangelica claritate praefulgidus inesse monstrabitur. Ut enim, exempli gratia, unum (0444B)testimonium ponam: cum legimus historiam sancti Noe, quomodo diluvium, quod impios delevit, mirabiliter cum suis in arca servatus evaserit; patet omnibus in eo quod Deus diligens justitiam, et odio habens iniquitatem, pios noverit de tentatione eripere, impios vero justa districtione punire. Ideoque talis lectio instar vectium imputribilium tabernaculum Domini continet quia mentes fidelium verbis infictae veritatis, ab incursu tentationum praemunit (I Petr. III). Verum quasi vectes lignei laminis vestiuntur aureis, cum haec eadem lectio per spiritualem intelligentiam sacratioribus plena mysteriis ostenditur, cum arca Ecclesiam catholicam, aqua diluvii baptismum significare dignoscitur: munda et immunda animalia, spirituales et carnales quosque (0444C)in Ecclesia: ligna arcae levigata et bituminata, doctores gratia fidei roboratos: corvus de arca egressus nec reversus, eos qui post baptisma ad apostasiam decidunt: ramus olivae per columbam illatus in arcam, eos qui foris quidem, hoc est inter haereticos baptizati sunt: sed quia pinguedinem castitatis habent, per gratiam sancti Spiritus in unitatem catholicam merentur introduci: columba de arca egressa, neque ultra reversa, eos qui carne soluti, ad liberam lucem patriae coelestis pervolant, nequaquam amplius ad labores terrenae peregrinationis redituri. Circumdantur itaque auro vectes lignorum setim, cum firmissima sacrae Scripturae testimonia per interpretationem mysticam his et hujusmodi sensibus coelestibus ac spiritualibus probabunt esse perlucida.
(0444D)Et eriges tabernaculum juxta exemplum, etc. Exemplum tabernaculi Moysi in monte monstratum est, quia commoratus in secreto cum Domino, vidit sublimem angelicae puritatis et immortalitatis vitam; ad cujus instar, humanam in terra conversationem, in quantum mortalibus imitari possibile fuit, instituere jubebatur, ut cum exemplo eorum mutuae in Deum dilectioni, divinae laudationi, unanimae paci, sincerae castitati, caeterisque hujusmodi virtutibus in terra vacaremus, mereremur et in coelis eorum esse consortes, juxta promissum Domini, dicentis: Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores, (0445A)neque enim ultra mori poterunt; aequales enim sunt angelis et filiis Dei, cum sint filii resurrectionis (Matth. XXII). Exemplum enim nobis Moyses angelicae conversationis, quam in monte contemplationis vidit, praeceptis legalibus ostendit, per quorum observantiam, et ipsi de terra editi, ad consortium angelorum in coelis pervenire possimus. Exemplum idem nobis vitae perfectioris et beatae retributionis in figura tabernaculi et ministerii sacerdotalis ac Levitici, quod describit, praebuit. Erigitur autem tabernaculum juxta exemplum quod illi in monte monstratum est, quando electi quique ad imitationem angelicae puritatis, quam ipse in occulto contemplari meruit, opus animumque componunt. Hactenus de pariete templi meridiano, septentrionali, (0445B)et occidentali, prout Dominus dedit, expositum est: in sequentibus autem etiam orientale latus, qualiter sit compositum, monstratur. Sed prius Scriptura de medio pariete, qui sancta sanctorum a priore tabernaculo dividebat, intimandum judicavit.
CAPUT VIII. De velis et columnis tabernaculi et propitiatorio super arca. Facies et velum de hyacintho, etc. Velum hoc, quo tabernaculum dividebatur medium, ita positum refert Josephus, ut viginti quidem cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam. Quod per omnia mensuris templi, quod postea factum est a Salomone, liquet esse conveniens. Quod cum esset sexaginta cubitorum longitudinis, et viginti (0445C)latitudinis, tertiam longitudinis partem, id est, viginti cubitos ad interiorem domum, hoc est sanctum sanctorum habebat separatam: ita ut longitudo et latitudo ejusdem domus interioris una esset. Sic ergo tabernaculi pars interior longitudinem et latitudinem similem, hoc est denorum habebat cubitorum. Quid autem idem velum figuraliter exprimat, Apostolus ad Hebraeos manifeste declarat, ubi et hoc pariter exponit ad sensum allegoricum: quare in priore quidem tabernaculo semper introirent sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offerebat pro sua et populi ignorantia. Velum hoc, coelum interpretatur. Quod autem in priore tabernaculo quotidie per annum introibant (0445D)cum sacrificiis sacerdotes, super hujus vitae statu edisserit: ubi sancti Domino sine intermissione famulantes, quotidianos suae fragilitatis erratus, sine quibus esse in hac vita nullatenus possunt, quotidianis bonorum operum victimis, quotidianis lacrymarum suarum libaminibus, quasi veri sacerdotes Dei et Christi ejus, expiant. Summum vero sacerdotem, qui semel in anno sancta sanctorum cum sanguine victimarum ingrediebatur, ipsum intelligit esse pontificem magnum, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX). Qui semel oblatus pro peccatis nostris, ipse sacerdos et hostia per proprium sanguinem in ipsum coelum intravit, ut appareat (0446A)nunc vultui Dei pro nobis. Quod autem idem velum de hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et bisso retorta pulchra varietate contextum est, quis non videat etiam juxta litteram pulchritudini coelestis congruere visionis? Si enim decorem flammasque astrorum, si multifariam nubium speciem, si ipsam irim consideras, mille trahentem varios adverso sole colores, nonne videris tibi multo plures ac pulchriores, quam velo tabernaculi intextae sunt, inditas coelo colorum notare picturas? Quatuor autem columnae, ante quas appensum est hoc velum, coelestium sunt potestates agminum, quatuor virtutibus eximiis praeclarae, de quibus et supra diximus, hoc est fortitudine, temperantia, prudentia et justitia. Quae quidem virtutes aliter in laboribus et (0446B)aerumnis vitae hujus a nobis, aliter in coelis servantur ab angelis et animabus sanctis. Ibi namque regnantia praesens videtur esse subditum justitiae. Est et hoc immortalis omnino justitiae; nullum bonum Deo praeponere, vel aequare, prudentiae: Deo firmissime cohaerere, fortitudinis: nullo defectu noxio delectari, temperantiae. Hic autem, quod ait justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non ibi erit ubi nihil omnino erit mali. Bene autem hae columnae de lignis setim sunt factae, vel quia spiritus angelici incorruptibiles natura et immortales sunt conditi, vel quia absque peccato conditi, intemeratam suae conditionis puritatem semper custodiunt. (0446C)De quibus apte subditur:
Quae ipsae quidem deauratae erunt, etc. Deauratae quippe sunt columnae, ante quas appenderetur velum; quia positae intra velum coeli virtutes angelorum, summae claritatis sunt gratia vestitae. Capita habent aurea, quia mentem qua reguntur, habent praesentia divinae cognitionis ac visionis illustratam. Habent et bases argenteas; quia omnis eorum natura in hoc, quasi fundamento, specialiter subsistit, ut laudes hymnorum suo Conditori decantet, ut voluntatem ejusdem Conditoris, nobis adhuc in terra peregrinantibus, quasi extra velum positis, suis concivibus narrent. Unde et ipsi de terra congratulantes eorum laudibus sedulo, quasi voce exhortatoria, dicere solemus: Benedicite Dominum, omnes (0446D)angeli ejus, potentes virtute, qui facitis voluntatem ejus (Psalm. CII). Auro namque saepe in Scripturis sapientiae splendor, argento nitor ostendi verborum consuevit.
Inseretur autem velum per circulos, etc. Circuli, quod neque initium habere, neque finem videntur, nonnunquam in Scriptura sacra pro aeternitate poni solent. Et apte velum, quo coelum figuratur, per circulos suspensum esse perhibetur; vel quia in aeterno erat consilio Divinitatis, quando mundus crearetur, in quo primum atque eximium locum habet natura coelestis; vel quia ita factum est firmamentum coeli, ut nunquam factura ejus solvatur. Nam quod Dominus ait: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), de (0447A)coelo est aethereo accipiendum. De quo Hieremias: Milvus, inquit, in coelo cognoscit tempus suum (Hier. VIII). Illud namque coelum in judicio igne periturum est, quod in diluvio constat esse perditum; Petro attestante, qui ait: Coeli erant prius et terra, de aqua et per aquam consistentes verbo Dei, per quae ille tunc mundus aqua mundatus periit: coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii (II Petr. III). Intra hoc velum templi posita est arca testamenti; quia mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui solus paternorum est conscius arcanorum, post passionem suam resurrectionemque a mortuis, super coelos coelorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Hoc velo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividuntur; (0447B)quoniam Ecclesia, quae ex angelis sanctis et hominibus constat, partim adhuc peregrinatur in infimis, partim in aeterna patria regnat in supernis, adhuc cives suos dirimente velo coeli habet ab invicem segregatos.
Pones et propitiatorium super arcam testimonii, etc. Apte propitiatorium super arcam positum esse dicitur; quia ipse mediator Dei et hominum specialiter a Deo Patre donatus est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris. Unde etiam Paulus dicit: Jesus Christus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum, etc. Mensa et candelabrum tabernaculi, temporalia Dei beneficia designant, quibus in praesenti (0447C)reficimur et illuminamur, ut his interim confortati et adjuti crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in coelis manducandum, et ad videndam veram mundi lucem intrare valeamus. Quae sunt ambo extra velum; quoniam in hac solummodo vita, vel Scripturis sanctis ac doctoribus, vel caeteris redemptionis nostrae sacramentis opus habemus: in futuro autem saeculo, ubi Dominus palam de Patre annuntiabit nobis, id est palam Patrem ostendet nobis, et ubi, sicut Joannes ait, videbimus eum sicut est (I Joan. III); non jam opus erit externo salutis adminiculo, cum inhabitans in electis suis Deus omnipotens interius, sicut lux vitae illustrat, et sicut panis vitae satiat, quos introducens in gaudium (0447D)regni sui perpetua beatitudine sublimat. Diximus autem supra, quia latus tabernaculi meridianum antiquam Dei plebem significaret, quae prior lucem divinae cognitionis, fervoremque divinae dilectionis accepit: pars vero septentrionalis ejusdem tabernaculi, congregatam de gentibus Ecclesiam, quae diutius in tenebris et in umbra mortis remanserat, indicaret. Unde recta distinctione etiam candelabrum, quod in parte australi collocatur, potest gratiam, quae priori populo data est, insinuare; mensa vero quae in parte aquilonis stabat, ea quae nobis sunt donata, Dei beneficia designare. Recte candelabrum contra mensam positum esse dicitur, quia nimirum Scriptura legis et prophetarum per omnia ad gratiam evangelii respicit; huic videlicet testimonium perhibens, et (0448A)per hanc se sensu spirituali revelandam esse significans.
CAPUT IX. Tentorii in introitu tabernaculi et columnarum ejus descriptio. Facies et tentorium in introitu tabernaculi, etc. Expleta narratione de velo, quod sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebat, redit exponere de orientali latere sanctuarii, quod intermisisse ad tempus videbatur, cum caetera ejus latera, australe videlicet, septentrionale, et occidentale, describeret. Tentorium ergo in introitu tabernaculi pulchra colorum varietate contextum, primitivae est decus Ecclesiae, diversis virtutum floribus glorificum: de quibus scribit Lucas: Quia multitudinis credentium (0448B)erat cor unum et anima una, et non erat separatio in eis ulla; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, etc. (Act. IV). Inerat namque ei hyacinthus, quia coelestia cogitare, coelestem in terris vitam ducere solebat. Inerat purpura, quia mori erat parata pro Christo. Inerat coccus bis tinctus; quia Dei et proximi dilectione flagrabat. Inerat et byssus retorta; quia continentia carnis et castitate gaudebat.
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, etc. Columnae quibus tentorium suspendebatur, sancti sunt doctores, de quibus Lucas consequenter adjungit: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri (Ibid.). Quorum mens quanto robustius ipsa ad superna erigitur, (0448C)tanto firmius docendo, et alios ad amorem supernorum sufficit attollere. Sicut enim apostoli et apostolici viri per tabulas possunt recte designari, propter latitudinem vel doctrinam, qua euntes in mundum universum praedicant Evangelium omni creaturae; vel charitas, quam non solum usque ad amicos, sed usque ad diligendos etiam ipsos extendunt inimicos; et orationibus ac beneficiis prosequendos eos, qui se odio habent: ita etiam propter inexpugnabile robur cordis, et intentionem ad coelestia semper erectam, non inconvenienter vocabulo et factura columnarum figurantur, Apostolo attestante, qui ait: Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse (Gal. II). Quae nimirum columnae bene (0448D)quinque sunt factae propter totidem libros legis, quibus necesse est ut sancti doctores suae verbo praedicationis communiant, et maxime qui primitivam instituere Ecclesiam, quae ex Hebraeorum populo congregata, sola Mosaicae legis auctoritate noverit institui, cum necdum evangelica et apostolica per orbem Scriptura effulgeret. Bene autem eaedem columnae de lignis setim quidem fieri sed auro jubentur operiri, ut insinuentur praedicatores sancti, et infirmitate cordis intus integri, atque in nullo deficientes, et operum claritate forinsecus esse debere conspicui. Vel certe columnae lignorum setim deaurantur, cum iidem doctores fortitudinem suae actionis divino semper adjutorio protegendam docent, cum in omnibus quae faciunt, gloriam Patris, (0449A)qui est in coelis, requirant; cum in universis quae loquuntur, Christum sonare gaudent, dicentes: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum (II Cor. V). De quibus apte subditur:
Quarum erunt capita aurea, et bases aeneae. Aurea quippe capita illum designant, de quo dicit Apostolus: Et omnia constant in ipso, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium et primogenitus ex mortuis (Col. I). Neque incongruum videatur per quinque capita columnarum, unum caput Ecclesiae Christum figurari; tot enim fuere capita, quot columnae: quia nimirum idem ipse Dominus Christus omnium sanctorum caput est, in se quidem ipso manens, semper aequalis atque indivisibilis, sed singulis (0449B)quibusque electis gratiam sui Spiritus pro accipientium capacitate dividens. Unde non solum omni generaliter Ecclesiae, verum etiam specialiter unicuique membrorum ejus, licet illud propheticum cum fiducia proclamare: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Psalm. XXVI). Cujus nimirum capitis significantiae convenit apte, quod eadem capita columnarum non deaurata, ut columnae et tabulae, sed aurea fieri jubentur: quia sancti quidem omnes participes sunt facti Spiritus sancti et gratiae coelestis, ipse autem plenus erat gratiae et veritatis: et sicut praecursor suus de illo aiebat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. III). Bases autem aeneae, prophetae sunt, quorum (0449C)attestatione apostolorum sermo confirmatur. Et bene aeneae, vel propter insuperabilem mentis propheticae fiduciam; vel quia sermo eorum, senescente sive transeunte mundo, nulla unquam vetustate potest consumi. Neque enim venit Dominus solvere legem aut prophetas, sed adimplere. Habent enim columnae tabernaculi bases aeneas, habent aurea capita; quia nimirum apostoli et apostolici viri verbis prophetarum in fide sunt confirmati, et ad videndam faciem sui Conditoris supernorum desiderio erecti. Item capita aurea, sed bases habent aeneas; quia quaecunque per Dominum coelesti sibi auctoritate data perceperunt, cuncta haec pridem prophetico eloquio praedicta esse sacramenta didicerunt. Sane, quia de orientali plaga loquimur, videtur opportunum commemorare (0449D)aliqua de expositione vectis illius singularis, quem ab angulo tabularum ad angulum usque parietis alterius porrectum esse, ac totam parietum constantiam, ne vi et impulsu procellarum concuti, atque huc et illuc posset inflecti, continere jam diximus. Scriptum est in sequentibus sacrae historiae, ubi omnia quae Dominus imperaverat, Moyses explevisse narratur.
CAPUT X. Vectis qui ab angulo usque ad angulum perveniebat. (Exod. XXXVI.) . . . Vectem alium, qui per medias tabulas, etc. Hic ergo vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem, per decem cubitos latitudinis tabernaculi protentus esse (0450A)credendus est, capite utroque firmiter tabulis impositus, ut per hoc et ea tabernaculi plaga, quae non tabulis, sed columnis constabat, non minus fixa quam caeterae, vento licet impellente, persisteret. Cujus vecti si etiam sacramentum scire desideras, ipsum absque omni ambiguitate Redemptorem nostrum figurate denuntiat: qui quasi ab angulo usque ad angulum pervenit; quia a plebe Judaica, quam prius elegit, sese ad salvandam etiam gentium multitudinem propitiatus extendit. Unde merito, sicut in prophetis lapis angularis, ita etiam in lege vectis angularis potest recte nuncupari (Esa. XXVIII). Lapis videlicet angularis, propter templum, quod de lapidibus vivis Deo construitur; vectis vero angularis, propter tabernaculum, quod ei de lignis imputribilibus, (0450B)hoc est de animabus electorum corruptionis labe carentibus aedificatur.
CAPUT XI. Altaris holocausti et vasorum ejus descriptio. (Exod. XXVII.) Facies et altare de lignis setim, etc. Hoc altare, quod proprie holocausti vocabatur, corda electorum designat, quae ad offerenda Deo sacrificia bonorum operum ipsius sunt dono consecrata. Quod apte de lignis setim fieri praecipitur; quia munda et incorrupta decet esse corda et corpora in quibus Spiritus Dei habitet. Habet quinque cubitos longitudinis, et totidem latitudinis, cum fidelis quisque omnes sui corporis sensus in longitudine patientiae et in latitudine charitatis exercere satagit: ut in omni suo visu, auditu, gustu, olfactu, (0450C)et tactu, semper se divino meminerit mancipatum esse servitio; juxta illud Apostoli, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Habet et tres cubitos altitudinis, cum eadem corda electorum per fidem, spem et charitatem ad coelestia tendunt.
Cornua autem per quatuor angulos, etc. Quatuor angulos habet altare holocausti, quia per quatuor mundi plagas sancta dilatatur Ecclesia, quae propter unum cor et animam unam totius credentium multitudinis recte factura unius designatur altaris: ex quo videlicet altari cornua fiunt quatuor, cum quatuor virtutibus saepe ante dictis justorum corda muniuntur. De quibus in laude sapientiae dicitur: Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et (0450D)virtutem; quibus utilius nihil est in vita hominis (Sap. VIII). Haec cornua ex ipso altari producuntur, cum munimenta virtutum fideles non specie tenus, et ad faciem hominum ostentant, sed ex intima sui cordis radice Deo teste generant. Cornua sunt quatuor per quatuor angulos altaris, cum in omnibus mundi terminis Ecclesia, virtutum potentia spirituali cunctis hostium insidiis inviolabilis persistit, imo ipsa cunctis se impugnantibus fortior efficitur. Quod videlicet altare operietur aere, cum virtus coepta fidelium perseveranter usque ad finem firma tenetur; quia enim aeris metallum longo solet tempore incorruptibile durare, recte per hoc virtus valet perseverantiae designari. Si quem vero movet juxta litteram, quomodo (0451A)ligna altaris tanto igne vicino incombusta permanere potuerint, accipiat beati Hieronymi de hac quaestione responsum. Altaris, inquit, ligna, quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sanctuario et interioribus templi, et altari thymiamatis credere, cum etiam amianton, quod ligni genus est, vel ligni habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.
Faciesque in usus ejus lebetas, ad suscipiendos cineres, etc. Vasa altaris diversa, vel diversas fidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes in famulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Et quidem primo lebetas, ad suscipiendos cineres, facere praecipitur. Cinis (0451B)autem hostiarum, quod in magno mysterio debeat accipi, testatur cinis vitulae rufae aspersus; qui etiam, Apostolo teste, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis (Hebr. IX); in quo ipse praefiguratum intelligit sacramentum Dominicae passionis. Tempus autem et acceptionem passionis Christi designat cinis cremata, quae nos in perpetuum purificans salvat. Ergo crematio vitulae rufae ipsum, qui ad emundationem immundorum servabatur, mysterium jam completae ejusdem passionis, quo nos quotidie a peccatis nostris expiamur, insinuat. Quia ergo omnia sacrificia et victimae quae incendebantur in altari, vel passionem Domini, vel devotionem sanctorum ejus flamma charitatis ardentem, figurate denuntiant; merito cinis holocaustorum, vel consummationem (0451C)dominicae passionis, vel certe perfectionem exprimit virtutis justorum; cum toti in Dei servitium per ignem sancti Spiritus oblati, ipsa jam bona opera finire, et ad percipienda operum praemia in aeternam vitam rapi meruerunt. Quod ut manifestius fiat, videamus quid de cineribus holocausti Moyses dicat: Haec est, inquit, lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane. Ignis ex eodem altari erit. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis. Tollensque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis efferet eos extra castra; et in loco mundissimo, usque ad favillam consumi faciet. Ignis autem in altari semper ardebit (Lev. VI). Holocaustum ergo cremabitur in altari, cum in corde cujuscunque (0451D)electi, qui seipsum totum, et carne videlicet et corde, Deo voverat, opus bonum fervente charitatis igne patratur. Quod tota fit nocte usque mane, cum quis toto vitae hujus tempore, usque dum raptus e corpore, futuri mane saeculi videre meruerit, bonis insistere non cessat operibus. Ignis ex eodem altari erit; quia illa solum charitate, quam Ecclesiae suae Dominus per Spiritum sanctum tribuit, ardere debemus. Denique filii Aaron, quia ignem alienum Domino offerre, et non eum qui semel de coelo datus est, voluerunt, mox igne coelesti perempti sunt; quia nimirum quicunque opera coelestia non coelestis intentione mercedis, sed temporalis intuitu favoris, aut commodi faciunt, sententia irae (0452A)coelestis feriuntur. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis: sacerdos qui offert holocaustum, Dominus est: quia in nobis ipse ignem suae charitatis accendere, ac per hunc hostias bonae nostrae actionis sibimet acceptabiles facere consuevit. Et haec faciens vestitur lineis indumentis; quia ut nos ad opera virtutum excitet, exempla nobis suae incarnationis, passionis et mortis proponit, quae per linum significari posse saepius dictum est. Tollit autem idem sacerdos cineres, quos vorax ignis exussit, et ponit juxta altare, cum Dominus finem laboriosis operibus imponit, neque justos de hac vita raptos ultra pro vita aeterna certare, sed coronam justitiae in vita aeterna jubet accipere. Ponens etenim cineres juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis, cum ad memoriam (0452B)justis, quae fecerunt bona, reducens, non eis amplius habitum suae passionis imitandum ostendit; sed induitur aliis vestimentis, illis videlicet de quibus in Evangelio dicit ipse: Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere (Luc. XII); id est, ad aeternam se remunerationem praeparabit, et illos in aeterna facit quiete refoveri. Indutus vero aliis vestimentis efferet cineres extra castra, cum paratus ad remunerandum laborem electorum suorum Dominus, quidquid boni gesserant, jam in illa facit vita videri hinc ablatum. Nec ab re est loco extra castra posito vitae perpetis ingressum figurari, cum et Dominus dicat: Per me si quis intraverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Et Psalmista: Dominus custodiat introitum tuum (0452C)et exitum tuum (Psalm. CX): introitum videlicet, in hanc Ecclesiae vitam; exitum vero, in illam ubi pascua inveniuntur aeternae satietatis. Non ergo inepte locum extra castra positum, in illa intelligimus vita, praesertim cum ibi locus mundissimus esse dicatur, quod in hac vita fieri nullatenus posse perspicuum est. Locus ergo mundissimus extra castra, ipse est animus justorum ex hac vita sublatorum, et in alia vita gaudentium. In quo videlicet loco cinis holocausti usque ad favillam consumitur, cum ita ubi operum bonorum merces redditur, ut labor omnis ad integrum consummatur; juxta illud Apocalypsis sancti Joannis, qui cum de retributione praemiorum dixisset: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus (0452D)ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus (Apoc. XXI); continuo de abolitione laborum omnium subjecit, atque ait: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor: neque dolor erit, quia prima abierunt (Ibid.). Et quia cessante operum labore bonorum, ipsa charitas, per quam operabantur, nunquam cessabit, imo flagrantior exardescet, cum ipse, quem diligimus, in aeternum videbitur: recte subditur, Ignis autem in altari semper ardebit. Et paulo post, Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Consummato ergo usque ad favillam holocausto, ignis nunquam de altari deficiet; quia, absumpto perfecte omni genere laborandi, sola (0453A)charitas perpetuo et nunquam exstinguenda flagrabit. Haec de lege holocausti latius diximus propter lebetas altaris, qui ad suscipiendos cineres hostiarum fieri jubebantur. Lebetes ergo cineres sanctos suscipiunt, cum fideles quique, vel exempla ac sacramenta Dominicae passionis, ad custodiam sui pia mente retractant, vel certe exitum praecedentium justorum diligenter aspiciunt, qui magnis pro Domino elaboratis agonibus, nunc cursu consummato, de percepto jam bravio sine fine laetantur, quatenus consideratis majorum virtutibus, et ipsi magni fieri possint, juxta praeceptum Apostoli, dicentis: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Hebr. XIII). Post lebetas autem, forcipes (0453B)atque fuscinulae, et ignium receptacula fieri sunt jussa. Forcipes ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde per eos recte sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobis charitatis, quasi in altari Dei, accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipes, ad hunc ignem accendendum titiones in altari componunt: quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instituunt, et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideria inflammentur, collocant. Vel certe forcipe, duplici videlicet ferramento, sacerdotes ignem altaris emendant, cum in omnibus quae docent praedicatores sancti, virtutem nobis geminae charitatis infundere, et hujus gratia nos ardere simul et lucere (0453C)praecipiunt. Fuscinulae, quae Graece vocantur creagrae, ad hoc in ministerio habebantur altaris, ut carnes victimarum per eos de caldariis coctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur. Quarum usus aeque sanctorum praedicatorum figurae congruit, quorum ministerii est animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicae discretionis, rudibus adhuc discipulis rationabile, et sine dolo lac doctrinae simplicis adhibere, perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimioris ministrare (I Petr. II). Quicunque enim sacramenta Christi summatim agnoscere, atque ad imitationem suscipere norunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur (Hebr. V). Et quia doctorum est spiritualium, quae cuique personae mysteria audienda (0453D)committant, solertissime discernere; recte fuscinulas facere jubebatur sacerdotibus Moyses, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant, et alia quidem hominibus, sed mundis edenda offerrent, alia vero altaris ignibus consumenda relinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est: sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Porro ignium receptacula ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum deferretur; quae et ipsa patenter (0454A)figuram tenent doctorum, qui tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare deferunt incensi, cum suos docent auditores de virtute semper ad virtutem proficere, meritisque crescentibus paulatim ad altiora et interiora divinae visionis arcana penetrare. Sed et omnes qui ferventia pietate corda proximorum videntes imitari festinant, quasi receptacula ignium fiunt; quia flammam coelestis sacrificii, quam in fraternis conspiciunt, in suis quoque accendere mentibus satagunt. Quae nimirum cuncta ex aere vasa fiunt, cum devotio fidelium perseveranter divinis curat obsecundare praeceptis; vel certe cum hoc, quod ipsa recte agit, proximis quoque agendum clara voce sedulae exhortationis insonat, aeternamque nonnunquam, ut saepius dictum est, et propter diuturnitatem (0454B)suae incorruptibilitatis, perseverantiam mentis fidelium, et propter claritatem soni voce solet designare doctorum.
CAPUT XII. Craticulae altaris holocausti, annulorum ac vestium descriptio. Craticulam quoque in modum retis aeneam, etc. Altare quidem totum cavum fieri praeceptum est, ut in sequentibus manifestius edocetur. Sed in medio sui habens craticulam per totum, in modum retis distinctam, in qua victimarum carnes comburendae imponerentur; et subter eam arulam, in qua compositis lignis arderet ignis, semper ad devoranda superposita holocausta paratus. Erat enim contra arulam ostium in pariete altaris orientalis, unde vel ligna ad alendum (0454C)ignem immitti, vel carbones et cineres possent egeri, quomodo in pictura Cassiodori senatoris, cujus ipse in expositione Psalmorum meminit, expressum vidimus: in qua etiam utrique altari, et holocausti videlicet et incensi, pedes quatuor fecit. Quod utrumque eum, sicut et tabernaculi et templi positionem, a doctoribus Judaeorum didicisse putamus. Habet ergo altare Dei medio sui craticulam, ad suscipienda holocausta paratam; quia praeparant electi locum Domino in intimo sui cordis affectu, ubi devotas ei cogitationes collocent. Habet arulam subter craticulam, in qua ligna et ignem holocaustorum suscipiat; quia eadem ipsa electorum corda receptaculum in se praeparant auditui verborum coelestium, quibus calefacti, imo et inflammati per donum (0454D)sancti Spiritus, grata Deo referant vota cogitationum piarum. Ligna namque arulae altaris sacerdos imponit, cum doctor quisque desiderantibus atque inhianter quaerentibus fidelium mentibus sanctarum testimonia Scripturarum, quibus amplius in fide ac dilectione confirmentur, ingerit. Addit et ignem lignis, cum intellectum verbi atque efficaciam piae operationis a Deo quaerendam edocet. Ardentque ligna in altari, cum charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Atque hoc igni superpositum consumitur holocaustum, cum universa quae bene agere disposuimus, donante gratia sancti Spiritus, per virtutem dilectionis Deo acceptabilia redduntur. Unde bene craticula, quae holocausta (0455A)gerat, instar retis fieri praecipitur: quo per crebras illius aperturas ignis suppositus, ad consumendas omnes hostiarum partes libere penetret. Sic etenim et omnino necesse est, ut nequaquam obduremus corda nostra, neque obseramus more Pelagianorum adversus gratiam Dei; sed diligenter aperiamus ea, et quasi plurimis simul patefactis januis seduli deprecemur; ut per omnia quae inchoamus, vel agere desideramus bona, quasi per singula victimarum ejus frusta, sua nos misericordia illustrare, et in amorem ipse suum accendere dignetur. Namque Pelagiani, qui sine gratia Dei se aliquid boni perficere posse praesumunt, non in altari sui cordis maculosam instar retis craticulam igni sacro superponunt; sed quasi parietem potius solidum inter se et ignem sancti (0455B)Spiritus, ne quando in dilectione calefiant, interponunt. Quatuor autem annuli aenei, qui per totidem annulos altaris fieri jubentur, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui apte annulis assimilantur, quia perpetuam auditoribus suis coronam vitae promittunt. Apte aenei sunt; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Apte per quatuor angulos altaris positi, ut Ecclesiam fidelium per omnes mundi plagas diffusam, verbo fidei et veritatis confirment. Apte subter arulam altaris infixi, ut animos humilium munimine suae consolationis allevent.
Facies et vectes altaris ae lignis setim duos, etc. Vectes quibus altare portabatur, doctores sunt, qui sanctam Ecclesiam quasi portare solent, dum fidem ac sacramenta veritatis, vel eis qui nesciebant praedicantes, (0455C)vel in eis qui jam noverant et acceperant confirmantes, roborant. Qui quoniam non sua praedicant, sed ea quae sunt Jesu Christi, non doctas fabulas secuti, sed cognitam coelesti oraculo virtutem Domini nostri mundo notam faciunt. Apte vectes, ut portare queant altare, mittuntur in circulos; vectibus namque altare Domini per circulos portare, est sanctis doctoribus corda fidelium per verba evangelii, quae nec coelo et terra transeuntibus praeteribunt, exhortando erigere. Duo sunt autem vectes, ut utrique populo, et Judaeo videlicet et gentili, verbum praedicetur. Quod ipsum sequentibus quoque verbis astruitur, cum subinfertur:
Eruntque ex utroque latere altaris, etc. Erunt enim doctores, qui Judaeam; erunt qui gentilitatem in (0455D)unam eamdemque fidei gratiam consono ore et opere advocent. Vel certe ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum mentes fidelium sancti praedicatores, et in prosperis et in adversis, inconcussam tenere virtutum constantiam docent, ne aut haec blandiendo extollant, aut illa terrendo conturbent.
Non solidum, sed inane et cavum, etc. Idcirco altare non solidum, sed inane et cavum fieri praeceptum est, ut copiosum haberet locum, ubi vel ignem sacrosanctum, et ligna ad ignem, vel holocausta quae igne erant consumenda, reciperet. In cujus exemplum, et tu, si vis esse altare Dei, exinani teipsum, et evacua ab omni contagione rerum mundanarum, (0456A)quatenus in te ligna verborum coelestium et hostiae virtutum locum possint habere sufficientem. Capiasque flammam sancti Spiritus, qua eadem hostiae Domino consecrentur, et ad finem perfectionis firmum producantur. Ubi apte in conclusione subjungitur:
Sicut tibi in monte monstratum est. Nam cuncta quae nobis mystice in altaris et tabernaculi totius constructione facienda signavit Moyses, prius in illa coelesti conversatione, in qua cum Domino diebus quadraginta permansit, facta a supernis civibus indefessa et perenni observatione cernebat. Neque enim dubitandum est, eum potuisse ante solium Dei videre altare illud sacrosanctum quod videre meruit Esaias, vivis carbonibus internae charitatis plenissimum videre, et forcipes sanctos (Esa. VI); (0456B)quos idem vidit propheta, et quorum uno tulerat angelus carbonem de altari, quo ejus labia purgaret ejusdemque gratia Spiritus, quo angeli inflammantur ad amandum semper Deum in coelis, et hominibus in terra, et dimittuntur peccata, et virtutum dona conceduntur. Itaque altare cavum et inane fieri jubetur, sicut Moysi in monte monstratum est; quia sicut angeli ac spiritus justorum in coelis vacui a peccatis, et pleni sunt pietatis ac justitiae, ita et nos in terra pro modulo nostro declinare a malo, et facere bonum debemus. Quod ipsum sicut exhortationibus apertis verbis coelestis, ita et mysticis tabernaculi ac vasorum et caeremoniarum ejus figuris semper agere docemur.
CAPUT XIII. Atrium et vasa tabernaculi. (0456C)Facies et atrium tabernaculi, etc. Sicut et sancta sanctorum eam, quae in coelis est, sanctae Ecclesiae partem designant, et prius tabernaculum perfectam fidelium vitam, in hoc duntaxat saeculo commorantium typice denuntiat; ita atrium tabernaculi, quod exterius erat, prima incipientium rudimenta demonstrat. Unde bene tentoria ejusdem atrii de bysso retorta erant facta; quia prima incipientibus cura impendenda est, ut illecebras carnis simul, et spiritus refrenent, juxta illud Apostoli, quod de filiis adoptionis loquens adjecit: Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis est spiritus (II Cor. VII). Byssus namque, ut saepius commemoratum est, de terra viridis nascitur, sed eruta de terra siccatur, contunditur, coquitur, (0456D)torquetur, ac magno et longo exercitio, ad candidum de viridi producitur colorem; sic et caro nostra, ut ad virtutem decoremque castitatis perveniat, arctis se necesse est jejuniorum orationibus, vigiliarum et totius continentiae laboribus subigat, quibus naturales et velut ingenitas ejus delectationes exsiccare, atque ad eam, quam desideramus, dignitatem virtutis accendere queamus. Retorquetur autem byssus, ne facile possit dissolvi, cum non solum luxuria carnis restringitur, verum etiam tota ejus memoria ab intimo corde radicitus evellitur.
Centum cubitos unum latus tenebit in longitudine, etc. Constat numerum centenarium, qui in computo digitorum de laeva transfertur in dexteram, nonnunquam (0457A)in Scripturis vitae coelestis habere figuram, quae sicut dextera laevae, ita merito praefertur vitae praesenti. Cujus nimirum numeri frequens in divinis litteris mysterium reperitur. Aedificationem arcae Noe centesimo anno complevit; quia sanctam Ecclesiam, quam in hac interim vita aedificat Dominus, in futura perficit. Abrahae centenario filius promissionis nascitur Isaac; quia nimirum benedictio haereditatis, quae in semine ejus omnibus familiis terrae promittitur, in futura et coelesti patria reddetur. Centum annos peregrinatur ipse in terra repromissionis; quia qui filii Abrahae per fidem efficimur, in spe supernae haereditatis debemus peregrinam in praesenti Ecclesia ducere vitam. Sevit itaque Isaac in Geraris, quod interpretatur incolatus, et invenit in ipso anno (0457B)centuplum; quia quaecunque filii promissionis in hac vita peregrinantes bona operamur, mox egressi de corpore in coelesti vita recipimus. In qua figura et semen evangelici sermonis, quod in terram bonam cecidit, exortum fecit fructum centuplum, et qui temporalia bona propter Christum et propter Evangelium relinquit, centuplum accipit in praesenti, et in saeculo futuro vitam aeternam, id est, gaudium fraternae societatis nunc in spe vitae coelestis, et tunc in seipsum vitam regni coelestis. Centum ergo cubitos habet latus tabernaculi in longum; quia universi quique ad membra Ecclesiae pertinent, necesse est pro aeterna in coelis vita, laborem in se patientiae et continentiae temporalis assumant. Columnae autem quibus haec tentoria suspenduntur in altum, doctores sunt sancti, qui suorum (0457C)corda auditorum a terrestribus contagiis extracta, ad coelestia desideranda sustollunt. Et haec quasi vestem Domini diligenter extendunt, ne quid in his esse duplicitatis valeat; sed simplici ac munda intentione coram Domino velut tentoria byssina niteant. Quae videlicet columnae aeneae fuere, sed argento vestitae, ut in sequentibus manifestius dicitur. Aeneae quidem, propter perseverantiam virtutis, sive propter sonum ipsius praedicationis. Argento autem vestitae, quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cujus saepe claritas argento figuratur, non aliud vivendo in actibus, quam observantiam divinorum monstrant eloquiorum. Non solum inargentatae erant, sed et capita tota habebant argentea; quod proprie doctorum est, totos se verbis sacrae Scripturae subjicere, (0457D)hisque animum corpusque meditando, praedicando, operando mancipare. Sicut enim membra nostra sine capite subsistere ac vivere nequeunt, sic eloquia divina illi suam vitam aestimantes, nunquam haec obediendo portare, et semet humiliando exaltare desistunt. Quid autem in basibus columnarum aeneis aptius, quam initium sapientiae, timorem Dei debemus intelligere? De quo et filius Sirach ait: Radix sapientiae est timere Deum. Ubi et pulchre subjunxit, Rami enim illius longaevi; quia nimirum germina virtutum multifaria, quae timore Dei tanquam opus, et caelaturae columnarum de basibus prodeunt, nunquam fructu suae mercedis carebunt. Quare autem viginti fuerint columnae in uno latere atrii, supra (0458A)jam expositum est, ubi ejusdem numeri tabulae in uno latere tabernaculi sunt fieri praeceptae.
Similiter in latere aquilonis per longum erant tentoria centum cubitorum, etc. Eadem de latere aquilonis repetuntur, quae jam de latere australi erant praemissa; quia utriusque Testamenti praecones consono nos ore ad coelestia erigunt; tametsi caeremonias sacramentorum habuerint pro temporum ratione differentes, imo hoc in tempore Novi Testamenti, quicunque de utroque populo ad salutem pertingunt, non solum eamdem fidem, confessionem, et operationem, sed et sacramenta habent eadem in emundationem peccatorum, et perceptionem vitae coelestis, in gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, (0458B)etc. Latitudo atrii, quae ad occasum respicit solis, ubi terminato labore diurno noctis sopor, et gratia succedit, merito tempus significat illud, quando cessante post mortem vita actuali, quies electorum et merces aeterna sequitur. Denique illi qui in vinea summi patris familias operabantur, cum sero esset factum, praemia sui percepere laboris; quia nimirum singuli quique justorum cum ad hujus finem vitae perveniunt, tum verae ingressum vitae sortiuntur. Unde in Apocalypsi Joannes: Audivi vocem de coelo dicentem: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV). Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Propter quam requiem recte occidentale latus atrii tentoria habebat per quinquaginta cubitos, et columnas decem; quinquagenarius (0458C)namque numerus consuete annum significat in lege quinquagesimum, qui libertati, qui et remissioni totus erat consecratus, propter quod et jubilens vocari praeceptus est (Lev. XXV). Jobel namque dimittens aut mutatus interpretatur. Denarium quoque numerum constat eadem superna praemia designare, ubi humana natura in utraque sua substantia immortaliter sublevata, in divinae praesentia visionis laetatur. Deus namque trinitas est. Corpus nostrum ex quatuor elementis subsistit. Interior homo noster ternario numero comprehenditur, cum ex toto corde, tota anima, tota virtute Deum diligere jubemur. Et cum quatuor nostra visioni sanctae Trinitatis in aeternum junguntur, juxta illud Psalmistae: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psalm. (0458D)LXXII), hoc est, utique denarium, quod cultores dominicae vineae, consummatis diei laboribus, pro mercede accipiunt: quia ergo nobis sancti praedicatores, finita hac vita, praesentiam nostri Conditoris, et requiem promittunt aeternam; his quoque promissis desideria nostra ab appetitu infimorum ad coelestia quaerenda erigunt, quasi in occidentali latere atrii tentoria quinquaginta cubitorum longitudinis, decem columnae sublevantes extollunt.
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, etc. Ea latitudo atrii, quae ad orientem respicit, primordium bonae nostrae conversationis, quae a fide incipit, significat. Quae propter primam coelestis gratiae perceptionem recte ad orientem respicere dicitur, (0459A)juxta illud beati Zachariae: Visitavit nos oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I). In qua nimirum plaga quinquaginta erunt cubiti; quia in ipso mox ingressu conversionis, omnes qui catechizantur, remissionem peccatorum et requiem sperare docentur aeternam. Nam et quinquagenarius numerus ad remissionem peccatorum pertinet. Unde et in psalmo ejusdem numeri, poenitentia, confessio, et remissio descripta est peccatorum; ita ut is qui Domino peccaverat, et malum coram eo fecerat, cognoscendo ipse iniquitatem suam, ablutus sit ab eo cui peccaverat, et super nivem dealbatus, rursumque laetitiam salutaris Dei, hoc est, Domini Jesu, quem offenderat, receperit, et Spiritu illius principali, ne ultra labi posset, (0459B)confortatus fuerit. Itaque orientalis atrii latitudo quinquaginta habet cubitos, cum prima fidei confessio remissione peccatorum, et spe futurae in Christo quietis gaudet ac pacis. Denique in symbolo apostolorum confitemur nos credere sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. Quod universalis synodus Patrum sequentium plenius exprimi voluit, dicens: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum; spero resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Quinquaginta ergo cubitis plagae orientalis generaliter initia credentium designantur, qui in remissionem peccatorum et spem futurae beatitudinis celebrantur. Quorum tamen continuo alia specialis distinctio subinfertur, quae ad unum eumdemque finem bene (0459C)considerata refertur. Sequitur enim:
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, etc. Quindecim namque, quae septenario numero et octogenario constant, recte gaudia designant vitae aeternae, quae a sabbatismo incipiens animarum, in resurrectione corporum perficitur. Nam Dominus septima sabbati requiescens in monumento, octava, id est, post septimum sabbati, resurrexit a mortuis. Quod autem in latere quindecim cubitorum columnae tres cum basibus totidem, sanctos designant praedicatores, fide, spe et charitate praeeminentes, mentemque suam in stabilitate timoris Dei firmissime collocantes. Ingressurus quoque atrium tabernaculi, habes ab utroque latere tentoria cubitorum quindecim ternis suspensa columnis; (0459D)quia quicunque sanctam ingressurus Ecclesiam, sacramenta fidei discere proposuerit, sive ad Synagogam, seu ad Ecclesiam gentium intuitum mentis converterit, in utraque portione fidelium doctores inveniet fide fortes, spe sublimes, charitate ferventes, in timore Domini fundatos, auditoribus suis requiem animarum beatarum, ac resurrectionem immortalium promittere corporum. Qui velut tentoria de bysso retorta in se suspendunt, cum eosdem auditores exemplo sui docent, quae sursum sunt quaerere, non quae super terram, integrumque spiritum suum, et animam et corpus sine querela in diem Domini custodire.
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti, (0460A)etc. In introitu atrii quatuor sunt columnae; quia non nisi per fidem et sacramenta Evangelii, quae quatuor libris continentur, unitatem sanctae Ecclesiae quis ingredi poterit. Unde pulcher in ipsa Ecclesia mos antiquitus inolevit, ut his qui catechizandi, et Christianis sunt sacramentis initiandi, quatuor Evangeliorum principia recitentur, ac de figuris et ordine eorum in apertione aurium suarum solerter erudiantur; quo sciant exinde ac meminerint, qui et quot sint libri, quorum verbis maxime in fide veritatis debeant erudiri. In quo introitu tentorium quoque fieri cubitorum viginti praecipitur, qui est numerus idem quaternarius quinquies ductus. Quinque autem sunt notissimi corporis nostri sensus; visus, videlicet, auditus, gustus, olfactus, et tactus. (0460B)Bene ergo in introitu atrii tentorium viginti cubitorum in quatuor columnis suspenditur; quia omnes qui sanctam Ecclesiam intrant, ad regulam Evangeliorum fidem suam pariter et actus componere debent; ut continentes ab illecebris carnalibus cunctos sui corporis sensus divinis subigant imperiis. Non solum enim hoc tentorium quatuor columnis sublevatur, sed et ipsum in longitudine sua quinarium numerum per quatuor multiplicatum habet, cum quilibet humiles ac pii auditores ad fidem invenientes, non solum Evangelii verbis imbuti, verum etiam evangelicam ipsi agere vitam desiderantes, cunctos sui corporis sensus in obedientiam charitatis expendunt. Recte autem hoc in introitu atrii tentorium, non sicut in reliquo atrio, de bysso retorta, sed de (0460C)quatuor fit coloribus nobilissimis, hyacintho scilicet et purpura, coccoque bis tincto ab ipsa bysso retorta, opere plumarii; quia pulchra quidem his, qui catechizantur, Ecclesiae facies exterius fulget, sed multo praeclarior ejus dignitas ac virtus apparebit his qui eam per sacramentum baptismatis ingredi merentur. Nemo enim repente fit summus, sed gradatim necesse est a minoribus ad perfectiora tendamus. Diximus autem saepius quod hyacinthus spem coelestium bonorum, purpura tolerantiam temporalium malorum, coccus bis tinctus ardorem perfectae dilectionis, byssus retorta refrenationem carnalis delectationis significet. Qui videlicet colores opere plumarii sunt invicem variati; cum unaquaeque virtus fidelium vicinarum sibi virtutum societate, et (0460D)velut quadam consanguinitate amplius clarescit. Quamvis etiam singuli colores praefati singulis electorum possint convenire personis; quia enim aliquis altius coelestia speculari meretur, hyacinthus est; alter, quia plura propter justitiam patitur, purpura est. Hic qui a ferventiore in Deum et proximum dilectione flammescit, coccus bis tinctus est. Ille qui specialiter integritate carnis virginalis albet, byssus retorta est. Et cum justi in una eademque fide et pietate evangelica de suis alterutrum virtutibus congaudent, quasi introitum atrii Domini tentorium decorant, pulchra variantium colorem diversitate contextum.
Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt (0461A)argenti laminis, etc. Diligentius ea quae dixerat, inculcat; ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas videlicet atrii coelestis, posse computari; qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, non se coelestium et observantia et annuntiatione verborum undique, velut argenti laminis munire atque exornare curaverit, non se omni subjectione praeceptis divinis, quasi argenteo capiti supponere studuerit; non in timore Dei, velut aenea basi constiterit.
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, etc. Centum cubitos longitudinis habet Ecclesia; quia ulnas suas elevat ad bona opera, propter vitam aeternam. Quinquaginta latitudinis; quia requiem sperat sempiternam in gratia Spiritus sancti; quae (0461B)quinquagenario numero voluit designari, cum Pentecosten, id est, quinquagesimum Paschalis festivitatis diem, suo adventu consecrare dignatus est. Altitudo quinque cubitorum erit juxta numerum sensuum corporis nostri; quia tunc recipiet unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. Sed in atrio domus Domini eorum solummodo figura exprimitur, qui bonum in corpore fecerunt, pro quo in requiem vitae perpetuis merentur introduci; qui nunc in operibus justitiae quae casto et corpore et corde agunt, quasi byssus retorta nitent, et tunc in eodem corpore immortalitatis gloria sublimato, perceptis in aeternum justitiae praemiis laetantur. At in evangelica parabola utriusque simul partis mentio est, ubi quinque virgines, quae cum operibus lucis ad (0461C)sponsum venerant, statim cum eo ad nuptias intrant; quinque aliae, quae opera castitatis non casto animo exercuerant, repulsae cum suis tenebris, procul a regni januis ejiciuntur (Matth. XXV). Quinque enim erant et quinque, quia utraque secundum ea quae in carne gesserat, judicatae sunt. Tota ergo longitudo et latitudo atrii per centenos et quinquagenos cubitos distenta est. Quinque habet cubitos altitudinis; quia necesse est, ut qui promissionem habemus quietis et patriae coelestis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus; nec solum ab inquinamento mundemus, sed et perficiamus sanctificationem in timore Dei; quatenus apparente hora promissae retributionis, non solum spiritu, verum etiam in carne laetari mereamur in amore Dei. Propter quam utriusque (0461D)nostrae substantiae, hoc est et animae et carnis, emundationem in timore Dei, subsequenter hoc quod (0462A)et supra dictum erat, ut diligentius memoriae commendetur, repetitur: Fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. Ac deinde subjungitur:
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus ejus, etc. Vasa tabernaculi in omnes usus ejus et caeremonias praeparata, homines sunt Ecclesiae in diversis meritis gradibusque Domino servientes; quae vasa cuncta fieri jubentur aenea, illius nimirum, ut saepe dictum est, figura mysterii; ut si quis pulsatur adversis, perseveret in finem, nec promissam sibi salutem desidia perdat; sive, ut fidem quam didicit, etiam inimicis obluctantibus palam confiteri non metuat, sed et amicis dona, quae percepit, sedulus insonare meminerit. Aes namque sonorum, et naturae diu durabilis est. Paxilli autem, quos dicit, tabernaculi (0462B)sive atrii, ad hoc erant facti, ut infixi columnarum summitatibus foris eminerent, et impositis sibi velorum sive tentoriorum funibus, sic ea levantes, a terra suspenderent. Quorum factura et positione non absurde ipsa doctorum potest lingua designari, quae praedicando audientium corda tangit, ac tangendo sublevat. Funibus et enim solet aliquoties Scriptura sacra designari. Unde scriptum est: Funiculus triplex difficile rumpitur. Quia nimirum Scriptura, quae historico, allegorico, morali consuevit sensu interperetari, nulla haereticorum sive paganorum valet perversitate corrumpi. Ipsa autem tentoria sive vela, ut recipere funes possent, habebant necesse est in superioribus suis ansas, sive circulos, quibus iidem funes immitterentur. Et (0462C)tu, si vis tentorium Dei fieri, praepara in corde tuo receptaculum sermonibus ejus, quo possis ad superna suspendi. Imponantur vero paxillis columnarum funes tentoriorum, ut sic expansa, atque in altum elata, pulchritudinem tabernaculi compleant. Committant sancti praedicatores fidelium cordibus eloquia divina, eosque per haec ad exemplum sui ab infimis erigi commoneant. Expansa funibus, ac sublevata vela, sive tentoria, decus sui operis mirificum, quod involuta nequiverant, cunctis longe lateque demonstrent. Ostendant fideles amplitudinem bonae operationis, pulchritudinem mentis et internae gratiae, quam donante Domino perceperant; ut videntes proximi bona eorum opera, glorificent Patrem qui in coelis est: dicantque, Quam amabilia (0462D)sunt tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psalm. LXXXIII).
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Olei offerendi ad lucernam descriptio. (0461D) (Exod. XXVIII.) Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum, etc. Disposito omni ornamento tabernaculi, consequenter etiam lumen lucernae praevidetur, ut decor ejus admirabilis, sicut interdiu lumine solari, ita etiam noctu lucernalibus flammis illustretur; ne unquam in domo Dei aliquis tenebrarum locus, aliqua umbrarum possit hora subrepere. Juxta vero (0462D)mysticos sensus, quid significet lumen lucernae, Dominus in Evangelio declarat; qui eum per parabolam dixisset: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; mox aperte subjunxit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V). Lucerna ergo lucens in domo Dei, sunt opera justorum, quae mentes intuentium suis exemplis illuminant. Verum diligentius intuendum, (0463A)quod ut lucerna semper in tabernaculo Dei possit ardere; filii quidem Israel oleum offerre, Aaron autem et filii ejus ipsam lucernam collocare jubentur. Quae est ergo haec distinctio, ut ad nutriendam lucem populus oleum offerat in domo Domini, et sacerdotes lucernam componant? Nisi forte hoc figurate imperatur, ut fideles et religiosi auditores prompta ad obediendum fidei corda afferant: doctores vero eis ignem verbi coelestis, quo illuminentur ad agnoscendum, et inflammentur ad diligendum Deum, praedicando ministrent. Per olei namque pinguedinem, qua et lassi atque infirmi artus recreantur, et gratia praestatur luminis, interna saepe dilectio mentis, et opus misericordiae designatur. Hinc etenim Psalmista: Ego autem, sicut oliva (0463B)fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psalm. LI). Ac si patenter dicat: Ego, quia misericordiae fructum indigentibus exhibui, mihi quoque in aeternum a Deo rependendam misericordiae gratiam speravi. Ergo filii Israel offerant oleum, Aaron autem et filii ejus allato igne componant lucernam, quae ardeat in tabernaculo Dei. Offerant humiles auditores devotionem piae mentis, et ministerio sermonis doctores doceant eos coelestis arcana scientiae; quibus regulariter instituti, et in conspectu sui Conditoris igne charitatis ardeant, et hominibus foras lucem bonae actionis ostendant. Notandum autem quod non indifferenter oleum offerre filii Israel, sed cum distinctione oleum de arboribus olivarum praecipiuntur; et (0463C)insuper additur, Purissimum, piloque contusum. Solet namque oleum nardinum, solet raphaninum, solet de nuce, vel de ligno, aliisque diversi generis speciebus fieri, sed nullum offerri licet tabernaculo Dei, nisi quod de lignis olivarum conficitur: sicut nec ignis alius quam qui de coelo descendit, vel in lucernis sanctis ardere, vel in altari Dei debet accendi: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum. Offerant ergo filii Israel oleum ad lucernam Dei, non qualecunque, sed de lignis olivarum, et hoc purissimum, piloque contusum. Offerant boni auditores spiritualibus doctoribus conscientiam puram, et charitatis gratia fecundam, piloque sedulae probationis ab omni nequitiae commixtione permundatam; quae sola videlicet intentione placendi (0463D)et serviendi Domino verbo ejus audito delectetur. Offerat Aaron cum filiis suis ignem non alienum, sed desuper missum ad accendendam lucernam; sicut etiam ad consummanda holocausta, ac redolenda thymiamata praedicent verbum doctores, non suum, sed Domini, protestantes cum fiducia: Non enim nos sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed ex Deo, sicut coram Deo in Christo loquimur (I Cor. II). Hoc igne utuntur ad illustranda cognitione fidei corda audientium; hoc ad perficienda, ac Deo sacranda holocausta bonorum operum suorum; hoc ad incendenda thymiamata orationum sanctarum. Bene autem dicitur: Ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii; quia (0464A)nunquam in sancta Ecclesia lux praedicationis, nunquam debet humilitas auditorum pura, quae hanc libenter excipiat, imo et solerter inquirat, deesse. Bene additur: Extra velum quod oppansum est testimonio. Non enim intra velum coeli opus habemus lucerna Scripturarum, ubi arca est Domini, et Cherubin gloriae propitiatorium obumbrant, id est, agmina coelestis militiae gloriam incarnati Filii Dei, quem posuit Deus propitiationem pro peccatis nostris, consona voce praedicant. Bene sequitur: Et collocabunt eam Aaron et filii ejus; quia non omnium est sacramenta fidei praedicare in populo, sed eorum solummodo, qui sibi et castitate fidei, et exsecutione boni operis ad filios summi sacerdotis, Domini videlicet et Salvatoris nostri, pertinere probantur. (0464B)Caeterum quisquis vel a puritate fidei pravo dogmate aberrat, vel integritatem cognitae et servatae fidei, operum nequam improbitate commaculata: talis etsi sacerdotis nomine, vel persona praeeminere videtur, nihilominus auditurus est a Domino: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et caetera (Psalm. XLIX). Quales et Jacobus a collocatione lucernae Dei, hoc est, a verbo praedicationis benigna exhortatione retrahit, dicens: Nolite plures fieri magistri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis (Jac. III). Illud videlicet judicium, quod praemisimus jamdudum Psalmistae voce praemissum. Bene autem adhuc additur: Et usque mane luceat coram Deo. Cum enim nocte transacta saeculi hujus, mane futuri saeculi (0464C)claruerit, de quo propheta dicit: Mane astabo tibi, et videbo (Psalm. V), non jam ultra lucerna librorum indigemus, apparente et illustrante nos vera luce mundi, de quo dicit et propheta: Vobis autem timentibus nomen meum orietur Sol justitiae (Malach. IV).
Perpetuus erit cultus, etc. Et haec clausula sicut et praecedentia, quae de tabernaculo ac vasis, atque utensilibus ejus, dicta sunt, spirituali magis sensu quam carnali intelligenda atque exponenda est. Quomodo enim juxta litteram perpetuus esse potuit cultus officii sacerdotalis, ubi et ipsum sacerdotium et tabernaculum, in quo gerebatur, et populus cui gerebatur, jamdudum esse cessaverunt? Unde constat hoc in sancta Ecclesia verbum esse complendum, ubi succedentibus sibi per ordinem doctoribus, simul (0464D)et auditoribus veritatis, nunquam deerunt spirituales filii Israel, qui in domum Domini dona pietatis offerant, et filii Aaron, id est, veri sacerdotis nostri, qui illis lucem verbi ministrent, donec completo saeculi hujus statu, et ipso quoque tabernaculo Dei toto, id est, universa electorum multitudine ad regnum coeleste translata, non erunt ultra qui ab hominibus erudiantur homines, cum sit Deus omnia in omnibus.
CAPUT II. De sacerdotio Aaron et filiorum ejus. (Exod. XXVIII.) Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum, etc. Descripta factura tabernaculi, consequenter sacerdotes, qui in eo ministrent, ordinantur. Quorum (0465A)quidem ordinatio et habitus recte Ecclesiae sacerdotibus congruit: ita ut omne quod illic in ornain vestium clarum extrinsecus fulgebat, hoc intellectum spiritualiter in ipsis sacerdotum nostrorum mentibus altum intus emineat, hoc in eorum actibus prae caeteris fidelium meritis foris gloriosum clarescat. Unde apte praecipitur Moysi, ut applicet ad se Aaron fratrem suum cum filiis de medio filiorum Israel, ad fungendum sacerdotio coram Domino. Necesse est enim ut quicunque ad majorem in sancta Ecclesia gradum promovendi sunt, majore mentis industria sese ad legem Dei applicent, id est, divinorum observantiae mandatorum, solertiore prae caeteris animo copulentur. Hoc est enim eos, qui sacerdotio functuri sunt, de medio filiorum Israel ad Moysem applicari, (0465B)praesules ac doctores sanctae Ecclesiae, communem vitam electorum singulari mentis culmine transcendere, et familiari inspectione quid lex generaliter omnibus electis, quid vero paucis perfectioribus specialiter loquatur, attendere; ut altiori excellentia meritorum, ad altiora possint praemia pervenire. Nam quod fratrem suum Moyses cum filiis in sacerdotium ordinare praecipitur, quid nobis aliud mystice commendat, nisi quod omnes qui officium doctoris sortiuntur, tanto debent studio et amore meditationi divinae legis adhaerere, ut quasi germana ei videantur cognatione conjuncti? Neque hoc quod primi filiorum Aaron post ordinationem, cum ignem alienum offerrent coram Domino, igne coelesti perierunt, a significatione miserabilis nostri temporis (0465C)aberrat; ubi nonnulli sacerdotum ac doctorum loco potiti, quod dictu quoque grave ac lugubre satis est, dum ignem cupiditatis igni supernae dilectionis anteponunt, igne supernae ultionis assumuntur. Quorum perpetua damnatio temporali est filiorum Aaron morte figurata. Quamvis excellentioris figura mysterii, quomodo tabernaculum cum ornatibus ac vasis suis sanctam designat Ecclesiam, pulcherrima virtutum sive personarum fidelium varietate distinctam: ita etiam summus ejusdem tabernaculi sacerdos figuram tenet veri pontificis Jesu Christi, qui semetipsum obtulit oblationem et hostiam Deo pro nobis in odorem suavitatis. Qui etiam jure potest frater Moysi vocari: quis enim amplius alteri fraterno est foedere connexus, quam Christus Moysi, legi gratia, Novum (0465D)Testamentum Veteri? cum et ipse Moyses tale de eo testimonium reddat, dicens populo quem docebat: Prophetam de gente tua et de fratribus suis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. Et paulo post ex persona Domini: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus (Deut. XVIII). Cujus operibus admirandis, quae nemo alius fecit, recte habitu Aaron mira varietate insignis comparatur, vel certe vestes Aaron multifariae, omnem electorum coetum in varia personarum meritorumque distantia Christo adhaerentem designant, teste Apostolo, qui ait: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Cum autem in persona Aaron Dominum (0466A)Salvatorem figuraliter insinuatum accipimus, quod filios Aaron, qui et ipsi in sacerdotium uncti sunt, nisi apostolos Christi, apostolorumque successores, et cunctos fidelium magistros significare dicamus? Haec quidem ita principaliter de Domino possunt accipi; sed nos magis in eis quae ad significantiam nostrae in Domino piae conversationis pertineant, quaeque ad correctionem nostrorum respiciant morum, decet intueri. Sequitur:
CAPUT III De sacerdotio Aaron et filiorum ejus. Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo, etc. Vestes sanctae Aaron quas illi Moyses fecit, opera sunt justitiae et sanctitatis, quae Scriptura sacrae legis doctoribus habenda commendat, quorumque in (0466B)his qui praecessere in Christo, exempla quae imitentur, ostendit. Sapientes autem corde, quos ad faciendas easdem vestes Deus spiritu prudentiae replevit, ipsi sunt prophetae et apostoli, caeterique doctores veritatis, qui nobis apertissime quomodo vivere sacerdotes, et ministri altaris qualiter docere debeant, sive exemplo suae actionis, seu verbo exhortationis ostendunt. De quibus est illud Apostoli ad Titum: Oportet enim episcopum sine crimine esse, ut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem (Tit. I).
Haec autem vestimenta erunt, quae facient, etc. Quomodo (0466C)haec singula facta sint, plenius in sequentibus explicatur. Rationale autem pectoris habitus, superhumerale est humerorum; tunica et linea stricta, id est, camisia, totum corpus operiunt, cidaris caput ornat, baltheus utramque tunicam, simul et superhumerale arctius ad corpus aptat. Quibus sex indumentis inferius septimum jungitur et octavum, feminalia videlicet linea, ad cooperiendum carnem turpitudinis, et lamina aurea super cidarim, quae titulo nominis Domini caeteris altior omnibus eminebat. Lineam autem strictam dicit, quoniam adhaerebat corpori, et ita arcta erat adstrictis manicis, ut nulla ei omnino ruga inesset. Descendebat autem usque ad crura, unde et Graece poderes, id est, talaris vocabatur. His octo generibus vestium pontifex tempore (0466D)sacrificii solebat indui. E quibus erant quatuor et minoris ordinis sacerdotibus concessa, feminalia videlicet, linea stricta, et baltheus, et cidaris. Decebat enim, ut quo majore quis gradu esset insignis, eo pluribus et virtutum actibus admirandis fulgeret. Cuncta autem fiunt de auro, pretiosisque coloribus; quia nihil vile ac sordidum in sacerdotis ore vel opere debet apparere; sed cuncta quae agit, universa quae loquitur, omnia quae cogitat, et coram hominibus praeclara, et in conspectu interni arbitri oportet esse gloriosa.
CAPUT IV. De superhumerali Facient autem superhumerale de auro, etc. Quoniam (0467A)in humeris onera portare solemus, quid per superhumerale pontificis, nisi labores bonorum operum, quae jugiter coram Domino ferre debet, ostenduntur? Et apte primo de superhumerali faciendo praecipitur; quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum ejus debent opera cognosci, ut dum hoc quod foras omnibus patet, irreprehensibile apparuerit, convenienter ex tempore etiam integritas cordis ejus, et fidei sinceritas scrutetur. Superhumerale ergo quod in humeris gestabat pontifex, illud evangelicum onus accipiamus, de quo Dominus ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Quod manifestius alibi nobis commendans, aiebat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et (0467B)sequatur me (Marc. VIII,). Fit autem idem superhumerale de auro et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, bysso retorta. De auro videlicet, et ante omnia in habitu sacerdotis intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui autem hyacinthus, qui aerio colore resplendet, adjungitur; ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautius laudibus pascitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor cum summa, quae praedicat, sperat; in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. (0467C)Quamvis, ut superius saepe dictum est, in purpureo colore possit ipsa effusio sanguinis pro Christo, vel diversarum tolerantia pressurarum intelligi. Ipsa enim est crux, quam sequentes Dominum quotidie ferre jubemur. Unde merito talis species inter alias humero sacerdotis refulget, ut ipsum ad patienda adversa semper doceat esse paratum. Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur; ut cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, qua Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Sed cum mens ad praecepta (0467D)charitatis tenditur, restat procul dubio, ut per abstinentiam caro maceretur. Unde et bis tincto cocco torta byssus adjungitur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditia corporalis castitatis designatur? Quae videlicet terra pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Potest de cocco, qui ignis specie refulget, et hoc non inconvenienter dici; quia fortasse ideo bis tinctus fieri praeceptum sit, quod ignis duplicem habere vim soleat, urendi scilicet et lucendi. Cujus naturam imitari praesulem, in verbo nimirum doctrinae salutaris, oportet, ut et lucem videlicet scientiae desiderantibus aperire, et rubiginem (0468A)peccatorum in contemptoribus curet increpando comburere. Cum enim auditoribus suis dulcissima Scripturarum arcana sive miracula, aut parabolas Domini evangelicas exponit, velut in habitu suo fulgorem lucis ostendit. At cum propter viam superbientium, commemorata aeterna ultione percutit, quasi terrorem flammae vorantis in eodem aspectantibus demonstrat. Neque enim quisque verbum faciens ad populum, vel solum increpandis pravorum reatibus, vel solum debet Scripturarum reserandis insistere secretis, ne vel de peccatorum tantummodo correptione disputans, forte minus libenter audiatur; vel mysteriorum tantum abdita reserans, minus fortasse eis, quos emendare debuit, prosit. Sed cum ex utroque sermonem temperat, et suavitatem videlicet coelestium (0468B)secretorum audientibus pandendo, et correctionem morum, per quam horum participes fieri valeant suadendo, quasi bis tinctum in habitu suo pontifex cocci fulgorem demonstrat.
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, etc. De hoc in sequentibus ita dicitur: Fecit igitur super humerale de auro, hyacintho, et purpura. Et paulo post: Duasque oras invicem copulatas in utroque latere summitatum. Ex quo verisimile videtur quod plicata veste conjunctae sibi fuerint orae utriusque partis in utroque latere a sursum usque deorsum; ita ut dimidium vestis intuentium oculis foris appareret, dimidium vero aliud interius lateret; sed orae utrorumque conjunctae, usque ad extremos angulos ad inferiora descenderent. In quo (0468C)quid aliud nobis typice intelligendum, nisi ut cum bona foris opera proximis ostendimus, eadem intus coram Domino integra servemus? ne unquam vel castitatem purae cogitationis minor piae actionis perfectio sequatur, vel perfectionem consequatur quae videtur operis imperfectioris, mentis intentio ex parte solitariam relinquat. Sed quasi duae orae superhumeralis sibi invicem copulantur, dum omnia quae foris bona monstramus, intus pura et simplici intentione Deo placendi gerimus. Et hoc in utroque latere superhumeralis, ut inter adversa et prospera concordi semper actione et cogitatione Conditori nostro serviamus. Deserit namque ora brevior latiorem, ac discordante mensura in unum redire nequeunt, si cum extrinsecus bona facere pro aeterna retributione (0468D)cernimur, intentione placendi hominibus, in secreto mentis implicamur, humanique favoris magis quam vitae invisibilis praemia requirimus.
Ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, etc. Non in una parte superhumeralis aurum, in altera hyacinthus, in alia rursum alii atque alii colores fuerunt, sed omnes colores utique per omnia cum auro ipso fuere contexti; quia nimirum in actione sacerdotali nunquam aliqua magnarum virtutum, vel ad horam debet intermitti, sed semper auro sapientiae lucidus, semper hyacintho spei in superna erectus, semper regni coelestis purpura adversus vitiorum bella magnanimus, semper cocco bis tincto geminae dilectionis flammeus, semper retorta (0469A)bysso castigatae carnis sacerdos sive doctor fidelium debet esse nitidus.
Sumesque lapides duos onychinos, et sculpes, etc. Tres ob causas Aaron nomina patriarcharum inter sacrificia semper in humeris, sicut et in pectore portabat; videlicet ut ipse fidem vitamque patriarcharum meminisset imitari, ut duodecim tribuum, quae de his natae sunt, orationibus et sacrificiis memor existeret; ut idem populus scripta in veste praesulis sui patrum nomina videns, curaret sedulo, ne ab illorum meritis desciscens, ad errorum contagia declinaret. Ad hoc enim valet quod dictum est: Et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel. Nunc quoque pontifex in superhumerali nomina gesta patriarcharum, cum doctor (0469B)quisque sive praesul ecclesiae, in omnibus quae agit, patrum praecedentium facta considerat, atque ad eorum imitationem vitam dirigere, et onus evangelicae perfectionis ferre satagit. Quae videlicet nomina patrum apte in lapidibus pretiosis sculpi jussa sunt; lapides quippe pretiosi, opera sunt virtutum spiritualium. Habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eamdem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi patrum auctoritate traditam esse docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat, ut et ipse praeceptis Dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis semper coelestia, sive sua, sive patrum exempla, quae sequantur, (0469C)praeponat. Apte etiam iidem lapides includi auro atque circumdari jubentur. Auro namque vel intellectus, ut supra dictum est, vel certe charitas insinuatur, quia sicut aurum metallis, ita charitas virtutibus praestat caeteris. Includuntur vero auro lapides, et circumdantur pretiosi, cum operatio virtutum adeo puro undique versum intellectu circumspicitur, ut nil in eis vitiosum latere, nil remanere sordidum permittatur; cum ipsae virtutes ita vinculo charitatis continentur, ut nulla rerum mutabilitate a suo statu decidere, nunquam de habitu sacerdotis torpente mentis custodia valeant praelabi. Bene autem sequitur:
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino, etc. Sacerdos namque ob recordationem nomina (0469D)patrum super utrumque portat humerum, cum diligenter omni hora praecedentium sanctorum vitam perpendens, et in adversis et prosperis virtutum semper ornamento munitur; quatenus juxta vocem Pauli: Per arma justitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae anteriora sunt nititur, in nullo dilectionis infimae latere flectatur (II Cor. VI)
Facies et uncinos ex auro, etc. Uncinos quos dicit, in supremis erant angulis superhumeralis fabre affixi. Catenulae autem, quas subjungit, non in ipso superhumerali, sed potius in rationali, hoc est, in superioribus ejus angulis, per annulos aureos videntur fuisse annexae, ut cum indueretur pontifex, catenulae quae de rationali pendebant, possent cum uncinis superhumeralis (0470A)annecti, quatenus utraque sibi mutuo firma positione cohaererent. Scriptum namque est apertius in posterioribus: Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes de auro purissimo, et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. De quorum figura melius in rationalis expositione tractabitur.
CAPUT V. De rationali. Rationale quoque judicii facies opere polymito, etc. Opere polymito, opere multifario dicit. Sicut autem in superhumerali operum perfectio, ita in rationali (0470B)judicii, quo pectus sacerdotis tegebatur, simul et ornabatur, cordis et cogitationem ejus castitas exprimitur. Et bene post superhumerale, rationale judicii sequitur; ut cum ante homines quis innocens manibus apparuerit, multo magis in conspectu summi judicis mundos corde assistere contendat, omni agens industria ut quidquid foris erga proximos agit, aut judicat, totum ex regula internae rationis probatum, ac suo Conditori placidum fulgeat. Item rationale judicii sacerdos in pectore ferre praecipitur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare. Duplex autem factum est rationale, ut facilius lapidum pondus sustineret. Sed haec duplicatio vestis in legalis (0470C)pectore sacerdotis typici nos admonet ut rationem nostri examinis et invisibilis intus arbiter probet, et nunquam humana foris existimatio merito contemnet. Seu certe duplex in pectore ferimus rationale judicii, quando et ea quae de fide veritatis, ac vita invisibili loquimur aut cogitamus, ratione fixa subsistunt; et ea quoque quae visibiliter agimus, aut agenda disponimus, aeque judicio justae discretionis probantur esse librata. Quod autem mensuram palmi habebat per quadrum, conatum indefatigabilem ac perpetuum piae intentionis ostendit. Qui enim palmo aliquid metitur, summo utique conamine dispansis digitis manum ostendit, ut possit mensuram quam quaerit plene, et absque scrupulo dubietatis tenere. Unde merito sicut per manum operatio, (0470D)ita per palmum exprimitur ipsa inflexibilis contentio bonae operationis, dum suam quisque dexteram in universa quae valet insignia virtutum dilatare satagit. Et bene idem rationale tam in longitudine quam in latitudine mensuram palmi habere praecipitur; quia sive in longitudinem vitae aeternae desiderium mentis erigat, seu in latitudinem charitatis erga curam proximi suum inclinet affectum, necesse est per omnia cor sacerdotale nequaquam segne et desidiosum manere, sed ardenti semper studio extendi ad comprehendendum bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum, etc. Haec gemmarum positio diversarum in rationali, multiplicem (0471A)variarum virtutum operationem designat, quae concordi serie disposita in sacerdotis debet corde semper apparere. Singuli autem lapides singulis patrum nominibus inscribuntur, dum sanctorum vitam rector inspiciens, quibus maxime virtutum operibus floruerunt, sedula inquisitione scrutatur; et haec cuncta in abditis sui pectoris meditando colligere, atque operando proferre satagit. Neque enim sine certi ratione sacramenti, ita utraque vestis lapidibus pretiosis redimita, ac patrum nominibus insignita est; ut ipsa nomina in superhumerali quidem duobus lapidibus unius ejusdemque generis, in rationali vero duodecim nominibus diversi generis inscripta sint. Sed quod patres in lapidibus pretiosis unius atque indissimilis generis sculpti sunt, significat aperte (0471B)quod una fides in Deum, eadem charitas, communis spes vitae coelestis omnium corda patrum replet. Quod vero diversi generis lapidibus iidem inscripti sunt, denuntiat figurate quia multiplex est varietas et gratia bonorum operum, quibus praefata sanctorum fides, spes, et charitas confirmata refulget. Quod autem in rationali quatuor ordines fuerunt, et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimarunt typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur in quatuor, principalem fidem sanctae Trinitatis non fictam teneamus? Quatuor namque ordines gemmarum habet in pectore sacerdos, quando omne quod cogitat, prudentia circumspectum, fortitudine firmum, justitia eximium, temperantia a malis omnibus fuerit secretum. Sed iidem ordines (0471C)ternas habent gemmas, cum eadem prudentia, fortitudo, justitia, temperantia, sanctae Trinitatis fuerit fide consecrata. Quia enim vita nostra in praesenti fide et operatione recta consistit, apte sacerdos, ut operatione sit praecipuus, quatuor versus gemmarum in pectore bajulat. Ut vero cum operibus fidei sinceritate sit castus, ternas in singulis versibus habet gemmas, quatenus omnibus sese intuentibus, et verae fidei confessionem et exempla semper bonae actionis ostendat, ut et ipsi imitatione rectae fidei et operationis summi membra sacerdotis mereantur effici. Possumus sane in vario decore lapidum, non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitatus, verum etiam spiritualium accipere charismata (0471D)virtutum ac miracula sanitatum. De quibus ipse Dominus apostolis: Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite (Matth. X). Et iterum: Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit (Marc. XVI). Verum sive hoc, sive illud, sive utrumque designent, recte duodenarius in rationali numerus fieri praecipitur; ut eorum solummodo actus et miracula, qui apostolicae fidei doctrinae et charitatis unitatem sequuntur, accepta Deo esse noverimus. Caeterum, si quis loquatur linguis, si quis facultates pauperibus omnes distribuat, si quis tradat corpus suum ut ardeat, si unitatem catholicae charitatis non habuerit, nihil illi prodest (I Cor. (0472A)XIII). Recte etiam duo lapides onychini in superhumerali eodem duodenario erant patrum numero sculpti, ut doctrinam fidemque apostolorum utrique populo, Judaeorum videlicet et gentium, profuturam esse designarent. Juxta quod eidem intellectuali Hierusalem, hoc est, Ecclesiae suae, Dominus per prophetam manifeste promisit, dicens: Ad dexteram enim, et ad levam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Esa. LIV). Quod autem onyx rubri fertur esse coloris, igniculos videlicet habens albis cingentibus zonis; quis non videat, quod vel ardorem charitatis, vel lucem designet scientiae comitante zona castitatis? Cujusmodi lapidibus inscripta patrum vocabula gestat sacerdos, cum exemplo praecedentium justorum, charitati, castitati, humilitati, doctrinae, (0472B)caeterisque virtutum operibus juge studium impendit. Et hoc in utroque humero, ut sive de Judaeis quis, seu de gentibus adsit, claritatem semper in doctore veritatis et pietatis, per quam ipse ad meliora profecerit, aspectet.
Facies in rationali catenulas, etc. Ordo operis, quantum nobis videtur, hic fuit. Duo erant uncini supra in duobus superhumeralis angulis impositi, et duo contra annuli in duobus rationalis annulis sursum. E quibus pendebant duae catenae aureae, quae tempore induendi inserebantur uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant, ut in sequentibus apertius scriptum est, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur. Quorum superior connexio hucusque descripta est. Sequitur autem de inferiori, (0472C)quae erat subtus ascellas. Scriptura ita subjicit:
Facies et duos annulos aureos, etc. Quod dicit: Et in oris, quae e regione sunt superhumeralis; non significat in oris superhumeralis, sed in oris illis, quae e regione sunt superhumeralis, hoc est, in oris rationalis, quae videlicet orae e regione superhumeralis sunt. Annuli enim illi, qui in ultimis et infimis erant angulis rationalis, habebant contra se in utroque latere superhumeralis aeque annulos alios, quibus ipsi vittis ligantibus jungerentur. De quibus subsequenter adjungitur:
Nec non et alios duos annulos aureos, etc. Contra faciem dicit juncturae inferioris; quia de junctura superiore, quae erat super scapulas, ante dixerat. (0472D)Inter quas videlicet juncturas hoc distabat, quod superior catenulis, inferior vero erat vittis facta ligantibus. Unde apte subjungitur:
Et stringatur rationale annulis suis cum annulis, etc. Non autem putandum est utrumque indumentum simul esse terminatum. Nam rationale, quod mensuram palmi in altitudine, sicut et in latitudine habuit, non multo amplius quam pectus solum tegere sufficiebat. Superhumerale autem usque ad cingulum pertingebat, sicut in posterioribus manifestissime ostenditur, ubi scriptum est: Haec et ante, et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos ungebat vitta hyacinthina, ne laxae fluerent, et a se invicem moverentur. Haec de (0473A)ipsa connexione superhumeralis et rationalis secundum litteram dicta sunt. Quia vero, quod saepius dictum est, superhumerale ad operum consummationem bonorum; rationale autem, ad significandam cogitationum munditiam pertinet connexio, quae haec in alterutrum sociat; recte illam mentis industriam figurate denuntiat, qua doctorum fidelium intellectus ac fides cum operatione conjungitur. Manet enim junctura fabre facta, ut a se invicem rationale ac superhumerale nequeant separari, quoniam tanta eruditione, tanto operis studio praeeminet rector, ut nihil ex eis quae facienda esse cognoverit, imperfectum relinquat; nil ex eis quae recta facere cernitur, per incuriam cordis virtute rectitudinis privet. Defluunt namque indumenta pontificis, et a se invicem (0473B)moventur, si vel decus operis boni minor cordis custodia sordidat, vel castitatem purae cogitationis integritas non sequitur perfectae actionis. Sed ne haec ab invicem valeant dissolvi, habeat sacerdos in rationali duas catenulas ex auro purissimo, id est, continuationem castae et non fictae dilectionis cordi suo firmiter affixam; quae nunquam manus et linguam illius ab aequitate puri sensus dissentire permittat. Et bene duas, ut et in his quae ad divinae cultum servitutis, et in eis quae ad fraternae subsidium necessitatis pertinent, rite ornatus incedat. Et quidem aperte opus charitatis per catenulas exprimitur aureas; quia sicut catenula ex plurimis auri virgulis una contexitur, ita charitas ex multifaria virtutum operatione perficitur. Quas profecto virgulas (0473C)exponens Apostolus, ait: Charitas patiens est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII). Habeat autem et annulos aureos, e quibus eaedem catenae pendeant; id est, jugem memoriam perpetuae et nunquam finiendae claritatis in coelesti patria, ex qua solum memoria fieri consuevit, ut continua nobis possint vincula claritatis manere. Habebat duos uncinos in superhumeralis angulis eminentes, quibus inserantur catenae, hoc est in ipso exordio cujusque bonae actionis habeat firmam Deo placendi intentionem, quae apta sit per (0473D)omnia suscipiendae et continendae in se dilectioni Dei et proximi; ita ut sive prospera seu adversa quaeque occurrerint, nunquam saluberrima piae devotionis retinacula laxet. Hoc est namque sacerdotem in utroque humero uncinos, qui catenulas rationalis excipiant, habere; et in prosperis eum, et in asperis rerum eventibus fixum Deo placendi studium gerere, et hujus intentione studii in ipsius simul et proximi amore firmari. Inserunt ergo se uncini superhumeralis catenulis aureis, quae de rationalis summitatibus offeruntur; cum ea quae mens rationabiliter de interna luce charitatis degustat, mox alacritas bene operandi libenter amplexata suscipit, ne forte citius habitus rationalis pulcherrimus (0474A)a pectore sacerdotis relabatur, si non eum perseverans boni operis uncinus, qui contineat, apprehendat. Subrogentur eisdem catenulis in auxilium et vitae hyacinthinae, quibus uterque sacerdotis habitus ad invicem copuletur; id est, ligaturae desiderii coelestis fortissimae, quae annulis aureis immissae, superhumerale cum rationali constringunt, cum agnita luce patriae perennis, in illam ineffabilem gloriam suspiramus; utique ut hanc intrare mereamur, concordi semper fide et vita, opere et professione, in tabernaculo praesentis Ecclesiae Domino servire studemus. Quod autem superhumerale strictum erat balteo, ut in sequentibus, ubi pontifex induebatur, apertius indicatur; et de superhumerali, inquit, imposuit, quod stringens balteo aptavit rationali; (0474B)quis non videat, quod custos bonorum operum fidelissima virtus est continentiae? de qua Dominus in Evangelio: Sint, inquit, lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Lumbi videlicet praecincti, per continentiam; lucernae ardentes, per operationem virtutum.
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii, etc. Semper quidem oportet sacerdotem memoriam patrum in pectore suo ferre; sed permaxime tunc, quando ministraturus coram Domino ad altare ascendit, ut quo sacratius est ministerium, eo solertius toto se permundans studio, tota industria mentis exornans et corporis, sanctorum exempla respiciat; horumque sedulus imitator existens, aptum se divinis exhibere curet aspectibus. Item (0474C)nomina filiorum Israel Aaron super pectus suum memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul quisque fidelis nunquam eorum quibus praelatus est curam intermittit habere; sed vitam jugiter illorum exhortando, increpando, et consolando, ipse confortare, et confortandum tutandumque Domino crebris in orationibus commendare satagit.
Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem, etc. Ideo doctrina et veritas in rationali judicii sive litteris impressa, seu nominis tantum sacramento erant imposita, ut pontifex eadem veste indutus, meminisset se studiis doctrinae et veritatis inquirendis, non autem curandis rimandisque saecularibus negotiis per acceptum sacerdotium fuisse (0474D)consecratum; ut quod exterius typicum in veste praefulgebat, intus in corde veraciter expressum coruscaret. Item doctrina et veritas erant in rationali positae, ut aperte figuraretur quia vestis illa non solum legalem induebant pontificem, sed et Evangelium praenuntiabat, vel ipsum videlicet Dominum, de quo scriptum est: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Vel certe apostolos ejus, imo omnes ejusdem gratiae et veritatis praecones.
Et gestabat judicium filiorum Israel in pectore suo, etc. Sacerdos judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini gestat, cum subditorum causas pro sola interni judicis intentione discutit, ut nihil (0475A)se eis humanitatis admisceat, in eo quod divina positus vice dispensat.
CAPUT VI. Tunica superhumeralis. Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam. Tunicam dicit superhumeralis, cujus pars non minima superhumerali tegebatur, ad distinctionem tunicae, quae erat interior, lineae; quarum pariter meminit superius, dicens: Haec autem erunt vestimenta quae facient; rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam. Interior autem erat linea, sive byssina, quod lini esse genus nobilissimum constat. Exterior vero tunica tota hyacinthina, nihil omnino coloris alterius admittens. Cujus speciem uniformi vita manifeste sacerdotalis, qualis esse debeat, docetur: (0475B)hoc est, supernis solum desideriis incessanter intenta, et conversationem juxta Apostolum habens in coelis, ac sui Salvatoris inde desideranter exspectans adventum (Philip. III). Quae videlicet tunica, sicut et byssina, ad pedes usque pertingebat; unde utraque Graece poderis dicta est, ut ostenderetur nil in sacerdotali vita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret, quasi aethereo colore speciosissimum, universa membra ejus a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere. Item tunica talari sacerdos tota hiacinthina vestitur, ut admoneatur opus coeleste non inchoandum tantummodo, verum etiam usque in finem in eo esse perseverandum omnibus qui salvi esse voluerint. Tunica namque hyacinthina usque ad pedes vestiri, est bonis (0475C)operibus usque ad finem vitae ejus insistere, praecipiente ac promittente Domino: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II). Et ita quia solummodo ad perfectionem bonae actionis infatigabili proposito perveniemus, si hanc fixa intentione supernae remunerationis incipimus, recte de eadem tunica subjungitur:
In cujus medio supra erit capitium, etc. Capitium quippe tunicae hyacinthinae firmissimam habet oram, et ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium bonae nostrae actionis forti radice timoris divini subnixum, et contra omnes insidias hostis antiqui probatur esse munitum. Talis namque ora, collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori (0475D)fiduciam loquendi subditis ac praedicandi coelestia maximam praebet, hoc quod ipse non solum in procursu vitae suae recte vixerit, sed ipsum quoque exordium a rectitudine coeperit, juxta exemplum beatorum Samuelis, Hieremiae, et Joannis prophetarum, qui ab ipsa infantia Spiritus sancti gratia repleti, et in doctorum ordinem sunt segregati. Vox siquidem in collo est, ideoque per collum recte loquendi usus exprimitur. Apte autem cum ora capitii per gyrum textilis fieri praeciperetur, statim adjunctum est: Sicut fieri solet in extremis vestium partibus. Sicut enim vestibus opera, ita extremis vestium partibus potest non inconvenienter ipsa operum consummatio figurari. Vel certe extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus sese quique fideles, (0476A)cum vitam hanc finire coguntur, intentius solito ab omnium labe malorum expurgare contendunt, cum metu et pavore procurantes, ne ante districtum judicem perducti, pro sordido vitiorum habitu expellantur, atque in tenebras praecipitent aeternas, quin potius appareant induti, sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: super omnia autem haec charitatem, quod est vinculum perfectionis. Et ideo veraciter indumentum nuptiale, quod in convivio suo, id est, in Eclesia sancta rex et judex noster invenire delectatur. Tunica ergo sacerdotis hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus fieri solet; cum doctor quisque egregius a tanta perfectione opus virtutum incipit, (0476B)ad quantam quilibet alius diutissime laborans, vix aliquando pervenit: cum tanto timore famulatus omni hora, juxta sermonem prophetae sollicitus ambulabat cum Domino Deo suo (Mich. VI), quantum aliquis vel moriturus, et ad judicium Domini sui ultimum ingressurus, vix habere sufficit. Verum quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, juxta hoc quod beatus Lucas descripto Evangelio dicit, fecisse se sermonem de his quae coepit Jesus facere et docere (Act. I); recte subjungitur:
Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae per circuitum, etc. Deorsum namque ad pedes tunicae fiunt, quasi mala punica et tintinnabula per gyrum, quando ad tantam excellentiam devotae Deo conversationis sacerdos pervenerit, ut nil in illo aliud quam splendor (0476C)et gratia, flosque, ut ita dixerim, varius bonorum operum videatur: nil ab illo aliud cum os aperuerit, quam suavissimus horum sonus audiatur. Quia enim in malo punico multa interius grana, uno foris cortice teguntur, recte per mala punica multifaria virtutum operatio, uno charitatis munimine undique versum tecta designatur. Fit autem eadem malorum punicorum effigies ex hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et, ut in sequentibus invenitur, etiam ex bysso retorta; quibus quatuor coloribus, quae virtutem varietas intimetur, saepius inculcatum est. His vero in medio tintinnabula permiscentur, cum neque opus sacerdotis unquam a sonitu verbi, quod loquitur, discrepat; neque a rectitudine operis (0476D)territus adversis, linguae sonitus dissentit. Unde pulchre additur:
Ita ut tintinnabulum aliud sit aureum, etc. Aurea quippe tintinnabula hyacinthinae pontificis tunicae inseruntur, et omni ex parte circundantur, cum omnis sermo ejus claritatem supernae lucis resonat, et idem sonitus, velut hyacinthinae tunicae firme infixus, operum quoque ipsius sublimitate audientium mentibus commendatur. Fiuntque bina mala circum singula tintinnabula, et circum singula mala bina tintinnabula, cum et omnia quae loquitur bonis confirmantur actibus, atque in auditorum arctius corde figuntur, et universa quae agit, quam sint rationabilia, discreto sermonis sonitu produntur. Bene autem sequitur:
(0477A)Et vestietur ea Aaron in officium ministerii, ut audiatur sonitus, etc. Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur; quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Quod si Josephi verbis intendere voluerimus, quibus dicit, mala in tunica pontificis septuaginta duo fuisse, et ejusdem numeri tintinnabula, congruit hoc figuris mysteriorum; ut sicut in humero ac pectore apostolicum ferre numerum jussus est, ita etiam discipulorum septuaginta duorum circa pedes numerum adsignatum haberet. Constat enim quod sicut duodenarius apostolorum numerus episcopalis gradum dignitatis inchoavit, sic discipuli septuaginta duo, qui et ipsi ad praedicandum verbum sunt missi a Domino, gradum sacerdotii (0477B)minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, sua electione signarunt. Unde et illorum numerus in ultima parte sacerdotalis habitus, ille in prima figuratus est. Decebat enim, ut qui majores gradu in corpore summi sacerdotis, hoc est in Ecclesia Christi, erant futuri, sublimiorem in habitu typici pontificis locum typice haberent. Verum si quis ipsos etiam numeros utriusque ordinis mystice vult interpretari, duodecim gemmas Aaron in pectore praeferebat, ut significaret tempus instare futurum, quo fides sanctae Trinitatis in omnibus quadrati orbis partibus generi humano praedicaretur; vel certe, sicut et supra docuimus, duodecim gemmas, id est, ter quaternas gestabat, ut omnes admoneret doctores opera justitiae quae quatuor virtutibus principaliter (0477C)comprehenduntur, simul cum fide veritatis, quae in Trinitate est, et ipsos habere semper, et suis commendare discipulis. Portabat et septuaginta duo tintinnabula aurea, cum totidem malis punicis, ut ostenderet mystice, quod eadem fides et operatio justitiae universum esset mundum ab errorum tenebris ad veram lucem perductura. Tres namque dies ac noctes habent horas septuaginta duas. Et quia sol iste visibilis, omnes mundi partes in septuaginta duabus horis supra infraque lustrando tribus vicibus circuit; apte hic numerus tintinnabulorum et malorum diversi coloris, tunicae pontificis inditus est, ad docendum figurate, quod Sol justitiae Christus orbem esset illuminaturus universum, eique donum praebiturus, (0477D)et verae fidei, quae est in agnitione et confessione sanctae Trinitatis, et bonae operationis, quae in variarum flore est ac splendore virtutum. Possumus sane in duodenario numero gemmarum rationalis etiam hoc intelligere figuraliter expressum, quod idem Sol justitiae cuncta nostra tempora, cunctas orbis nostri plagas sua esset luce repleturus; in exemplum solis mundani, qui per menses duodecim signiferum lustrare circulum, et totum ambire mundum consuevit. Nam et hoc quod quatuor ordines in rationali ternos habebant lapides, congruit anni vertentis ordini, qui per ternos menses in quatuor tempora distinguitur. Annum autem in Scripturis vocari totum hoc salutis nostrae tempus, quo pro aeterna retributione certamus, testatur ipse Salvator, (0478A)qui. juxta sermonem Esaiae, missus est praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Esa. LXI): cum de eodem anno et Psalmista canit, dicens, Benedices coronae anni benignitatis tuae (Psalm. LXIV). Quibus enim in praesenti dedit benignitatem rectae fidei et operationis, dabit in die retributionis coronam perpetuae benedictionis.
CAPUT VII. Laminae aureae. Facies et laminam de auro purissimo, etc. Lamina vero aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domino, sive sanctum Domini ut in sequentibus appellatur, sculptum est, sacratius caeteris erat indumentis illius. Et merito quia sicut divina potentia cunctis quae creavit supereminet, ita oportebat, ut nomen ejus caeterum (0478B)pontificis habitum ornatumque transcendens, altius praeemineret, et velut cuncta sanctificans eximiam in ejus fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrae fiduciam, quam in fronte portamus, dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Et recte hoc unum in toto pontificis habitu de auro est solo factum, ut munditiam cordis sive corporis, in qua mysteria redemptionis nostrae recondere vel gestare debeamus, ostenderet. Vel certe auro inscriptum in fronte sacerdos sanctum Domini gestat, ut insinuet mystice quod ita passionem Domini et Salvatoris nostri, per quam redempti sumus, venerari, et amplecti debemus, ut claritatem in illo divinae majestatis, per quam creati sumus, pariter (0478C)confitendum esse noverimus: ita mortem assumptae ab illo humanitatis confiteri, ut eamdem mox humanitatem in aeternam de morte gloriam resurrexisse fateamur. Sanctum autem Domini, quod in lamina sculpi jubetur, nomen ejus sanctum et venerabile significat; quod apud Hebraeos quatuor litteris vocalibus scribi solet, hoc est cujus interpretatio lingua eorum ineffabile sonat, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu creaturae nullius potest. Et quia nihil de eo satis digne dici potest, ideo ineffabilis rectissime vocatur, juxta illud Apostoli: Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra (Phil. IV). Et Psalmista: Magnus, inquit, Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psalm. CXLIV). Et bene quatuor (0478D)litteris idem nomen Domini in fronte pontificis erat scriptum; propter videlicet significantiam totidem partium dominicae crucis, quam in fronte portaturi eramus, hoc est supremam, dextram, laevam et infimam. Item sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, quando expurgati a sordibus vitiorum, quae ex primo parente habuimus, imaginem et similitudinem nostri Conditoris, ad quam creati sumus, in nobis recipimus; et hanc nos recepisse non in secreto celamus, sed cunctis palam factis, et voce promulgamus, juxta illud Apostoli: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor XV). Quod loquens ad Colossenses apertius explicat, dicens: Nunc autem deponite (0479A)et vos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, nolite mentiri invicem, exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induite vos novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III). De quo videlicet sancto Domini et Joannes in Apocalypsi scribit: Vidi, inquiens, Agnum stantem supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV). Qui rursus claritatem supernae patriae describens, ait: Et sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi, et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum (Apoc. XXII). Cum ergo idem nomen sacratissimae venerationis omnes Agnum (0479B)sequentes, hoc est, universi fideles, in ipsa suae professionis fronte debeant habere; quanto magis necesse est eos qui, accepto sacerdotio ac magisterio spirituali, ducatum gregis dominici sortiti sunt, exemplum virtutis omnibus in seipso ostendere? Ligatur autem lamina, quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis; cum spe coelestium bonorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius vel sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem nostri Conditoris ac Redemptoris intemeratam servare contendimus, quo nullum esse aliud salutis iter cognovimus. De figura tiarae in sequentibus suo loco dicetur. Verum, quia sacerdos tantae industriae, talis esse debet meriti apud Deum, qui peccata populi sua exhortatione, (0479C)increpatione, admonitione corrigere et castigare, suisque valeat precibus abluere, recte subjungitur:
Portabitque Aaron iniquitates eorum, etc. Portat namque pontifex iniquitates subditorum, id est, exportat et aufert, eum aut eos docendo poenitentiam commissorum provocat, aut pro poenitentibus supplicando gratiam ejus justi judicis conciliat. Facit autem hoc in muneribus et donariis, quae ipsi obtulerunt Domino, et sanctificaverunt, cum pro bonis operibus fructibus dignis poenitentiae, id est, eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae fecerint, poenitentes a reatu scelerum, quae quondam patraverunt, absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina, et in habitu pontificis mystice figuravit, et in (0479D)verbis sacri eloquii manifeste docuit. Sed longe aliter, proh dolor! quidam praesulum faciunt, qui et donaria sive munera accipere, imo exigere volunt a populo, et nil pro iniquitatibus ejus, ut exportentur et castigentur, veniamque accipiant, curant laborare, cum ob hoc solum dona temporalia sumere debeant a subditis, quod eos aeterna bona praedicando ab errore correxerint, atque ad viam veritatis deduxerint, ad imitationem primorum sanctae Ecclesiae doctorum, qui illis a quibus temporalia percipiebant subsidia, confidenter aiebant: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX)? Verum quia praesul quisque sive minister verbi, ita solum pro subditis efficaciter laborare, sive praedicando verbum, seu Domino supplicando potest, si (0480A)animus ipsius semper divini nominis sit memoria praeditus, apte subjungitur:
Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Si enim lamina nomine Domini scripta semper fuerit in fronte Aaron, placabitur filiis Israel Dominus; quia cum doctor ipse fideliter se divino servitio puraque mente subdiderit, mox etiam subditi exemplis illius, ac monitis accensi, et ipsi recte vivere, gratiamque interni aspectoris promereri satagunt.
CAPUT VIII. Tunica byssina et tiara. Stringesque bysso tunicam. Haec est tunica interior, quam supra lineam strictam nuncupat. Quare autem linea stricta sit dicta, vel bysso stringi praecipiatur, jam superius expositum est, et nunc adjiciendum; (0480B)quia solent milites habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris, et strictas corporibus, ut expediti sint, vel ad cursum, vel ad praelium dirigendo jacula, tenendo clypeo, ense librando, et quocunque necessitas traxerit; qualem et Joab habuisse legitur, quando Amasam interfecit (II Reg. XX), stricta scilicet ad mensuram habitus sui. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei utuntur hac tunica, ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant. Haec tunica, quia sicut hyacinthina ad pedes usque pertingebat, et ipsa Graece poderis, id est, talaris, vocata est, cujus significatio mystica in promptu est: cum enim constet, lino vel bysso continentiam et castitatem significari corporis nostri, juxta quod saepius supra explicatum (0480C)est, strictam habent lineam, sive tunicam de bysso sacerdotes, cum propositum continentiae nequaquam enerviter et fluxa mente custodiunt. Sed tanta prorsus instantia, ut nil belli concupiscibilis caro contra spiritum, aut contra carnem gerat spiritus. Lineam habent strictam, cum concupiscente ac deficiente omnimode anima, in atria Domini cor illorum pariter et caro socia germanitate exsultant in Deum vivum. Haec autem linea non solum stricta, verum etiam poderis est, videlicet ad pedes usque descendens, cum continentia non unicuilibet membro violenter imposita, sed in toto est corpore delectabiliter consummata. Haec etenim linea, manus ac brachia debet stringere sacerdotis, ne quid nisi (0480D)utile faciant; pectus, ne quid inane cogitet; ventrem, ne delicias ultra modum appetendo, Deum se gulosis facere praesumat; subjecta etiam ventri membra, ne lasciviendo totam sacerdotalis habitus pulchritudinem corrumpant; genua, ne ab orationis instantia torpeant; tibias et pedes, ne ad malum currant. Induatur ergo sacerdos primo linea stricta, ut et corpus ab iniquis operibus, et a pravis mentem cogitationibus compescat. Accipiat deinde hyacinthinam, ut post districtionem continentiae salutaris, aeque corpus et animum spiritualium virtutum habitu venustet. Verum quia sensus quinque sunt corporis, visus, gustus, olfactus, auditus, et tactus; quorum primi quatuor proprie capitis, ultimus toti est corpori communis; tunica haec, quam diximus (0481A)utraque proprie, continentiam tactus, et justitiam designat. Consequenter vero et aliorum quatuor sensuum, quam sit vel curanda innocentia, vel sanctificatio conquirenda, figurato pontificis habitu monstratur, cum dicitur:
Et tiaram byssinam facies. Tiara namque, quae et cidaris, et mitra vocabatur, caput tegebat et ornabat pontificis; ut hoc indumento admoneretur, omnes capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi ejus viderent vanitatem, vel aures libentius audiendo opprobrium acciperent adversus proximum suum, vel os abundaret malitia, et lingua concinnaret dolum; sive etiam cor crapula et ebrietate gravaretur, vel olfactus aspersum myrra, et aloe, et cinnamomo lectum meretricis amplecteretur. Quin potius oculi (0481B)ejus viderent aequitatem, aures inclinarentur ad audienda verba prudentiae, dulcia essent faucibus ejus eloquia Domini super mel et favum, donec superesset halitus in eo, non loqueretur iniquitatem, nec ab innocentia sua recederet. Curandum et de quinto sensu, qui toti est corpori communis, ut fiat illud propheticum: Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere (Esa. LII). Et sicut admonet Apostolus: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. II). Qualiter autem tiara haec fuerit facta, Josephus docet (Antiq. III, 2), dicens: Super caput autem gestat pileum in modum parvuli calami aut cassidis, quod extenditur supra summitatem capitis, et modice verticis medietatem excedit; et tale est, (0481C)ut videatur ex lini textura confectum, habens vittas quae convolutae saepius connectuntur, nec facile dilabatur. Qui videlicet Josephus huic pileo superadditum esse narrat aliud majus velamen, quod totam capitis superficiem celaret: aptatum perfecte, ne laborante sacerdote circa sacrificia corruat; quod tamen cujus esset coloris non ostendit. Et haec quidem de minoris sacerdotis pileo. De pontificis vero tiara hoc modo testatur: Pileum autem priori similiter operatum habet pontifex, sicut reliqui sacerdotes, et alium consutum ex hyacintho variatum. Circumdatur autem ei et aurea corona, tribus vicibus facta, supra quam surgit in media fronte, quasi caliculus quidam aureos, similis herbae, quae apud nos acharo nuncupatur, (0481D)quam Graeci Hyoscyamon dicunt. Et paulo post descripta mirabili varietate subintulit, dicens: Habet autem flores similes plantagini, et per circuitum tota corona his floribus est caelata, ab occipitio usque ad utrumque tempus; in fronte vero hoc quidem non habet, sed lamina est aurea, quae sacris litteris Dei nomen habet inscriptum. Haec quidem de secundo velamine et coronis pontificum aureis Scriptura sancta tacere videtur. Coronarum vero breviter fecit in sequentibus mentionem, dicens: Fecerunt et tunicas opere textili Aaron et filii ejus, et mitras cum coronulis suis ex bysso (Exod. XXXIX). Sed de qua materia factae essent, non dixit. Cum enim dicat, Et mitras cum coronulis suis ex bysso, poterat intelligi utrasque ex bysso factas esse, si non Josephus (0482A)coronas esse aureas designaret, qui stante adhuc templo, et legali observantia celebrata, cum esset de genere sacerdotali, facillime potuit modum omnem sacerdotalis indumenti, non tamen legendo, sed et videndo cognoscere. Verum sive byssinae seu fuerint aureae coronulae, cum constet eas factas esse cum mitris, dicamus breviter de figura. Mitras cum coronulis habent sacerdotes ex bysso, qui sic visum, auditum, gustum, olfactum, et tactum suum in venustate castimoniae custodiunt, ut pro eadem custodia se coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se, accipere sperent. Nam qui sic continentiae vel bonis operibus studet, ut pro his aeterna praemia retributionis quaerere negligat, mitram quidem byssinam habere videtur in capite, sed coronulas non (0482B)habet; quia videlicet imaginem virtutis coram hominibus praefert, sed mercedem virtutis cum Domino non invenit. Sive ergo coronulae fuerint aureae, claritatem perpetuae lucis significant; sive fuerint byssinae, ipsam nostri corporis immortalitatem, quae perennis futura est, figurate denuntiant. Et recte sacerdos cum stolis byssinis coronas superadditas gestat, ut et in continentia ipse sua jugiter aeterna praemia meditetur, et in sanctificatione continentiae vel bonae operationis simul eadem gaudia supernae beatitudinis audientibus promittat; ne si absque spe retributionis pondus imponat laboris, jugum Christi suave, atque onus leve asperum suis auditoribus reddat, et durum. Cum vero Dominus tiaram faciendam praeciperet, addidit:
(0482C)Et balteum opere plumarii. De cujus videlicet facta baltei manifestius in posterioribus scriptum est. Cingulum vero fecerunt de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, opere plumario. Hoc cingulum, ut Hieronymus ex Josepho scribit, in similitudinem pellis colubri, quam exuit in senectute, sic in rotundo textum est, ut marsupium longius putes. Textum autem sub tegmine cocci, purpurae, hyacinthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem, atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores et gemmas non artificis manu contextas, sed additas arbitreris. Habebatque latitudinem quatuor digitorum, quo cingulo proprie pontifex utebatur, et eo tunica hyacinthina, simul et superhumerale (0482D)stringebatur. Nam in sequentibus aperte de conjunctione superhumeralis et rationalis dictum est: Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum et annulis fortius copulata; quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxe fluerent, et a se invicem moverentur. Nulli autem dubium, quin balteus sive cingulum, cui superhumerale astringebatur, tunicam hyacinthinam, quae et superhumeralis tunica vocabatur, cingebat; cuncta etenim quae hucusque dicta sunt, ad pontificis habitum pertinent. Dehinc consequenter filiorum ejus simul baltei et caetera indumenta exponuntur, cum dicitur:
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos, etc. Neque de balteis eorum, utrum et ipsi opere plumarii, (0483A)an unius coloris fieri debuerint, aliquid decernitur. Dicendum igitur primo de balteo pontificis, qui de quatuor coloribus illis nobilissimis ac Deo dignis factus est; quia apte talem haberet pontifex, quem singulari virtutum decore semper oportebat accingi. Apte pontifex variante flore colorum fulgentium accinctus incedebat, quia sicut alius quilibet necesse est industria continentiae praecingatur, ne caro repugnans spiritui internam mentis pacem aliquando conturbet; ita pontifex ac doctor fidelium, edomito jam omni concupiscibili motu animi sive corporis, ipsa virtutum gloria debet circumdari, ut juxta exemplum floris illius qui egressus est de radice Jesse, id Domini Salvatoris sit justitia, cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Tunicae autem (0483B)lineae, et baltei ac tiarae, quae, filiis Aaron in gloriam et decorem fieri praecepta sunt, quid nobis interni decoris et gloriae commendent, facillime ex his quae superius exposita sunt, intelligi valet. Tunicas namque habent sacerdotes lineas, cum totum corpus suum candori castitatis dedicant. Balteis tunicas cingunt, cum eamdem castimoniam vigilanti mentis custodia circumspiciunt, ne conscientia illius desidiosiores erga bonorum operum exercitia remaneant, ne per jactantiam castimoniae, ipsius etiam castimoniae meritum perdant. Qui enim tunica talari indutus absque cingulo incedit, defluit tunica, ac relicto corpore ventis et frigoribus intrandi spatium tribuit; quin et praepeditis gressibus incedendi usum retardat; vel etiam calcantibus se causa efficitur (0483C)ruinae. Sic nimirum castimonia carnis saepe nonnullis castimoniam cordis adimit, cum tanto segnius bonis insistere operibus curant, quanto minus perspiciunt, quia nil castimoniae custodia absque aliorum augmento bonorum valeat, quae tamen, adjunctis bonis actibus, magnam habenti gloriam conquirit. Denique virginibus stultis nil castitas profuit carnis, quibus veniente sponso lumen defuit internae puritatis. Accingantur ergo filii Aaron tunicis lineis, ut castitatem habeant. Sacerdotes accingantur balteis, ne ista castitas sit remissa et negligens; ne vento elationis animum perflandi aditum praebeat, ne crescente iniquitate, refrigescere faciat charitatem ipsorum, ne bonorum gressus operum jactantia suae (0483D)praesumptionis impediat, ne praepedito virtutum cursu, ipsa etiam terrestris concupiscentiae sordibus polluta vilescat, et ad ultimum auctorem suum ad ruinam superbiendo impellat. Accincti autem sacerdotes accipiant et tiaras in capitibus, ut post vigilantem et circumspectam corporeae castitatis custodiam, ipsius etiam visus, auditus, gustus, et olfactus Deo digna, et custodia teneatur et cura.
CAPUT IX. Feminalia. Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, etc. Omnibus quidem his vestiendus erat Aaron et filii ejus; sed ea distinctione, ut ipse quidem omnibus his uteretur, filii autem ultimis tribus, quae illorum proprie nomini ascripta sunt, cum dicitur: Porro (0484A)filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam et decorem. Quod vero sequitur:
Facies et feminalia linea, etc. Ad utrosque simul, et Aaron scilicet et filios ejus, sicut etiam ipsa verba manifeste probant, pertinet; sicque fit ut Aaron ipse cunctis quae commemorantur octo vestibus induatur, feminalibus videlicet lineis, tunica linea, hyacinthina superhumerali, rationali, balteo, tiara, petalo aureo. Filii vero ejus quatuor tantum ex his, id est, feminalibus, linea stricta, cingulo et tiara utantur. Verum, quia de caeteris supra tractatum est, feminalia haec quae ad operiendam carnis turpitudinem fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae ab appetitu copulae conjugalis cohibet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris (0484B)potest ministerium consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut contracta uxoriae conjunctionis foedera solverit. Quod videlicet genus virtutis nulli per legem Dei necessario imperatum, sed voluntaria est devotione Domino offerendum, dicente ipso de hoc: Non omnes capiunt verbum istud (Matth. XIX). Ad quam tamen benigna mox exhortatione eos, qui possint, invitat dicens: Qui potest capere, capiat. Et paulo post eisdem qui vel uxorem, vel alios cognatos, et implicamenta mundi hujus propter ipsum reliquerint, centuplum promittit in hac vita praemium, et in saeculo futuro vitam aeternam. Unde certe gratia distinctionis non Moyses hoc indumento vestiri Aaron et filios ejus jubetur, sicut de prioribus dicitur: Vestiesque his omnibus Aaron (0484C)fratrem tuum, et filios ejus cum eo. Sed facies, inquit, feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae. Ipsi, inquit, operiant carnem turpitudinis suae, tu feminalia pontifici et filiis ejus facies, tu castitatis regulam docebis, tu abstinendum ab uxorio complexu eis qui sacerdotio functuri sunt intimabis. Nulli tamen violentum hujusmodi continentiae jugum impones; sed quicunque sacerdotes fieri, ac ministerio servire altaris volunt, ipsi sua sponte uxorum servi esse desistant. Quod ubi perfecerint, et suscepto semel continentiae proposito ministros se sanctuarii atque altaris fore consentiunt, aderit lex divina, quae velut caeterum illius habitum sacerdotibus congruum imponens, quomodo vivere vel docere debeant abundanter instituat, congaudensque spontaneae (0484D)ipsorum devotioni, dignum sacerdotio decus sapientiae, patientiae, mansuetudinis, misericordiae, zeli spiritualis, humilitatis, timoris Domini, caeterorumque hujusmodi ornamentorum superaddat; alioquin iniquitatis rei moriuntur. Mortem namque certissimam incurrit animae, si quis luxuriose vivens, sacerdotalem sibi usurpare gradum praesumit. Qui sensus subsequentibus quoque Domini verbis affirmatur, quibus post pauca subjungit:
(Exod. XXIX.) Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, etc. Nam neque hic aliquid de feminalibus a Moyse accipiendis praecipitur: unde liquido constat, quod se hoc genere vestimenti ipse prius Aaron ac filii ejus induerant, et sic ad manum Moysi lavandi. (0485A)induendi, ungendi, et consecrandi intrabant. Ubi et hoc notandum quod consecraturus eos Moyses, primo lavit aqua, et sic habitum illis sacri gradus imponit; quia nimirum necesse est, ut qui ad officium altaris promovendus est, majoribus se solito fluentis lacrymarum sive compunctionis tempore dedicationis abluat, ut quo mundior ad gradum accipiendum accesserit, eo perfectius acceptum consummet. Posset autem in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si qua esset consequentia: ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non talium ordinationi contradiceret Apostolus, dicens: Non neophytum ordines, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli: indutus vero sacris vestibus pontifex, (0485B)mox oleo unctionis perfunditur, ut per gratiam Spiritus sancti consecratio perficiatur; non quod ea quae praemissa sunt indumenta virtutum absque gratia Dei possimus habere, sed quia majus necesse est auxilium gratiae tribuatur a Domino, ubi quis vel majorem conscenderit gradum, vel plurimorum fuerit regimini praelatus. Notandum interea quod cum in hoc libro Exodi, Aaron octo vestibus induendus asseratur, videtur in Levitico addita et nona, balteus videlicet, quo linea fuerit tunica ante indutam hyacinthinam praecincta. Sic etenim scriptum est: Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, ac cingens eum balteo, et induens tunica hyacinthina; et desuper humerale imposuit, quod stringens cingulo aptavit rationali (Levit. VIII). Sed quomodo hoc factum (0485C)fuerit, patet manifeste ex eis quae explanata sunt, figura vestitus intellectualis.
CAPUT X. De quatuor vestium sacerdotalium coloribus, et quatuor elementis, et consecratione sacerdotum. Verum quia de habitu sacerdotali, sequentes dicta patrum, breviter ista perstrinximus, notandum putavimus ex hoc quod quatuor illi colores eximii, de quibus factus est, totidem mundi elementis congrua comparatione aptantur. Byssus sive linum terrae, quod ex ea nascuntur; purpura aquis, quod ex marinis conchyliis tingitur; hyacinthinus et coccus aeri et igni ob coloris similitudinem. Coccusque fuerit bis tinctus, eo quod ignis gemina sit virtute praeditus, (0485D)lucendi videlicet et incendendi. Aiuntque Hebraei, quia ideo pontifex omnium figuram elementorum in suo habitu gestaverit, quia non solum pro Israel, sed pro omni mundo immolans rogare debuerit. Quibus nos non incongrue forte addere valemus, quod in unoquoque hominum figura omnium elementorum continetur: ignis in calore, aeris in halitu, aquarum in humore, terrae in ipsa soliditate membrorum. Unde et a physiologis Graece homo microcosmos, id est, minor mundus vocatur. Quod et si aurum quid in eodem habitu juxta intelligentiam hanc significet, quaeris, rationabilem in eo interioris hominis virtutem intellige. Unde et in eo proprie sanctum Domini scriptum est: quia non nisi per hanc quisque ad cognitionem sui Conditoris ascendit. Hinc (0486A)etenim Apostolus dicit, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). Et ideo nobis Scriptura pontificem Veteris Testamenti sic vestitum ostendit, ut sciat et nostri temporis pontifex pro toto se genere humano, maxime autem pro his qui cognoverunt veritatem, signumque fidei illius in fronte portant, intercedere debere, Apostolo admonente ac dicente: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II). Quod si in pontifice, quem consecrat Moyses, Dominum Salvatorem intelligimus, jure in habitu suo totius mundi figuram simul, et hominis habet. Ipse est enim, ut Apostolus ait, splendor gloriae, et figura substantiae Dei Patris, (0486B)portansque omnia verbo virtutis suae. Ipse Agnus Dei, qui tollit peccata mundi: ipse sacerdos in aeternum, omni sanctitatis ornatu praeclarus, non quem natus in carne per exercitium laboris accipere meruit, sed quem in utero Virginis incarnatus, perveniente gratia Spiritus sancti, totum simul accepit (Hebr. I). Cujus sacerdotii interpellationem pro nobis pulcherrime commendans Apostolus ait: Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium: unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens, ad interpellandum pro eis (Hebr. VII). Cujus etiam aeque indumenta et ornamenta virtutum commendans adjunxit: Talis enim decebat, ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatis, et excelsior coelis factus. Qui vere (0486C)habuit laminam in capite suo auream, in qua esset sanctum Domini sculptum; quia venit in nomine Patris, dicens: Ego in Patre, et Pater in me est; et, Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, coelesti designatur oraculo. Sequitur autem hinc etiam modus consecrationis, quo vel ipsos, vel tabernaculum cum omni supellectili sua dedicari oporteat.
Oblatis videlicet Domino vitulo, etc. Quae nimirum cuncta, sive operum devotionem bonorum, ac munditiam fidei, sive gratiam divinae illustrationis, sola consecrari per sacerdotes, figurate demonstrant. Quis etenim nesciat, immolationem ac sanguinem (0486D)illorum animalium, mortem aspersionemque designare sanguinis Domini nostri, per quam et a peccatis absolvendi, et in bonis operibus sumus confirmandi? Panes quoque azymi quid mysterii Salvatoris contineant, docet Apostolus dicens: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Conspersa sunt autem, sive lita oleo crustula et lagana; ut admoneremur, opera habere non solum a fermento malitiae et nequitiae castigata, sed et pinguedine charitatis divinis digna conspectibus. Vel certe crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum universa quae facimus, per internam sancti Spiritus gratiam in cordis nostri devotione pinguescunt. Lagana oleo lita offerimus, cum (0487A)etiam foris hominibus spiritualia esse quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus. Quibus nimirum oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per opera bona et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae Domino donante conquirimus. Expletis autem mandatis hujusce consecrationis, Aaron et filiorum ejus, redit Scriptura percipere etiam de factura altaris incensi, in quo idem Aaron quotidianum adolere thymiama deberet.
CAPUT XI. Altaris incensi descriptio. (Exod. XXX.) Facies quoque altare ad adolendum thymiama, etc. Si altare holocausti, de quo supra dictum est, generaliter vitam designat justorum, qui carnem suam quotidie crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, (0487B)atque in hostiam viventem Domino offerre consuerunt; quid hoc altare ad adolendum thymiama factum, nisi specialem quorumdam perfectorum vitam significat? Neque enim frustra in illo carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum; nisi quia in illo figurabantur hi qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec Domino immolantes, omnes sui corporis sensus per ignem sancti Spiritus ejus voluntati dedicant: in isto autem illorum typus exprimitur, qui majore mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt: nil quidem de carne, quod se impugnet, nil de conscientia peccati unde conturbentur ac paveant, habentes, sed dulcium profusione lacrymarum optantes (0487C)venire, et apparere ante faciem Dei. Unde apte hoc altare intus in vicinia veli et arcae, illud ante tabernaculum foris positum est; quia nimirum illi in conspectu sanctae Ecclesiae cunctis in exemplo virtutum praefulgent; isti altioris ardore desiderii, contemplationi futurae beatitudinis etiam corpore detenti non minimum propinquant. Apte illud aere, hoc vestiri auro praecipitur: aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est; aurum vero quantum sono succumbit, tantum splendore praestat aeramento. Unde certe aeneum altare, in quo carnes incendebantur, et sanguis fundebatur victimarum, illorum gestat typum, qui edomitis et velut Deo immolatis voluptatibus carnis, perseveranter viam veritatis, (0487D)quam semel inchoavere, peragunt, et hanc quoque proximis incedendam crebro sermone praedicationis insonant. Porro aureum altare illis convenienter aptatur qui amplius gratia supernae claritatis illustrantur; sed minus aliis quae in secreto de interna suavitate gustent, dicendo aperiunt: minus eructare proloquendo sufficiunt, quanta ipsi intus dulcedine in abdito vultus Dei reficiantur. Apte etiam altare thymiamatis quanto metalli fulgore praecellebat, tanto mensura minus fuit; quia quo sanctiores quique in Ecclesia, eo sunt pauciores. Apte de eisdem lignis setim, quae albae spinae similia esse, et incorruptibilia diximus, utrumque altare fieri praecipitur: quia nimirum una est fidei non fictae firmitas, qua omnium corda electorum praemuniri, atque ad suscipiendum (0488A)ignem dilectionis, et offerenda Deo virtutum libamina debent praeparari: quia omnibus generaliter pusillis cum majoribus loquitur Apostolus, dicens: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII): quod est aliis verbis dicere. Praecidamus, et auferamus a nobis spineta vitiorum, et punctionum aculeos titillantium, quos terra corporis nostri ex peccato primae praevaricationis nobis germinare consuevit, et quasi quadam bipenni sedulae castigationis incidentes excolamus strenue interiorem simul et exteriorem hominem nostrum, qui dignus fiat, accepto sancti Spiritus igne, hostiam virtutum in conspectu sui Conditoris offerre. Apte unus ac non dispar erat ignis, qui in hoc altari victimas, (0488B)in illo thura incendebat; quia nimirum unus est spiritus, qui cunctorum mentes fidelium variante donationum gratia vivificat. Quod autem altare incensi quadrangulum fuit, unum habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, duos vero in latitudine, longitudo ad longanimitatem patientiae, ut in expositione altaris holocausti dictum est, latitudo ad amplitudinem dilectionis, altitudo pertinet ad sublimitatem spei, per quam in laborum tolerantia temporalium, et hilaritate dilectionis sincera mente gaudemus. Unius autem est cubiti et longitudo et latitudo altaris, quando summi quique et perfecti in Ecclesia viri, nullius alterius rei quam perpetuae retributionis intuitu, et mala temporalia aequanimiter ferunt, et quaecunque valent proximis per charitatem bona impendunt. (0488C)Item, quia charitas patiens est, benigna est. Patiens videlicet, ut illatam a proximo injuriam toleret: benigna, ut cujus adversa tolerat, illi etiam, cum opus habuerit, officia pietatis exhibeat. Recte altare thymiamatis in longitudine et in latitudine quadrangulum fieri jubetur; ut insinuetur, quia perfectorum animus foederatis ad invicem virtutibus, quantum diligere fratrem, tantum et ferre sufficit, et quantum per patientiam sustinere potest molestiam ejus, tantum praestare ei per dilectionem suae pietatis benevolentiam potest. Duos autem habet cubitos in altitudine, quia duplex sese praemium in futura vita accepturos sperant electi, unum videlicet quietis animarum, cum corruptibile hoc et mortale corpus (0488D)exuentes, coeleste regnum intraverint; aliud cum recepto eodem corpore incorrupto atque immortali, perfectius in praesentia sui Conditoris exsultabunt, impleta promissione prophetica, quae dicit: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis (Isa. LXI).
Cornua ex ipso procedent, etc. Cornua saepe in Scripturis solent eminentiam designare fidei et virtutum: per quam obviantia nobis antiqui hostis certamina obtundere ac superare debemus, dicentes cum propheta Domino: In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Psalm. XLVIII). Qui mox de quo cornu dixisset, subdendo declaravit dicens: Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Sicut e contra, nonnunquam bella vitiorum, quae nos expugnare moliuntur, (0489A)cornuum nomine solent indicari. Quod utrumque breviter complexus per prophetam Dominus dicebat: Et omnia peccatorum cornua confringam, et exaltabuntur cornua justi (Psalm. XLVII). Unde bene in lege cornuti tantum generis animalia munda esse, et populo Dei comestibilia decernuntur. Quae enim ruminant atque ungulam findunt animalia, ea etiam constat esse cornuta; ut ostendatur mystice quod illi tantum Ecclesiae Dei spirituali conjunctione possunt incorporari, qui fortitudine fidei ad bella vitiorum existere probantur invicti. Procedunt autem cornua ex ipso altari thymiamatis, cum opera virtutum electi, non ad faciem hominum specie tenus ostendunt, sed ex interna mentis radice, fixo atque immobili exercent affectu. At contra hypocritae, quasi cornibus (0489B)aliunde mutuatis, habentes speciem pietatis, virtutem ejus negant. Quibus apte congruit illa Aesopi fabula, qua refert cornicem involutis pavonis pennis exornatam, frustra de sua esse pulchritudine gloriatam, imo propemodum zelo exardescente pavonum, omni pennarum virtute, et ipsa vita esse spoliatam. Vestitur altare auro purissimo, cum perfecti quique vera internae sapientiae luce refulgent, cum in omnibus quae agunt, splendorem charitatis velut quotidiani gloriam habitus permonstrant, cum memoriam sibi perpetuae claritatis semper inesse cunctis sese videntibus sive audientibus ostendunt, cum se ante omnia regnum Dei et justitiam ejus cogitare et quaerere manifestant. Et bene tam craticula altaris, quam parietes et cornua vestiri auro jubentur. Craticula (0489C)quippe intus in medio erat altaris ad suscipienda nimirum thymiamata parata. Parietes vero foris parebant, cornua et ipsa foris parentia speciali fastigio altius eminebant. Deauratur autem craticula, cum in interiore homine nostro per fidem resplendet Christi gratia. Deaurantur parietes, cum eadem gratia dominicae dilectionis per bona se exterius opera dilatat. Deaurantur et cornua, cum ipsa fiducia fortitudinis justorum, qua adversarios veritatis, sive per patientiam fortiter ferre, seu per sapientiam prudenter refellere, vel corrigere didicerunt, internae lucis in omnibus fulgore coruscat. Et quoniam tales jure dicere possunt: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est (0489D)mihi corona justitiae (II Tim. IV), recte subditur.
Faciesque ei coronam aureolam per gyrum. Corona etenim aureola per gyrum fit altari thymiamatis, cum sancti pro nobis quae se egisse meminerint, praemia praestolantur aeterna. Et bene per gyrum altaris corona fit, ut omnia quae fecere, coelesti mercede digna esse doceantur: neque aliquid in talibus remanere, quod post absolutionem carnis, purgatorio debeat igne castigari. Item altare incensi coronam habet auream per gyrum etiam in eis qui, etsi minores sunt meritis, nec palam protestari audent, certam sibi boni certaminis ac servatae fidei repositam esse mercedem, cuncta tamen quae agunt, intentione Deo placendi, et spe agunt percipiendae ejusdem supernae mercedis. Sequitur:
(0490A)Et duos annulos aureos sub corona, etc. Possunt quidem in his annulis, quibus altare portabatur, juxta quod supra in altari holocausti, arca et mensa expositum est, quatuor Evangeliorum libri non inconvenienter accipi, per quorum fidem ac doctrinam sancti portantur, atque a terrenis cogitationibus sublevati, per eremum hujus vitae quotidianis bonorum operum profectibus coelestem feruntur ad patriam. Verum quia ibi manifeste quatuor circuli fieri, duo videlicet in latere uno, et duo in altero praecipiuntur, hic autem tacito numero quaternario duo annuli per singula latera fiunt: pro certo ibi apertius evangelistarum numerus claret, hic vero etiam aliud quiddam mysterii spiritualis, quod ad dilectionem Dei et proximi summe respiciat, inest. Per singula etenim (0490B)latera annulis aureis circumdatur altare; quia cor electorum hinc et inde Dei ac proximi dilectione confirmatur. Quae bene annulis comparatur, quia evacuata in fine prophetia, destructa scientia, cessantibus linguis, ipsa nunquam cessabit. Duo sunt autem annuli per singula latera; quia utrumque charitatis mandatum gemina virtute distinguitur. Charitas quippe Dei per sinceritatem fidei ac vitae munditiam perficitur (Hebr. II); sine fide enim impossibile est placere Deo, et fides sine operibus mortua est (Jac. II). Quod utrumque uno versiculo propheta complectitur dicens: Justus autem in fide sua vivit (Habac. II); aperte insinuans quod ita solum quisque ad vitam venturus est, si opera justitiae cum fide veritatis habuerit, sic et dilectio fraterna in virtute gemina consistit, (0490C)patientiae scilicet et benignitatis, teste Apostolo, qui ait: Quia charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). Unde et Dominus, Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI); videlicet in dimittendo debita, patientiam docens; in dando necessaria, gratiam benignitatis. In uno, ut proximorum incommoda fortiter feramus: in altero, ut commoda proximis nostra gaudenter tribuamus. Duos ergo annulos per singula latera habet altare, cum biformi perfectione charitatis sancti, et in sui Conditoris honorem, et in curam atque obsequium accinguntur proximi. Hisque annulis immittuntur vectes inaurati, ut altare portetur, cum tales parato mentis sinu excipiunt clarissima praecedentium dicta Patrum, per quae magis magisque a terrenis suspensi ad amorem (0490D)rapiantur aeternorum bonorum. Nam quod tales animo et merito coelestibus appropinquent, sequentibus quoque verbis mystice designatur, cum dicitur:
Ponesque altare contra vetum, etc. Arca namque, ut suo loco expositum est, Dominum Salvatorem demonstrat, velum quod ante arcam pendebat, ipsum coelum designat, cujus edita Dominus victa morte penetravit; ut, sicut Apostolus ait, Appareat nunc vultui Dei pro nobis (Hebr. IX). Statque altare contra velum, quod ante arcam appensum est, cum omnis intentio justorum ad ingressum directa est regni coelestis. Stat coram propitiatorio, quo tegitur arca, cum visioni sui Conditoris puritate mentis appropiant, e (0491A)clausi, quamlibet corpore conversationem habent in coelestibus.
CAPUT XII. De thymiamate adolendo super altari. Et adolebit incensum super eo Aaron, etc. Constat incensum sive thymiama vim orationis exprimere, dicente Psalmista: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Et in Apocalypsi Joannis, habere vidit sanctos phialas aureas plenas odoramentorum. Quod confestim exponendo subjunxit: Quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). Et quoniam Aaron, ut supra dictum est, et ipsum specialiter summum sacerdotem, videlicet Dominum Salvatorem, et nostri quoque ordinis sacerdotes designat: adolebit Aaron in hoc altari incensum suave (0491B)fragrans mane, cum vel Dominus ipse illustrata fidelium corda, novo gratiae suae jubare ad dulcedinem orationis instigat, vel participes sacerdotii illius sedula exhortatione fideles ad deprecandam faciem sui Conditoris excitant. Incendit autem thymiama sacerdos non solum mane, sed et vespere. Mane etenim thymiama incenditur, ut in principio omnis boni, quod inspirante Deo facere disponimus, illius auxilium, quo perficiamus, invocemus. Ad vesperum vero, ut cum bene coepta complemus, illi a quo accepimus, pro his quae donavit gratiarum vota reddamus. Vel certe, quia mane et orto sole, clare omnia circumquaque videmus; vespere autem superveniente, dubio visu caligamus. Ideoque lumine lucernae, ut videamus quae volumus, indigemus. Illa Redemptoris nostri sacramenta, (0491C)sive dicta, quae liquido etiam juxta ordinem humanae rationis pro modulo nostro dignoscere sufficimus, jam quasi in die conspicimus. In quibuscunque autem ratio humana deficit, sed sola nobis auctoritas Scripturae sequenda est, illic velut in nocte oculus nostri intellectus caligat. Sed lucerna verbi Dei pedes nostros, ne forte offendant, atque a via veritatis exorbitent, adjuvat. Hinc etenim Petrus de sacramento dominicae fidei loquens ait: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus cestris (II Petr. I). Bene ergo dicitur: Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans, mane quando componet lucernas, incendet illud, et quando collocat (0491D)eas ad vesperum. Mane etenim Aaron incensum super altari adolet, cum Dominus corda fidelium in his quae jam intelligere valent arcanis veritatis, ad gratiam compunctionis inflammat. Incendet illud et ad vesperum, quando collocat lucernas, cum etiam ex eis quae necdum capere queunt, quoniam et haec sancta, quantum divina esse non ambigunt, ad amorem eos coelestium, ubi omnia secreta patefiunt, informat. Fragratque suave thymiama, cum subita compunctione divinitus tacti lacrymis solum ac precibus vacare dulce habent. Bene autem sequitur:
Uret thymiama sempiternum coram Domino, etc. Quia nimirum necesse est, ut animus post orationem et fletus ad otiosa verba sive facta non divertat, sed (0492A)in eodem se vigore devotionis, quem in oratione suscepit, etiam finita oratione custodiat; juxta exemplum Annae, de qua orante dictum est: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I).
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius. In sequentibus hujus voluminis, e quibus aromatibus hoc thymiama componi debuerit, nominatim designatur: stacte videlicet et onycha, galliano boni odoris et thure lucidissimo, quae cuncta ad significationem aeternorum bonorum, quae principaliter a Domino quaerenda sunt, constat pertinere. Non est ergo offerendum super altari aureo thymiama compositionis alterius, quam quod Dominus statuit; quia non aliud a Domino quaerere orantes quam quod ipse (0492B)jussit, quodque se daturum promisit; non aliud de illo credere, quam quod ipse docuit, debemus.
Non est offerenda super eo victima, etc. Haec etenim omnia ad altare exterius pertinent, quae incipientium et in profectu adhuc positorum vitam designant. Tantae namque sublimitatis perfectorum est vita justorum, ut nil in ea carnale, quod Domino mactare habeant, valeat inveniri. Et quidem libamina vini constat, nonnunquam magnam gratiae spiritualis designare virtutem, hoc est, sive poculum doctrinae, seu calicem passionis, sive fervorem praecipuae dilectionis, sive ipsam Spiritus sancti perceptionem, aut aliquid hujusmodi. Verum quotiescunque vinum libaminum cum carnibus offertur hostiarum, eorum profecto juxta tropologicam expositionem designat (0492C)sanctimoniam, qui adhuc aliquid de carnalibus concupiscentiis, quod puritati spiritus adversetur, et quod igne sancti Spiritus in ara cordis incendi debeat, habent. Perfecti autem justi, qui dicere possunt: Defecit cor meum, et caro mea, Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula; quasi cessantibus victimarum libaminibus, quae ad aeneum altare exterius positum pertinent, sola intus in aureo altari aromata Domino desiderii coelestis offerunt; quia de remissione peccatorum jam securiores effecti, pro dilato solummodo regni perennis introitu lugent, dulcibusque lacrymarum fluentis stratum suum per singulas noctes irrigant. De quo videlicet altari adhuc bene subditur:
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus, etc. Summus (0492D)namque sacerdos noster semel in anno obtulit sanguinem suum pro peccato totius mundi. In illo videlicet anno, de quo dicit ipse per Esaiam: Quia venerit praedicare annum Domini acceptum (Esa. LXI); hoc est, in toto hoc tempore, quo Ecclesiam sibi copulare dignatus est. Semel etiam unicuique credentium lavacrum sacri fontis, in mysterium sui sanguinis, ad solvenda peccatorum vincula donavit, et pulchra omnimode figurarum distantia. Semel quidem per annum pontifex in sanguine oblationis super cornua altaris deprecari, quotidie autem thymiama suave fragrans super eo incendere praecipitur; quia Dominus et Salvator noster, qui quotidie fideles suos gratia internae compunctionis accendens (0493A)renovat, semel eos hostia sui sanguinis mortem superans redemit ipsi fideles, qui quotidiana peccata quotidianis abluere precibus ac lacrymis solent, semel in sacramentum passionis illius absolutos se a peccatis omnibus esse gaudent. Deprecabitur autem super cornua altaris, quia et ipse non solum inter homines conversatus pro hominibus oravit; verum etiam nunc ad dexteram Patris in coelestibus sedens, interpellat pro nobis, et in cordibus electorum per fidem inhabitans, dum eos ad deprecandum excitat, recte ipse deprecari narratur. Deprecabitur autem Aaron super cornua altaris, cum electos suos Patri Dominus, per memoriam earum quas fecere virtutum commendat. Denique quasi cornua tangens altaris aurei de devotione discipulorum loquitur: (0493B)Quos dedisti mihi de mundo, tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt (Joan. XVII). Pro quibus etiam deprecans adjecit: Ego pro his rogo, non pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt (Ibid.). Et quia propter merita et intercessiones sublimium virorum, plerumque nostrae infirmitati Dominus miseretur, recte subjungitur:
Et placabit super eo in generationibus vestris, etc. Placat quippe Aaron super altare incensi, quando propter justitiam sanctorum, quos intercessores et patronos quaerimus nobis, propitiatur Dominus. Denique obsesso ab hostibus Ezechia, et auxilium ejus invocanti, ait: Et civitatem hanc salvabo, et protegam (0493C)eam propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XIX). Sic et Moyses pro populo peccante intercedens, patrum fecit memoriam, et quasi super cornua deprecans altaris, Dominum placare curabat: Quiescat, inquiens, ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham et Isaac et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen vestrum, sicut stellas coeli (Exod. XXXII). Possumus sane haec altaria etiam ita interpretari, ut aeneum quidem, in quo carnes comburebantur et sanguis fundebatur hostiarum, omnem hujus temporis Ecclesiam accipiamus, in qua nullus est absque peccato, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram. Nullus qui non ex peccato praevaricationis (0493D)Adae carnaliter natus, necesse habeat in Christo renasci, et spiritus ejus igne mundari. Aureum vero altare, ipsum Dominum significet; qui miro atque ineffabile ordine, ita carnem veram traxit ex Adam, ut a peccato carnis Adae veraciter esset immunis; quomodo altare quidem utrumque ex unius ejusdemque generis lignis factum, sed non utrumque erat auro coopertum. Sed et in hoc altari nil carnale offerebatur, verum aromata tantum adolebantur; quia Dominus preces sive lacrymas effundens, non pro suis erratibus, qui nulli erant, sed pro nostra hoc salute faciebat. Sicut enim arca intra velum posita, hominem Deum sedentem ad dexteram majestatis in excelsis significat; ita altare extra velum quidem, sed prope introitum ejus positum, (0494A)eumdem Mediatorem Dei et hominum potest figuraliter exprimere, inter homines humanitus quidem conversantem, sed potentia divinitatis coelorum interiora penetrantem. Stabat altare incensi in sanctuario, ubi et candelabrum et mensa; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Stabat arca intra velum; quia idem Dominus Jesus post passionem resurrectionemque suam assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Super cujus cornua altaris deprecatur Aaron in sanguine, qui oblatus est pro peccato, et placat super eo, quod rogantes pro populo Dei, vel pro sua ipsorum ignorantia sacerdotes per unigenitum Filium ejus sese adjuvandos, et per sacramentum passionis illius salvandos esse confidunt, monente Apostolo ac dicente: Per (0494B)ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr. XII), id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Quod de omnibus etiam electis, membris videlicet summi sacerdotis, qui in spiritu et veritate orant Patrem, convenienter accipi potest. Cui autem melius quam huic altari convenit quod dicitur: Sanctum sanctorum erit Domino, de quo in mundum nascituro dixit virgini matri archangelus: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. (Luc. I). Descripta hucusque factura altaris incensi, superest adhuc descriptio labri aenei, in quo lavarent manus suas ac pedes, ingressuri in tabernaculum sacerdotes; sed praemittitur unum Domini mandatum, quod et nos breviter tangere ac pro modulo nostro exponere convenit.
CAPUT XIII. De pretio pro animabus singulorum, numerato populo. (0494C) Quando tuleris summam filiorum Israel, etc. Hujus praecepti oblitus est David, quando numeravit populum, ideoque plagam numerando eidem populo conscivit. Spirituali autem sensu, summa filiorum Israel summam omnium designat electorum, quorum nomina scripta sunt in coelo. Singulique dant pro animabus suis pretium Domino, cum ei in bonis operibus exhibent sedulae servitutis obsequium. Alioquin plaga erit in eis, cum fuerint recensiti; quia nimirum ultio perpetua manet eos qui, fidelium numero nomine tenus sociati, perfecta fidei opera Domino (0494D)offerre detrectant. Diciturque de talibus: Non dabunt Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII). Redemptio enim animae viri divitiae suae (Proverb. XIII), ut Salomon ait: sive temporales, scilicet cum eas distribuerit dederitque pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi; seu spirituales, hoc est, ipsa justitia quam fecit, vel miserando pauperibus, vel alia bona faciendo. Dabit autem omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli, hoc est decem obolos; quod non aliud aptius quam observantia decalogi legis a nobis valet intelligi. Qui enim hunc recte intelligere novit, omnem in eo et fidei atque operis plenitudinem, et futurae promissionem retributionis inesse cognovit. Denique in primis tribus dilectio Dei, in sequentibus septem dilectio est (0495A)proximi comprehensa; et Apostolo teste: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Sed et aliud sacramentum nequaquam praetereundum, eodem numero denario continetur. Nomen enim Jesu apud Hebraeos a littera Iod, apud Graecos a iota incipit; quae utraque in sua gente denarii est nota numeri. Decemque obolos in pretium animae suae Domino offerunt, qui in Jesum Christum credentes, signum nominis ejus, quod a denario numero incipit, in fronte et professione proferunt. Et fortasse hujus gratia sacramenti Dominus in Evangelio testatur, iota unum de lege praeterire non posse (Matth. V); quia virtus decalogi, quae ibi continetur, fidesque nominis ipsius, quae ibi mystice signatur, nulla unquam potest infidelium perturbatione corrumpi.
(0495B)Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Numerus vicenarius utriusque Testamenti conjunctionem significat, legis videlicet, quae quinque libris scripta est; et Evangelii, quod quatuor; quater enim quini faciunt viginti. A viginti ergo annis habetur quisque in numero populi Dei; quia ille solum est electorum consortio dignus, qui et decreta legis spiritualiter intellecta, per gratiam adjutus Evangelii, pro sua mensura et capacitate perficit, et de ejusdem gratiae promissis aeterna in coelis praemia exspectat.
Dives non addet ad medium sicli, etc. Quia sive magnus est meritis quisque, ac perfectus, seu tener adhuc, et in profectu positus virtutum, cunctis eadem lex Decalogi, qua Deum ac proximum diligat, imponitur.
(0495C)Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, etc. Suscepta a filiis Israel pecunia, in monimentum eorum coram Domino infertur, cum omne quidquid agimus boni, in aeterna apud Conditorem ac Judicem nostrum memoria custoditur; quatenus ex eis, quae illi obtulimus, bonorum operum fructibus propitius nobis fieri dignetur. Servaturque eadem pecunia in usum tabernaculi, cum ex bonis justorum actibus sequentium in Christo fidelium mores actusque confirmantur; ac tales fieri minores quique contendunt, quales fuisse eos, quos cum Domino regnare norunt, agnoscunt. Notandum sane quod pecunia memorata, non juxta aestimationem vulgi, sed juxta mensuram templi erat danda. Mensura (0495D)namque templi, dispositio est divinae legis, quam in Ecclesia sua Dominus servari praecipit, et cujus tantum observantiae aeterna in futuro praemia promittit. Caeterum si quis juxta placitum humanae voluntatis Deo servire nititur, iste, qui juxta mensuram templi pecuniam suae devotionis non obtulit, reprobata et abjecta oblatione plaga ultimae animadversionis ferietur.
CAPUT XIV. Labri aenei descriptio. Facies et labium, etc. Potest quidem hoc labio sive labro, ut in sequentibus appellatur, principaliter aqua baptismatis intelligi; cujus lavacro necesse est purgentur omnes qui Ecclesiae januas ingrediantur. (0496A)Verum quia inter tabernaculum testimonii et altare holocausti positum est, quia bis quotidie iidem ipsi sacerdotes, hoc est mane et vespere, cum ingrederentur ad altare thymiama Domino oblaturi, in eo lavari praecepti sunt, aqua autem baptismi non nisi semel lavari valemus; consequentibus labrum hoc ablutionem nobis compunctionis et lacrymarum commendat, qua semper opus habemus, maxime autem cum mysteriis coelestibus ministraturi appropiemus. Quia enim altare holocausti, in quo carnes victimarum Domino incendebantur, exstinctionem designat carnalium concupiscentiarum per ignem Spiritus sancti; altare vero thymiamatis puritatem significat eorum, qui sopitis per omnia carnis illecebris, ac certamine vitiorum pacato, pro (0496B)sola exspectatione ac desiderio coelestis introitus lacrymas fundunt amoris; recte prope altare holocausti labrum ponitur, in quo abluti sacerdotes ingrediantur tabernaculum, et tbymiama Domino incendant. Duobus namque modis lacrymarum et compunctionum status distinguitur; quia primo necesse est quisque ad Dominum conversus, pro his quae commisit peccatis veniam fusis lacrymis precetur. Quod si comitantibus dignis poenitentiae fructibus longo tempore perfecerit, restat ut securior de accepta peccatorum venia effectus, jam desideriis inhiantibus oportet venire tempus, quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem videre sui Creatoris. Quod qui veraciter agit, nequaquam absque lacrymis, vel hujus vitae longitudinem, vel (0496C)illius tolerat dilationem, dicens de ista: Heu mihi quod incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX); id est, cum his qui in tenebris errorum ac scelerum versantur; quod vocabulum Cedar sonat, ipse jam perpetuae lucis gaudia suspirans multum laboriosam duxi vitam: qui quantum coelestem patriam sitio, tantum viciniam pravorum, inter quos incola conversor, horreo. Dicens item de illa: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI)? Quam profecto sitim, quia sine lacrymis ferre nequibat, sequentia verba declarant: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Ac si aperte diceret: Quo diutius a videnda facie Dei, ad quem ardenter sitio, differor, eo dulcius pane lacrymarum, (0496D)quas in ejus memoriam fundo, reficior. Igitur altare holocausti lacrymas insinuat poenitentium de peccatis, quae gesserunt. Altare incensi fletus exprimit gaudentium de bonis operibus, quae Domino juvante perfecerunt; ac desiderantium praemia, quae se accepturos Domino remunerante confidunt. Qui nimirum fletus tantum praecellit priori quantum aeramento aurum, quantum sancta sanctorum, ubi erat arca Domini, priori tabernaculo, in quo candelabrum et mensa Domini stabat, constat fuisse praelata. Post altare vero holocausti labrum erat positum, in quo lavarentur qui ad altare incensi intrabant: quia nemo repente fit summus, sed proficientibus meritis quisque primo debet bella vitiorum (0497A)devincere, deinde a Conditore suo cum compunctione lacrymarum supplex impetrare, ut pro ingressu regni dulces fundere fletus possit, qui pro timore poenarum pridem fundebat amaros. Quid autem basis, in qua idem labrum erat impositum, aptius quam ipsum desiderium regni et vitae coelestis accipiatur? cujus nimirum causa tanta fit, ut perfecti ac summi viri quotidiano se lacrymarum fonte diluant; et quod necdum perfecte videndo valent gaudium internae quietis, saltem suspirando degustent. Nam quia hoc lavacro, quod inter tabernaculum et altare positum est, perfectorum lacrymae figurentur, testantur ipsa verba quibus dicitur: Et missa aqua lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes. Neque enim quisquam de plebe ibi (0497B)lavari; sed ipse pontifex jussus est et filii ejus, videlicet sacerdotes gradus inferioris, quod magnorum virorum, sicut perfectior vita, sic et compunctio solet esse sublimior. Non autem hoc ita dicimus, quasi soli altaris ministri hujusmodi compunctionis, vel possint habere, vel debeant virtutem; sed memores sermonis beati Petri apostoli, qui quo cunctis fidelibus loquens, de angulari lapide, qui est Christus, ait: Et ipsi tanquam lapides vivi, superaedificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias (I Petr. II). Et quod Joannes in Apocalypsi: Beatus, inquit, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima; in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi (Apoc. XX). Admonemus omnes fideles mystico sacerdotum (0497C)nomine censeri, utpote membra Christi videlicet sacerdotis aeternae. Quibus etiam beatus apostolus Paulus, quid victimarum offerre debeant, ostendit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Non ergo solum ministris sacri altaris, sed et omnibus perfectis in quocunque gradu positis hoc lavacrum posuit Moyses; quia lex Dei generaliter cunctis fidelibus gratiam salutiferae compunctionis praedicavit. Quod si in persona Aaron ipsum magnum pontificem Dominum Salvatorem accipere volumus, constat etiam eum hujus aqua labri, priusquam ad altare oblaturus intraret, esse lotum; quia priusquam thymiama sui sacrosancti corporis propter salutem nostram in altari crucis (0497D)incenderet, pro nostro amore etiam lacrymas fudit, quod in resuscitatione Lazari celeberrime innotuit. Bene autem additur:
Ut offerant in eo thymiama Domino, etc. Mors (0498A)etenim timenda est animae spiritualis, et aeterna, si quis ad ministerium altaris electus thymiama orationum Deo reddere negligit. Mors timenda est, si quis ad sacrosancta mysteria absque speciali ablutione compunctionis intrare, et sancta Domini communibus manibus tractare praesumit. Lavent ergo manus suas ac pedes in aqua labri aenei, et sic ad altare accedant. Abluant ergo lacrymis actus et incessus, ac deinde manus ad contingenda Christi mysteria proferant, pedumque gressus in atria Domini ponant. Quod aeque praeceptum reor his qui eorumdem sacramentorum perceptione mundandi sunt, ut cautiore cura prius, actus suos cogitatusque discutiant, eventilent, purgent, ac sic ad participanda fidei sacramenta procedant, ne audire mereantur illud (0498B)Apostoli: Quicunque enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI); id est, nequaquam edulium vivi panis a communium escarum vilitate cauta et sollicita est mente secernens. Haec de labro et introitu ad altare possunt etiam hoc modo multum utiliter accipi; quamvis principaliter illud altare interna orationum spiritualium vota significet. Diligentius vero intuendum est quod in conclusione subjungitur:
Legitimum sempiternum erit ipsi, etc. Etsi enim labrum, sive altare, quod fecit Moyses ablatum, si sacerdotium quod constituit novo Ecclesiae sacerdotium mutatum est, nihilominus sempiternum manet legitimum lavacri, et incensi spiritualis in vita fidelium; (0498C)quod per thymiama illius altaris, aquamque illius labri typice signatum est; sicut et plura alia, quae lex fieri jussit, sive perpetuo agenda vel celebranda praedixit, ad litteram quidem observari cessarunt; sed juxta typicam intelligentiam spiritualiter observari a sanctis nunquam cessabunt, testante illo qui non venit solvere legem, sed adimplere: Quia iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant (Matth. V). Nam et nostra humilitas ad illud semen pertinet, de quo dictum est: Quia legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones; non quidem de Aaron stirpe nascendo, sed credendo in eum, in quem Aaron cum sanctis ejus aevi credidit; de quo promissum est Abrahae, Quia in semine tuo benedicentur omnes (0498D)familiae terrae (Gen. XXV). Quarum mentionem familiarum faciens Esaias ait: Omnes qui viderint eos, cognoscent eos; quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isai. LXI).