De symbolo (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.DeSym, cc_idno: 7377
EXORDIUM Fidei interioris et exterioris necessitas. Symbolum regula fidei. Qua ratione institutum sit. Quid ¶
Notum est, dilectissimi, Charitati vestrae, quod milites saeculi beneficia temporalia a temporalibus dominis accepturi, prius sacramentis militaribus obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur: quanto magis ergo aeterno Regi militaturi, et aeterna praemia percepturi, debent sacramentis coelestibus obligari, et fidem per quam ei placituri sunt, publice profiteri? Dicit enim Apostolus, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur renes et corda (Psal. VII, 10). Sed propter conservandam Ecclesiae unitatem, dispensationi hujus temporis cum fide cordis necessaria est oris confessio: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), non tantum praedicatorum, sed etiam auditorum. Non enim aliter frater de fratre bene sentiret, nec pax Ecclesiae servaretur, nec alium docere, aut ab alio discere saluti necessaria posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Est ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides namque omnium bonorum est fundamentum, et humanae salutis initium. Sine hac nemo ad numerum filiorum Dei poterit pervenire: quia sine ipsa in hoc saeculo nec justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam. Et si quis non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Hoc attendentes sancti Apostoli, certam fidei regulam tradiderunt, quam secundum numerum Apostolicum duodecim sententiis comprehensam, Symbolum vocaverunt: per quam credentes catholicam tenerent unitatem, et per quam haereticam convincerent pravitatem. Symbolum 40.1190| ergo tali ratione institutum majores nostri dixerunt.
Tradunt enim, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum Spiritus sancti discipuli ejus inflammati linguis omnium loquerentur, ad singulas quasque nationes, ut Dei verbum praedicarent, ituri ac discessuri ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in commune statuerunt: ne localiter ab invicem discedentes, diversum vel dissonum praedicarent his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve suae praedicationis indicium conferendo in unum, quod sentiebat unusquisque computabat, atque hanc ita credentibus dandam esse regulam instituerunt. Symbolum breve est verbis, sed magnum est sacramentis. Quidquid enim praefiguratum est in Patriarchis, quidquid denuntiatum est in Scripturis, quidquid praedictum est in Prophetis, vel de Deo ingenito, vel ex Deo in Deum nato, vel de Spiritu sancto vel de suscipiendo omni sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque ejus mysterio, totum breviter hoc Symbolum continet, et continendo habet et confitendo. Discat ergo quisque fidem Apostolicam professus per ora gestantium in Baptismo, cum ad annos intelligibiles venerit. Jam ad istius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit:
CAPUT PRIMUM. Credere Deum, Deo, in Deum. Fides diaboli. Omnipotens.
Credo in Deum Patrem omnipotentem. In primis, dilectissimi, qualis sermo sit in Symboli capite, diligenter attendite. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. Non dicit, Credo Deum; vel, Credo Deo: quamvis et haec saluti necessaria sint. Aliud enim est 40.1191| credere illi, aliud credere illum, aliud credere in illum. Credere illi, est credere vera esse quae loquitur: credere illum, credere quia ipse est Deus: credere in illum, diligere illum. Credere vera esse quae loquitur, multi et mali possunt: credunt enim esse vera, et nolunt ea facere sua; quia ad hoc pedum pigri sunt. Credere autem ipsum esse Deum, et daemones possunt. Credere vero in Deum, soli noverunt qui diligunt illum, qui non solum nomine christiani sunt, sed et factis et vita, quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides daemonis. Qui ergo non volunt credere Christum, adhuc nec daemones imitantur. Jam credit Christum, sed odit Christum, habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Denique beatus Petrus cum Domino confitens diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), eadem pene verba, quae daemones, proferre videtur ex ore: sed illorum confessio, quia cum odio prolata est Christi, merito damnata est; illius quia ex interna dilectione processit, aeterna beatitudine remunerata est. Nos ergo qui per adoptionem gratiae filii Dei sumus (Rom. VIII, 15), dicendo, Credo in Deum Patrem omnipotentem; hoc est, sic ei credamus, ut ei per dilectionem adhaereamus. In Deum Patrem omnipotentem. Advertite quod cum Dei Patris nomen in confessione conjungit, ostendit quod non ante Deus esse coepit, et postea Pater; sed sine ullo initio et Deus semper et Pater est. Patrem autem cum audis, agnosce quod habet Filium veraciter genitum: quomodo possessor dicitur qui aliquid possidet, et dominus, qui alicui dominatur. Deus ergo Pater secreti sacramenti vocabulum est, cujus vere Filius est Verbum. Nec quaeratur quomodo genuit filium, quod et Angeli nesciunt, Prophetis est incognitum. Unde illud dictum est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nec a nobis discutiendus est Deus, sed credendus. Sed ut breviter dicamus, sufficit nobis scire quia genuit lux splendorem. Omnipotentem vero ideo dicit, quia omnipotens est, cui nihil impossibile est, qui coelum et terram, mare, homines, atque omnia animalia et reptilia, non aliquo operis actu, sed solo verbi imperio creavit. Et ideo non nobis veniat in cogitationem, quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem praecipimur confiteri.
CAPUT II. Jesus, Christus, Unicus. Christus ratione conceptionis vermi se comparat. Haec nascendi ratio nec Deo injuriosa nec impossibilis.
Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. Advertite quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum est. Et quia cum Patre aequalis est majestate, tantum ipsi, quantum et Patri, honoris nos debere novimus et servitutis obsequium. Jesus autem, Salvator interpretatur. Jesus autem dicitur, quod salvet populum. Christus a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges oleo sacro perfundebantur, ita Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Unicus ideo, quia nec comparationem recipit cum creaturis, nec similitudinem: quia omnium rerum summus ipse creator est. Homines autem filii Dei vocantur per gratiam: ille solus Filius genitus per naturam. Ostendunt ista in eum jure credendum esse, qui propter hoc quod aequalis Patri est, Salvator noster est redimens nos, et Christus est rex regens nos, et unicus Dominus noster, spoliato antiquo hoste, singulari dominio suo asciscens nos. Qui conceptus est de Spiritu sancto: id est, cujus conceptionis solus auctor fuit Spiritus sanctus. Sicut enim vermis calefaciente sole de puro limo formatur; sic Spiritu sancto illustrante et sanctificante cor Virginis, caro Christi de sola carne Virginis nulla sementiva carnis origine operante concepta est. Unde se vermi comparans per Psalmistam dicit, Ego sum vermis, et 40.1192| non homo (Psal. XXI, 7): id est, non conceptus more humano. Natus ex Maria virgine. Qui veniebat inveteratam peccatis hominum renovare naturam, novam legem voluit habere nascendi. Unigenitus igitur Dei factus est hominis filius: ut qui Creator mundi erat, fieret et Redemptor. Quod vero majestatis Deus de Maria incarnatus est, non est sordidatus nascendo de Virgine, qui non fuit pollutus hominem condens ex pulvere. Denique sol aut ignis si lutum tangat, quod tetigerit purgat; et se tamen non inquinat. Nec fuit Deo injuria causa misericordiae. Neque sit incredibile quod ipse natus de Virgine, qui Adam de virgineo pulvere, et primam mulierem potuit de costa formare. Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequalem sibi genitum tanquam se ipsum diligebat, ipsum dedit Mariae; ut naturaliter esset unus idemque communis filius Dei et Mariae. Omnis natura a Deo creata est, et Deus ex Maria natus. Deus omnia creavit, et Maria Deum generavit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit: et sic omnia quae fecerat refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere.
CAPUT III. Cur Dominus voluerit crucifigi. Crucis virtus.
Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Iste Pilatus judex erat in illo tempore ab imperatore positus in Judaea, sub quo Dominus passus est. Cujus mentio ad temporis significationem, non ad personae illius pertinet dignitatem. Crucifixus. Hinc multa Prophetae praedixerunt, qualiter crucifixus in cruce in conspectu populi maligni manibus extensis pependerit. Tamen ut breviter dicatur, in cruce suspensus est, ut nos a damnatione ligni vetiti dissolveret, et a morte liberaret. Sed quaeritur, quid sit crucis significatio, et quare Dominus in patibulo pati se elegerit? Ad quod tripartita ratio redditur. Prima, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, et antiquus hostis velut hamo crucis caperetur: scilicet, ut quos absorbuerat, evomeret, non potentia victus, sed justitia. Secunda causa est, ut secutoribus hominibus vitae magisterium praeberet. Ad hoc enim ascendit in crucem, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum. Tertia causa est susceptae crucis, ut superbia saeculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, et sciret id quod stultum est Dei, sapientius esse hominibus. Sed adhuc videndum est, quare Dominus tale genus mortis elegerit. Legimus enim in Evangelio, quod Pharisaei voluerunt eum praecipitare de monte: at elli transiens, per medium illorum ibat (Luc. IV, 29, 30). Alibi quoque legimus, quod Judaei tulerunt lapides, ut jacerent in eum: ipse vero abscondit se, et exivit de templo (Joan. VIII, 59). Quare noluit Dominus praecipitari, vel lapidari, aut etiam gladio truncari? Utique causa nostrae salutis hoc fecit. Mors enim Christi signum est nostrae salutis. Noluit ergo lapidari, aut etiam gladio percuti; quia videlicet nos semper nobiscum lapides aut ferrum ferre non possumus quibus defendamur. Elegit vero crucem, quae levi motu manus exprimitur, qua et contra inimici versutias munimur. Hoc enim signo crucis consecratur Corpus dominicum, sanctificatur fons Baptismatis, initiantur etiam presbyteri, et caeteri gradus ecclesiastici, et omnia quaecumque sanctificantur, hoc signo dominicae crucis cum invocatione Christi nominis consecrantur.
CAPUT IV. Crucis mysterium. Profunditas mysterii crucis.
Nam et ipsa crux magnum in se mysterium continet: cujus positio talis est, ut superior pars coelos petat, inferior terrae inhaereat, fixa in infernorum ima contingat, latitudo autem ejus partes mundi appetat. Quia et Christus per passionem crucis Angelis profuit in coelo, quorum numerus quia per apostatam angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium quotidie adimpletur; et nobis qui sumus in 40.1193| terra, et illis qui propter originale peccatum detinebantur apud inferos; sed et ipsis qui in diversis mundi partibus habitabant. Jacens vero crux quatuor mundi partes appetit, orientem videlicet et occidentem, aquilonem et meridiem: quia et Christus per passionem suam omnes gentes ad se trahit, et omnia sibi subjugavit, juxta quod ipse surgens a mortuis dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Continetur etiam in hac crucis figura altius sacramentum: quod quanto est altius, tanto attendendum diligentius. Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quae non tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos inimicos. Intelligitur quoque in ejusdem longitudine longa et perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione proximorum, quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur simili ratione in altitudine ejus eminentia spei, penetrans usque ad interiora velaminis: ubi visione pacis perfruuntur, qui hic a civibus Babyloniae multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriae filiorum Dei a servitute corruptionis hujus liberentur. Attendenda est etiam crucis profunditas; quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicuntur, ingenia defecerunt: quod ausi sunt reprehendere, quod non potuerunt humana ratione comprehendere, videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia implens, in assumpto homine totum se concluserit, et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit.
CAPUT V. Cur Christus elegit supplicium crucis. Per mortem carnis duplam nobis resurrectionem meruit.
Nulla ergo sit nobis de cruce Christi confusio, qui habemus de ejus passione victoriam. Sicut enim sempiternus Dei Filius non sibi, sed nobis natus; ita immaculatus Dei Agnus non sibi, sed nobis passus est. Quis autem non mirificum advertat esse mysterium, ubi ipse homo praedicatur qui Deus est, et ubi idem Dominus annuntiatur qui adscribitur crucifixus? Nec incogitata ei, quod peremptus est, aut improvisa res accidit, qui divinitatis suae consilio idcirco suscepit hominem, ut pro homine posset occidi. Supplicium autem crucis elegit, ut sublimiorem victoriam pararet poena deterior; et qui universitatis bono patiebatur, quasi in conspectu mundi in altum sublatus occumberet: simul ut qui crucifixum videbant, mirabilia cernerent crucifixi. Nam satis abundeque gloriam patientis ostendit repentina solis obscuritas, tremor terrarum, saxorum divisio, resurrectio mortuorum. Illud autem quanti est testimonii, quod etiam pariter crucifixus latro memoriam sui in coelesti regno fieri a consorte supplicii precabatur? Hinc est, charissimi, quod illusiones et probra quae pertulit Christus, crucem mortemque ejus non suspiriis ingemiscimus, sed continuis celebramus laudibus. Mors Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in sola carne: mors vero nostra non solum in carne, sed etiam in anima: in anima propter peccatum, in carne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non fecit, nec habuit in anima; non est mortuus, nisi in carne tantum: et hoc per similitudinem carnis peccati quam de Adam traxit. Igitur simpla ejus mors profuit duplae morti nostrae, et simpla ejus resurrectio, resurrectioni animae et corporis. Resurrectio quippe ejus duas mortes nostras solvit, et duas resurrectiones nostras formavit. Nec immerito uno die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris nostrae duplae mortis adjunxit. Venit enim ad nos, qui in morte carnis et spiritus detinebamur, et suam unam mortem carnis detulit, duasque nostras solvit. Si enim ipse utramque susciperet, a nulla nos liberaret.
CAPUT VI. Quae per infirmitates Christus nobis praestitit. 40.1194|
Sepultus est: ut ad consolationem sepultorum benedictionem corporis ejus et terra susciperet. Infirma incarnati Verbi commemorantur, de quibus Apostolus dicit, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Natus est ex Virgine, ut nos nasceremur ex Ecclesiae virginis utero: tentatus est, ut a tentatione liberaret; tentus, ut dimitteremur; ligatus, ut nos a nodo maledictionis absolveremur: illusus est, ut nos ab illusionibus daemonum liberaret: venumdatus est, ut nos redimeret: humiliatus est, ut nos exaltaret: captus est, ut nos a captivitate daemonum auferret: spoliatus est, ut nuditas primi hominis, per quam mors ingressa est, tegeretur: spinis coronatus est, ut nos liberaret a spinis peccatorum, vel potius ut monstraret se cum eis coronandum illosque caput et coronam Ecclesiae futuros, qui, spinosi erant amando vitia: aceto est potatus, ut nos inebriaret dulcedine coelestis desiderii et aeterni gaudii: postremo in altari crucis sacrificatus est, ut totius mundi peccata deleret: mortuus est, ut mortis captivaret imperium: sepultus est, ut sepulturae sanctorum benediceret; et ut nos sibi vitiis et concupiscentiis sepeliret. Haec ergo infirmitas Christi superavit omnem firmitatem mundi.
CAPUT VII. Quid egit in inferno.
Descendit ad inferna, ut Adam protoplastum, et Patriarchas, et Prophetas, omnesque justos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret; et ut de vinculis peccati absolutos, de eadem captivitate et inferni loco, suo sanguine redemptos, ad supernam patriam et ad perpetuae vitae gaudia revocaret. Reliqui qui supra originale peccatum principalem culpam commiserunt, ut asserit Scriptura, in poenali tartaro remanserunt, sicut in persona Christi dictum est per prophetam, Ero mors tua, o mors; id est, morte sua Christus humani generis inimicam mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Partim momordit infernum pro parte eorum quos liberavit: partim reliquit, pro parte eorum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanserunt.
Tertia die resurrexit a mortuis. Si credidisti de Christo quod dedecoris est, crede quod gloriae est. Si credidisti quod mortis est, crede quod vitae est. Sicut enim in passione mysterium pietatis est; ita in resurrectione operatio potestatis, ut ipse ait, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Ascendit ad coelos: id est, conditionem naturae nostrae quam ex homine matre natus assumpsit, super coelos in dextera Dei Patris collocavit. Ascendamus et nos cum Christo interim corde, ut cum dies ejus promissus advenerit, sequamur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro: ideo si post medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum retibus nos ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 3): ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17). Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere, judicantis est. Et quia Redemptor noster assumptus in coelum et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, sedere describitur.
CAPUT VIII. Omnes homines a Christo judicandi.
Inde venturus judicare vivos et mortuos. In ipso corpore venturus est ad judicium, in quo ascendit ad coelum, Christianos judicaturus et Paganos, justos et peccatores, fideles et impios. Omnes enim, ut ait 40.1195| Apostolus, astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10). Quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens . . .
CAPUT IX. Extremo judicio quomodo se parare jam debeant.
Ipsi nosmetipsos castigemus, ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus, ipsi nos accusemus quotidie judici nostro; et, dum in carne sumus, contra ipsam carnem, auxiliante Domino, quotidie dimicemus. Quod qui fecerit, ab auditu malo liberabitur: qui autem contemnit, quid faciet in illo metuendo judicii die, cum tremente mundo Dominus praecinentibus Angelorum buccinis, in illo majestatis suae throno circumdatus coelestis militiae luce consederit . . . . ?
CAPUT X. Ad poenitentiae remedia confugiendum.
Non in remedium salutis suae semper finis tardandus est, qui vitae suae semper incertus est: quia qui nos securos facit dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22): ipse nos etiam cautos voluit, dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis acquiramus. Haec ergo, fratres dilectissimi, sapienter ac fideliter cogitantes, ad poenitentiae remedia confugere festinemus, et per castitatem vel humilitatem, per opera justitiae ac misericordiae, aeterna nobis apud Deum comparemus. Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, sequitur in hoc sancto Symbolo:
CAPUT XI. Trinitatis mysterium per similitudines explicatur.
Credo in Spiritum sanctum. Advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium et in Spiritum sanctum sit credendum. Nam qui vel in unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Fides namque catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, credamus et colamus et confiteamur. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius: quia sicut nunquam Pater sine Filio, nec Filius sine Patre; sic et nunquam fuit Pater et Filius sine Spiritu sancto. Coaeterna ergo est sancta Trinitas, et inseparabilis unitas, sine initio et sine fine. Nihil majus aut minus. Aequalitatem personarum dicit, quia sancta Trinitas aequalis est, et una est deitas, Apostolo dicente atque docente, Per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), et per creaturam Creator intelligitur, secundum has comparationes et alias quamplures. Sol, candor et calor, et tria sunt vocabula, et tria unum. Quod candet, hoc calet; et quod calet, hoc candet: tria haec vocabula, res una cognoscitur. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres personae in deitate unum sunt, et individua unitas recte creditur. Item de terrenis, vena, fons, fluvius; tria haec vocabula, et tria unum in sua natura: ita trium personarum Patris et Filii et Spiritus sancti substantia et deitas unum est. Neque Patris persona, neque Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc intelligas, comparationibus utar. Certe ut intelligas ex creatura Creatorem, in anima est et ratio: et cum sint unum, aliud agit anima, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem assumpsit, non tota Trinitas, sed sola persona Filii. Et licet ipse Dei Filius Deus et homo esset, homo tantum passioni subjacuit. Sicut, verbi gratia, videmus arborem splendorem solis in se habentem; et cum inciditur, videmus quia ictus ferientis ferri splendorem solis excipit, priusquam pertingatur lignum: sed splendor cum ibi sit, non potest nec incidi, nec a dolante separari; sic etiam divinitas nec 40.1196| separari potest, nec incidi: illud autem passioni subjacuit, quod sicut lignum et ligari possit et teneri. Igitur sicut in Patrem et Filium, ita et in Spiritum sanctum credere debemus. Haec est, charissimi, inoffensa regula veritatis, ut quorum unum est et unum sunt, a nobis non separentur in terris. Nam sicut divinitati nihil de creaturis aequari potest, ita omnem divisionem, et inaequalitatem natura divinitatis excludit. Secundum enim evangelicam veritatem, sicut Filius a Patre exivit, ita et Spiritus sanctus a Patre procedit, et sicut unigenitus Filius Dei est, ita et Spiritus sanctus Dei est: et sicut Pater cui vult miseretur, et Filius cui vult Patrem revelat; ita etiam Spiritus sanctus et inspirare legitur prout vult, et dona coelestium gratiarum dividere prout vult. Unde bene ejusdem Spiritus gratia septiformis a propheta describitur (Isai. XI, 2, 3); quia nimirum et per ejus inspirationem ad requiem pervenitur, et in ejus plena praeceptione ac visione requies vera possidetur. De quo recte promittitur, Ipse vos docebit omnia (Joan. XIV, 26): quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Unde quia sine eo nihil boni agere possumus, ipso opitulante tales nos reddamus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur.
CAPUT XII. Catholica Ecclesia. Fide nullae majores divitiae. Ecclesia una est.
Sanctam Ecclesiam catholicam. Sciendum est, quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debemus: quia Ecclesia non Deus, sed domus Dei est. Catholicam dicit toto orbe diffusam, quia diversorum haereticorum ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque provincias continentur. Haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Nullae sunt majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla hujus mundi major substantia, quam est catholica fides, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles ustificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, et in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Quisquis ille est, et qualiscumque ille est, christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de Agni hostia Dominus praecepit, dicens, In una domo comedetis, nec efferetis de carnibus ejus foras (Exod. XII, 46). In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. De cujus carnibus divina jussio efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat. Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur, unde mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Sola est quae intra se positos valida charitatis compage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit; omnes autem quos extra arcam invenit, exstinxit. Sola est in qua mysteria superna veraciter contemplemur. Unde ad Moysen Dominus dicit, Est locus apud me, et stabis supra petram: et paulo post, Tollam manum meam, et videbis posteriora mea (Id. XXXIII, 21, 23). Quia enim ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur; quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. Avelle, inquit, radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Frange ramum ab arbore, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit. In his Cypriani verbis intelligimus, lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt, 40.1197| et non germinare ramum fractum salutis aeternae germine accipimus. Ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Spiritu sancto vacuantur, qui ab unitate separantur, agnoscimus.
CAPUT XIII. Sanctorum meritis quis particeps fiat.
Sanctorum communionem: id est, cum illis sanctis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Si igitur cum sanctis in aeterna vita communionem habere volumus, de imitatione eorum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quae sancti pertulerunt, ferre non possumus, vel contra malas concupiscentias, ipsis intercedentibus, repugnemus. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt. Ad quorum convivium congregatur, quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur. Unde et nos, fratres charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, nullam hominum persecutionem propter justitiam toleremus, societatem tamen sanctorum obtinere valebimus, si castigare corpus nostrum, et servituti subjicere curamus, si in spiritu humilitatis et in anima contrita Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente suscipere satagimus, si et eos qui nos odio habent, qui injurias nobis inferunt, diligere, his benefacere, et pro horum vita et sospitate gaudeamus exorare, si cum virtute patientiae bonorum quoque operum fructibus adornari contendimus. Taliter etenim conversantibus nobis, et corpora nostra, juxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus (Rom. XII, 1), coelesti dignatione donabimur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Domino dederunt, gloria remuneremur: quod sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa sit in conspectu Domini: diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernae civitatis intrare atque inter choros beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur. Haec sunt vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut illorum semitis inhaerentes sequeremur ad gaudia. Cur non properamus et currimus, ut patriam nostram videre possimus? Magnus illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum complexum et conspectum venire, quanta illis et nobis in commune laetitia est? Illic Apostolorum gloriosus chorus. Illic Prophetarum exsultantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatur. Illic clarissima virginum turba laetatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed etiam illorum remuneratio censetur, qui praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Quae autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? Ad hos electos Dei avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito nos ad Christum convenire contingat, ad eum quem hujus itineris ducem habemus, salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem.
CAPUT XIV. Remissio peccatorum. Novatiani refelluntur.
Remissionem peccatorum. Credenda est praecipue, fratres, peccatorum remissio, quia hoc unum remedium est, quod hominum genus a sententia 40.1198| perpetuae mortis absolvat. Idcirco Unigenitus Altissimi dignatus est carnem assumere, contentus est cruce; ut te, qui crimina tua evadere non poteras, indulgentia faceret innocentem. Ideo immaculatus occisus est Agnus, ut ejus cruore humani generis macula tergeretur. Miror autem, quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam; cum scriptum sit, Memento unde excideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5). Utique ei dicitur, quem constet excidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 11): et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit; sed ab ea quae per delicta postmodum subrepsit. Nam cum scriptum sit, Dominus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13): utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Joel prophetam clamat, et dicit, Et nunc dicit Dominus Deus vester, Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque in jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est, et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 12 et 13). Dominus quoque in Evangelio pietatem Dei Patris ostendens ait, Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem postulaverit, numquid serpentem illi porriget? Si ergo vos, cum sitis mali, scitis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus eum (Matth. VII, 9-11). Comparat hic Dominus carnalem patrem, et Dei Patris aeternam largamque pietatem. Quod si iste in terris nequam pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eum postmodum viderit reformatum, et depositis prioris vitae delictis, ad sobrios et bonos mores, ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum; gaudet et gratulatur, et susceptum quem ante perdiderat, cum voto paternae exsultationis amplectitur: quanto magis unus ille et verus pater, bonus, misericors, pius, imo ipsa bonitas et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum; nec iram poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus nec poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur? Si enim tantum potuit diabolus, ut de excelsis virtutum fastigiis in profundum te duceret malorum; quanto magis poterit Deus te ad summum bonorum verticem revocare; et non solum in id revocare quod fuisti, sed et beatiorem multo quam prius videbaris efficere?
CAPUT XV. Quod non desperandum, et unde procedat desperatio. A veniae deprecatione non cessandum.
Tantum ne concidas animo, neque spem tibi abscidas bonorum, ne, quaeso, accidat tibi quod impiis solet. Non enim peccatorum multitudo adducit in desperationem, sed impietas. Et propterea Salomon non dixit, quia omnis qui venerit in profundum malorum, contemnit; sed, Impius, inquit, si venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Impiorum ergo est desperare salutem, et contemnere cum in profundum venerint malorum, non peccatorum. Impietas enim non sinit eos ad Deum respicere, et illuc redire unde dilapsi sunt. Ista ergo cogitatio, quae spem conversionis abscidit, ab impietate descendit; et sicut lapis gravissimus cervicibus animae incumbens, semper eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum vero suum oculos non sinit levare. Sed virilis animi est et praeclarae mentis, dejicere a cervicibus animae suae inimicum pondus, imo deprimentem se diabolum abjicere; et imperare animae suae, ut canens verba prophetica dicat ad Dominum, Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae; ita oculi nostri 40.1199| ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri; quia multum repleti sumus despectione (Psal. CXXII, 2 et 3). Praeclara vero in his verbis et coelestis philosophiae doctrina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatorum veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animae est et pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus donec misereatur ei. Et ne forte arbitreris te offensam magis contrahere apud Deum, si cum non merearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes et importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait enim: Et si non dabit ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus habet (Luc. XI, 8). Intellige, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei nobis abscidat, quae est dux itineris, quo itur ad coelum. Sicut autem pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ita in animae morte consolationem recipere, et insipiens et irreligiosum duco.
CAPUT XVI. Quantumvis reis superest vitae spes. Poenitentiam sinceram nunquam spernit Deus. Ad coelum, non ad gehennam creavit nos Deus. Per poenitentiam hic quantacumque possunt ablui peccata.
Quinimo et ignaviae nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil tale pro animae lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per poenitentiam noverimus. Scimus enim, plures prolapsos ab itinere recto, et praecipitatos ab ingressu viae angustae: et ita rursus reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmam pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui in paucis et levibus peccaverunt: de illo loquor qui omnibus succubuit malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni coelorum; et non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius placuerunt Deo, post haec autem ceciderunt, vel in adulteria, vel in omnes impudicitias, quae, ut Apostolus ait, turpe est dicere. Nunquam enim spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur: suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia, quatenus eum ad priorem statum revocet: quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam non respuit poenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias, ubi de populo Judaeorum quaedam talia ait: Propter peccatum modice contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et contristatus es, et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai. LIV, 7 et 8). Haec igitur habentes exempla poenitentiae non perseveremus in malis, nec desperemus reconciliationem: sed dicamus, Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians ego sum, et non Deus de longe (Jerem. XXIII, 23): et iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quae nos separant a Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. Propterea enim creavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut aeterna in nos conferat bona, et praestet 40.1200| regna coelorum. Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennae nos tradat ignique perpetuo. Regnum coelorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et haec ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum coelorum a constitutione mundi praeparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per poenitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc saeculo, ibi jam etiamsi poenitebit nos (valde enim nos poenitebit, sed nulla erit utilitas poenitentiae), et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet linguae nostrae positae in flammis: sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis potest, neque inde huc (Luc. XVI, 26).
CAPUT XVII. Voluptates cito transeunt. Ducunt ad aeterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur.
Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et praesentis vitae voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Intuere nunc sepulcra eorum, et vide si est in eis aliquod jactantiae suae vestigium, si aliqua divitiarum luxuriae signa cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbae, et conviviorum cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata laetitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis utrorumque? Intuere diligentius, et accede propius ad singulorum sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: et recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et laetitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur haec damna, et quae facile possit excusare naturae conditio. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebrae exteriores, ubi ille vermis conscientiae qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura indutus et bysso, unam tunc aquae guttam invenire non potuit, cum esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quaeso te, quid plus habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vel condemnati, vel in alia qualibet poena positi, cum forte post multum durae vitae paululum relaxati fuerint in somnium, vident se inter plures dapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero surrexerint, nihil sibi gratiae delectatione somnii invenerint resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vitae; ubi discessit, nihil cum illo nisi praeteritorum poenitudo et praesentium poena permansit.
CAPUT XVIII. Poenae aeternae. Poenitentiae vis.
Haec recordare, et ignem illum gehennae his quae te tunc exagitant flammis libidinis et cupiditatis oppone. Ignis hic qui in praesenti est vita, absumit cuncta quae recipit; ille vero quos susceperit semper cruciat, et poenae suae semper integros servat. Propterea enim et inexstinguibilis dicitur; non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit exstinguet 40.1201| aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitae, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem poenae et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera poenitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus poenis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli poenarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has poenas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam aeternam beatitudinem, si modo de malis nostris poenitentiam agimus, possumus acquirere.
CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Caute legatur.
Vides quanta est virtus poenitentiae? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem poenitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvatur malis. Unus enim, inquit, aedificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vadit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus praecipitat eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Saepe accidit, ut per poenitentiam quis multa et magna correxerit, inter haec tamen bona quae per poenitentiam correxit et peccata commiserit: et hoc est 40.1202| quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod aedificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et haec est cogitatio, quae praecipue animae pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitae nostrae cogitatio ista repellatur: quia illa bona quae egimus, et emendatio illa quae per poenitentiam quaesita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum malorum nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quaedam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Quae demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gehennae confinio revocabunt. Haec ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus. Amen.