De suis ipsius et multorum ignorantia/2

This is the stable version, checked on 7 Aprilis 2020. Template changes await review.

 Capitulum I Capitulum III 

II


[1] Sed iantandem ipsam rem aggrediar, mox ut loqui cepero, et, ni fallor, antequam ceperim, notam tibi non aliter quam michi, eoque fortasse notiorem, quo amici fame quam proprie studiosior est amicus, et facilius quidem et honestius irascimur, siquid in amicos dictum fuerit, quam si in nos. Itaque multi sua sprevere convitia, atque hinc laudati sunt. Amici nemo tranquillus iniurias vel spectare potuit vel audire. Neque enim par animi magnitudo est, alienis ac propriis offensionibus non moveri.

[2] Quomodo autem ignotum tibi esse potest, quod, ut michi notum esset, tu fecisti? de quo me spernente ac ridente doluisti? Nota tibi igitur loquar, non ut amplius innotescant, sed ut scias quo adversus invidiam sim animo, et eodem esse incipias, nec gravius alienum vulnus quam proprium ingemiscas; denique ut agnoscas quibus contra illam armis utor, qualiter longo usu atque acri studio et adversus oblatrantium murmur obsurdui et adversus lividos dentes obdurui.

[3] Et presentis quidem textus historie hic est: Veniunt ad me de more amici illi quattuor, quorum nominibus nec tu eges, gnarus omnium, nec in amicos quamvis unum aliquid non amice agentes nominatim dici lex inviolabilis sinit amicitie. Veniunt autem bini et bini, ut illos seu morum paritas seu casus aliquis conglutinat. Nonnunquam vero simul omnes; et veniunt mira suavitate, letis frontibus dulcibusque colloquiis. Nec sim dubius, piis intentionibus, nisi quod nescio quibus rimulis in illas meliori hospite dignas animas infelix livor obrepsit. Incredibile negotium, verum licet, atque utinam non tam verum! Quem non salvum modo, sed felicem cupiunt, quem non solum amant, verum etiam colunt, visitant, venerantur, cui non tantum mites, sed obsequiosi ac liberales esse omni studio nituntur – o natura humana, et patentibus et abditis plena langoribus! – eidem illi invident! Quid? Nescio, fateor, et inquirens stupeo. Non opes certe, quibus me tantum singuli superant «quanto delphinis balena britannica maior», ut ait ille; quas preterea et maiores optant michi et mediocres, easque non proprias, sed comunicabiles, non superbas, sed humillimas, sine iactantia, sine fastu, nec ulla prorsus invidia dignas norunt; non amicos, quorum michi partem maximam mors abstulit, quosque, ut reliqua omnia, partiri libens cum amicis soleo; non formam corporis, que, siqua unquam fuit, cunta vincentibus annis evanuit, et quamvis huic etati satis adhuc, Deo largiente ac servante, habilis, at certe invidiosa iampridem esse desiit, et si qualis unquam fuit adhuc esset, an vel hodie possem, vel tunc poteram oblivisci, vel poeticum illud, quod puerulus hauseram:

«forma bonum fragile est»,
vel illud Salomonis in eo libro quo parvulum docet:
«fallax gratia, et vana est pulcritudo»?
 

Quomodo igitur inviderent michi quod non habeo, quod dum habui, ipse contempserim, quodque si redderetur, nunc vel maxime cognita et experta eius instabilitate, contemnerem? Non denique scientiam aut eloquentiam, quarum primam penitus nullam michi esse confirmant; altera, siqua esset, apud illos hoc moderno philosophico more contemnitur et quasi literatis viris indigna respuitur. Sic iam sola philosophantis infantia et perplexa balbuties, uni nitens supercilio atque oscitans, ut Cicero vocat, sapientia, in honore est, nec redit ad memoriam Plato eloquentissimus hominum, nec, ut sileam reliquos, dulcis ac suavis sed ab his scaber factus Aristotiles. Sic a suo desciscunt seu deerrant duce, ut eloquentiam, quam ille philosophie ornamentum ingens ratus ei studuit adiungere, Ysocratis, ut perhibent, oratoris gloria permotus, hanc isti impedimentum probrumque extiment; ultimo, non virtutem ipsam, optimam haud dubie, invidiosissimamque rerum omnium, sed illis, ut puto, vilem, eo quod nec tumida nec elata est. Hanc michi ergo vere optarem, sed profecto concorditer ac libenter tribuunt, et cui parva negaverint, muneris instar exigui, quod est maximum largiuntur. Virum bonum, imo optimum dicunt, qui o utinam non malus utinamque non pessimus, in iudicio Dei sim! Eundem tamen illiteratum prorsus et ydiotam ferunt; cuius aliquando contrarium iudicio literatorum hominum diffinitum est, quam veraciter non laboro. Neque enim magnifacio quod michi eripitur, modo quod conceditur verum esset. Cupidissime cum his fratribus meis nature parentis ac gratie celestis hereditatem sic partirer, ut ipsi quidem literati omnes, ego autem bonus essem. Literarum vero vel nichil, vel nonnisi quantum quotidianis Dei laudibus oportunum est novissem. Sed heu! vereor ne et humile me frustretur votum et superba illos opinio. Ipsi autem mitem, bonis moribus et multa me asserunt amicitiarum fide; in quo quidem ultimo, nisi ego fallor, non falluntur. Ceterum ea est causa cur me in amicis habeant, non ingenium ullum, non industria, non doctrina, non studium honestarum artium aut spes veri ex me unquam audiendi discendique. Ita plane eo reditum, quod de Ambrosio suo narrat Augustinus: «Amare» inquit «eum cepi, non tanquam doctorem veri, sed tanquam hominem benignum in me»; seu quod de Epycuro sentit Cicero, cuius cum multis in locis mores atque animum probet, ubique damnat ingenium ac doctrinam respuit.

[4] Quibus ad hunc modum sese habentibus, quid michi invideant dubitari potest, cum invidere aliquid non sit dubium; neque enim bene dissimulant, nec internis pulsas stimulis linguas frenant; quod in hominibus, alioquin non incompositis, nec insulsis, quid nisi evidens passionis indomite signum est? Quodsi invident, ut faciunt, nec quod invideant est aliud, utique latens virus per se ipsum panditur. Unum enim hoc inane invident, quantulumcunque est, nomen, et hanc famam, que viventi maior forsitan quam pro meritis aut pro comuni more obtigit, qui perraro vivos celebrat. In hoc illi obliquos defixere oculos, quo et nunc et sepe utinam caruissem; crebrius enim damno id memini michi fuisse, quam usui, cumque non paucos michi fecerit amicos, hostes fecit innumeros, et ita michi accidit, ut his qui insigni casside, viribus haud magnis in pugnam eunt, quibus nil aliud chimere fulgor prestat, nisi ut a pluribus feriantur.

[5] Hec michi olim pestis perquam familiaris viridioribus annis fuit, nunquam vero molestior, quam que nunc exarsit, quod et ego delicatior ineundis bellis iuvenilibus ac talibus subeundis oneribus, et illa unde nec mereor nec verebar, et quando vel meis moribus victa vel evo iam consumpta esse debuerat, inopina renascitur.

[6] Sed progredior. Cogitant se magnos, et sunt plane omnes divites; que nunc una mortalibus magnitudo est. Sentiunt, etsi in hoc multi se se fallant, nullum sibi nomen partum, nullum, si rite presagiunt, speratum. Has inter curas anxii tabescunt, et – quanta vis mali est! – rabidi velut canes, in amicos quoque linguas exerunt dentesque acuunt, vulnerantque quos diligunt. Quenam hec cecitas? quisnam furor? Nonne enim sic et Pentheum furens mater lacerat, et Hercules parvos natos? Amant isti me et mea omnia, preter unum nomen, quod mutare non renuo, ut Thersites dicar aut Cherilus, vel si quid aliud malunt, si vel sic obtineam, nequa sit penitus tam honesti amoris exceptio.

[7] Eo vero acrius uruntur et ceco estuant incendio, quod et ipsi studiosi omnes et lucubratores magni sunt. Ita tamen, ut primus literas nullas sciat – nota tibi loquor omnia –, secundus paucas, tertius non multas, quartus vero non paucas, fateor, sed perplexas adeo tamque incompositas, et, ut ait Cicero, tanta levitate et iactatione, ut fortasse melius fuerit nullas nosse. Sunt enim litere multis instrumenta dementie, cuntis fere superbie, nisi, quod rarum, in aliquam bonam et bene institutam animam inciderint.

[8] Multa ille igitur de beluis deque avibus ac piscibus: quot leo pilos in vertice, quot plumas accipiter in cauda, quot polipus spiris naufragum liget, ut aversi cocunt elephantes biennioque uterum tument, ut docile vivaxque animal et humano proximum ingenio et ad secundi tertiique finem seculi vivendo perveniens; ut phenix aromatico igne consumitur ustusque renascitur; ut echinus quovis actam impetu proram frenat, cum fluctibus erutus nil possit; ut venator speculo tigrem ludit, Arimaspus griphen ferro impetit, cete tergo nautam fallunt; ut informis urse partus, mule rarus, vipere unicus isque infelix, ut ceci talpe, surde apes, ut postremo superiorem mandibulam omnium solus animantium cocodrillus movet.

[9] Que quidem vel magna ex parte falsa sunt – quod in multis horum similibus, ubi in nostrum orbem delata sunt, patuit – vel certe ipsis auctoribus incomperta, sed propter absentiam vel credita promptius vel ficta licentius; que denique, quamvis vera essent, nichil penitus ad beatam vitam. Nam quid, oro, naturas beluarum et volucrum et piscium et serpentum nosse profuerit, et naturam hominum, ad quod nati sumus, unde et quo pergimus, vel nescire vel spernere?

[10] Hec et alia huiusmodi, adversus hos scribas, non mosaica utique nec cristiana, sed aristotelica, ut sibi videntur, in lege doctissimos, cum sepe liberius agerem quam soliti sint audire, idque fortassis incautius, ut qui inter amicos loquens nichil inde periculi providerem, mirari illi primum, post irasci. Et quoniam contra suam heresim ac paternas leges dici ista sentirent, collegerunt et ipsi concilium, non ut me, quem profecto diligunt, sed ut famam meam, quam oderunt, ignorantie crimine condemnarent. Vocassent utinam et alios! fuisset forsitan in consilio dicende sententie contradictum. Ipsi vero, ut concors esset et unanimis sententia, soli quattuor convenere. Ibi de absente atque indefenso multa et varia, non quod varie animati essent, cum unum omnes sentirent unumque dicturi essent, contra se tamen suumque iudicium, peritorum more iudicum, arguentes, ut velut contradictionum angustiis eliquata et expressa veritate coloratius diffinirent.

[11] Dixerunt primum famam publicam pro me stare, sed parum fidei meritam responderunt; nec mentiti sunt, eo quod vulgus rarissime verum cernat. Dixerunt deinde maximorum atque doctissimorum hominum amicitias, quibus ornatam, quod in Domino glorier, vitam egi, eorum sententie obstare. Quin et regum familiaritates plurimorum, nominatim Roberti Siculi regis, qui me iuvenem quoque crebro et claro scientie atque ingenii testimonio honestasset. Responderunt – et hic plane mentita est, non dico iniquitas, sed vanitas sibi – regem ipsum literarum magna etiam fama, sed nulla fuisse notitia; reliquos, quamvis doctos, in me tamen non sat perspicaci fuisse iudicio, seu amor ille seu incuriositas fuisset.

[12] Illud sibi preterea obiecere, quod Romanos Pontifices tres proximos pro se quemque certatim me ad sue familiaritatis insignem gradum, nequicquam licet, evocasse, et hunc ipsum qui nunc presidet, Urbanum, de me bene loqui solitum mitissimisque me literis visitasse iam; insuper et Romanum hunc principem – neque enim alius etate hac legitimus princeps fuit – me inter familiares caros numerare, meque ad se multa quotidie precum vi et nuntiis repetitis atque epistolis solitum vocare, late notum nullique dubium est. Ex quibus aliquod michi nonnullius precii argumentum queri sentiunt. Sed et hunc obiectum dissolventes, et pontifices, vel secutos famam aberrasse cum ceteris, vel moribus non scientia inductos ut id agerent, asseruere, et principem studio gestarum rerum atque historiis motum, quarum aliquam michi notitiam non negant.

[13] Ad hec, obstare sibi dixerunt eloquentiam, quam ego mediusfidius non agnosco; ipsi autem persuasorem satis efficacem perhibent, quod, etsi rethorici sive oratoris officium sit apposite dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione, multis tamen indoctis contigisse aiunt; quodque est artis tribuunt fortune, vulgatumque illud afferunt: «Multum eloquentie, parum sapientie»; nec advertunt diffinitionem catonianam illam oratoris huic calumnie adversantem.

[14] Obstare demum et scribendi stilum, quem non solum vituperare, sed parcius laudare veriti, elegantem prorsus et rarum, sed absque ulla scientia fassi sunt. Quod qualiter fieri possit, nec intelligo, nec intelligere illos reor; et, puto, si ad se redeant dictumque recogitent, tam futilis pudebit ineptie. Si enim primum verum esset, quod ego rursum nec fateor nec opinor, secundum falsum esse non dubitem; nam quo pacto omnium ignaro stilus excellens sit, qui eis nichil ignorantibus nullus est? Ita ne fortuita omnia suspicantes, locum non linquimus rationi?

[15] Quid vis autem? seu quid reris? Expectas, credo, iudicum sententiam. Omnibus igitur ad examen ductis, nescio quem deum – quoniam nec deus volens iniquitatem, nec deus invidie aut ignorantie ullus est, quam geminam veri nubem dixerim – ante oculos habentes, brevem diffinitivam hanc tulere: me sine literis virum bonum. O utinam veri nichil unquam preter hoc unum dixerint aut dicturi sint! Et, o alme salutiferque Iesu, vere literarum omnium et ingenii Deus ac largitor, vere rex glorie ac virtutum domine, te nunc flexis anime genibus supplex oro, ut si michi non amplius vis largiri, hec saltem portio mea sit, ut vir bonus sim; quod, nisi te valde amem pieque colam, esse non possum. Ad hec enim, non ad literas natus sum; que si sole obvenerint inflant diruuntque, non edificant: fulgida vincula laboriosumque negotium ac sonorum pondus anime. Tu scis, Domine, coram quo omne desiderium atque omne suspirium meum est, quod ex literis, quando his sobrie usus sum, nichil amplius quesivi, quam ut bonus fierem. Non quod id literas, aut, quamvis id ipsum polliceretur Aristotiles multique alii, omnino aliquem, nisi te unum facere posse, confiderem; sed quod per literas, quo tendebam iter honestius ac certius simulque iocundius extimarem, te duce, non alio. Tu scis, inquam, scrutator renium et medullarum, ita esse, ut dico. Nunquam tam iuvenis nunquamque tam glorie cupidus fui, quod interdum me fuisse non inficior, quin maluerim bonus esse, quam doctus. Utrunque, fateor, optavi, ut infinita est et inexplebilis humana cupiditas, donec in te sistat, supra quem quo se erigat, non est. Duo optabam; sed quoniam alterum eripitur seu negatur, gratiam iudicibus meis habeo, qui e duobus michi optimum reliquerunt, modo ne id quoque mentiti sint, et ut michi preriperent quod volebant, quod non erat dederint. Quo iacturam ipse solarer meam, sed inani solatio, morem in me muliebris invidie secuti, que si queritur de vicine forma, bonam illam et bene moratam dicit, omnes denique titulos, falsos licet, illi cedit, unum et fortasse verum ut eripiat formose nomen.

[16] At tu, Deus meus, scientiarum domine, extra quem non est alius, quem et Aristotili et philosophis quibuslibet ac poetis, et quicunque multiplicant loqui sublimia gloriantes, quem denique literis ac doctrinis et omnino rebus omnibus preferre debeo et volo, tu michi quod illi falsum tribuunt viri boni nomen, tribuere verum potes, et ut velis precor. Neque tam nomen bonum, quod unguentis preciosis prefert Salomon, quam rem ipsam posco, ut sim bonus, ut te amem amarique merear abs te – nemo enim sic suis amatoribus vicem reddit – ut te cogitem, tibi obsequar, in te sperem, de te loquar. Recedant vetera de ore meo, et tibi preparentur cogitationes mee. Vere enim arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore; feliciorque est multo unus ex pusillis istis qui in te credunt, quam Plato, quam Aristotiles, quam Varro, quam Cicero, qui suis omnibus cum literis te non norunt, et admoti iunctique tibi, qui petra es, absorpti sunt iudices eorum, et literata ignorantia patefacta est.

[17] Litere igitur sint, vel horum qui illas michi auferunt, vel quia horum, nisi fallor, esse non possunt, sint quorumcunque potuerint; horum autem sit suarum opinio rerum ingens, et Aristotilis nudum nomen, quod his quinque sillabis multos delectat ignaros; insuper et inane gaudium, et elatio fundamenti inops ac ruine proxima, omnisque quem inscii et inflati de suis erroribus fructum vaga et facili credulitate percipiunt. Mea vero sit humilitas et ignorantie proprie fragilitatisque notitia et nullius nisi mundi et mei et insolentie contemnentium me contemptus, de me diffidentia, de te spes; postremo portio mea Deus, et, quam michi non invident, virtus illiterata. Ridebunt plane, si hec audiant, et dicent me ut aniculam quamlibet sine literis pie loqui. His enim literarum typo tumidis nil pietate vilius, qua veris sapientibus ac sobrie literatis nichil est carius, quibus scribitur: «Pietas est sapientia», meisque sermonibus magis ac magis in sententia firmabuntur ut sine literis bonus sim.