De successoribus S. Hidulphi in Vosago (Auctor incertus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De successoribus S. Hidulphi in Vosago
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

documentacatholicaomnia


De successoribus S. Hidulphi in Vosago (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.DeSuSHi, cc_idno: 9605

CAPUT PRIMUM. 138.0203C|

Penultimo interea jam memorati domni abbatis Leutbaldi anno, ab incarnatione vero Domini nostri Jesu Christi septingentesimo tertio, venerabile corpus sancti Bonifacii martyris ablatum Trevirorum 138.0204C| populo, divinitatis ope illatum est Mediano coenobio. Sicut enim Victor et Ursus cum aliquot castrum Solodorum, beatus Gereon cum suis etiam trecentis decem et octo, Mauri quoque quingenti Agrippinensem coloniam: sic et hic pretiosus 138.0205A| Christi martyr cum aliis suis trecentis pervenit Trevirim; corpore non corde ab eadem qua et praedicti martyres, Thebea legione subtrahens se interim, cum apud Agaunum darentur victimae sub Herculio Maximiano Caesare. Omnino tamen credendum est constantissimos testes Christi postmodum factos, citae mortis sententiam non tam voluisse vitare, ubi juxta veritatis jussum, in ista civitate persecuti, in aliam cuperent fugere, quam passim per barbariem Galliarum sparsos divinitatis mira dispositione, ne unius loci clauderet angustia tot et tam praeclara sanctorum martyrum millia. Ubi tandem Treviris, scilicet agonis sui cursu feliciter emenso, capitali cum sociis suis multatus sententia, propter pontem fluminis qui adjacet oppido, 138.0205B| desiderabili commercio nanciscitur aeternitatis compendium ob temporalitatis dispendium. Qui vilibus mandati bustis a Christianorum populis rabiem pertimescentibus gentilitatis, post plurimorum curricula annorum honeste reconditi, jacent in quadam basilicae sancti Maximi cryptella. Et hoc peractum beati patroni nostri Hildulphi vigilantia. Delatas ergo praefati martyris reliquias ad Medianum monasterium multis temporum curriculis servavit quoddam vetus sancti Martini oratoriolum a dextris templi locatum, donec funditus memoriae fuisset subtractus mortalium; cujus inventio quia minime praetermittenda est silentio, enucleatius subscribetur suo loco.

CAPUT II. 138.0205C|

Domnus igitur Regimbertus fraterno voto successor sancti effectus, annis non minus quinquaginta dispositione utriusque stipendii vitae coenobitalis laudabiliter est functus, quemadmodum approbatur chirographis cautis regum temporibus. Hujus denique diebus Theudelinda illustris matrona, respectu tremendi examinis compuncta, consensu comparis sui, vinculi conjugalis resolvit pacta, atque melioris mariti uxor effecta, sub sanctimoniae velamine Christo est dicata; quae benevolentia protinus annuente Ruperti [ alias, Ricperti] relicti conjugis, nostro loco honorabile praedium Hahenaim vocatum contradidit. Tunc etiam quidam spectabilis vir, nomine Gumbertus, filius Trupperti, in alio praedio 138.0205D| Hundinisheim agnominato, portionem sui juris contulit. In quibus praefatus abbas duas basilicas construxit, priorem in honorem sancti Maximini Trevirorum praesulis; alteram in honorem sancti Petri apostolorum principis, atque vitae suae curriculo emenso, quinto Kalendas Februarii lucis istius usu caruit.

CAPUT III.

Successit eidem non impar studio et moribus Sundrabertus; et huic post viginti et eo amplius annos strenue decedenti successit germanus ejus Maldawinus, qui mundanis dudum involucris expeditus, monasticae tranquillitatis expetiverat littus, quique laudabili studio praeeminuit praefatis duobus. 138.0206A| Arcam denique super beatos patroni nostri Hildulphi artus fabricari instituit, quam etiam honorifice auri argentique metallis adornavit. Pari modo condecoravit sanctarum reliquiarum feretrum, cum scriniolis, cum thuribulis, cum candelabris. Fecit et calicem maximum nomine suo insignitum, nostrae pauperiei adhuc reservatum. Hic decori ararum beatae Dei Genitricis sanctique Petri aptans tabulas, pretiosis metallis insignivit ambas, multaque hujusmodi reliquit loco suae industriae credito monimenta. Ipse quoque suapte praedium Petri scamnum nuncupatum, juri nostri coenobii contradidit, cujus collatione illud ampliavit. Defungitur itaque tertio idus Martii, cum regiminis ejus anni acutula argumentatione vestigati vix reperiantur duodecim.

CAPUT IV. 138.0206B|

Extemplo in electione successoris multitudini fratrum subrepsit discordiae bilis; sed praevalentibus beati viri hujus meritis, insperato divinae clementiae jubar ob oriente destinatur illis. Nam cum bifariam scinderentur mutuae dissensionis pertinacia ducti, ambarum partium priores pariter ad principem pervenere Carolum. Ubi pacificus princeps sedatu difficile monachorum persensit litigium, concordiae providere gestiebat quam plurimum. Mira autem dispositione divinitatis repertus est ibi Fortunatus patriarcha venerabilis, qui gratia salutandi famosum principem, visendique loca sanctorum, 138.0206C| quos fama excurrente didicerat, ab Jerosolymis peregre digressus erat. Is denique ante aliquot annorum curricula animadvertens apud Aaron regem Persarum pluris haberi amorem Caroli, quam quorumcunque principum, quod etiam patefecerat dirigendo ei solum quem habebat elephantem, per diaconem reliquias ligni passionis, seu inter homines non nullius conversationis Domini nostri Jesu Christi transmiserat illi, multaque prece contestatus exegit ut praedicto Aaron legationem per suos inferret hujusmodi: Omnimodis tuam clementiam precor pro loco Resurrectionis Domini Dei mei sancta Sion, ne tuo laxamento a gentibus passim calcetur, neque religionis Christianae pontifici debitum cultum ibidem exsequenti contradicatur. Ejus itaque ditioni 138.0206D| tunc non tantum beata civitas verum insuper omnis pene Asia praeter Indiam parebat. Qui chari sibi principis amicabili suggestione adeo delibutus est, quatenus dispositioni ejus ascribi reverendum locum juberet, a suoque potentatu Veredariis cum Orientalium munerum ambitione directis, eidem cessionem illam firmaret. Hac pro causa diaconem suum ad Carolum iterato cum munusculis destinavit patriarcha. Tertio autem per semet veniens ipse, mutua visione satisfacere communi affectui, suo videlicet principisque religiosi, offendit apud eum praedictam procellam coenobitalis dissensionis; cui sedandae rex aestuans consultum iri, ad hunc quasi ob id divinitus destinatum, repente tota convertitur 138.0207A| tractatio regalis consilii, si modo ille praesul maximus posset ad hoc flecti. Regis itaque ac optimatum ejus importunis tentatus precibus vix potuit ad hoc persuaderi, quatenus sanctorum qui tunc forte aderant sacerdotum cedens auctoritati, susciperet curam istius monasterii; cujus sanctitatis excellentia priorisque apicis reverentia stirpitus est sopita claustralis discordia, et sub eo de more effecti sunt monachi cor unum et anima una. Fuisse equidem dicitur Recalvaster hic Domini famulus, corpore exilis et exiguus, facie et conversatione angelicus, barba sublonga canisque respersa decoratus. Praedia in augmentum loci in diebus ejus collata sunt numerosa, chartarum monimento hucusque notissima. Ipsius vero collatione, ex cunctis 138.0207B| pene instrumentis humanae conversationi atque passioni Domini aptatis amplexabilia pignora locus hic meruit percipere, pariterque pretiosorum martyrum Stephani, Lazari quatriduani sepulti, Georgii atque Pancratii, cum plurimis; quod nunc longum videtur posequi.

Per haec tempora ab Orientis partibus eidem coenobio divino ductu destinata sunt duo praeclarissima lumina, quidam videlicet inter suos rex nomine Lazarus cum filia Aza, quae etiam exstiterat in finibus illis regina. Hi piae devotionis studio deferentes propria, expetivere peregrina, quatenus in urbe Romulea mererentur attingere apostolorum limina, et insuper adirent memorias sanctorum quos 138.0207C| trifida venerabatur Gallia. Cumque plurima peragrando loca sanctorum satisfacerent religiosae curiositati, tandem subeunt habitationem Mediani monasterii, famae susurrio jam dudum sibi cogniti: ubi reperientes Fortunatum patriarcham venerabilem monachorum coelestia suspirantum choro praelatum, quem olim habuerant non ignotum, compuncti sancta conversatione et admonitione eorum, susceptae peregrinationis fixerunt circuitum. Denique instantes nimiis precibus ut recludi permitterentur, vix aliquando obtinere quiverunt. Reclusi sunt ergo rex in cella sibi praeparata penes oratorium beati apostoli Petri, regina ultra alveum Rabodonis, juxta basilicam beati confessoris Apri, in quibus usque hodie fenestellae ipsorum possunt videri, 138.0207D| per quas suscipiebant necessaria humanae imbecillitati. Ibidem cum aliquot vixissent annis, solummodo coelestibus vacantes conditionibus, exuti membris corruptilibus migrarunt ad palatia incircumscripti spiritus; ob id verius reges dicendi, quod minime regnarat peccatum in eorum corpore mortali. Sepulti sunt autem in propriis cellulis; sed postea sacri artus venerandae reginae a prioris tumbae loco 138.0208A| relati, sociati sunt artubus venerandi regis, ut qui sanguine, mente et corpore juncti fuerant, unius sepulcri participes forent. Beatus ergo patriarcha Fortunatus meritis tandem et aetate consummatus, huic temporalitati IV Kalend. Martii est subtractus, atque ad perpetem stantium dierum infinitatem perductus. Hujus veneranda gleba post bases altaris B. papae Gregorii decenti sepulturae est tradita. Anni vero regiminis ejus Mediani monasterii reperiuntur viginti.

CAPUT VI.

Successorum tam idonei Patris nomina raptim perstringere libet, quia cum studio brevitatis, tum etiam quod ex eorum actis vix tenue quiddam scriptura seu relatio certa nobis transmittere quivit, 138.0208B| immorari piget. Primus post eum rexit idem monasterium Waldo ex sorore Maldawini progenitus. Secundus Isimundus quondam episcopus, cujus tempore cessit nostro loco apud domnum Juvinum fundus. Tertius exstitit Theodericus, quartus Reginardus, quintus Humbertus. Sextus vero Pippinus vix praefuit pauculis coenobitis aliquot annis, nimium a principibus pressus. Porro sex horum Patrum aetas habuit principes reipublicae, praedictum Ludovicum, Lotharium, item Lotharium, Ludovicum, nec non Arnulfum, quorum temporibus ipsa abbatia plurimum attenuata, exigente jam saeculi nequitia, per Lotharium qui factus est anathema maranatha, pene exstitit desolata, quae usque ad ipsum pollebat religione, rerumque copia. Hic tergiversator 138.0208C| callidus damnabiliterque levis ac lubricus, patruorum patientiam sedulis irritabat machinationibus; adversus quos cum etiam crebram aciem produceret, neque congressus illius laetos exitus haberet, praefatus abbas nimis continua ex acie militum in expeditione regali compulsus, et maxime parricidalem dissensionem perosus, alam loricatorum quam solebat, id est triginta milites cum consueto clypeatae manus numero, in exercitum destinare noluit, orare se dicens regem ne istiusmodi angariam imponeret militantibus Deo monachis; ipse potius ex facultate abbatiae utilitatibus consuleret propriis. Hac causa tyrannus stimulatus jam saepe dictum monasterium duci provinciae jure contradidit, ea 138.0208D| videlicet conditione, quatenus res loci pro libitu dispensaret, militumque turbam procinctui regio procuraret. Tunc domus Dei pene est annullata, monachis sunt subtracta victualia, et ob id paulatim sparsi per diversa, egestate coacti deseruere cellas circumcirca. Tantum aliquot sunt permissi in ipso principali loco remorari, quibus ad necessarios sumptus delegata fuit adjacens cum agellulis suis villa, cum curtibus pauculis. Mille vero ac quingentos 138.0209A| et insuper undecim mansos cum suppositis ecclesiis ex ipsa abbatia usurpavit sibi ambitio ducis.

Cum autem ab incarnato Domino instaret octingentesimus nonagesimus sextus annus, Arnulfus Romae Caesar efficitur: e vestigio inaudita lue mortalitatis subsequente, atque famis homines homine vesci cogentis. Zuendeboldus quoque tyrannus ipsius Arnulfi filius, Lotharingam provinciam disponere permissus, indebilis flagitii nota dedecoravit primitias sui principatus; praetitulato siquidem anno illam tantulam delegationem praebendae monachorum illic adhuc sub Pippino abbate excubantum, jure beneficii concessit Hillino comiti, in cujus clientela vix aliquot canonici permissi sunt 138.0209B| immorari; stirpitus hinc avulso ordine monachali, videlicet quia esset clericis indifferens victus, et quia magis peculiaris quam communis rei inniterentur sumptibus. Huic successit Riquinus secundus, tertius Otto, quo superstite civitas Basilea ab Hunnis expugnata atque aequata est solo. In Mediano autem coenobio et tribus eidem conterminalibus monasteriis vix singuli clerici feruntur resedisse nonnullis mensibus, in eisdem observantes excubias vulgaris parochiae. Tandem in culmine regni Henrico ( Aucupe ) stabilito, et Barbari vetatur irruptio, atque paulatim convalescente patria, illuc reintegratur imminutus canonicorum numerus et ordo. Huic jam comiti Ottoni quartus Boso successit in administrationem rerum ipsius monasterii, et huic deinde 138.0209C| quintus Amardus postremus provisor exterioris suppellectilis; sed primus institutor monasticae religionis in illo loco exstitit Gislibertus, quia jam venerat tempus miserendi ejus. Attamen exactis sexaginta et sex annis, velut usque ad imperium Conradi (Salici) invicti principis, Deo miserante, aliquantulum convaluit illic, quamvis non ut prius, exercitium religionis, instantia domni Brunonis reverendi Leuchorum antistitis.

CAPUT VII.

Gorziense coenobium sub industria Amaldi [rectius Ainaldi] nimium reverendae vitae abbatis longe lateque vibrabat radios monasticae religionis, ubi tunc degebat in monachi habitu quidam Adalbertus sanguine 138.0209D| primatum regni sublimis, qui suorum et principue praefati comitis Gisliberti fretus adminiculo, sistitur duci Friderico, cui inerat Mediani monasterii per id tempus dispositio. A quo loci gubernatione donatus, monasticum ordinem ibidem restituere est jussus. Tunc etiam religiosus dux sub confirmatione chirographi restituit huic loco ecclesias quas olim possedisse dignoscitur, et quidquid canonici tenuisse 138.0210A| comprobantur. Adalbertus igitur praedicti abbatis sui suffultus subsidio, monasticae professionis viros aggregavit in praefato coenobio, inter quos Blidulfum olim Metensium primicerium, et Gundelohum nobilissimum Dei famulum. Ambo nempe isti Deo digni viri vita et specie monachi, per omnia parentes paternae voluntati, ab abbate Amaldo commendati fuerant huic abbati.

CAPUT VIII.

Post haec oratorium gloriosae virginis et matris Domini Mariae crebro fragore ruinam sui minitans, idem abbas cupiebat diruere, alterumque illo augustius restaurare; sed quia conatibus ejus plurimum obviabat quod venerabile S. praesulis Hidulfi corpus 138.0210B| usque ad illud tempus ibidem arca saxea servabat, coacto abbatum ac vicinorum clericorum religiosorumque concilio, illud decrevit levare tumulo, ac apparato locare in scrinio. Quod cum omnibus placuisset, ac tantae rei perficiendae instarent, consilii fuit ut si sacros artus, seu velle habebant, recondere quissent, monasterio devotionis gratia circumferrent. At quoniam minaci nubilo pendente, solis ac siderum facies denegabatur terris, menstrui [ In manuscript. legitur mensurni] imbris vehementia resolutis, nec valebant cum ecclesiasticis ornamentis secedere tectis, annuit abbas ut solis circumferrentur claustris. Ubi tamen ad tumbam sancti cum cereis ac thimiamateriis [ forte, thymiateriis] ventum est, ac operculum illi subductum est, pariter quoque 138.0210C| gravida madidi aeris palla discinditur, ridente sereno, et terrigenis lux diu suspirata redditur continuo, quatenus cunctis liqueret quanta meritorum claritate in vivorum regione fulgeret anima, cujus exuviis arridebant in terris aera. Nefas enim erat elemento non parcere mortalibus, quorum devotio opponebat Trinitatis habitaculum ejus terroribus. Cujus rei evidentia confricatus animus praesentium, incalescebat ad invisibilis regni desiderium: in quo ille cujus in praesentiarum cernebant corpus, evidentibus indiciis ostendebat se jam recepisse stolam unam, in die quoque suprema suscepturum aliam. Quantum lacrymarum gemituumque dulciter ex intimi animi medullis prorumpentium ibi fusum sit digne proloqui carnis lingula nequit. Tandem sacras 138.0210D| reliquias nitido involventes pallio, ligneo recondidere scrinio, quod imponentes scapulis intulere oratorio beati Apri confessoris Christi: indeque mox efferentes, altera regressi via invexere monasterii claustris VII. Idus Novembris, tanto funeri insperatum obsequium aere praebente, et post ejus collocationem nonnullis diebus idem conservante. Qua de re communi cunctorum voto hunc diem celebrem 138.0211A| habere placuit recursu annuo; qui usque in praesens celebrior solet suscipi, etiam depositione ipsius, quam repraesentat mensis Julius; sive propter illud occupatissimum tempus, seu quia minus abundat victualibus. Tunc quoque beata sanctorum germanorum Joannis et Benigni corpora, quemadmodum ex uno sublata sunt mausoleo, in uno reponunt scrinio, quorum advectio a prioris sepulturae loco sexto Idus Maii exstitit, et ut erat solemnis remansit; quia singulare festum persolvere huic sancto praesuli quotannis devotio priorum voluit.

CAPUT IX.

Hic ordo gestorum exposcit ut memor promissi, retexam inventionem sancti Bonifacii martyris. Diruto equidem templo beatae Dei genitricis ac perpetuae 138.0211B| virginis Mariae, simulque aedicula beati Martini eidem cohaerente, in qua jam dictum est martyrem tumulatum fuisse: necessario loca dudum orationis occupaverant parietinae hominibus ac bestiis perviae. Quam suarum reliquiarum negligentiam non ferens spiritus martyris, qui mirabiliter honorabatur in coelis: quadam nocte per visum in habitu militari, sicut est vultus dignitate venerabilis, cuidam juvenculo monacho Tietfrido nuncupato astitit, et indigenarum quidem mediocri sanguine procreato, sed, ut putabatur, bonae actionis futuro, eumque suo taliter dignatus est alloquio: Admodum aegre fero, quod parietinis premor, pedibus et sordibus hominum pecorumque atteror, conculcor ac inficior; quamobrem quantocius surgens maturato dicere abbati, 138.0211C| ut si propriae vult consulere saluti, provideat quietem corpori meo. Quem frater ille hoc modo percunctatus est: Domine mi, quem te dicam, et ubi habere vis sepulturam? Martyr ad haec sic intulit: Scias me Bonifacium nominari, gloriosae legioni Thebaeorum martyrum numero et merito sociari; siquidem divina concedente gratia non impar gloriae collegae mei Mauritii in coelis servatur et mihi gloria, quos per omnia fecit pares labor et militia, exhortatio sociis titubantibus impensa, et in fide usque ad mortem perseverantia. Post nonnullos vero annos a corporibus commilitonum meorum furtim disgregatus, a quibusdam devotis Deo viris ad hunc locum sum delatus atque in oratorio beati Martini terrae commendatus, ubi usque in praesens 138.0211D| latuerunt omnes artus mei, excepto capite, quod inter collegarum meorum corpora prior retinuit locus. En tibi cunctarum reliquiarum mearum causam explicui. Tu nunc absque recrastinatione pergens explica hoc ipsum abbati. Nec mora, cum verbis subducitur monacho species martyris, qui ubi expergefactus est, quia maluit revelationem istam phantasmati ascribere, quam ei aliquatenus fidem accommodare, et super hoc divinitatis misericordiam implorare, distulit sibi imperata perficere; sive pertimescens hypocrisi atque mendacio notari, seu invidiam contrahere suae parvitati. Quapropter iterato adventantis acerrima increpatione percellitur 138.0212A| martyris. Cur, inquit, commotionis meae acrimoniam minime perhorrescis? quid denuo ad te venire compellis? scias te igitur luiturum poenas contemptus et inobedientiae, priusquam corruptibili careas luce. Hujusmodi vero minis postquam fratrem illum perterruit, omnem superioris visionis ordinem retexuit, et abbati intimare jussit; sed eo seu primitus dissimulante, tertio gloriosus martyr eum dignatus est adire, ejusque vecordiam nimia verborum acerbitate increpare, ac recapitulato primae et secundae revelationis oraculo, adjecit continuo: Animadverto duritiam tuae infidelitatis non posse ad obedientiam flecti, nisi molliatur fomentis alicujus signi. Quocirca surrecturus ad nocturnales hymnos, adi tum altare situm ad caput sancti 138.0212B| Hildulphi, supra quod mox inventurus cruciculam cum cambuca ipsius pontificis beati, totius ambiguitatis callum remove a latebris animi. Attamen quoniam tolerabilius tibi erit temporali supplicio subjacere, quam irrevocabiliter perpetuae mancipari gehennae, hujus neglectus ultionem noveris te subiturum in hac luce; satis enim satis superque poenarum restat tuae nimium carnali vitae, quanto plus si adjiciatur facinus tantum inobedientiae? Hac perterrefactus juvenis comminatione, expergiscitur, et fidem jussionis exploraturus, facto signo nocturnarum vigiliarum ecclesiam ingreditur, ubi cum praedicti signi evidentiam cum corporeo hausisset oculo, omni dubietate postposita, abbatem et fratres illuc advocavit adhuc in crespusculo matutino: 138.0212C| quibus postquam ostendit praesens signum, caeterae quoque revelationis patefecit textum. Inde una cum illis ad locum tumbae martyris properavit, et sicut per revelationem acceperat, eis designavit. Ubi fodientes mausoleum invenerunt decens, quod dum aperuere, fragrantiam suavissimi odoris nares praesentium persensere. In quo tandem juxta visionis fidem reperientes martyris exuvias, in sindone munda involverunt eas, sicque recondentes in scrinio, Begonis cellae invexere festinato; quia recondendi aptus locus minime suppetebat eis in diruto monasterio. ( Sed incuria successorum faciente, praefata cella sanctos artus permissa est retinere usque ad domnum abbatem Lambertum, qui anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo tertio, in 138.0212D| sexta feria quae II Nonas Novembris habebatur, revexit ). Frater vero qui toties commonitus tam clarae visioni assensum dare distulit, post aliquot annos prae domo infirmorum stans, repentino accessu paralysis adeo extabuit, ut se invito retrogradum iter ageret, donec per ipsius domus ostium intro corrueret, atque fractis cervicibus exspiraret.

CAPUT X.

Interea dux Fridericus, suae utilitatis insudans negotiis, castrum cognominatum Barrum construxit in praedio Ecclesiae Tullensis. Qua de causa Gerardus vir totius sanctitatis praeconio efferendus, imperatorem Ottonem majorem adiit, et ei injuriam illatam 138.0213A| suae urbi intimavit. A quo dux satisfacere jussus pro pervasione praedii, mutuae vicissitudinis conditione, duas abbatias Medianum monasterium et Galileam, cum aliquot villis patrimonii sui contradidit ei, ut posset ipse pacifice possidere quod praesumpserat sibi. Cumque tali pacto denominata loca Tullensi dioecesi cessissent, memoratusque praesul officiales eorum sacramento sibi astrinxisset, ob monumentum ipsiusmodi cessionis secum tulit cambucas ( Id est, baculos postorales) beatorum antistitum Hildulphi atque Deodati, specie quidem vilissimas, nec ut hac nostra aetate passim cernitur artificiose cameratas ac politas; sed tamen ad ostensionem sanctae mortificationis meritique eorum efficacissimas, quibus nihil pompae adjecerat artium industria, 138.0213B| natura sufficiente ad omnia. Has ergo antistes ille devotus postquam metallis pretiosis pariterque reliquiis sanctorum insignivit, in gazophylacio sanctuarii servari praecepit, quod et hactenus fit. Tulit etiam signum nostri coenobii majus et melius, multis sibi quantitate metalli paribus, soni qualitate praestantius; quod acquisiverat abbas Adalbertus. Illud tamen duodecim vix paria boum quiverunt ad oppidum convehere, cum post decessum ipsius pontificis quatuor tantum facillime quiverint revehere. Etenim quandiu Leuchae fuit, consueti soni dulcedine caruit: at postquam Deo volente locum recepit suum, pariter et sonum solitum.

CAPUT XI.

Adalbertus qui tunc temporis fungebatur abbatis 138.0213C| nomine, cum per aliquot annos strenue, quantum ad hominum pertinet aestimationem, impendisset sollicitudinem sibi commissae abbatiae, incommodo aliquantulae infirmitatis coepit laborare; qui vehementer percussus paralysi, postquam nonnullos poenaliter transegit menses in grabato, saeculo huic aufertur cum luctu magno. Successor ejus in loci regimine exstitit Almannus, ex familia sancti Petri martyris ( In manuscript. Epternac. vox martyris legitur ) excellentiore oriundus, corpore elegantissimus, statura procerus, moribus et actu modestus, in eruditione litterarum minus perfectus, in restructione abbatiae vigilantissimus, juxta mediocritatem sui ingenii in revocando subjectos ad instituta regulae fervidus. Hic 138.0213D| denique eruditionem suorum credens suam, mercede conduxit eis doctorem grammaticae; quin et volumina artis ejusdem plurima studuit loco conquirere. Hic monasterii fabricam cum omnibus officinis a decessore suo inchoatam, sed maxima ex parte imperfectam, perduxit ad manum supremam. Verum donec fabrica eadem reparatur, corpora reliquiasque sanctorum servavit aula pontificis, juncta tunc claustri officinis: in qua divinitus innumera praestita sunt infirmis beneficia, quae censui praetereunda brevitatis gratia. Unum tamen non pigeat me referre, quod inter alia ibidem contigit. Energumenus quidam possessoris sui impulsu scelesta faciens, scelestiora dicens, propinquorum obsequio illuc advectus est. Qui cum aliquandiu invitus ante aram 138.0214A| sanctorum teneretur, repente corruens, rotatu horrifico per pavimentum agitur. Sed hic rotatus et tormentum captivi liquido astantibus prodebant flagra et torturam latronis maligni, quibus compellebatur egredi. Denique post nimiam rotationem ipso aditu quo fuerat intromissus, exire coactus, cum obscenitate vomitus instar vermis bipedalis ab intimis visceribus miseri est projectus. Qui mox ut paululum somni diu negati arripuit, gratias Creatori omnium ac fidelibus ipsius agens, propria incolumis repetiit.

CAPUT XII.

Interea domno pontifice Gerardo ex hujus vitae aerumnis sublato, ad Tullensis dioecesis pontificatum subrogatus est Stephanus ex Mediomatricae urbis clero, qui . . . . . . . . . oratorium sanctae Mariae sua 138.0214B| consecravit industria: qua etiam die restituit signum loco olim ablatum a praedecessore suo. Hic vix duobus annis ecclesiam rexit; sed licet apud Bodonis monasterium hominem exuerit, hic tamen sepeliri voluit, quod et contigit. Sepultus autem exstat a dextris altaris semper virginis et matris Domini Mariae, in mausoleo ex quo dudum levatae fuerant sanctorum germanorum Joannis et Benigni reliquiae, pectori ejus crucicula superposita, disticon abbatis Sicconis inscriptum habens ita: Hic fuit antistes Leucorum Stephanus olim. Idibus et terna Martis discessit ab arvis. Super tumulum ejus dum postmodum duo fratres consisterent, et odas missae decantarent, repente nimius fragor sub pedibus eorum insonuit, qui eos a 138.0214C| statu suo super pavimentum conquiniscere coegit. Verum an hoc contigerit causa sanctorum mausolei, seu pro reverentia sepulti episcopi, non plane cognitum est mihi. Successor vero ejus in pontificatu exstitit Bertoldus natione Suevus, honestati saeculi praecipue intentus, in constructione novarum atque eminentium fabricarum nulli secundus, insolitis legibus oppressor vulgi et monasteriorum versutus: qui Mediano coenobio irrecuperabilem calamitatem intulisse dignoscitur. Nam praefatus abbas tempore Henrici principis ratus sibi divinitus offerri occasionem reposcendi praedii Bercheim ab iniquis diu possessi, suasu supradicti Bertoldi enorme servitium exhibuit imperatori, in cujus impensa coactus est cunctam pene supellectilem et pecuaria abbatiae abstrahere; 138.0214D| quin etiam omne ornamentum tam a crucibus et candelabris, quam etiam a lecto sancti Hildulphi ac gestatorio sanctarum reliquiarum diripere. Siquidem vir ille bonus et simplex nihili pendebat censum ecclesiae bonum prodiga manu in tali negotio dispergere, quem sperabat ex redditibus fundi illius multiplicius restitutum iri. Igitur postquam duo pondo auri appendit archariis Gazae imperatoris, praeter praefati impensas serviminis, solemni traditione recepit ab eo praedium cum appenditiis suis. Quod cum uno anno pacifice possedisset, Bertoldus episcopus, qui debuerat res ipsius coenobii ab improborum retibus sua auctoritate subducere, pellacia malignitatis suae non timuit subintroductae chartae 138.0215A| atque vafrae machinationis conspiratione vindicare: immemor divini judicii, neglector etiam indicibilis damni quo domus Dei pene annullata fuerat, ob receptionem illius fundi. Hujus tam immanissime crudelitatis cuspide perfossum cor abbatis, aut nullam aut raram diem in hac luce post haec sine moerore transegit. Hic post innumera industriae suae exercitia, quibus loco sibi credito prodesse curavit, aetate et infirmitate confectus naturae cessit, ac in basilicae beatae Mariae sepulturam meruit.

CAPUT XIII.

Successor autem ejus Nardulfus exstiterat quem praefatus abbas a sacri baptismatis fonte susceperat, quemque per diversa loca causa discendi coenobitalem vitam transmiserat. Hunc cum ipse defungeretur, 138.0215B| sermone quo valuit Bertoldo episcopo commendavit, atque ut sibi succederet impetravit. Tempore vero praelationis ejus, plurima in loco praefato divinitus ostensa sunt miracula, quibus pravorum retunderetur insolentia, et rectorum confirmaretur benevolentia. Ex his libuit aliqua subnectere quae interim occurrunt memoriae. Depositionis festum sancti Patris nostri Hildulphi instabat, et coementarii restruendae maceriei dormitorii operam dabant. Qui cum vellent ob solemnitatis reverentiam opus illud intermittere, obstitit Encibolus praepositus, talia eis inculcando creberrime: Servitium est sancti, quod propter festum ipsius non debet intermitti, sed magis studiose peragi. His monitis machiones [ macons caementarii] accensi plus solito instabant coepto 138.0215C| operi: at hora refectionis incumbente, cum pariter mensam petentes cibum sumerent, quidquid operis per hebdomadam integram fecerant, repentina ruina terram petiit, et quia sanctus obedientiam quam sacrificium mallet, casus parietis innotuit. Itaque nullus praesumpsit illa die fabricam illam aggredi, in cujus eversione intelligebant quid eis potuisset contingere adversi, si non pepercisset illis misericordia Domini. Sequentis miraculi textus docebit quam pia aure sanctus hic se in veritate invocantibus adsit. Translationis ejus solemnium quod illic populoso frequentatur accessu aderat, et tam fratrum quam etiam supervenientium usibus apparatio piscium omnino deerat. Dumque praepositus monasterii Marbodus dictus pisces hinc inde praestolando cassa spe 138.0215D| delusum se doleret, et missae solemnia concio monachorum et canonicorum summo studio perageret, publica necessitate cogente, palam omnibus lectum sancti in crypta cum lacrymis infusus adiit, et tacitam precem cum contritione nimia ante venerabile corpus prostratus aliquandiu fudit. Ubi ab oratione surrexit, adfuere extemplo quidam qui dicerent nonnullos Allabroces inesse contiguo flumini: 138.0216A| quo sub omni agilitate piscatores transcurrentes, mira captura tot et tantos retibus suis continuo cinxere, quod plene possent non solum die festo, verum etiam per totam septimanam fratribus sufficere.

CAPUT XIV.

Sacratissima depositio ejus cum annuo recursu mortalibus innovaretur, et fratres ante matutinorum synaxim sopore detinerentur, coquinae aedificium ignis repentinus arripuit: qui quantocius rectorum fastigia petens, ac ex torridis imbricibus nimia incrementa concipiens, per circumposita aedificia totas laxabat habenas. Cumque tanto terrori nemo obviaret, cunctis alto somno depressis, Hermanno custodi ecclesiae, sicut ipse solitus erat fateri, per visum sanctus astitit, vehementique severitate, 138.0216B| quia sic nequam actio illius merebatur, capillos ejus concussit, eique dixit: Ocius surge, nam omnis structura hujus loci nimio devoratur igne. Hoc ille pavore expergefactus surrexit, incendium sicut somno didicerat perspexit, caeteros nimiis elamoribus incitavit, et ut igni aedificia tenenti obviare niterentur suggessit: quibus statim id facere conantibus, strepitu eorum excitata accurrit cum hydriis rustica manus. Cumque continuata superfusione lympharum variisque argumentis ( id est artificiis) alii male victricem flammam certarent evincere, adeo erumpebat ex aedificiorum culmine, ut crederetur ex contrario hactenus elemento nutriri magis quam sopiri posse. Summa tandem desperatione circa oppressionem flammarum pariter fracti, nimiis et confusis 138.0216C| ejulatibus ad sepulcrum confugere sancti, cui cum inter alia et hoc ei lacrymosa vociferatione crebro ingererent: propter quidem ipsorum flagitia locum eumdem justis traditum flammis, sed dignaretur ei parcere ob laetitiam suae solemnitatis et sanctitatem sui nominis, ac si eis omnipotens pater per merita dilecti sui Hidulfi juxta vocem Ezechielis prophetae responderet: Non propter vos ego facio, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus, ut sciant quia ego Dominus (Ezech. XXXVI, 22). Nec mora, omnis vis illa incendii in semetipsam recidit, ac celerrimo torpore languescens, cuncta quae vastabat deseruit, et male victricis ignis periculum, quod non valebat reprimere adversa natura aquarum, meritis sancti repressit imber lacrymarum.

CAPUT XV. 138.0216D|

Cum incolae depositionis ejusdem festum sacerdotali auctoritate suscepissent celebrandum, sicut in hujusmodi traditionibus contingit, religiosi et honesti assensere solemniter ducendum: bruta et vecors rusticorum multitudo obstinatione solita negligendum, ex quorum numero exstitit apud Cicomacum 138.0217A| quidam sensu et censu pauper, nomine Uvalpertus, qui sacerdotalis mandati contemptor effectus, calceamenta sua ipsa die sarciebat attentius. Sed quia si nulla pravos coercerent flagella supernae animadversionis, putaretur Omnipotens non intendere rebus humanis, subita contractione ita manus colligatae sunt illius hominis, intra volam inextricabiliter defixis et extra deformiter retortis digitis, ut reatum contemptus et inobedientiae persolverit. Dum hic vixit, exemplo suae poenae alios terruit a praesumptione prohibiti operis.

CAPUT XVI.

Eadem rursus die quidam Belzo vix duobus stadiis disparatus a monasterio, commanebat in domo quae illi cesserat jure paterno. Qui ut assolet inter commercia 138.0217B| veterum et novarum frugum, defectu compulsus panis, aliquot manipulos novellae messis desecavit. Verum quia ignem qui posset his supponi in villulae suae tuguriis minime invenit, alteram villam haud longe positam haud impigre causa foci petiit. Ex qua torrem sumens rediit, sed omne domus suae aedificium cum ipso siccatorio ultricibus traditum flammis invenit. Quibus celerrime in cinerem cuncta resolventibus, miserabilis et stolidus homo damno suo coactus, vel sero dicit ecclesiasticis parendum jussionibus.

CAPUT XVII.

Intera apud Oblisiacum quod situm est intra confinium parochiae Acervallensis consensu Bertoldi antistitis constructa est basilica; quia intolerabile 138.0217C| erat ruricolis adire matrem ecclesiam ob singula Christianae plebis obsequia. Haec cum ex nomine vel reliquiis beati pontificis Hildulphi fuisset Christo consecrata, accurit illuc quaedam mulier sera viae longinquitate fessa, animi fide robusta, mediocritatis suae munere devota; sed quibusdam revisentibus sua, quibusdam vero reficientibus corpus, ibidem post solemnia neminem reperit, atque obserata ecclesiae ostia. Mansionarium ergo accitura, locavit ante januam candelam; sed cum illo ocius repedans perspexit, divinitus accensam vidit. Super hoc aliquandiu admirati pariter intulerunt oratoriolo, ac praefixerunt altari reverenter. Mulier tamen interno delibata gaudio, quibus poterat gratiarum actiones acclamabat Deo, pro fideli verna suo Hildulpho, 138.0217D| perfusa genas dulciter prorumpentium lacrymarum rore largo: quem non solum ipsa, sed et tota vicinia per visibile lumen experiebatur Christi confessorem esse lucis invisibilis filium, ac meritis ipsius sibi maximam patere fiduciam in necessitatibus deprecandi Dominum. Quam spem non incassum concepit animus eorum; nam adeo numerosis locellus idem deinceps diffamatus est miraculis, adeo nunc usque variarum aegritudinum medetur causis, ut si singulatim possent scriptis mandari, non modicum 138.0218A| distenderent quantitatem voluminis. Quapropter his praetermissis, insistamus aliis. Decurrente autem ab Incarnatione Domini millesimo decimo quarto anno, multimoda atque veracissima docuit revelatio animae sanctorum Lazari et Azae quanto in coelestibus relucerent merito, quorum exanimes artus neglecti monstrantur in terrae gremio. Cum enim per successionem temporum tam nomina quam sepulcra eorum fuissent prorsus subducta memoriae superstitum, divinitus reducuntur cognitioni concordatissimis visionibus monachorum, clericorum et utriusque sexus fidelium, non solum vicinorum, verum etiam remotissimorum. Quin etiam vespertino incumbente crepusculo frequenter audiebatur quasi duorum psalmodia, ubi prius sepulta fuerat 138.0218B| Aza, in beati Apri scilicet basilica: extra quam in caprifico quae fenestellae ejus erat adversa, noctu recubabat lux tanta, ut diceretur illic plura accensa esse luminaria. In basilica etiam omnium apostolorum fuerat arcus in angulo cohaerente cancellis versus Boream fundatus, soli receptui venerandorum corporum ex industria praeparatus: cujus sinus quia (ob Pannonicam gentem Galliis hostiliter incubantem) parebat instar solidi parietis super sarcofagos obstructus, locus tanti thesauri per annos nonaginta quinque paulatim memoriae cunctorum est elapsus, ut nihil minus quam alicujus corpus inibi delitescere putaretur. Superposita tamen materia attendebatur plurimum rimosa ac pene collapsa, utpote consurgentis monumenti jugi impulsu concussa. Hanc tandem 138.0218C| ut subruerunt, secundum fidem revelationis, in duabus conjunctissimis thecis maximaque diligentia ad id quondam praeparatis, reposita sanctorum corpora repererunt. Quorum gratia ubi hymnum Te Deum laudamus decantaverunt, ibidem sicut invenerant reliquerunt. Ea autem novitate febres et emigranium diversarumque accessiones infirmitatum multoties sedarunt, donec meriti sui notitiam circumcirca ubertim diffuderunt. Recentis enim memoriae sancti suae reverentiae cultum taliter inserunt hominum menti.

CAPUT XVIII.

Moris erat quarumdam provinciarum parricidas poenitentiali ferro constrictos brachia vel cervices, non ingressum ire fines suorum; sed quaquaversum 138.0218D| expetere juvamina sanctorum, donec divinitus resolutum visibile ferrum, indicia dederit invisibile paricidii vinculum resolutum. Quidam itaque talium devenit monasterium, olim ferreis circulis constrictus utrumque brachium: quorum alter in Palona [ haud dubie Polonia] deciderat apud reverendum beati martyris Adalberti sepulcrum, istic autem alter per sanctorum quos veneramur meritum. Siquidem illuc adveniens vespere cujusdam Sabbati, devotus interfuit synaxi. Dominica vero die Senonum 138.0219A| ire voluit, sed repente mutata voluntate, a medio jam itinere acceleravit istuc redire. Reperiens autem fratres jam adorsos solemnia majoris missae, in introitu chori delegit stare: supplici vultu atque indeflexo obtutu attendens praefixam imaginem crucifixi Salvatoris, sic quondam effigiatam docta manusculptoris, ut hactenus possit quamvis duras hominum mentes mucrone quodam transpungere compassionis, ac si prae oculis haberent nimium piam mortem adhuc pendentis Redemptoris. Huic ergo peregrinus ille cum gemebundus assisteret, sancto jam recitato Evangelio, circulus ferreus subito crepans, carne concissa ex continuato impactu ferri excreta, tanto impetu dissiliit ab ejus brachio, ut eminus oppositum parietem feriret, validoque tinnitu 138.0219B| adstantes permoveret. Protinus sive novo dolore inveteratae jam cicatricis, sive subito stupore tanti facti homo pene exanimis factus corruit, atque 138.0220A| humi protensus super oram chlamydis lacero tunc brachio substratam, plurimum cruoris dimisit. Perstrepunt monachi ad allevationem prostrati, quem sic affectum admirati, circumspectabant exitum rei. Et ecce post aliquantulum sanguine redeunte a praecordiis, summa genarum rubeis inficiuntur notulis. Hinc collapsos artus paulatim subrigens, plene restituitur in gradu suo: Deo gratias pro meritis sanctorum agens, non tantum ex resolutione visibilis vinculi atque diuturni exsilii, quantum pro adepta remissione exsecrabilis parricidii, quam indubitanter se adeptum gaudebat praesentis protestatione facti. Verbo ergo atque evidenti signo postquam abunde adhortatus est accolas revereri et amplecti suorum sanctitatem patronorum, laetus excessit fines eorum. 138.0220B| Porro circulus praefatus in testimonium facti sub pedibus crucifixi fuit appensus. Deo gratias.