Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?)
AuInAuH.DeSuDi 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Hugo de S. Victore?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM. Amoris duo rivi, charitas et cupiditas. Inde omne bonum vel malum. Amor motus est unus et multiplex.
Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens, aut purgans totum. Ex eo namque totum est, quod bonum est: et totum quod malum est, ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens, duos rivos effundit: alter est amor mundi, cupiditas; alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis, unde fons amoris erumpit: et cum per appetitum ad exteriora decurrit, cupiditas dicitur; cum vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi, qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas: et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur totum est, quod bonum est; et totum quod malum est, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est; et ex eo totum est, quod ex nobis est: hoc autem est amor. Quid est amor, et quantum est amor, aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Numquid hoc negotium non potius illorum est, qui pudicitiam prostituere consueverunt? Ecce quam multi qui ejus ministeria volentes suscipiunt: et quam pauci qui verba ejus in medium proferre non erubescunt! Quid ergo nos facimus? Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui non verecundamur amorem indictatum sonare: quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium, ut eradicetur; aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quaerimus, ut sciamus, et scientes caveamus, quod illi investigant, ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit, quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor unum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse praeter amorem: qui cum sit motus cordis secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus, cum se inordinate movet, id est, ad ea quae non debet, cupiditas dicitur; cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum igitur hunc cordis motum, quem amorem appellamus, qua definitione significare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat aliquatenus, et non sciatur; proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus; de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt.
CAPUT II. Amor quid sit. Malum quid.
Ipsum igitur quomodo definimus? Investigemus, consideremus; quia occultum est quod quaeritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Illud igitur videtur esse amor. Et amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, requiescens per gaudium. Hinc bonum est, et hinc malum est cor humanum; quia nec aliunde bonum es, si bonum es, nec aliunde malum es, si malum es, nisi quod vel bene vel male amas quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est: sed cum id quod bonum est male amatur, illud bonum non est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat, malum est; nec quod amat, malum est; nec amor quo amat, malum est: sed quod male amat, malum est, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum nullum est.
CAPUT III. Beatitudinis capaces ex Dei gratia. Per amorem fiunt participes.
Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus quod volumus. Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est; qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia; nec de suo amittere quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem aptus esset tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem spiritualem, palatum cordis quodam modo per hanc sensificans ad gustum dulcedinis internae: quatenus per ipsam videlicet dilectionem, suae felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio inhaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus, creaturam rationalem, ut ei semper inhaerendo ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quodam modo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge; suge et bibe, dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere; quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire. Adhaere ergo et inhaere, sume et fruere: si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non jam pudeat nos neque poeniteat de amore fecisse verbum: non poeniteat ubi tanta utilitas, non pudeat ubi talis honestas.
CAPUT IV. De gemino charitatis funiculo.
Igitur per amorem sociata est factori suo creatura rationalis, solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius, quanto fortius. Propter quod etiam ut indivisa societas et concordia utrobique perfecta haberetur, geminatus est nexus, in charitate Dei et proximi: ut per charitatem Dei omnes uni cohaererent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent; ut quod de illo uno, cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est, ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat; si gaudium est, bene requiescat. Est enim amor, sicut dictum est, delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, et requiescens per gaudium, currens ad illud, et requiescens in illo. Ad quid, aut in quo?
CAPUT V. Ordinata charitas: respectu Dei, respectu proximi, respectu mundi.
Audite, si forte explicare possimus quo currere debeat amor noster, aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt quae amari bene aut male possunt; id est, Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est, proximus juxta nos est, mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat; si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit, gaudium requiescit. Propter quod gaudium uniforme est, quia semper in uno est, nec vicissitudine variari potest: desiderium autem motus mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repraesentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt, Deus, proximus, mundus. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habeat in cursu desiderii nostri; et est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit, quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum Deo currit, quando ejus voluntati in nullo contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Haec sunt tria quae ad Deum pertinent. Duo autem sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere, sed in proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute gaudeat et profectu. Cum proximo, ut eum in via Dei comitem itineris et socium perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut scilicet in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo quae ad proximum pertinent; id est, de ipso, et cum ipso, et non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere; non cum ipso, aut in ipsum. De mundo enim desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere, per admirationem et laudem ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic conformaret. In mundum curreret, si in ejus delectationibus semper requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem, ut per desiderium currat de Deo, cum Deo, et in Deum: de proximo, cum proximo, et non in proximum: de mundo, nec cum mundo, nec in mundum, ut in solo Deo requiescat per gaudium. Haec est ordinata charitas, et praeter ipsam omne quod agitur, non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.
CAPUT VI. Amor nunquam vacat. Cordis vera requies. An hic perfecta.
Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur, considera. Si enim humana mens sine amore esse non potest, aut se ipsam, aut certe aliud aliquid a se diligat necesse est. Quia vero in se ipsa perfectum bonum non invenit, si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet ergo, si feliciter amare desiderat, aliud aliquid praeter se quod amet inquirat. Si autem imperfectum aliquid extra se amare coeperit, amorem quidem suum irritat, sed miseriam non excludit. Feliciter ergo non diligit, donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium se convertit. Quia vero summum et verum bonum Deus est solus, ille feliciter amat, qui Deum amat, et tanto felicius quanto amplius. Haec igitur est vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per desiderium figitur, nec ultra quidquam appetit, sed in eo quod tenet, quadam felici securitate delectatur. Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor repellit, quodam modo in idipsum jucunditatis sine vexatione requiescit. Sed quia humanae mentis infirmitas, ut non dicam semper, sed vix aliquando in illam divinae contemplationis dulcedinem figi potest, quodam interim studio ad illam, ad quam necdum pertingere sufficit, stabilitatem assuefacienda est: id est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo, in consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud teneamus; ut dum semper minus instabiles esse satagimus, tandem aliquando donante Deo vere stabiles fieri valeamus.
CAPUT VII. Quomodo comparanda. Fides navis in hujus mundi fluctibus. Unde aedificanda.
Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus iste mundus quasi quoddam diluvium est, eo quod omnia quae in hoc mundo sunt, ad similitudinem aquae incertis eventibus fluctuando decurrant. Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna promittit, quasi a quibusdam fluctibus, sic a mundi hujus cupiditate in superna animum attollit: et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non potest; quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis ergo aeterna non credens, sola quae transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus, impetus aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens, transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem aeterna bona et credit, et diligit, hic in navi positus, fluctuantis maris undas securus pertransit: et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam quodam modo in fluctibus terrae stabilitatem imitatur. Primum ergo, si hoc mare magnum illaesi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus; deinde navem fidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere debemus, et diligamus quod credimus: sicque et lex Dei in corde nostro sit per rectae fidei cognitionem, et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem.
Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc, quam dixi, navem vel arcam in corde tuo aedificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad portum quietis pervenias; duo opera Dei considera, videlicet opus conditionis, et opus restaurationis. Opus autem conditionis est creatio coeli et terrae, et omnium quae in eis continentur, quae sex diebus facta sunt. Opus vero restaurationis, incarnatio Verbi, et omnia quae a principio mundi usque ad finem, vel ad eam praenuntiandam praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura sunt: quae omnia sex aetatibus fiunt. Sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt, quia in eis suae salutis remedia agnoscunt. Haec autem partim per homines, partim per Angelos, partim per semetipsum operatus est Deus: ut in arca spirituali prima sit mansio opera hominum, secunda opera Angelorum, tertia opera Dei, supremus cubitus, auctor universorum Deus.