De subsequente opere (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
De subsequente opere
Cum Psalterii coelestis animarum mella gustassem, id quod solent desiderantes efficere, avidus me perscrutator immersi, ut dicta salutaria suaviter imbiberem post amarissimas actiones: sed familiaris inchoantibus occurrit obscuritas, quae variis est intexta personis et velata parabolis. Haec in dictis vitalibus noxia dissimulatione praeteritur, dum saepe illud reperiri solet ambiguum, quod magni sacramenti gestat (0058)arcanum. Tunc ad Augustini facundissimi patris confugi opinatissimam lectionem, in qua tanta erat copia congesta dictorum, ut retineri vix possit relectum, quod abunde videtur expositum. Credo, cum nimis avidos populos ecclesiasticis dapibus explere cupit, necessario fluenta tam magnae praedicationis (0059)emanavit. Quocirca memor infirmitatis meae, mare ipsius quorumdam psalmorum fontibus profusum, divina misericordia largiente, in rivulos vadosos compendiosa brevitate deduxi, uno codice tam diffusa complectens, quae ille in decadas quindecim mirabiliter explicavit. Sed, ut quidam de Homero ait, tale est de ejus sensu aliquid subripere, quale Herculi clavam de manu tollere. Est enim litterarum omnium (0060)magister egregius, et quod in ubertate rarum est, cautissimus disputator. Decurrit quippe tanquam fons purissimus nulla faece pollutus; sed in integritate fidei perseverans, nescit haereticis dare unde se possint aliqua colluctatione defendere. Totus catholicus, totus orthodoxus invenitur, et in Ecclesia Domini suavissimo nitore resplendens, superni luminis claritate radiatur.