De studio virtutum (Adalgerus episcopus)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De studio virtutum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 134



De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne 134.0938A

De studio virtutum

134.0915B| Tuae non immemor piae petitionis, o charissima mater, tibi, ut rogasti, scribere studui. Novi enim ardorem animi tui erga Scripturas divinas, novi tibi inesse studium legendi, et implendi ea quae legis. Memor igitur sum lacrymarum tuarum, et omnis studii tui, quod in te saepe perspexi, dum tecum de animae tuae sermocinarer profectu, et idcirco me non piguit, hoc, quod mihi tua suggerere studuit charitas, adimplere, quatenus et tu ex hac ipsa admonitione in Deum gradatim amore proficias, et ego tuae mercedis effici merear particeps. Scio vero non mediocriter esse beatum, qui se solummodo Domino adjuvante salvat, sed novi multo beatiorem esse, qui secum alios ad coeleste regnum trahere festinat. Quapropter hortor tuam eximiam 134.0915C| dilectionem, ut hanc admonitionem subinde legas, et memoriae commendes, atque opere compleas, ut aliis bonum demonstrando, et te, et alios salves; ut de tuo, et aliorum profectu felicem remunerationem a sponso tuo immortali recipere merearis. Mente solerti 134.0916B| pertracta, ne hoc agas, unde tuo coelesti sponso displiceas, quia ipse tibi, si bene, ut coepisti, perseveraveris, inauditam laetitiam, invisum gaudium cum caeteris condonabit sanctis, Paulo apostolo affirmante, qui dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; quae praeparavit diligentibus se Deus (I Cor. II, 9). Festina igitur ad illud gaudium, ad illam laetitiam, in qua multi sanctorum requiescunt. Considera, Deo dilecta, quanta sit felicitas Dei vultum sine defectu cernere, sanctorum angelorum choris interesse, cum sanctorum hominum multitudine sine fine gaudere, et ad hanc gressibus virtutum quotidie appropinquare stude, et ut ad ea, quae commemoravi recto tramite pergas, citiusque pervenire queas, hanc tuae beatitudini 134.0916C| admonitionem conscripsi, per quam non de una solummodo virtute, sed de multis te cupio admonere virtutibus. Quem sermonem ideo singulari numero admonitionem voco, quia quamvis multae sint virtutes, et innumerabilia hortamenta, ad unam tamen 134.0917A| pertinent viam, ad unum iter, ad unam felicitatem hominem ducunt.

CAP. I.-- De charitate.

Cum igitur de plurimis virtutibus te admonere desiderem, primum cum Paulo apostolo hortor, ut charitatis virtutem ante omnia habere studeas: quia sicut panis omnibus cibis melior est, ita charitas omnes antecellit virtutes, et sicut sine pane mensa efficitur inops, ita sine charitate nulla proficit virtus. Sine charitate vera nec lacrymae, nec vigiliae, nec nuditas, nec castitas, nec eleemosynae, nec martyrium hominem possunt salvare. Hanc Dominus ac Redemptor noster specialiter nobis commendat: Hoc, inquit, mando vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV, 17). Et iterum: In hoc cognoscent, 134.0917B| quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Hanc apostolus Joannes laudans dicit: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 15). Hanc praedicator egregius cunctis virtutibus praeferens dicit: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Deinde subjungit: Charitas patiens est, benigna est (Ibid., 4); patiens, tolerando adversa, benigna, bona praestando. Quod si charitas patiens est atque benigna, stude fidelissima inter omnia patienter tolerare adversa, ipsaque quae toleras cura diligere.

CAP. II.-- De humilitate.

134.0917C| Certissime vero convenit credere quod charitas nunquam sine humilitate et obedientia in homine regnat. Si veram habueris charitatem, mox eris humilis atque obediens. Humilitas namque eximia virtus est: haec de terrenis hominibus facit coelestes; per hanc diabolus superatur, per hanc ejus laquei vitantur. Sic beatus Antonius dixit abbati Pastori: Vidi omnes laqueos inimici tensos in via, et ingemiscens dixi: Quis, putas, transiet istos laqueos? Et audivi vocem dicentem: Humilitas. Hoc vero beatus Antonius, ut puto, non pro se tantum vidit et audivit, sed et pro nobis, qui peccatores et insipientes sumus, et longe ab illius meritis distamus; ut nos haec legentes, et opere complentes, diaboli laqueos possimus vitare, qui propter hoc inquirit, 134.0917D| quomodo nos decipiat. Igitur quam magna virtus sit humilitas, Marci etiam monachi vita insinuat, quem dicunt etiam in juventute valde fuisse mansuetum, humilem ac sapientem, et pro ejusmodi virtutibus tam dicunt Deo fuisse amabilem, ut dum ad Dominicum corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet. Pensare vero debemus ex hoc miraculo quam magnum donum sit humilitas, per quod tam amabilis tamque acceptabilis Deo adhuc homo mortalis efficiatur. Abbas etiam Daniel miraculum narrat per quod virtus humilitatis declaratur. Erat autem, ait, in Babylonia filia cujusdam illic primarii daemonium habens. Pater autem ejus diligebat quemdam monachum qui dixit ei: Nemo potest curare filiam 134.0918A| tuam nisi quos scio solitarios. Et si perveneris ad eos, non acquiescent haec facere propter humilitatem. Sed hoc faciemus: quando veniunt afferentes venalia quae operantur, dicite vos emere velle quod vendunt; et cum venerint in domum, pretium accepturi, dicemus eis ut faciant orationem pro ea, et credo quod sanabitur filia tua. Exeuntes vero in plateam invenerunt unum monachum sedentem ut venderet sportellas suas, et tulerunt eum secum in domum suam, qui pretium sportarum acciperet. Et cum intrasset monachus ille in domum, venit puella quae a daemonio vexabatur, et dedit alapam monacho illi. Ille autem convertit ei aliam maxillam secundum divinum praeceptum. Daemon autem, cum torqueretur, clamare coepit: O violentia mandatorum 134.0918B| Jesu Christi expellit me hinc! Et statim mundata est puella. Cum autem venissent senes, indicaverunt eis quod factum fuerat, et glorificaverunt Deum et dixerunt, consuetudo diabolicae superbiae ad humilitatem mandatorum Jesu Christi corruere. Consideremus et nos, o sanctissima mater, humilitatem hujus felicissimi monachi, et in quantum possumus, imitari curemus. Si igitur humilitas alterius daemonium expulit, sine dubio firmiter credere debemus quod nostra humilitas diabolum in cordibus nostris regnare non sinet. Tunc vero veram humilitatem habemus si omnibus nos putamus esse inferiores, et omnibus venerationem deferimus, et omnia quae nobis alii faciunt adversa, humiliter toleramus propter amorem Dei. De hac virtute Dominus in 134.0918C| Evangelio dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Ex isto versiculo etiam discere debemus quod superbia contraria sit humilitati. Ergo, si vere humiles esse volumus, superbiam fugiamus, quia superbia dejicitur, humilitas elevatur. Ad hanc virtutem princeps apostolorum nos invitat dicendo: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis (I Petr. V, 6). Haec sententia manifestissime nobis insinuat quod si hic dum vivimus nos humiliare curaverimus, in tempore tribulationis vel retributionis, id est, in die judicii Domini, nos pietas exaltabit in coelesti regno. Jam vero superius dixi quod charitas, humilitas atque obedientia ab invicem separari non possint.

CAP. III.-- De obedientia. 134.0918D|

Et quia hactenus de charitate et humilitate dictum est, restat ut solerter attendas qualis sit obedientiae virtus. Propter inobedientiam primus homo ejectus est de paradiso. Quapropter, si illuc vis ascendere, obediens esse stude. Ut autem quam magna sit haec virtus agnoscas, miraculum tibi ad memoriam revocabo. Quidam saecularis vitae habens tres filios, renuntiavit saeculo et venit ad monasterium, relinquens filios in civitate, et cum fuisset per tres annos in monasterio, coeperunt cogitationes suae filios ei ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis valde, neque tamen dixerat abbati filios se habere. Videns autem eum abbas tristem, dixit ei: 134.0919A| Quid habes, quod tristis es? Et narravit ei quia tres filios haberet in civitate, et vellet eos adducere ad ejus monasterium. Praecepit autem abbas ut adduceret eos. Qui cum pervenisset ad civitatem, invenit ex iis duos jam fuisse defunctos, unum vero solummodo remansisse. Quem assumens duxit ad monasterium; et requirens abbatem, non eum invenit illic. Interrogavit autem fratres ubi esset abbas? Et illi dixerunt quod ad pistrinum perrexisset. Ille vero tollens filium suum, quem adduxerat, abiit ad pistrinum: et videns eum abbas venientem salutavit, et tenens infantem quem adduxerat, amplexatus est eum et osculabatur: et dixit patri ejus, amas eum? Et ille respondit: Etiam. Et rursus dixit ei: Ai modo; diligis eum? et respondit: Etiam. Postea vero 134.0919B| dixit abbas: Tolle ergo, si amas eum, et mitte eum in fornacem modo, dum ardet. Et tenens eum pater suus jactavit eum in fornacem ardentem. Statim autem factus est fornax velut ros. Ex qua obedientia acquisivit gloriam, quemadmodum Abraham patriarcha. Hoc ergo miraculum hortor ut memoriae tradas et ut semper obedientiae virtutem ante oculos habeas, quia sicut illo tempore illius monachi obedientia exstinxit ignem fornacis, sic et modo si fueris obediens, ipsa virtus in corde tuo ignem vitiorum exstinguet; et si hic ignis vitiorum exstinctus fuerit in te, nequaquam post mortem in ignem descendes aeternum, sed ad coelestem gloriam sine fine manentem. Ergo ama obedientiam, dilige obedientiam, quia magna virtus est. Ut autem illius 134.0919C| magnitudinem adhuc lucidius intelligas, sequens miraculum frequenter lege. Dicebant autem fratres, quia narravit quidam patrum, se vidisse tres ordines in coelo, quorum primus erat hominum infirmorum et gratias agentium Deo; secundus ordo erat hospitalitatem sectantium, instanter ministrantium eis; tertius ordo erat eorum qui ad obediendum spiritualibus patribus se subjiciunt propter Deum. Videbatur autem ordo obedientium torquem auream habere, et multo amplius quam alii gloriam habebat. Ego autem dixi ei qui mihi ostendebat haec omnia: Quomodo iste ordo, qui primus est, majorem quam alii gloriam habet? Et ille respondens dixit mihi, quod hi qui hospitalitatem sectantur, secundum propriam voluntatem idipsum faciunt; 134.0919D| similiter qui in eremo se religant, arbitrio suo de saeculo recesserunt; hic autem qui se ad obedientiam dedit, omnes voluntates suas abjiciens, pendet ad Deum et ad jussionem spiritualis patris; propterea majorem gloriam habet. Quapropter, o mater, bona est obedientia quae propter Deum fit. Intende ergo, mater, virtutis hujus aliquod ex parte vestigium. Obedientia salus est omnium fidelium, obedientia genitrix est omnium virtutum, obedientia regni coelorum inventrix est, obedientia, coelos aperiens, hominem elevat de terra, obedientia cohabitatrix est angelorum, obedientia sanctorum omnium cibus est; ex hac enim abluti sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt.

CAP. IV.-- De continentia et ejus diversitate. 134.0920A|

Sed jam tempus est ut post trium virtutum doctrinam vigilanter attendas, quanta sit virtus continentiae, et quod continentia non solum in cibo et potu, sed etiam in locutione et in somno ac vestitu. et innumerabilibus sit causis. Admoneo ergo dilectionem tuam ut non delicatos cibos quaeras, nec ante horam congruam comedere velis, nec dicas in corde tuo: Ecce aliae, ita vel ita faciunt. Scito pro certo quod unusquisque, quo in hac vita plus in Dei servitio laboraverit, eo majorem post mortem a Domino mercedem recipiet. Ne igitur tam gravis videatur continentiae virtus, miraculum hic inseram, quod in Tripartita historia legi.

Dorotheus genere Thebaeus talem vitam ducere 134.0920B| curavit, ut quotidie lapides a mari colligeret, et annis singulis hospitium aedificaret, et ipsa hospitia dabat illis qui non habebant hospitia; noctibus autem propter eorum cibum faciebat sportellas. Cui cibus erat panis unciae sex, et olerum minutorum fasciculus unus, et ad bibendum aqua. Sic a juventute sua vivens, nec in senectute defecit. Nunquam visus est in lectulo soporatus, vel pedes pro requie tetendisse, aut dormire pro voluntate, ne quando operando natura compressos oculos claudere potuisset, ita ut saepe comedendo dormiret, cibus ex ore ejus laberetur. Aliquando vero somno gravatus valde, cum in stercore cecidisset, obdormivit. Expergefactus autem et contristatus sub silentio dixit: Si angelus suaserit dormire, et 134.0920C| mihi ulterius non suadebit; quod forte dicebat ad somnum aut ad daemonem, qui nitebatur bonos ejus actus impedire. Huic laboranti quidam dixit: Cur ita perimis corpus tuum? Cui ille: Quia me, inquit, illud occidit. Hujus vero sanctissimi monachi continentiam tibi scripsi, ne ipsa tibi virtus gravis videretur, ut cognosceres quantum ab antiquis vel modernis quibusdam Patribus distemus. Audivit enim nunc beatitudo tua, quod Dorotheus omni anno aedificabat cellam, et aliis donabat; audisti etiam, quod in lecto non jacebat, et de pane et aqua et herbis vivebat; non ideo hoc dico, ut tu tantum facias, sed ut te humilies, simulque scias quam magnam abstinentiam Patres nostri habuerint, et nequaquam cibos delicatos quaeras, praesertim 134.0920D| cum in praefato libro de Moyse monacho scriptum sit, quod per multos annos panem tantummodo comederit, et multum opus fecerit, sex autem annis per totam noctem stans oravit, neque genibus inclinatis, neque oculis in somnum sponte clausis. Insuper etiam pernoctanter invisebat cellulas monachorum, et lagenas singulorum aqua complebat, cum longe aut decem, aut viginti aut triginta stadiis aqua manaret; qui licet ita domaret corpus, priorem tamen valetudinem non amisit. Haec miracula assidue lege, sanctissima mater, et per haec cum Dei adjutorio in abstinentia proficere stude. Non simus parati ad omnia quidem concupiscenda: recolamus continentiam beati Zenonis abbatis. Abbas 134.0921A| Zenon ambulans aliquando in Palaestinam, cum laborasset, resedit, ut manducaret juxta cucumerarium. Suadebat autem ei animus suus dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, et manduca. Qui increpans cogitationem suam dixit sibi ipsi: Fures ad tormenta vadunt; proba ergo teipsum in hoc, si potes ferre tormenta. Et consurgens sedit ad ardorem solis diebus quinque et dixit: Si ardorem solis non possum sufferre, potero ignem aeternum? Et dixit ad animum suum: Si non potes portare tormenta, non rapias cucumerem, et manduces. Verba igitur tanti viri considerare nos admonent, quantum ab ipsius conversatione longe distamus. Quapropter perpendamus, nos peccatores et infirmos esse in comparatione sanctorum virorum, ut nos 134.0921B| ipsos ex illorum meritis despicientes, per Domini piam misericordiam eorum consortium habere possimus.

CAP. V.-- De continentia oculorum.

Quod autem non tantum in cibo, sed etiam in visu sit continentia, sequens miraculum aperte insinuat. Pior autem, cum de domo patris ad philosophiam conversationis exiret, promisit denuo nullum propinquorum de caetero fore visurum. Post quinquaginta vero annos, dum ejus soror eum vivere et habitare eum in eremo cognovisset, non cessabat, donec inspiceret. Quam dum episcopus ejus loci, jam grandaevam propterea videret affligi, scripsit praesulibus eremi, ut Piorem dirigerent. At ille, quoniam contemnere nefas est, jussionibus 134.0921C| seniorum obediens et assumens quemdam venit ad patriam. Cumque ante domus suae januas accessisset, et suum nuntiasset adventum, veniente germana clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior, quantumvis aspectu satiare. Tunc illa gratificata laudavit Deum. At ille oratione facta remeavit ad eremum, ubi fodiens aquam invenit amaram, eaque usus est usque ad ultimum vitae diem. Post cujus obitum nullus illic habitare praevaluit. Ego autem reor, quia per orationem ejus ad suos usus fecisset dulcem, dum etiam alibi non exstantem oratione meruerit emanare. Nam cum Moyses et ejus monachi puteum aliquando foderent, nec venam aliquam reperirent, et non amplius jam fodere altitudo permitteret, medio die supervenit Pior, et oratione facta descendit 134.0921D| in foveam, cumque tertio percussisset terram, mox emanavit aqua, cumque oratione facta discederet, illis eum petentibus ut vel ex aqua gustaret: Ad quod, inquit, directus sum, et propter quod veni, peractum est. Propterea vero, o sanctissima mater, haec tibi de Piore monacho scripsi, ut perfecte scires, quod continentia etiam in visu sit necessaria. Audisti vero nunc, quam cautus iste sanctus monachus fuit, qui nec inobediens fuit praeceptis seniorum, qui illum ad sororem suam ire jusserant, nec vidit ipsam visus ab illa, ne contra votum suum facere videretur. Quapropter hortor sanctitatem tuam, ut illum studeas imitari. Non sit tibi cura videndi tuos propinquos vel amicos, quos in saeculo reliquisti, 134.0922A| et per illorum curam tua oratio, tuaeque lacrymae non minuantur, ne cum uxore Loth retro respiciendo in salis convertaris statuam. Recole ergo illum Evangelii versiculum, quod nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus sit regno Dei (Luc. IX, 62).

CAP. VI.-- De continentia locutionis.

Hortor etiam, ut in locutione sis continens, ut assidue cum Psalmista decantes: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). Noli igitur aliis detrahere; memento quanta Maria sit perpessa in eremo, quando detraxit Moysi servo Dei suoque fratri. Narrat enim historia, quia pro hac culpa a lepra fuerat maculata, septemque extra castra 134.0922B| manserit diebus: quae postmodum per orationem Moysis fratris suis fuit e lepra mundata. Absit autem, ut ex lingua, per quam benedicimus Dominum, inde maledicamus aut detrahamus proximo. Unde eradicabitur omnis detractor, sine dubio de coetu sanctorum. Ergo ne nos de coetu sanctorum eradicemur, custodiamus a detractione linguam nostram; non detrahemus proximo, quem jubemur diligere sicut nosmetipsos. Et non tantum a detractione cessare non oportet, sed etiam ab otiosis verbis, quia Evangelium clamat: De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosus vero sermo est, qui non ad illius, qui illum dicit, nec ad illius, qui eum audit, pertinet profectum. Noli ergo proferre verba, 134.0922C| quae risum vel cachinnum moveant, sed magis ad compunctionem et lacrymas, et ad profectum animae pertineant. Tuus sermo semper sit sale conditus. Narrat historia Tripartita namque Amonem Tabenensiorum praesulem atque Theonem multorum monachorum praesidem fuisse; ambo namque fuerant operatores inopinabilium rerum, et divina prudentia prophetiaque completi. Dicitur Theonem eruditum Aegyptiacorum, Graecorum Latinorumque studiis, triginta annos habuisse taciturnitatem. Porro a nullo hominum visum irascentem, aut jurantem, aut mentientem, aut vanum aliquod, vel asperum, vel infirmum protulisse sermonem. Horum temporibus fuit etiam Helias monachus agens in eremo aetatis annum circa centesimum atque decimum; 134.0922D| antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in solitudine, et usque ad hanc aetatem jejunando, multumque silendo et viriliter conversando pervenit. Haec miracula hortor ut frequenter legas, ut scias, quam cautam in loquendo te esse oporteat. Audisti vero nunc, et, ut puto, memoriae commendasti, quod doctissimus monachus Theon per triginta annos tenuit taciturnitatem; hortor igitur, quia nobis assidue tacere non licet, vel etiam libet, id placeat, ut vel semper a malo detractionis sileamus. Ut ergo tibi virtus taciturnitatis placeat, audi adhuc, quid Zacharias de ipsa interrogatus respondeat: dixit abbas Pastor, quia interrogavit Moyses fratrem Zachariam dicens, quid vides? et ille 134.0923A| dixit: Nihil melius est quam facere, pater. Et dixi: Verum est, fili, tace. Hora autem mortis ejus sedens abbas Isidorus respexit in coelum et dixit: Laetare, fili Zacharia, quia apertae sunt tibi januae regni coelorum. Vides, o sanctissima mater, quod Zachariae pro taciturnitatis maxima virtute apertae januae coeli. Ut ergo et tibi aperiantur, ama tacere, dilige silere. Legi enim de quodam servo Dei, quod, ut taciturnitatem disceret, per plures annos lapidem in ore suo portaverit. Admoneo itaque, admoneo iterum, ut linguam tuam custodias, nulli detrahas, nemini maledicas, nulla risum moventia verba proferas: cogita quam brevis sit ista vita, et quam misera in comparatione aeternae vitae. Haec cogitando et linguam tuam refrenando, imitando 134.0923B| eorum actum, quorum superius facta est mentio, sine dubio ad eorum consortium, et ad eorum gloriam pervenies. Quoniam autem in animo tuo multum taciturnitatem inculcare volo, et quia multa bona opera propter vitium linguae pereunt, ideo adhuc unam sententiolam de taciturnitate subjungam. Venit in itinere conversationis suae Evagrius ad quemdam senem, et dixit ei: Dic mihi, abba, sermonem, quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si vis salvus fieri, quando ad aliquem vadis, non prius loquaris quam ille te inquirat. Evagrius in hoc sermone compunctus poenitentiam egit in conspectu senis, et satisfecit ei dicens: Crede mihi, multos codices legi, et talem eruditionem nunquam inveni. Et multum proficiens exivit. Ex his enim verbis, o 134.0923C| sanctissima mater, lucide demonstratur; beata est illa anima, quae taciturnitatis perfectae habet virtutem. Dilige hanc virtutem, posside hoc donum, conserva hanc margaritam. Amandum est ergo silentium, quia per id humilitas nutritur, lacrymae gloriantur, ad extremum multa mala per illud declinantur.

CAP. VII.-- De continentia vestitus.

Sciat denique beatitudo tua, o sanctissima mater, quod in vestimentis sit continentia valde necessaria. Sunt etiam multi, qui putant, quod appetitus pretiosarum vestium peccatum non sit. Quod si peccatum non fuisset, nequaquam Dominus Joannem de asperitate vestimenti sui laudasset; ait enim turbis: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus 134.0923D| regum sunt (Luc. VII, 25). Joannes ergo mollibus vestitus negatur: quia qui mollibus vestiuntur, magis terreno regi serviunt quam coelesti. Joannes enim primus Novi Testamenti monachus pilis camelorum indutus fuisse legitur Si ille, qui in utero matris sanctificatus fuit, et ideo multum amabilis atque dilectus exstitit, qui fuit verus propheta, etiam plus quam propheta, pilis camelorum induitur, nos qui peccatores et infirmi sumus, quanto magis debemus vilibus vestibus esse contenti? Nemo namque, ut ait beatus papa Gregorius, pretiosa vestimenta non ad inanem gloriam quaerit. Peccatores enim sumus, et ideo pretiosa vestimenta quaerere non debemus. Magis vero ornamenta mentis quaerere debemus 134.0924A| quam corporis. Ornatus est mentis charitas, fides, humilitas, bonitas, ac benignitas. De his namque virtutibus mens ornatur sine fine cum Deo victura; caro enim, quamvis pretiosis vestibus cooperiatur, quamvis auro argentoque ornetur, nihil aliud est quam caro, et pulvis, et lutum, et stercus. Quapropter non magnopere de vestibus procura. Corpus domare debemus, non balneum subinde requirere, non ornata vestimenta, quia si corpus nostrum delicate foveamus, hostem nostrum nutrimus. Nunquam enim majorem inimicum potest homo habere quam corpus; corpus enim trahit mentem ad peccandum, et ideo propter illud debet servus Dei subjugatum habere.

CAP. VIII.-- De abstinentia.

134.0924B| Debet namque corpus affligi per abstinentiam, per vigiliam et per diversos modos, ita tamen, ut semper suum officium suamque obedientiam possit perficere. Castigandum semper et affligendum est corpus, ut ad malum opus animam non trahat, et ad peragendum bonum sit semper idoneum. Nam, qui ita corpus macerat, ut ne quidem bonum opus facere valeat, discretionis adhuc ignorat virtutem. Ut igitur et corpus scias affligere, et temperare, unum de vita sanctorum Patrum dicam sermonem. Dicebatur de quodam patre, quod dum saecularis esset, et conjugem habuisset, postea conversus tentabatur de ea a Satana. Ipse vero narravit hoc patribus. Qui cum audissent, quia operarius esset, et majora facere potuisset, quam ei dicebatur, imposuerunt 134.0924C| ei majora, ut debilitaretur corpus ejus, ita ut surgere non posset. Deo autem dispensante, quidam peregrinus advenit, et pertransivit cellam ejus, admirans quomodo nemo egressus esset in occursum ejus. Et reversus pulsabat dicens: Ne forte frater, qui in ea habitat, infirmetur. Qui cum pulsasset ter, intravit, et invenit eum nimis infirmum, et dixit ei: Quid habes, pater? Et enarravit ei dicens: Ego de saeculari vita sum, et sollicitat me modo inimicus meus de uxore mea, et narravi patribus, et imposuerunt mihi onera diversa; et cum implere vellem jussa, defeci, et tamen stimulus crescit. Audiens autem haec senex, contristatus est et dixit: Siquidem patres et magni viri bene tibi imposuerunt onera, quibus gravaris; sed si me parvulum 134.0924D| audire volueris, cito invenies requiem. Sume parvum cibum in tempore suo, et recolligens vires tuas fac aliquantulum opus Dei, et jacta in Deum cogitatum tuum, quod tuis laboribus hanc impugnationem non poteris superare. Corpus enim nostrum velut vestimentum est; si cum discretione illud tractaveris, stabit; si autem cum discretione omnia non egeris, non stabit. Qui eum audisset eum, fecit ita, et infra paucos dies recessit stimulus ejus. Hanc autem summam ideo scribere volui in isto ordine, quod, quae superius admonui, id est, silentium, nuditas, abstinentia, corporisque castigatio cum discretione sunt agenda. Discretio vero magna virtus est, quia per ipsam mala declinantur, et bona servantur. 134.0925A| Bonum ergo opus, si sine discretione fit, cito deperit; discretio enim est mater omnium virtutum. Quapropter, o mater, tuam hortor dilectionem, ut omnia cum discretione facias, ut nec ad dextram vel ad sinistram corruas. De hac discretionis virtute habes etiam hoc in vita sanctorum Patrum. Dixit abbas Antonius, quia sunt quidam gerentes corpora sua in abstinentia, et quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo. Supervenit autem quidam venationem faciens in silva agrestium animalium. Et vidit abbatem Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuit ei. Volens autem senex ostendere ei, quod oportet aliquando condescendere fratribus, dixit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe, et fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe, et traxit, et 134.0925B| rursus dixit ei: Trahe adhuc. Et dicit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangitur arcus. Dixit ei abbas Antonius: Ita est in opere Dei. Si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt. Expedit ergo vel ad momentum horae relaxare vigorem eorum. Haec audiens venator compunctus est, et multum proficiens in sermone senis discessit, et fratres confirmati reversi sunt ad loca sua. Maxima autem in cura fuit, haec tibi scribere, religiosissima mater, ut ab utroque periculo te immunem custodias, videlicet ut curam corporis non Dei servitio praeponas: et rursus, ut Dei servitium explere queas, corporis necessaria illi ministrare non negligas. Admonere tuam dilectionem non cesso, quanquam tuum bonum mihi notum sit studium. Sed et nunc admoneo, ut 134.0925C| secundo loco continentiam, et discretionis virtutem memoria commendes.

CAP. IX.-- De compunctione.

Et quia compunctio est in omni opere necessaria, commendanda est etiam ipsa virtus, quatenus mortificationi jungatur compunctio. Puto enim, quod vera mortificatio ab aliquo non possit possideri, nisi cum compunctione. Idcirco tuam, o mater, charitatem hortor, ut quidquid agis, id est, vel silentium teneas, vel abstinentiam facias, vel nuditatem ames, vel vigilias furtivas inquiras, omnia pro Dei amore fac, et cum lacrymis; si lacrymae non occurrunt, adsit tibi salutaris compunctio, ita duntaxat, ut cum discretione, de qua supra dictum est, facias, ut per te non scandalizentur aliae, sed potius 134.0925D| aedificentur. Simus ergo in omni opere nostro compuncti, ut possimus Domino cum Psalmista dicere: Holocausta medullata offerimus tibi. Holocaustum vero totum incensum dicitur. Holocaustum autem Domino offert, qui totum se Domino tradit, quod ad monachorum specialiter pertinet ordinem; per medullam vero holocausti compunctio designatur. Holocaustum namque sine medulla est bonum opus sine compunctione. Holocaustum autem medullatum offerimus, quando bonum opus cum compunctione perficimus. Hanc medullam ipse Psalmista alibi pinguedinem nominat: Holocaustum tuum pingue fiat (Psal. XIX, 4). Magna enim virtus compunctio, de qua in vita patrum scriptum est: 134.0926A| Frater interrogavit alium senem dicens: Pater, quid faciemus? dicit ei senex: Flere debemus semper. Contigit autem aliquem senem mori aliquando et postmodum in se ipsum reverti, et interrogavimus eum dicentes: Quid vidisti, abbas? Et narravit nobis plorans: Audivi illic vocem sine cessatione dicentem: Vae mihi, vae mihi! Sic et nos semper dicere debemus. Aptissime vero in his possumus cognoscere, quare nobis semper flere conveniat, scilicet ne post hujus vitae discessum in luctum veniamus aeternum. Utile namque consilium est, hic ad tempus deplorare, quia haec vita brevis est, labens est, misera est, cito transitura est; illa alia vita nullum terminum habet, nunquam finietur: et sicut sancti sine fine gaudebunt cum angelis in coelo, 134.0926B| sic et peccatores sine fine cruciabuntur cum diabolo in inferno. Quod si lacrymas statim, ut volumus, invenire non possumus, non deficiamus orando, persistamus in precibus, quia Dominus nobis facile potest lacrymas dare. Multi enim volunt lacrymas habere, sed non statim, ut volunt, illas inveniunt. Unde in vita sanctorum patrum scriptum est: Interrogavit frater quidam senem dicens: Desiderat anima mea lacrymas habere, sicut audio senes lacrymantes, et non veniunt mihi, et tribulatur anima mea. Et dicit ei senex: Filii Israel post quadraginta annos intraverunt terram promissionis, ad quam si perveneris, jam nullum timebis bellum. Ita enim vult Deus affligi animam, ut semper desideret ingredi in illam terram. Dicebat etiam de beato 134.0926C| Arsenio, quod toto tempore vitae suae sedens, ad opus manuum suarum pannum habebat ante se propter lacrymas, quae crebro cadebant ex oculis ejus. Haec ergo nos audientes, o charissima mater, quantum debeamus nos praeparare ad lamenta, pensemus. Quod si illi tam sancti et justi, et Dei per omnia facientes voluntatem, sic se mortificabant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, flere et lugere debemus? Pensare debemus diem mortis nostrae, et diem judicii. Pensare etiam, qualis discussio ibi erit. Audiamus, quid beatus Ammon fratri se interroganti respondit. Frater interrogavit abbatem Ammonem dicens: Dic mihi aliquid verum. Dicit ei senex: Vade, talem fac cogitationem tuam, quemadmodum faciunt iniqui, qui sunt in carcere. Illi 134.0926D| enim interrogant, ubi sit judex, et quando sit venturus, et in ipsa exspectatione poenas suas deplorant. Ita et monachus debet esse semper suspectus de morte, et objurgare animam suam dicendo: Vae mihi, vae mihi! Quomodo habeo astare ante tribunal Christi, et quomodo habeo actuum meorum ei reddere rationem? Si igitur sic semper meditatus fueris, poteris salvus esse, atque compunctus. Et tu, o mater fidelis, haec audiens fac, sicut iste servus Dei hortatur. Cogita de poenis inferni: vermis non morietur, ignis non exstinguetur, luctus nunquam cessabit, poena nunquam finietur. Et si semper tu haec cogitaveris, salvaberis. Recole igitur semper illud, quod abbas Helias dixit: Ego tres causas timeo: 134.0927A| primam, quando egressura est anima mea de corpore; secundam, cum occursurus sum Deo; tertiam, quando adversum me est proferenda sententia. Et tu, o mater, omnia haec meditare, haec cogita, haec tracta sollicite, ut inferni laqueos evadere possis, et ad regna coelorum merearis conscendere. Lugendum hic est, quia scriptum est: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Nequaquam haec de omni luctu dicit, quia sunt multi, qui lugent mortem parentum suorum, vel amicorum, et quia res, quas desiderant, terrenas adipisci non possunt, qui pro luctu suo non sunt beati. Solummodo illi lugentes sunt beati, qui sua aliorumque peccata deflent, sicut Samuel deflebat Saul, et Paulus deflebat eos, qui non egerant poenitentiam 134.0927B| a fornicatione et immunditia sua. Deflemus in hac vita nostra et nostrorum peccata, quia dictum est lugentibus: Luctus vester vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20); seminemus nunc in luctu, ut metamus tunc in gaudio cum illis, de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Vides igitur, quam beatus in Scripturis sanctis praedicatur luctus. Audi adhuc, quod in vita sanctorum patrum de eo scriptum est: Miserant aliquando senes de monte Nitrio ad abbatem Macarium majorem in Scithi, rogantes ut veniret ad eos: alioquin sciret omnem multitudinem ad se venturam, eo quod desiderant eum videre, antequam migraret ad Dominum. Qui 134.0927C| cum venisset ad montem, congregata est omnis multitudo fratrum ad eum. Rogabant autem eum senes, ut faceret verbum ad fratres. Ille autem lacrymans ait: Ploremus, fratres, et producant oculi nostri lacrymas, antequam eamus hinc, ubi lacrymae nostrae corpora nostra comburunt. Et fleverunt omnes proni in terram dicentes: Pater, ora pro nobis. Abbas etiam Silvanus sedens aliquando cum fratribus factus est in excessu mentis, et cecidit in faciem suam, et postmodum surgens plorabat, et interrogaverunt eum fratres dicentes: Quid habes, pater? Ille autem tacebat et flebat. Compellentibus autem illis dixit: Ego ad judicium raptus sum, et vidi multos de habitu nostro euntes ad tormenta, et 134.0927D| multos saeculares ad regnum. Et lugebat senex, et nolebat deinceps exire de cella sua; sed si exire rogabatur, operiebat de cuculla faciem suam dicens: Quid necesse est videre lumen istud temporale, in quo nihil est utile? Manifestum est igitur, credo, prudentiae tuae, quam magna sit virtus discretionis [compunctionis], per quam peccata delentur, virtutes acquiruntur. Nolo autem ut ab hac virtute tua mens sit aliena, quae in pectore perfectorum hominum habitat. Per hanc multi Domino placuerunt, per hanc diabolus vincitur, per hanc vitia superantur. Per veras etenim lacrymas, ea quae dicta sunt complentur. Veras etenim lacrymas habet, qui hoc committit, quod defleat. Hoc est etiam docte plangere: docte plangit, qui plangendo malum, 134.0928A| quod fecit, non perpetrat, quod iterum plangere debeat. Dicit enim Isidorus, quod miser est non poenitens, qui adhuc agit, quod poeniteat.

CAP. X.-- Admonitio salutaris.

Quam prope post luctum admovenda est beatitudo tua, ut quod plangis desiderio emendandi, ne iterum delectet diabolo suadente! Cani enim assimilatur omnis poenitens, qui plangendo iterum committit, quod plangit: canis reversus ad vomitum, et poenitens ad peccatum; multi enim lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Et ideo, o mater, charitatem tuam hortor, ut, quod plangis, iterare ne velis. Scito ergo, quod ille, quod plangit, iterum committit, similis est illi, qui lavit laterem, qui eo, qui illum magis lavat, magis 134.0928B| lutum facit. Isaias namque hortatur dicens: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isai. I, 16). Lavatur enim, et mundus non est, qui quidem peccatum plangit, et iterat. Lavatur, et mundus efficitur, quisquis plangendo malum, quod fecit, iterum non committit, quod plangat. De illa enim anima, quae plangit mala sua, et iterat, scriptum est in propheta: Quoniam vilis facta es nimis iterant vias tuas (Jer. II, 36). Non ideo haec tibi scribo, ut de te suspicer talia; sed ut pleniter et lucide scias, qualis compunctio esse debeat.

CAP. XI.-- De qualitate orationis.

Et quia tibi jam manifestata est compunctionis virtus, restat ut modus orandi pandatur. Cum rogaretur 134.0928C| Christus a discipulis suis, ut eos doceret orare, dixit: Cum statis ad orandum, nolite multum loqui, sed dicite: Pater noster, qui es in coelis (Marc. XI, 25), et reliqua. Oratio enim brevis esse debet, nisi forte ex affectu divinae gratiae protendatur. De beato autem Arsenio in vita sanctorum Patrum legi, quod nunc narrabo. Dicebant de eo, quia vespere Sabbati lucescente in Dominica relinquebat post se solem extensis manibus ad coelum, donec mane die Dominico ascendens sol, illustraret faciem ejus, et sic residebat. Videat igitur, o sanctissima mater, charitas tua, quam fortis iste vir fuit in orationis officio, qui de vespera usque mane extensis manibus orabat. Non ideo hoc tibi scripsi, ut tu ita facere 134.0928D| tentes; sed ut affectum, et studium, quod ille per solam noctem, vel etiam per totum tempus habebat, tu vel in regularibus horis, habere studeas, et sic stes in oratione, ut mens tua concordet voci tuae. Audiat igitur dilectio tua adhuc unum de modo orandi: narravit abbas Dulos, qui fuit discipulus abbatis Besarionis dicens: Veni aliquando in cellam abbatis mei, et inveni eum stantem ad orationem, et manus ejus erant extensae ad coelum. Permansit autem faciens jugiter quatuor dies, et post haec vocavit me dicens: Sequere me. Et exeuntes perreximus in eremum, et cum sitirem dixi: Abbas, sitio. Ille autem tollens peram discessit a me, quantum est jactus lapidis, et facta oratione, attulit eam plenam aquae, et ivimus in civitatem illico, et venimus 134.0929A| ad abbatem Joannem. Deinde sedentes coepimus loqui de visione quam viderat. Dicebant etiam de abbate Sysoio, quia non cito deponeret manus suas; quando stabat ad orationem, rapiebatur mens ejus in superioribus. Si autem contingebat, aliquos fratrum cum eo orare, festinabat cito deponere manus suas, ne raperetur mens ejus, et moreretur. Dicebat etiam alius senex, quia assidua oratio cito corrigit mentem. Dicebat quidam patrum: quia sicut impossibile est, ut videat quis in aqua turbida faciem suam; sic et anima, quae non purgata fuit a cogitationibus alienis, contemplari non potest Deum. Audisti quoque, quod, quando abbas Sysoius non cito dimitteret manus suas, rapiebatur in contemplationem. Quare ergo repente in contemplationem 134.0929B| rapiebatur? sine dubio, quia mortificandus erat. Audiat etiam dilectio tua, rogo, quale studium beatus Paulus monachus habuit orandi, quod in ecclesiastica historia scriptum habetur. Fuit Paulus de Libya in Scythi non minus quam quingentos monachos habens. Nihil autem operabatur neque percipiebat; non quod comederet tantum, orabat autem solummodo, et veluti quoddam tributum habens impositum, trecentas orationes Deo unaquaque die reddebat, et ne unam quidem relinqueret, trecentos lapides ponebat: singulis orationibus lapidem ponebat, et singulis orationibus lapidem mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus orationes sciebat esse completas. Multum igitur debemus humiliari, qui longe ab illorum meritis, quorum superius 134.0929C| mentio facta est, distamus, et sic prompti ad orationem faciendam non sumus ut illi. Oratio vero juncta compunctioni magna est virtus. Volo quoque, ut hoc solerter attendas, quod Jesus Christus ac Salvator noster volens orare ascendit in montem. Ideo Jesus oraturus in montem ascendit, ut et tu orando in montem conscendas. Nequaquam enim omnis, qui orat, in montem ascendit. Ille vero, qui in oratione mortem inimici sui quaerit, aut res mundi hujus, ut honorabilior in hoc mundo esse possit, nequaquam in montem ascendit orando. At contra, qui in oratione pro remedio animae suae, sive pro aliorum peccatis, Dominum deprecatur, iste sine dubio in montem oraturus ascendit. Vide ut haec legas attente, Deo dicata, ut ordinate de 134.0929D| mortificatione venias ad compunctionem, compunctionemque habendo nosse queas modum orandi.

CAP. XII.-- De pugna vitiorum.

Et quia lucide de nonnullis instructa es virtutibus, restat ut mente perpendas, quanta lucta sit vitiorum adversus virtutes. Magnum quoque certamen est vitiorum adversus virtutes. Tunc enim poteris omnia vitia vincere repugnando cum divino adjutorio, si contra vitia singula opposueris virtutes. Solet enim pugna vitiorum adversus virtutes ad profectum hominis venire; quia per illud certamen mens excitatur, et ab elationis vitio purgatur. Contra singula quoque vitia virtutes sunt adhibendae: contra luxuriam munditia cordis est adhibenda; 134.0930A| contra iracundiam vero patientia: contra timorem mittenda est fiducia; contra teporem vero zelus est opponendus. Contra tristitiam quoque malam adhibendum est gaudium spiritale; contra acediam vero fortitudo est assumenda: contra avaritiam assumenda est largitas; contra superbiam autem humilitas est proponenda. Contra odium vero charitas virtus assumenda est. De hoc etiam certamine Paulus dicit apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Gal. V, 17). Et tu, Deo dicata, haec legendo et memoriae commendando stude contra hostis iniqui insidias viriliter dimicare. Si te somnolentia gravat, stude illam vincere amando 134.0930B| vigiliam, quia somnolentia per vigiliam destruitur. Si te delectat balneorum usus, veniat tibi ad memoriam beatus Jacobus frater Domini, qui primus post apostolos Jerosolymorum rexit Ecclesiam, de quo Josephus narrat, quod nunquam carnem comederit, nec balneo usus fuerit unquam, nec lineis vestibus fuerit indutus, non caput suum secundum consuetudinem gentis suae oleo unxerit. Si in delectationem tibi deliciae veniunt, propone ante oculos tuos Joannem Baptistam, qui fuit in utero matris suae sanctificatus, et de quo Dominus Jesus dixit, quod major illo inter natos mulierum non surrexit. Narrat etiam de eo sanctum Evangelium, quod mel silvestre et locustas edebat. Si ei, qui in te peccat, qui tibi detrahit, aut maledicit, aut in aliquo laedit, non 134.0930C| potes ignoscere, sicut vis, veniant ad memoriam quanta et qualia passus fuerit pro te Christus: pro te factus est homo, mortalis, corruptibilis, passibilis, qui erat immortalis, impassibilis. Assumpsit pro te carnem ex Virgine, in qua pateretur et moreretur; pro te quoque fuit flagellatus, alapis caesus, sputis linitus, spinis coronatus, ad extremum etiam crucifixus; pro te haec omnia sustinuit Christus, ut te a diaboli potestate liberaret. Pendens vero pro te in cruce, quid dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? (Luc. XXIII, 34.) Ille ergo, qui sine peccato occidebatur, pro suis inimicis orabat, et tu si aliquam molestiam patiaris ab aliquo, non potes ex toto corde dimittere. Credo quoque, quod si ista, quae dico, subtiliter cogitare volumus, omnibus 134.0930D| in te peccantibus ex toto corde facile dimittere poteris. Haec meditando, haec mente discutiendo poteris iram vincere, poteris omnes diligere, poteris implere Dei praeceptum: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Si tibi venerit voluntas vagandi, recole quod jam mortua es, quod crucifixa es. Nunquam crucifixo homini venit voluntas vagandi; non, quia nihil cogitat nisi de morte sua. Et tu jam mortua es huic mundo. Vide autem ne tu illi, aut ille tibi reviviscat: dic potius cum apostolo Paulo: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI, 14). Haec vero cogitando poteris vincere vagationem. Audi quid 134.0931A| ipse Apostolus de pugna vitiorum adversus virtutes doceat: Si autem, inquit, facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Tu ergo, si vis vivere, mortifica per virtutes omnia vitia. Per charitatem mortifica odium; per gaudium occide tristitiam; per pacem exstingue dissensionem; per patientiam mortifica impatientiam; per bonitatem occide malitiam; per mansuetudinem exstingue ferociam; per continentiam mortifica intemperentiam; per castitatem occide impudicitiam. Si isto modo actus carnis mortificare curaveris, sine dubio perenni laetitia cum angelis frueris.

CAP. XIII.-- Admonitio de divina pagina.

Non est in his diu morandum, quia transmitto charitatem tuam ad latissimum campum divinarum 134.0931B| Scripturarum, ut quod hic tibi cernis deesse, ibi solerter perquiras. Quapropter oro dilectionem tuam, ut studium in te semper crescat legendi; quia quanto quisque in divinis Scripturis assiduus fuerit, tanto ex eis majorem intelligentiam capit: sicut terra quanto magis excolitur, tanto amplius fructificat. Nam, quamvis homo tardum sensum habeat, aliquid tamen discere poterit ex Scripturarum mysteriis, si assiduitatem habuerit legendi. Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet, etiam hoc, quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12), id est: qui habet studium legendi, dabitur illi etiam intelligendi facultas; et qui non habet studium legendi, etiam hoc quod videtur habere, id est, quod naturaliter bonum intelligere 134.0931C| valet, propter ignaviam ejus aufertur ab eo. Et sicut ille, qui tardus est ad intelligendum pro sua bona intentione recipiet gloriam, ita ille qui talentum sibi datum negligit, condemnabitur. Quapropter admoneo charitatem tuam, ut studium habeas legendi; quia omnis profectus ex lectione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus. Dicit enim Isidorus, quod orationibus mundamur, lectionibus instruimur: utrumque bonum est, si liceat; si vero non liceat, melius est orare quam legere. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter debet et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Si haec ita sunt, o Deo dicata, necesse est tibi orandi legendique studium habere. Lectio cognitionem 134.0931D| Dei administrat, lectio tenebras ignorantiae fugat, lectio scientiam homini confert, lectionis studio Dei, omniumque virtutum amor nutritur, per lectionem potes cognoscere, qualis sit poena, qualis luctus, quale supplicium imminet malis, injustis, impiisve hominibus, per lectionem potes cognoscere, qualis beatitudo, qualis sit gloria, qualis charitas, quae promittitur sanctis electisque hominibus. Per lectionem cognoscere vales, quid audituri sint boni vel mali in die judicii; malis enim dicetur a Domino: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); bonis autem dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth XXV, 134.0932A| 34). Haec enim omnia lectione discimus; lectio enim manifestat, quomodo prospera, quomodo adversa tolerare debeas. Quapropter subjungendum est hic aliquid de patrum exemplis, qui infirmitates, vel omnia adversa pro Christi amore patienter tolerare studuerunt, ut tua charitas hoc legens, hoc menti commendans, illud viribus ex totis imitari studeas.

CAP. XIV.-- Admonitio de adversis tolerandis patienter, infirmitateque amanda.

Hortor igitur, ut si vel infirmitas, vel alia contrarietas tibi accidet, quatenus perfecte valeas scire, qualiter tribulationes, omnesque infirmitates tolerare debeas, lectioni esto dedita. Ibi enim invenies scriptum: Quos Dominus amat, arguit, et castigat (Apoc. III, 19). Ergo tu, mater, ama argui, et castigari 134.0932B| ab illo. Qualiscunque infirmitas venerit, gratanti animo suscipe illam. Unam rem volo tibi de historia Tripartita narrare, quam subinde volo ut legas, et memoriae commendes. Fuit Benjamin senior, qui valde clarus habebatur, dono Dei ditatus, ut sine medicamine tactu manus aut olei facta oratione sanaret aegrotos. Hic fertur incidisse in hydropicam passionem et in tantum corpus ejus intumuisse, ut non per januas cellulae suae, in qua habitabat, efferri, nisi januae cum tabulis ante positis sublatae fuissent. Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem in cella latissima sedens curabat solemniter aegrotantes, non graviter ferens, quomodo suae aegritudini non prodesset; sed etiam sedentes consolabatur et deprecabatur, ut rogarent pro anima 134.0932C| ejus, et de corpore non curarent: quia et dum sanus essem, inquit, nihil mihi proficit. Hunc Benjamin imitari stude, o sanctissima mater, in omnibus infirmitatibus tuis, Domino semper gratias stude referre. Audiat etiam dilectio tua de beato Stephano monacho, qualiter agere studuerit. Stephanus autem circa mare Oceanum habitavit, perfecta degens, et integra contentione qui circa sexaginta annos probatissimus monachus fuit, et Antonio magno notissimus. Fuit autem mansuetissimus, et sapiens, in locutione suavis, et utilis, et tristes consolabatur animos, et alacritate revocabat, licet necessaria tribulatio praeveniret, talis etiam erit in cladibus propriis. Denique dum infirmitatem incurabilem incurrisset, et medici putrida membra incidissent, ille tamen manibus 134.0932D| operabatur palmarum plectens folia, et praesentibus persuadens, ut de rebus hujuscemodi non dolerent, neque cogitarent, nisi de bono fine: Deus, inquit, quae fecit cuncta utilia sunt. Ego autem novi, quia hujusmodi passiones pro peccatis meis eveniunt, et melius est hic poenas solvere, quam post mortem perpetua supplicia sustinere. Stude ergo et tu similiter dicere, quando tibi infirmitas aut alia contrarietas evenit. Considerare quoque summopere debemus, si illi, qui sancti et justi erant, Domino pro infirmitate gratias referebant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, infirmitates et tribulationes amare debemus, praesertim cum dicat Apostolus, quod per multas tribulationes oporteat nos 134.0933A| intrare regnum Dei (Act. XIV, 21). Si igitur per multas tribulationes intratur in regnum Dei, amandae sunt tribulationes cum gratiarum actione, a nobis tolerandae sunt infirmitates, quatenus haeredes regni coelestis effici mereamur. Peccator enim, qui in hoc mundo flagellari non meretur, in inferno torquebitur. Optandum ergo nobis est, o sanctissima mater, ut in hac, dum vivimus vita, tribulationes et infirmitates pro Christi amore, et pro remissione peccatorum nostrorum libenti animo sustineamus. Scire namque debet dilectio tua, quibus modis Deus hominem flagellat. Legi enim, quod quinque modis Deus hominem flagellat. Primo modo flagellat probationem. Sic flagellatus est Job et Tobias; ad hoc enim flagellati sunt, ut probati essent et manifesti aliis ob 134.0933B| causam exempli imitandi, ut eorum cognoscentes impatientiam illos imitari studeamus. Secundo Deus homines flagellat, ne se extollant in superbia, vel in securitate ponant, quod ad sanctos specialiter pertinet, sicut beatus apostolus Paulus de seipso dicit: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me colaphizet (II Cor. XII, 7). Qui postquam cognovit, quod salubre illi fuisset illud flagellum, dixit: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (Ibid., 9). Tertio modo Deus hominem flagellat propter peccatum, sicut paralyticum, cui dixit: Remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). Deinde dixit: Tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Ibid., 6). Per hoc vero, quod 134.0933C| illi peccata dimisit, et deinde ab infirmitate curavit, apertissime demonstratur, quod illa infirmitas ei propter peccatum evenerit. Quarto modo Deus hominem flagellat, ut sua virtus, vel factorum suorum meritum demonstretur, sic de caeco nato ipse in Evangelio Dominus dixit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur, sed ut clarificetur Filius Dei per eum (Joan. IX, 3). His verbis aperte demonstrat, quod ideo caecus natus fuerit, ut a Deo illuminaretur, ac per hoc virtus divinitatis manifestaretur. Quinto modo Deus homines flagellat, ut hic incipiant tormentum sustinere, quod postmodum sine fine sustinebunt, quod solummodo ad malos pertinet. Sicut Antiochus et Herodes inchoaverunt pati hic, quod postmodum in inferno passuri erant. 134.0933D| De his scriptum est: Duplici contritione contere eos (Jer. XVII, 18), hoe est: in praesenti et futuro. His quinque modis Deus hominem flagellat. Idcirco vero incognitum est, quomodo ex his unusquisque flagellatur, ut unusquisque flagellatus timeat, et emendet, flendo, quod fecit; quatenus flagellum ei ad profectum eveniat. Admonenda est ergo beatitudo tua, ut hos quinque modos, quibus Dominus hominem flagellat, memoriter discas, quatenus in omni infirmitate vel in tribulatione semper ante mentis tuae oculos illos habeas. In his namque meditando flagellum Domini gratanti animo tolerabis. Firmiter enim debemus credere, quod nullum peccatum sine vindicta relinquatur: aut enim hic per poenitentiam, 134.0934A| unusquisque suum peccatum delet, aut Dominus pie per suum flagellum purgat, aut post mortem igne purgatorio expiabitur. Quod si his modis peccatum hominis non fuerit deletum, post hanc vitam in ignem descendet aeternum. Haec vero nequaquam de tua debes desperare salute, nequaquam cum desperatis dicere: multa sunt mala mea, et innumerabilia peccata mea. Scito pro certo, quod nullus tantum possit peccare, quantum Dominus valet dimittere: tantum si poeniteat peccantem, et si ad illum converti studeat. Et quia sermo se intulit de venia peccatorum speranda, volo factum Theodosii imperatoris tibi ad memoriam adducere, per quod et ad sperandam peccatorum veniam mens tua sublevetur, et ad lacrymarum fluentiam proferendam 134.0934B| cor tuum compungatur. Cur desperabit aliquis peccator de venia, si ad Dominum ex toto corde convertatur, cum supradictus imperator septem millia occidens lamentando et se reum agnoscendo veniam intra paucos dies potuit promereri? Ut igitur manifestissime cognoscere possit sanctitas tua, quomodo haec gesta sunt, cur videlicet septem millia hominum occiderit, et qua se occasione reum agnoverit, et quomodo se humiliaverit, et quomodo veniam promeruerit, verba historiae Tripartitae hic per ordinem sunt inserenda: per quae verba in multis proficere, Domino juvante, poteris virtutibus; primo in speranda venia peccatorum; quia tantorum hominum sanguine reus existens facile veniam impetravit. Deinde in humilitate, quia cum imperator 134.0934C| esset, per praedicationem beati Ambrosii tantum se humiliavit, ut omnibus peccatoribus se inferiorem esse cognosceret. Deinde in lacrymis, quia cum ecclesiam intravit, pavimentum ipsius ecclesiae lacrymis rigavit. Volo igitur, ut hoc tuae charitati non sit incognitum, quod nemo simul in se omnia valet exstinguere vitia. Nam, dum quispiam passionem libidinis effugerit, in avaritiam incurrit; et, cum avaritiam declinaverit, invidiae fovea illi praeparatur; et, si invidiam vicerit, mox vitium furoris et alios plurimos laqueos ponit inimicus, per quos possit capere incautum. Non est itaque facile hominibus vitare universas insidias hostis, sed mens divino solatio evigilans, divinaque protectione adjuta, argumenta et machinamenta omnia antiqui hostis destruet.

CAP. XV.-- De speranda venia peccatorum, quamvis innumerabilia sint poenarum tormenta, poenitentiaque Theodosii imperatoris a beato Ambrosio sibi injuncta, causa exempli hic infertur. 134.0934D|

Theodosus namque imperator habuit passionem furoris; sed justo furori immensam crudelitatem permiscuit, quam rem pro tua humilitate, id est, ut in supradictis virtutibus ex ejus lectione proficias, narrare necessarium est. Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua cum orta fuisset seditio, quidam ex judicibus ejus lapidati sunt, atque tracti. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refrenavit infirmitatem; sed jussit injustos gladios 134.0935A| super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem etiam millia hominum, sicut fertur, occisi sunt, non praecedente judicio, sed tanquam in messibus omnes incisi sunt. Hujusmodi cladem plenam valde gemitibus audivit Ambrosius, et cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum templum voluisset intrare, occurrit foris ad januas beatus Ambrosius, et ingredientem his sermonibus a templi ingressu prohibuit: Nescis, o imperator, perpetratae necis a te quanta magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit? sed si forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii, decet tamen, ut ratio vincat potestatem, scienda quippe natura est, et ejus mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum, 134.0935B| ex quo facti, ad quem redigendi sumus. Non in flore purpureo confidens infirmitates operti cordis ignorare coaequalium hominum; non est confidendum in purpura, sed magis consideranda est conditionis aequalitas. Princeps es, o imperator, conservorum; unus est enim rex Deus omnium et Creator. Quibus ergo oculis Domini aspicies templum? Quibus calcabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus sanguis injustus adhuc distillat? Quomodo hujusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus? Qua praesumptione ori tuo porrigis poculum sanguinis Domini pretiosi, dum furore sermonum tantus sanguis sit injuste effusus? Recede ergo, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum, 134.0935C| quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maximae sanitatis. His quoque sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus), et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum, gemens et deflens ad regalia remeavit; cumque octo mensium continuata transissent tempora, propinquans erat Salvatoris nostri nativitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus tunc magister et singularem fiduciam apud principem habens, et videns eum in lamentatione prostratum accessit, ut lacrymarum causas requireret. At ille amarissime ingemiscens et vehementer lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala 134.0935D| non sentis; ego autem lamentor et gemo calamitatem meam; quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum licenter ingredientes exorant; mihi vero ingressus non est ad eum. Insuper etiam coeli sunt mihi clausi. Haec singula verba dicens singultibus interrumpebat. Rufinus vero: Curro, inquit, si tibi placet, et pontifici precibus persuadeo, ut solvatur vinculum, quo te ligavit. Ait imperator: Non suadebis Ambrosio; novi enim decretum illius justum esse, neque enim reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricare divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, et promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione 134.0936A| praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius mox ut vidit Rufinum ait: Imitatus es impudentiam canum, o Rufine, tantaeve necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra divinam imaginem latrare. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret venturum esse, superno zelo accensus Ambrosius: Ego, inquit, Rufine, praedico quoniam ego eum ingredi ecclesiam prohibebo; si vero imperium in tyrannidem mutabit, necem ego libenter suscipio. Haec et alia plurima Rufinus audiens nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator hoc in media jam platea cognoscens: Pergo, inquit, et justas in 134.0936B| facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam ecclesiam non praesumpsit intrare; sed veniens ad antistitem et inveniens eum in solario residentem, supplicavit ut ejus vincula solveret. At ille crudelem dicebat ejus esse praesentiam, et contra Deum insanire Theodosium, ejusque calcare leges. Verum, inquit, imperator, non insurgo contra ecclesiasticas sanctiones, neque inique ingredi limina sacra contendo; sed te solvere mea vincula deposco, et Domini clementiam pro me exorare stude: nec mihi januam claudi praecipias, quam Dominus noster cunctis agentibus poenitentiam aperuit. Tunc ait antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicamentis incurabilia vulnera plagasque curasti? At 134.0936C| imperator: Tuum, inquit, opus est et docere, et medicamina temperare; meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius dixit: Quoniam furore tuum judicium commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia, scribe legem, quae decreta furoris evacuet, ut triginta diebus sententia necis in litteris tantummodo maneat, et judicium rationis exspectet; quibus transactis diebus, ira videlicet cessante, ratio causam judicans, apud semetipsam quae cognovit sub veritate disponat; in his enim diebus agnoscitur, si justa sit sententia, quam protuleris, an injusta. Si justa fuerit, permaneat; sin autem injusta, destruatur. Numerus vero triginta dierum ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator libenti animo suscipiens et optimam 134.0936D| esse confidens, legem rescribi repente praecepit, et propria manu litteras confirmavit. Quo facto vinculum ejus solvit Ambrosius. Quae lex hactenus observatur. In tali namque tenore facta fuit illa descriptio, ut si quos imperator morti damnasset, usque triginta dies servarentur illaesi, quos regis ira judicaret severius, et eorum sententia esset suspensa, quatenus in spatio triginta dierum ira quiescente, probasset justum an injustum, et quod justum probasset, hoc agere studuisset. Hic ergo sacratissimus imperator ingredi limina permissus, non stans Domino supplicavit, neque genua flexit, sed pronus in pavimento jacens Davidicam vocem proclamat: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica, 134.0937A| etc. (Psal. CXVIII, 25). Manibus autem capillos evellens, frontemque percutiens, pavimento lacrymarum guttas aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque tempus accederet, quo munus ad altare solebat offerre, surgens est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, et intra cancellos stetit, rursus Ambrosius non acquievit, sed locorum differentiam edocuit. Et primo quaesivit quid ibidem exspectaret. Imperatore autem dicente, sustinere se sacrorum ministrorum praeceptionem, per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collocata, quae nec caeteri ingredi, nec contingere permittuntur. Egredere ergo, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem; purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus 134.0937B| imperator etiam hanc traditionem gratanti animo suscipiens remandat: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed hanc consuetudinem in Constantinopolitana urbe esse cognovi: unde ago gratias pro hujusmodi medicina. Tali ergo et tanta virtute et praesul et imperator clarebant. Ego namque utriusque opus admirari (soleo) illius fiduciam, hujus obedientiam, id est fiduciam sacerdotis, obedientiam regis, illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Igitur eximium opus nunc narratum est, quod te potest excitare, o sanctissima mater, in custodia multarum virtutum. Haec enim Theodosii christianissimi principis, et beatissimi Ambrosii pontificis contentio sancta provocat hominem ad sperandum veniam peccatorum, ob quam maxime causam hanc 134.0937C| sanctam contentionem tibi scribere studui. Provocat etiam ad charitatem, humilitatem, obedientiamque sectandam, quas virtutes in principio hujus admonitionis tuae dilectioni commendare curavi. De quibus ergo virtutibus te in principio hujus exhortationis admonui, de ipsis te et in fine admoneo, quatenus bonum quod coepisti, perseveranti fine percipias. 134.0938A| Provocat etiam durum et lapideum cor ad lacrymas profluendas, incitat ad zeli fervorem. Deprecor vero dilectionem tuam, ut hunc actum, hanc sanctissimam poenitentiam piissimi principis, et zelum sanctissimi pontificis crebro legas, quia magnus animi profectus in ea latet. Si itaque ea, quae sanctitati tuae scripsi, prudentissima mater, perficere potueris opere, id est, si prorsus a te omnia vitia repuleris, et quae in hac admonitione narrantur bona, custodire volueris, scito, quod tuis viribus hoc non facias, sed inspirante et adjuvante, qui ducit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed nec cogitare quidem aliquid boni valemus nisi illo operante, illo donante, a quo omne bonum procedit. Audi quoque attente, quid Dominus de hac causa 134.0938B| per Jeremiam prophetam dicat: Non glorietur sapiens in potentia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et intelligere et nosse me (Jer. IX, 23). Per haec enim verba cum fumo auferetur superbia; quia sapientia et fortitudo et omnes opes reputantur in nihilum, et ista et sola gloriatio, ut sciat et intelligat quod ipse sit Dominus, qui facit misericordiam, judicium et justitiam nostram. Ex isto quoque loco sumpsit apostolus Paulus, quod ad Corinthios scripsit: Fratres, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Ubi sunt illi, qui dicunt hominem proprio arbitrio regi? Ubi sunt illi, qui dicunt, quod a nobis bonum inchoare possimus? Nequaquam illud credere debemus, quia nec cogitare, 134.0938C| quanto minus perficere valemus, nisi ipso Domino donante. Ergo, si Domini gratia largiente bonum opus peregeris, et ea, quae beatitudini tuae scripsi, perfeceris, non tuis viribus, non tuis meritis hoc tribuas, sed illi qui in te operatur et velle et perficere pro bona voluntate, cui est honor et potestas, et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.