Auctor incertus
AucInc.DeSpEtA 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
- PRAEFATIO.
- CAPUT PRIMUM. Animus quid sit. Ratio. Ratiocinatio.
- CAPUT II. Animus se ipsum intelligit.
- CAPUT III. Homo quibus constet.
- CAPUT IV. Vires animae. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires...
- CAPUT V. Collatio virtutum animae cum choris angelorum.
- CAPUT VI. Vestigia Trinitatis in anima a quo.
- CAPUT VII. Anima capax omnium.
- CAPUT VIII. Anima rursum quid.
- CAPUT IX. Sensus hominis duplex.
- CAPUT X. Spiritus.
- CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio...
- CAPUT XII. Sensus et eius opus.
- CAPUT XIII. Animae definitio. Actiones. Simplicitas. Potentiae. Vires .
- CAPUT XIV. Animae et corporis amicitia. Coniunctiones tres mirae. Quod...
- CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex...
- CAPUT XVI. Animae charitate ornatae praestantia.
- CAPUT XVII. Ad amorem Dei excitatio.
- CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis,...
- CAPUT XIX. Tota agit quod agit.
- CAPUT XX. Animae vires ad virtutes et contra vitia. Virtutes...
- CAPUT XXI. Vis vitalis.
- CAPUT XXII. Vis animalis. Vis animalis triplex.
- CAPUT XXIII. Percipiendi in anima quot vires. Somnia lasciva.
- CAPUT XXIV. Anima quid sit, et quid non sit. Visionum...
- CAPUT XXV. Somniorum quinque genera. Somnia unde diversa.
- CAPUT XXVI. Spectrorum ratio.
- CAPUT XXVII. Spiritus angelici quid possint in humanum.
- CAPUT XXVIII. Daemonum in illudendo experientia et artes.
- CAPUT XXIX. Mortuorum apparitiones. Eos nescire quid hic agatur. Unde...
- CAPUT XXX. Anima non crescit. Exuta carne ubi sit aut...
- CAPUT XXXI. Homo mortalis. Sensus impediunt ne se noscat.
- CAPUT XXXII. Menti nihil se ipsa magis notum. Animae coniunctio...
- CAPUT XXXIII. Corporis materia. Quomodo sensus formentur et imaginatio. Imaginatio...
- CAPUT XXXIV. Sensus. Memoria. Mens. Spiritus. Animus idem cum anima....
- CAPUT XXXV. Dignitas humanae conditionis. Homo quatenus ad imaginem Dei....
- CAPUT XXXVI. Comparatio animae cum Deo.
- CAPUT XXXVII. Anima civitas Dei. Illius cives. Consiliarii. Milites. Plebeii....
- CAPUT XXXVIII. Virium animae definitiones.
- CAPUT XXXIX. Ad quid anima ad imaginem et similitudinem Dei....
- CAPUT XL. Miseria animae a Deo recedentis. Recedit a similitudine,...
- CAPUT XLI. Sed in dies creantur. Materiae a prima creatione...
- CAPUT XLII. Non baptizatis cur anima data. Natura quid sit....
- CAPUT XLIII. De animae natura. Mors hominis.
- CAPUT XLIV. Anima invisibilis est. Ratio speculum est in quo...
- CAPUT XLV. Rationalium status triplex, Vis animae triplex. Amor quid...
- CAPUT XLVI. Rationalis creaturae sors diversa. Animae quatuor affectus ad...
- CAPUT XLVII. Homo inter mundum et Deum.
- CAPUT XLVIII. Animarum origo. Arbitrium. Electio.
- CAPUT XLIX. Sensus et in interiori homine. Meditationi incumbere.
- CAPUT L. Meditatio quid. Scientia. Compunctio. Devotio. Oratio. Affectus.
- CAPUT LI. Attentio ac discussio sui. Considerationes vitiosae
- CAPUT LII. Cognitionis tres gradus. Mentis dilatatio. Mentis sublevatio. Mentis...
- CAPUT LIII. Ad notitiam sui duo necessaria. Homo pulvis et...
- CAPUT LIV. Hominis duplex bonum. Sensus duplex. Actionum eius intentio....
- CAPUT LV. Trinitatis nomina sunt pietatis. Vitae aeternae felicitas.
- CAPUT LVI. Spiritus intellectualis. Animae vita et mors. Poenarum aeternarum...
- CAPUT LVII. De prudentia in sectandis bonis, et malis cavendis....
- CAPUT LVIII. Gratulatur piis Deo fruentibus. Gaudium suum inexpertis nequeunt...
- CAPUT LIX. Miserias suas deplorat. Invocat sanctos. Mentis mutabilitas unde,...
- CAPUT LX. Mentis ad coelestia revocandae necessitas. Aspiratio in id...
- CAPUT LXI. Septem actionis gradus in anima. Veritatis contemplatio. Religio...
- CAPUT LXII. Qualis anima esse debeat.
- CAPUT LXIII. Quaerere Deum. Deus quid sit. Dei in mente...
- CAPUT LXIV. Excitatio ad cogitationem summi boni. In eo omnia...
- CAPUT LXV. In beatis triplex fruitio Dei. In beatis vis...
PRAEFATIO.
Quoniam dictum est mihi ut me ipsum cognoscam, sustinere non possum ut me habeam incognitum. Magna namque est negligentia nescire quid illud sit, quo coelestia tam profunde cogitamus, quo naturalia tam subtili indagatione investigamus, et de ipso quoque Creatore nostro tam sublimia scire desideramus. Non est res peregrina, nec longe quaerenda: animus est quo ista sapimus. Sed semper nobiscum adest, tractat, loquitur, et intus versatur. Datum est illi tam ingentium rerum secreta scire, et se ipsum cognoscere non potest: paucis siquidem licet ipso animo animum cernere, id est, ut ipse animus se videat. Fieri autem non potest quadam divina providentia, ut inveniendi facultas desit religiosis animis se ipsos et Deum suum pie, caste ac diligenter quaerentibus: idcirco reddam me mihi, imo Deo meo, cui maxime me debeo, et videbo quid sit animus, et quae patria ejus.
CAPUT PRIMUM. Animus quid sit. Ratio. Ratiocinatio. Animus est substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata. Animus sapientia illustratus, et suum principium respicit, et se ipsum cognoscit, et quam sit indecorum ut extra se quaerat quod in se ipso possit invenire, intelligit. Corporeis vero passionibus consopitus, et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuit. Et quia nihil aliud se fuisse meminit, nihil praeter quod videtur esse credit. Solo sensu circa corpora, et imaginatione circa corporum similitudines et locorum versatur, et in eis sive vigilando, sive dormiendo distrahitur. Cum vero ab hac distractione per puram intelligentiam ascendens in unum se colligit, rationalis dicitur. Ratio siquidem est animi aspectus, quo per se ipsum verum intuetur. Ratiocinatio vero est rationis inquisitio. Quare illa opus est ad videndum, ista ad inquirendum.
CAPUT II. Animus se ipsum intelligit. Animus invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere valeret. Visibilia per corpus videt, invisibilia per se, et in eo se videt, quod invisibilem se esse videt. Videtur tamen in corpore per corpus, sicut sensus in littera manet, et per litteram videtur. Animus corporis dominator, rector, habitator videt se per se: per se ipsum semetipsum videt. Non quaerit auxilium corporalium oculorum, imo vero ab omnibus corporis sensibus tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elevat se super se mentis acie. Non enim aliquid tale est Deus, qualis est animus: non tamen videri nisi animo potest, nec ita videri ut animus potest. Incommutabilis siquidem est veritas sine defectu substantiae. Non talis est animus: sed deficit et proficit, novit et ignorat, meminit et obliviscitur; modo vult, modo non vult. Diffusis cogitationibus atque consiliis, huc atque illuc vagatur: considerat, spectat omnia. Videt absentia; transmarina visu ambit, et percurrit aspectu, abdita scrutatur: et uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert. Descendit ad inferna, ascendit inde, versatur in coelo, adhaeret Christo, conjungitur Deo. Ipse siquidem est ejus patria et habitatio, ad cujus similitudinem factus est. Quisquis ergo se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est similem Deo, redeat ad se, et stet in se, et sic intra semetipsum quaerat, et videat unde constet homo, et ex qua sui parte factus sit ad imaginem Dei.
CAPUT III. Homo quibus constet. Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; anima cum ratione, carne cum sensibus suis: quos tamen sensus non movet caro absque animae societate; anima vero rationale suum tenet sine carne.
CAPUT IV. Vires animae. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires quinque. Est siquidem rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Per rationalitatem habilis est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se et supra se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra se, et se in se, et angelum juxta se, et quidquid coeli ambitu continetur infra se. Per concupiscibilitatem et irascibilitatem habilis est affici ad aliquid appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum: et ideo de rationalitate omnis sensus oritur animae, de aliis omnis affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur: dum de eo quod amamus, jam gaudemus, vel gaudendum speramus; et de eo quod odimus, jam dolemus, sive dolendum metuimus; et ob hoc de concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitate dolor et metus oriuntur. Qui quidem quatuor affectus animae omnium sunt vitiorum et virtutum quasi quaedam principia, et communis materia. Affectus siquidem operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus mentis bene compositae, componendi et instituendi atque ordinandi sunt animi affectus ad id quod debent, et quomodo debent, ut in virtutes proficere possint; alioquin in vitia facile deficient. Cum igitur prudenter, modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur, in virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet, temperantiam, fortitudinem atque justitiam, quae quasi origines et cardines sunt omnium virtutum. Et haec omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur, per odium mundi et sui, proficit in amorem Dei et proximi: per contemptum temporalium et inferiorum, crescit in desiderium aeternorum et superiorum. Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa: et cum corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus non transcendit, vel quia corporeis exercetur instrumentis; unde et ob numerum instrumentorum quinquepartitus dicitur, cum intus non sit nisi unus. Verumtamen propter varia exercitia variatur et varie nuncupatur. Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia. Et haec omnia in anima nihil aliud sunt, quam ipsa, aliae et aliae inter se proprietates propter varia exercitia, sed una essentia rationis et una anima: proprietates quidem diversae, sed essentia una: secundum exercitia, multa sunt; secundum essentiam vero, unum sunt in anima et idem quod ipsa. Et sicut mundus iste visibilis quinquepartita quadam distinctione est ordinatus; terra scilicet, aqua, aere, et aethere, sive firmamento, ipsoque supremo coelo, quod empyreum vocant: sic animae in mundo sui corporis peregrinanti quinque progressus sunt ad sapientiam; sensus scilicet, imaginatio, ratio, intellectus, et intelligentia. Quinque enim progressionibus rationalitas exercetur ad sapientiam, et quatuor affectibus ad charitatem: quatenus novem istis progressionibus in semetipsa proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam pedibus, quae spiritu vivit, spiritu ambulet usque ad Cherubim et Seraphim, id est, usque ad plenitudinem scientiae, et regnum charitatis, habeatque anima per exercitium virtutes, quarum facultates habet per naturam.
CAPUT V. Collatio virtutum animae cum choris angelorum. Et hos progressus nominibus et ordinibus Angelorum comparare prudenti lectori relinquo. Facile siquidem erit ei, si sciat aptare sensum qui primus animae nuntius est, Angelis qui nuntii vocantur; imaginationem Archangelis, quae plura quam sensus percipit; timorem Virtutibus, dolorem Potestatibus. Qui enim metu suppliciorum perterritus, et dolore peccatorum compunctus, contemnit mundum et se ipsum, cum Virtutibus facit miracula, cum Potestatibus fugat daemonia. Majus namque est contemnere se ipsum, quam mundum, quem multi propter vanitatem contempserunt. Rationem assignamus Principatibus: nam sicut illi praesunt et principantur subjectis spiritibus, sic ratio sensibus atque affectibus. Amorem proximi sive gaudium Dominationibus: recte namque aliis dominantur qui omnes amant, et de profectu omnium gaudent. Intellectum Thronis: Throni sedes dicuntur, quia in eis Deus sedet. Intelligere etiam debes, quoniam in cordibus nostris Deus habitat per fidem (Ephes. III, 17), per sanctificationem, per pacem, per dilectionem: quoniam Deus est pacis et dilectionis (II Cor. XIII, 11). Intelligentiam aptamus Cherubim. Illi namque spiritus tanto perfectiore scientia pleni sunt, quanto divinitatem Dei in intimis contemplantur. Intelligentia namque animae vis est, quae immediate Deo supponitur: cernit siquidem ipsum et quae in ipso sunt. Spem sive desiderium sive amorem Dei, Seraphim: Deus namque est spes omnium finium terrae (Psal. LXIV, 3), cujus vultum tota terra desiderat: et in quem Seraphim prospicere desiderant, tota spes nostra et desiderium nostrum est. Odium mundi Virtutibus: odium sui Potestatibus: rationem Principatibus: amorem proximi Dominationibus: intellectum Thronis: intelligentiam Cherubim: amorem Dei Seraphim. Timor namque de suppliciis et dolor de peccatis faciunt contemptum mundi et sui, ut cum Virtutibus faciant miracula, et cum Potestatibus expellant daemonia. Spes de promissis, et gaudium de praemiis faciunt amorem proximi et Dei.
CAPUT VI. Vestigia Trinitatis in anima a quo. Anima ad similitudinem totius sapientiae facta, omnium in se gerit similitudinem: unde et a philosopho definita est omnium similitudo. Habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit; sive investigat, et omnibus similis existit, cum una sit. Similis est terrae per sensum, aquae per imaginationem, aeri per rationem, firmamento per intellectum, coelorum coelo per intelligentiam. Similis est lapidibus per essentiam, arboribus per vitam, animalibus per sensum et imaginationem, hominibus per rationem, Angelis per intellectum, Deo per intelligentiam. Et sicut Deus est ab omnibus capabilis et participabilis; sic anima omnium est capax. Capabilis et participabilis omnibus est Deus; quia naturali suo munere scilicet Spiritu sancto, et usu ex munere gratiae, participatur ab omnibus per essentiam qua sunt, et secundum illam ad idoneam speciem qua ab aliis differunt, et secundum utrumque ad congruum usum quo proficiunt. Tria haec omni homini existenti insunt, quasi quaedam vestigia summae essentiae, imaginis, et muneris, id est, Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Aeternitas quippe est in Patre, species in imagine, usus in munere. Aeternitas est in Patre; quia Pater non habet patrem de quo sit: Filius de Patre est ut sit, atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus est imago, coaequalis est illi. Species est in imagine, id est, pulchritudo, congruentia, aequalitas, prima et summa similitudo, prima et summa vita, primus et summus intellectus. Usus est in munere. Munus Patris et Filii Spiritus sanctus est. Usus ergo in munere est, id est, delectatio, gaudium, laetitia, felicitas, suavitas. Ille namque ineffabilis complexus Patris et imaginis, non est sine perfectione, sine charitate, sine gaudio: sic in illa Trinitate summa est origo omnium rerum, perfectissima pulchritudo, et beatissima dilectio, nobis autem omnis usus deitatis est ex munere. Quodam modo namque quasi proprior videtur nobis esse Spiritus sanctus, utpote Patris et Filii munus. Ex ipso nimirum est omnis usus gratiae cum Patre et Filio. Ipse enim regit et erudit, consolatur et perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse simul sine macula et ruga (Ephes. V, 27) tradet regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24). Sic a Patre per Filium et Spiritum sanctum vel potius in Spiritu divina ad nos descenderunt. Pater siquidem tradidit Filium suum, quo redimeret servos; misit Spiritum sanctum, quo servos adoptaret in filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium adoptionis, se denique totum servat in haereditatem adoptatis. Nemo ergo de Dei pietate diffidat, quoniam major est ejus misericordia, quam nostra miseria; et quisquis ad eum toto corde clamaverit, exaudiet illum, quoniam misericors est. Tardius siquidem ei videtur peccatori veniam dare, quam ipsi peccatori accipere. Sic enim festinat absolvere reum a tormento conscientiae suae, quasi plus eum cruciet compassio miseri, quam ipsum miserum compassio sui.
CAPUT VII. Anima capax omnium. Capax est omnium anima, quia per rationalitatem ad cognitionem, et per concupiscibilitatem ad dilectionem universitatis capax invenitur. Sunt enim duo in anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis sensus cognoscens omnia et dijudicans inter omnia; et naturalis affectus, quo suo ordine et gradu anima diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura; cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis nequaquam habet nisi ex gratia. Facta siquidem a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem suscepit, ita cognitionem et amorem. Vasa namque quae creatrix Sapientia format ut sint, adjutrix gratia replet ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit.
CAPUT VIII. Anima rursum quid. Anima est substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta spiritualis, non ex Dei natura, sed potius creatura ex nihilo facta, in bonum malumque convertibilis. Et ideo aliquatenus est mortalis in quantum in deterius mutari, et a voluntate Dei cujus participatione bona fit, alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest: non quod pro actis ante carnem gestis meruerit ut in carne includeretur, ut quidam voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine sine sorde peccati, nisi a Christo fuerit liberata. Dei enim nutu ad corpus anima venit, ut si secundum ejus praeceptum agere vellet, mercedem acciperet vitae aeternae atque societatis Angelorum: si autem contemneret, poenas justissimas et amarissimas lueret, sive doloris continui, sive ignis aeterni.
CAPUT IX. Sensus hominis duplex. Anima vero ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum, hoc est, vivificet. Spiritus est ipsa anima pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem sunt in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud anima. Spiritus namque ad substantiam dicitur, et anima ad vivificationem. Eadem est essentia, sed proprietas diversa. Nam unus et idem spiritus ad se ipsum dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus est in quantum est ratione praedita substantia rationalis: anima in quantum est vita corporis, de qua dictum est, Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Luc. IX, 24); id est, Quisquis propter Deum vitam hanc quae nunc corporis vivificatione ex anima temporaliter mortalis constat, libenter despexerit, in futuro eamdem corporis, non solum animae, vitam aeternam et immortalitatem recipiet. Humana quidem anima, quia in corpore habet esse et extra corpus, anima pariter et spiritus vocari potest: non duae animae, sensualis et rationalis, altera qua homo vivat, et altera qua ut quidam putant, sapiat; sed una atque eadem anima in semetipsa vivit per intellectum, et corpori vitam praebet per sensum. Humanum namque corpus nec vivere nec nasci potest sine anima rationali; vegetatur tamen et movetur et crescit et humanam formam in utero recipit, priusquam animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulta et herbas sine anima moveri et incrementum habere videmus. Duplex est quidem vita animae; alia qua vivit in carne, et alia qua vivit in Deo. Duo siquidem in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior, et uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis videretur per divinitatis contemplationem. Hoc autem erat totum bonum hominis, ut sive ingrederetur sive egrederetur, pascua in factore suo inveniret (Joan. X, 9); pascua foris in carne Salvatoris, et pascua intus in divinitate Creatoris. Hoc bonum magnum secutum est malum; quoniam perdito bono quod intus erat, egressa est anima ad bona aliena, quae foris erant; et pactum fecit cum delectationibus saeculi, requiescens super illas, non attendens absentiam boni sui interioris, eo quod consolationes suas cerneret in bonis alienis. Nam cum exterior sensus carnalis bono suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit. Non enim cognoscit bona interioris sensus, qui jucunditate bonorum exteriorum capitur. Nam qui in carne vivit, in carne sentit, et dolores carnis fugit in quantum potest, vulnera autem animae prorsus ignorat, nec medicinam quaerit in eis. Cum autem mortuus fuerit sensus animae, quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet sensus ille, quo sentit semetipsum, et tunc sciet dolores suos, et sentire incipiet vulnera sua tanto gravius quanto propius. Magis enim obest malum quod est magis vicinum; et magis prodest bonum quod magis est intimum.
CAPUT X. Spiritus. Spiritus dicitur multis modis. Dicitur namque Spiritus Deus, et aer iste, et flatus aeris qui a corde receptus et inde per totum corpus emissus mortalium vitam flatu necessario continet. Iste tamen spiritus jure anima dici non potest, quia aeris varietate dissolvitur. Dicitur spiritus anima, sive hominis, sive pecoris. Dicitur spiritus mens rationalis, ubi est quaedam scintilla tanquam oculus animae, ad quem pertinet imago et cognitio Dei. Oculus animae est mens ab omni corporis labe pura, mentis aspectus est ratio, intellectus visio. Tria haec omni animae necessaria sunt: ut sanos oculos habeat, ut aspiciat, ut videat. Sanos oculos habet, cum a mortalium cupiditatibus est purgata atque remota. Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos figit. Videt, cum in illa contemplatione conspicit quanta sint gaudia, quanta laetitia, quanta securitas, quanta serenitas, et quanta jucunditas. Sanitas facit illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum enim fuerit ab omni faece libera maculisque diluta, tunc se denique in se ipsa libentissime tenet, et nihil sibi metuit, aut ulla sua culpa quidquam angitur: et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis; aspectum siquidem rectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus. Sic anima prius sanatur, sanata introducitur, introducta reficitur. Spiritus etiam est quaedam vis animae, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Nec ipse spiritus corpus est, sed corpori similis. Quae enim spiritu videntur, non sunt corporalia, sed corporalibus similia. Facies siquidem hominis et nobis forinsecus nota est, et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem. Mundi quoque istius mirabilis pulchritudo, et nobis foris praesto est, et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem, ad quam recurrimus cum clausis oculis eam cogitamus. Quod enim est ad corporis sensum aliquod corpus in loco, hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria: et quod est intentio voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam, hoc est eadem intentio voluntatis ad copulandam imaginem corporis, quae est in memoria et visione cogitantis. Ille spiritus dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, in quo est cognitio veritatis et amor virtutis. Imago siquidem est in cognitione, et similitudo in dilectione. Imago, quia rationalis; et similitudo, quia spiritualis. Haeret siquidem veritati nulla interposita substantia. Rationale nostrum, quo ratiocinamur, intelligimus, et sapimus, spiritum dicimus. Hunc autem spiritum Apostolus mentem vocat, cum dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23); id est, mente, nihil enim aliud est spiritus mentis, quam mens: sicut corpus carnis, nihil aliud est quam caro.
CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio animae. Sapientia. Prudentia. Mens autem dicitur a μήνη. Μήνη autem Graece, latine dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et varia vicissitudine mutatur, in id tamen quod fuit quadam perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infima, nunc sese referens sibi, veris falsa redarguit; modo ad corporalia regenda deflectitur, modo aeternis rationibus inspiciendis vel consulendis adhaerescit. Ratio siquidem est mentis aspectus quo bonum et malum discernit, virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur naturali quadam potentia et naturali dignitate. Idcirco invisibiles rerum causas per intelligentiam comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit. Et sive per sensus ad sensibilia exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat, rerum similitudines ad se ipsam trahit, praesentia cognoscit, absentia intelligit, ignota inquirit, et in inventis versatur. Rationale et intellectuale lumen, quo ratiocinamur, intelligimus et sapimus, mentem dicimus, quae ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura ab ipsa veritate formetur. Mens enim ex eo dicta est quod emineat in anima: praestantior siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia. Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit, per sapientiam diligit. Sapientia namque est amor boni sive sapor boni, a sapore siquidem dicitur. Mentis visio est intelligentia; gustus, sapientia est. Illa contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus ad superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis sensus, deinde imaginatio, postea ratio, intellectus et intelligentia, et in summo est sapientia. Summa namque sapientia ipse Deus est. Sapientia hominis est pietas, id est, cultus Dei. Sensus ea vis animae est, quae rerum corporearum corporeas percipit formas praesentes. Imaginatio est ea vis animae, quae rerum corporearum corporeas percipit formas, sed absentes. Sensus namque formas in materia percipit, imaginatio extra materiam: et ea vis quae exterius formata, sensus dicitur, eadem usque ad intimum traducta, imaginatio vocatur. Imaginatio namque de sensu oritur, et secundum ejus diversitates ipsius quoque est variatio. Multa videt anima carnalibus oculis, multa etiam phantastica imaginatione concipit: et ubique quasi diffunditur, movetur, erigitur, et fluctuare videtur: non a se egrediens, sed in semetipsa tanquam in magno percurrens spatio pervagatur; et non exit ad illa, sed tractatibus suis sibi illa repraesentat. Habet siquidem in se quasi quamdam latitudinem, longitudinem et altitudinem. Nam per charitatem Deum et omnes sibi fideles complectitur; per meditationem universa quae a principio mundi usque ad finem Deus propter salutem nostram operatus est meditatur; per contemplationem quae sursum sunt coelestia contemplatur. Ratio est ea vis animae, quae rerum corporearum naturas, formas, differentias, propria et accidentia percipit: omnia incorporea, sed non extra corpora, nisi ratione subsistentia. Abstrahit enim a corporibus, quae fundantur in corporibus, non actione, sed consideratione. Natura namque ipsius corporis secundum quod omne corpus corpus est, nullum utique corpus est. Intellectus ea vis animae est, quae invisibilia percipit, sicut Angelos, daemones, animas, et omnem spiritum creatum. Intelligentia ea vis animae est, quae immediate supponitur Deo: cernit siquidem ipsum summum verum et vere incommutabilem. Sic igitur anima sensu percipit corpora, imaginatione corporum similitudines, ratione corporum naturas, intellectu spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum. Et quidquid sensus percipit, imaginatio repraesentat, cogitatio format, ingenium investigat, ratio judicat, memoria servat, intellectus separat, intelligentia comprehendit, et ad meditationem sive contemplationem adducit. Ingenium est vis ea animae, sive intentio, qua anima se extendit et exercet ad incognitorum cognitionem. Ingenium siquidem exquirit incognita, ratio discernit inventa, memoria recondit judicata, et offert adhuc judicanda. Sic fit ascensus ab inferioribus ad superiora, et ima a summis dependent. Intellectus namque quaedam imago et similitudo intelligentiae est, ratio intellectus, rationis phantasticum spiritus, cui etiam supremum corporis corpus, id est, ignis quadam similitudine jungitur, et igni aer, et aeri aqua, et aquae terra. Sensus informat imaginationem, imaginatio rationem, facitque ratio scientiam sive prudentiam. Rursum rationi occurrens divina prudentia, informat eam, et facit intelligentiam sive sapientiam. Est itaque in ratione quiddam ad superna et coelestia intendens, et id dicitur sapientia; et est quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et id vocatur prudentia. Haec duo ex ratione sunt, et in ratione consistunt. Et dividit se ratio in duo, scilicet in seorsum et deorsum: sursum, in sapientiam; deorsum, in prudentiam; quasi in virum et mulierem, ut vir sit superior et regat, mulier inferior et regatur. Unde dictum est: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Melior siquidem est qui per coeleste desiderium accensus, carnem necessaria etiam ei subtrahendo affligit, quam qui per carnalem affectum resolutus, per omnia quae commoda sunt ei satisfacere contendit.
CAPUT XII. Sensus et ejus opus. Sensus juvatur exterius; quia oculus carnis, quamvis ex natura facultatem videndi habeat, nunquam tamen per se consequitur visionem, nec auris auditum nisi ex beneficio exterioris lucis et soni. Imaginatio juvatur exterius; quia ex sensibilibus concipitur. Ratio juvatur interius; quia etsi spiritus rationalis ex dono Creatoris habilis est ad cognoscendum verum et diligendum bonum, tamen nisi interioris lucis radio fuerit perfusus et calore succensus, nunquam consequitur sapientiae cognitionem vel charitatis affectum. Intellectus et intelligentia juvantur superius; quia Deus ignis et lux est (I Joan. I, 5). Lux ergo splendorem emittens ex se, quem retinet in se, illuminat intelligentiam ad cognitionem veritatis. Ignis vero calorem de se emittens, sed non amittens, inflammat affectum ad amorem virtutis. Et sicut solem non videt oculus nisi in lumine solis; sic verum ac divinum lumen non poterit intelligentia videre nisi in ipsius lumine. Domine, inquit propheta, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Cum enim mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptibilitatem (I Cor. XV, 54), tunc mente pariter et corpore spirituales effecti, secundum modulum nostrum per mentis illuminationem omnia sciemus, et per corporis incorruptibilis levitatem ubique esse poterimus. Volabimus mente per contemplationem, volabimus et corpore per incorruptionem. Discernemus mente, discernemus et corpore, cum sensus nostri corporei vertentur in rationem, ratio in intellectum, intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deum mutabitur. Sensu visibilia percipiuntur, in imaginatione continentur visibilium imagines et similitudines, ad rationem pertinent visibilium rationes et definitiones et invisibilium investigationes, ad intellectum et intelligentiam spectant spiritualium et divinorum comprehensiones et contemplationes. Sensus vero et imaginatio ad rationem non ascendunt, sed infra remanentes eam aliquatenus deducere possunt, et quasi a longe quaedam ostendere, ad quae non possunt pervenire. Simili quadam proportione intellectum et intelligentiam ratio juvare potest, sed ad statum eorum non valet ascendere, quoniam metas suas et proprios fines habet, quos transcendere non potest. Sensum et imaginationem cum caeteris animalibus communem habemus: vident siquidem visibilia, et visorum recordantur. In quibusdam etiam sensibus nos superant: quoniam justum fuit ut brutis animalibus, quibus nil dandum erat in intellectu, aliquid amplius daretur in sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur homini exercendae rationis, quanto majorem defectum patitur sensualitatis. Ratio autem inde incipit, unde aliquid occurrit, quod nobis cum animalibus non sit commune. Quaedam ergo sunt infra rationem, quaedam juxta rationem, quaedam supra rationem. Infra rationem sunt quae sensu percipimus, sicut dura et mollia, calida et frigida, candida et nigra, dulcia et amara. Juxta rationem sunt et pervia rationi, quae ratione percipimus, sicut commoda et incommoda, vera et falsa, justa et injusta. Ratio siquidem est quidam animi motus, visum mentis acuens, veraque a falsis distinguens. Supra rationem sunt quae nec sensus docet, nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione comprehenduntur, aut divinarum Scripturarum auctoritate creduntur, sicut Deum in una substantia trinum, et in tribus personis substantialiter unum. Deus siquidem est rerum universitas, ita quod nulla singularum: et ideo motibus rationis non subjacet, quia ratio non est nisi de re aliqua.
CAPUT XIII. Animae definitio. Actiones. Simplicitas. Potentiae. Vires. Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bonae malaeque voluntatis capax: secundum benignitatem Creatoris atque secundum sui operis officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima, dum vegetat; spiritus, dum contemplatur; sensus, dum sentit; animus, dum sapit; dum intelligit, mens; dum discernit, ratio; dum recordatur, memoria; dum consentit, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia, quemadmodum in nominibus; quoniam omnia ista una anima est: proprietates quidem diversae, sed essentia una. In spiritu tamen et anima potest esse differentia; quia omnis anima est spiritus, sed non omnis spiritus est anima. Animae duplices sunt actiones. Alio namque consilio erigitur ad Deum, atque alio inclinatur ad carnem. Inclinatur autem sic. Cum sit subtilis et invisibilis, videri non potest, sed per potentias suas se extendit et ostendit. Per concupiscibilitatem namque appetit, per irascibilitatem contemnit, per rationalitatem inter utrumque discernit. Tota animae essentia in his potentiis suis consistit, nec per partes dividitur, cum simplex sit et individua: et si aliquando partes habere dicitur ratione potius similitudinis, quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex substantia est anima, nec aliud, nec minus est ratio in substantia quam anima; nec aliud, nec minus est irascibilitas vel concupiscibilitas quam anima: sed una eademque substantia secundum diversas potentias diversa sortitur vocabula. Has potentias habet antequam corpori misceatur. Naturales siquidem sunt ei, nec aliud sunt quam ipsa. Tota namque animae substantia in his tribus plena et perfecta consistit, id est, in rationalitate, concupiscibilitate et irascibilitate, quasi quadam sua trinitate; et tota haec trinitas est quaedam animae unitas, et ipsa anima. Deus est omnia sua, et anima quaedam sua. Habet siquidem naturalia, et ipsa omnia est. Potentiae namque ejus et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia, et ipsa non est. Suae vires est, suae virtutes non est. Non enim est sua prudentia, sua temperantia, sua fortitudo, sua justitia. Potentiae animae sunt, rationalitas, concupiscibilitas, et irascibilitas. Vires sunt, sensus, imaginatio, ratio, memoria, intellectus, intelligentia. Potentiae tamen possunt dici vires, et vires potentiae.
CAPUT XIV. Animae et corporis amicitia. Conjunctiones tres mirae. Quod corporis bonum, quod animae. Quibusdam affectibus et quadam amicitia anima corpori conjungitur, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. Sociata namque illi, licet ejus societate praegravetur, ineffabili tamen conditione diligit illud; amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest. Doloribus ejus vehementer afficitur. Formidat interitum, quae mori non potest. Timet defectum quae per naturam non potest deficere. Oculorum depascitur speculatione, sonoris delectatur auditibus, suavissimis jucundatur odoribus, larga epulatione reficitur. Et licet his rebus nullatenus ipsa utatur, gravi tamen moerore affligitur, si subtrahantur. Hinc etiam nonnunquam subrepunt vitia contraria rationi, dum anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur praebere peccato. Per sensus quoque progreditur anima ad corpus movendum et vivificandum. Novem namque sunt foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque quaedam similia, corporis scilicet supremum, et spiritus infirmum, in quibus sine naturarum confusione, personali tamen unione facile connecti possunt. Similia enim similibus gaudent. Itaque anima quae vere spiritus est, et caro quae vere corpus est, in suis extremitatibus facile et convenienter uniuntur, id est, in phantastico animae, quod corpus non est, sed simile corpori; et sensualitate carnis quae fere spiritus est, quia sine anima fieri non potest. Sicut enim supremum animae, id est, intelligentia sive mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde et ejus susceptiva esse potuit, et ad unionem personalem etiam, quando ipse voluit, absque ulla demutatione naturae fuit assumpta: sic supremum carnis, id est, sensualitas animae gerens similitudinem ad personalem unionem ejus essentiam suscipere potest. Nec istud mirum est, cum etiam in sensu et memoria pecudis sit quaedam imitatio rationalitatis, et in appetitu voluntatis, et in iis quae refugit, reprobationis. Spiritus namque corporeus, qui utique vere est corpus, et sensu naturali inter multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et natura irascibilitatis reprobat. Habet siquidem corporea vita quosdam gradus incrementorum, quibus ad imaginem summae vitae proficit. Primus enim gradus corporeae vitae est sensificatio. Secundus, per sensum ingrediens imaginatio. Tertius, per imaginationem conceptorum memoria. Quartus, secundum sensuum passiones quaedam sine discretione intelligentiae providentia, in qua quidem quasi rationis imago est, et nulla ratio est. In his omnibus corporea vita spiritualem vitam imitatur. Primo, in eo quod sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio, in eo quod concepta retinet; quarto, in eo quod sive in imaginatis, sive in sensibus secundum quamdam rationis similitudinem, sive ad appetendum, sive ad fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media sunt carnis et animae, sensualitas carnis, quae maxime ignis est; et phantasticum spiritus, qui igneus vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus ait: Igneus est ollis Vigor et coelestis origo. (Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 730.)
Mira societas carnis et animae, spiritus vitae et limi terrae. Sic enim scriptum est, Fecit Deus hominem de limo terrae; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II, 7): dans ei sensum et intellectum, ut per sensum lutum sibi sociatum vivificaret, et per intellectum regeret; et ut per intellectum intus ingrederetur et contemplaretur Dei sapientiam et per sensum foris egrederetur, et contemplaretur opera sapientiae, intellectu intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in utroque refectionem inveniret, intus ad felicitatem, foris ad jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non possunt, jussus est homo ab exterioribus ad interiora redire, et ab interioribus ad superiora ascendere. Tantae siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum praeter summum ei sufficere possit. Plenum fuit miraculo, quod tam diversa et tam divisa ab invicem, ad invicem potuerunt conjungi. Nec minus mirabile fuit quod limo nostro Deus se ipsum conjunxit, ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta sublimitas, tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, et nihil limo vilius. Mirabilis fuit conjunctio prima, mirabilis et secunda, nec minus mirabilis erit tertia, cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus. Eodem namque bono bonus est homo, quo bonus est angelus, eodemque bono uterque est beatus, si tamen ambo idipsum eadem voluntate eodemque spiritu cupiunt. Si enim tam disparem carnis et animae naturam ad unam confoederationem atque amicitiam Deus conjungere potuit, nequaquam erit ei impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, ut sit ei gloriae quod fuit ei sarcinae, ad consortium beatorum spirituum, qui in sua puritate perstiterunt, exaltare et usque ad suae gloriae participationem sublimare. Ad hoc siquidem illum sola charitate, nulla necessitate creavit Altissimus, ut suae beatitudinis participem faceret. Si ergo tantum gaudium et tanta laetitia est in vita ista temporali, quae constat ex praesentia spiritus in corpore corruptibili; quanta laetitia et quantum gaudium erit in vita aeterna, quae constabit ex praesentia Deitatis in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo, animus Deo; et unus spiritus erit cum eo: ita tamen si in humilitate permanserit, et gratiam sui Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est agnoverit.
Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo gaudet et exsultat. Bonum animae est Deus, cum affluentia dulcedinis suae. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis suae. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nihil enim eo interius, et nihil eo praesentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia: exterior est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius intrans et intrinsecus penetrans se ipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum semper tenere non possumus, saltem ab illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divinae contemplationis lumine figere valeamus. Haec est enim requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur. Haec est vita cordis nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et laudandum semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam praestantius videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnem mundumque effectum quempiam intra semetipsum converti, alienumque effectum a mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.
CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vel confusione quid sequatur. Cum anima sit incorporea, per subtiliorem naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem quae in isto quoque mundo praecellentia sunt corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista siquidem priora excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incorporeae naturae sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad eorum proximum ministerium tota moles administretur. Nullus sine his duobus vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Ignis enim et aer, quae levia sunt, movent aquam et terram quae gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animae abscessum moveri videmus; quia ignis et aer, quae duo per animae praesentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdem animae abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus membris, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis; et nihil horum est anima, sed in istis tanquam in organis agit, et per haec consulit corpori, et huic vitae in qua factus est homo in animam viventem. Quae cum temperata et ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit anima. Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum trahens omnia; sensum scilicet, imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem, et irascibilitatem: et ex his secundum merita afficitur ad delectationem, sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum tanquam organum contemperatum et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret et tactum resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet. Anima vero recurrentibus ad regiones suas elementorum partibus, non habens ubi vires suas exerceat, requiescit ab his tantum motibus, quibus corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota: quoniam etsi organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat. Anima inter Deum et corpus posita per tempus movetur, vel reminiscendo quod oblita fuerat, vel discendo quod ignorabat, vel volendo quod nolebat: per locum vero non movetur, quia per loci spatia non distenditur. Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa, ut alicunde; nec forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere subjecti in quo subsistat, vel cui assistat.
CAPUT XVI. Animae charitate ornatae praestantia. Habet anima quamdam propriam naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiorem, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus cogitari; sed mente intelligi, vitaque sentiri. Intelligi potest, sentiri non potest. Non enim est corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est in animalibus; sed vita et vita perpetua. Nunc quidem minor quam Angelorum est, et futura qualis Angelorum, si ex praecepto sui Creatoris vixerit. Praeceptum autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manete, inquit, in dilectione mea (Joan. XV, 9). Per dilectionem namque sibi rationalem creaturam copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso maneret, de eo et in eo delectans, gaudens et exsultans. Per dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis creatura copulata est. Solum namque dilectionis vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei adhaeremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum commune omnium fiat singulorum, et quod quisque in se non habet in altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines, factus est homo. Per charitatem homines diligunt Deum, eligunt Deum, ad Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est.
CAPUT XVII. Ad amorem Dei excitatio. Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit; non lapidem, non arborem, non avem vel aliquod de animalibus aliis, sed hominem me voluit esse: dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, passionem sustinuit, mortem vicit; et sic me restauravit. Perieram, et abieram; quoniam in peccatis meis eram venumdatus: venit ille post me ut redimeret me; et tantum dilexit me, ut sanguinis sui pretium appenderet pro me, talique pacto et reduxit me de exsilio, et redemit de servitio. Nomine etiam suo vocavit me, ut memoriale suum semper esset apud me. Unxit me oleo laetitiae quo ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo dicerer christianus. Sic gratia ejus et misericordia semper praevenerunt me. De multis namque periculis saepe liberavit me liberator meus: quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando tristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit; quando veni, suscepit. Haec et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce erit mihi semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere, ut pro omnibus beneficiis suis possim semper eum laudare et amare. Cum enim cunctis sit praesidens, singulos implens, ubique praesens, cunctorum curam agens, et tam singulis quam omnibus providens, ita eum totum ad custodiam mei occupatum video, ac si ego super custodiam mei starem; quasi omnium oblitus sit, et mihi soli intendere velit. Semper enim se praesentem exhibet, semper se paratum offert, si me paratum invenerit. Quocumque me vertero, non me deserit, nisi ego prior eum deseram. Ubicumque fuero, non recedit, quoniam ubique est, ut quocumque iero, inveniam eum cum quo possim esse. Quidquid fecero, pariter assistit, utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, et intentionum et actionum mearum. Cum haec diligenter considero, timore pariter et ingenti rubore confundor; quod illum ubique mihi praesentem et omnia occulta mea videntem intueor. Multa enim sunt in me, de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus ei valde displicere timeo. Nec pro his omnibus quid illi rependam habeo, nisi tantum ut eum diligam. Non enim melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum est. Haec praeter rem dixisse videor, sed forte non praeter utilitatem mihi, et iis qui mecum sentiunt quod ego sentio.
CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis, incorporea et corporea. Qui anima in corpore. Anima praesentia sua corpus vivificat, et sic colligata est ei, ut nec cum velit, se inde segregare possit, nec retinere, cum sui Creatoris jussionem audierit. In vita siquidem animae consistit vita corporis, et de morte corporis descendit mors animae. Sicut enim anima vita sua facit carnem viventem, et de fonte naturae suae irrigat animando; sic caro per corruptelam materiae suae animam, si cupiditatibus illicitis illigaverit, occidit. Et cum altera natura vincatur, altera natura vincat, transit unaquaeque in victricis naturam; id est, ut aut carnem spiritualem anima virtutibus suis praestet, aut animam carnalem caro victrix ejus efficiat. Anima tamen nihil de morte habere potest, nisi per vitia ei propinatum fuerit: nec caro aliquid de vita retinere potest, nisi ab anima fuerit irrigata: nec in alterius naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis infecta, aut haec virtutibus deserta fuerit. Ratione insignita est anima, qua artibus docetur egregiis et disciplinis instruitur eximiis, ut divina sapiat, et humana tractet; atque sic caetera animalia decenter excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim proprie est anima, substantia scilicet rationalis, id est, spiritus rationalis. Immortalis est anima, ne a Creatoris sui similitudine discrepare videatur. Non enim poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis termino clauderetur. Secundum quemdam itaque modum vitae, quem nullo modo potest amittere, immortalis est. Secundum vero quamdam mutabilitatem, qua potest melior vel deterior fieri, mortalis est. Et sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere vivere amittere non possit, sic respectu incorporei Dei corporea est. Nihil enim invisibile et incorporeum natura credendum est praeter solum Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus et incircumscriptus, simplex et sibi omnibus modis sufficiens, se ipsum sustinet et idipsum. Et cum ubique sit in semetipso invisibilis et incorporeus esse dignoscitur. Omnis vero rationalis creatura corporea est, Angeli et omnes virtutes corporeae sunt, licet non carne subsistant. Ex eo enim intellectuales naturas corporeas esse dicimus, quia loco circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, quae idcirco et esse in loco et localis dici potest: in loco, quia hic aut alicubi praesens est; localis, quia quod alicubi praesens est totum, alibi non est. Non habet tamen corporalem dimensionem, nec corporalem circumscriptionem; quoniam corporalis quantitatis expers est. Sed quia per praesentiam et operationem in loco concluditur, localis et ipsa dicitur; verumtamen non sicut corpus, cui secundum locum principium, medium et finis assignatur. Respectu vero naturae incorporeae, quae summe incommutabilis ubique est, corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa: nec tamen per loci spatium ita sistitur vel movetur, ut majori sui parte majorem locum occupet, et breviore breviorem, minorque sit in parte quam in toto. Per omnes siquidem particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus major. Sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota et in singulis tota est. Sicut enim Deus ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura sua: sic anima ubique tota in toto corpore suo, tanquam in quodam mundo suo, intensius tamen in corde et in cerebro, quemadmodum Deus praecipue dicitur esse in coelo.
CAPUT XIX. Tota agit quod agit. Invisibilis et incorporea est anima: si enim visibilis esset, corporea esset. Et si corporea esset, partibilis esset, et partes haberet, neque tota simul in uno loco esse posset. Nullum enim corpus aut simul tangi totum potest, aut simul tangere totum potest. Anima vero in quibuscumque suis motibus vel actibus tota simul adest. Tota videt, et tota visorum meminit: tota audit, et tota sonorum reminiscitur: tota odorat, et tota odores recolit: tota per linguam et palatum sapores sentit et discernit: tota tangit dura vel mollia: tota simul approbat et reprobat. Calida vero vel frigida summo tantum digito tota discernit. Tota est visus, tota est auditus, tota meminit: et cum tota meminit, tota est memoria; cum tota vult, tota est voluntas; cum tota cogitat, tota est cogitatio; cum tota diligit, tota est dilectio. Potest namque ex parte cogitare, et ex parte diligere.
CAPUT XX. Animae vires ad virtutes et contra vitia. Virtutes sacramentales. Quibus Deo inhaereat, quibus corpori. Vis animae naturalis. Habet anima affectiones, quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque de peccatis, timor de suppliciis, desiderium de promissis, gaudium de praemiis quaedam exercitia sunt virtutum. Habet etiam virtutes, quibus instruitur et armatur contra vitia. A prudentia namque scit quid debeat facere: temperantiam habet contra prospera, fortitudinem contra adversa, justitiam qua scit quid cuique debeat reddere. Prudentia est scire quid possit; fortitudo, facere quod possit; temperantia, non praesumere quod non possit; justitia, non velle plus quam possit. Prudentia est in eligendis; temperantia, in utendis; fortitudo, in tolerandis; justitia, in distribuendis. Prudentiae est nihil poenitendum appetere, et nihil praeter justum velle facere. Temperantiae est nihil nisi turpia timere, et quidquid agimus vel cogitamus ad rationis normam dirigere. Fortitudinis est terrenas cupiditates non solum reprimere, sed penitus oblivisci. Justitiae est omnem animi cogitationem ad solum Deum dirigere, eumque tanquam nihil aliud sit sola mentis acie intueri. Habet autem anima sacramentales virtutes quibus initiatur, id est, fidem, spem, sacramentum Baptismi, inunctionem, Confirmationem, et caetera quibus Deo consecratur. Habet etiam virtutes, quibus proficit, et quibus Deo conjungitur, ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas eam Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit.
Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur: quarum prima est naturalis; secunda, vitalis; tertia, animalis. Et sicut Deus trinus et unus, verus et perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia sustinet, omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic anima his tribus viribus per totum corpus diffunditur, non locali distensione, sed vitali intensione. Naturalis namque virtus operatur in hepate sanguinem et alios quosque humores, quos per venas ad omnia corporis membra transmittit, ut inde augeantur et nutriantur. Vis ista quadrifaria est. Dividitur namque in appetitivam, retentivam, expulsivam et distributivam. Appetitiva quae sunt necessaria corpori appetit. Retentiva sumpta retinet, donec ex illis digestio utilis fiat. Expulsiva nociva et superflua expellit. Distributiva bonos bonorum ciborum humores omnibus membris distribuit, prout cuique expedit. Istas vires habent omnia animalia; et ideo corporis esse videntur, non animae.
CAPUT XXI. Vis vitalis. Vis vitalis est in corde, quae ad temperandum fervorem cordis aerem hauriendo atque reddendo, vitam et salutem toti corpori tribuit. Aere namque puro sanguinem purificatum per totum corpus impellit per venas pulsatiles, quae arteriae vocantur. Ex quarum motu temperantiam vel distemperantiam cordis physici cognoscunt.
CAPUT XXII. Vis animalis. Vis animalis triplex. Vis animalis est in cerebro, et inde vigere facit quinque sensus corporis. Jubet etiam voces edere, membra movere. Tres namque sunt ventriculi cerebri. Unus anterior, a quo omnis sensus; alter posterior, a quo omnis motus; tertius inter utrumque medius, id est, rationalis. Corporis sensus sic fiunt. Quod est in corpore subtilissimum et ob hoc animae similius et vicinius quam caetera, id est, lux, primum per oculos ipsos diffunditur, emicatque in radiis oculorum ad visibilia intuenda; deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso sensu oculorum perficit, ubi ipsa sola excellit. Isti sensus quia in sola facie praelocati sunt, ideo scriptum arbitror quod Deus in faciem insufflavit homini spiraculum vitae, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7). Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur: quia ista ducit, illa sequitur; ab ista sensus, ab illa motus; sicut consilium praecedit actionem. Istae vires tam animae quam corporis dici possunt; quia ab anima in corpore fiunt, nec sine utroque fieri possunt. In prima parte cerebri vis animalis vocatur phantastica, id est imaginaria; quia in ea corporalium rerum similitudines et imagines continentur, unde et phantasticum dicitur. In media parte cerebri vocatur rationalis; quia ibi examinat et judicat ea quae per imaginationem repraesentantur. In ultima parte vocatur memorialis; quia ibi commendat memoriae quae a ratione sunt judicata.
CAPUT XXIII. Percipiendi in anima quot vires. Somnia lasciva. Aliud utique est in nobis, quo corpora sentimus, quod quinque corporis sensibus facimus. Aliud quo non corpora, sed corporibus similia cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus intuemur. Aliud quo nec corpora nec corporum similitudines conspicimus, sed illas res quae non habent imagines sui similes, sicut est Deus, et ipsa mens rationalis, vel intelligentia, vel ratio: sicut etiam virtutes, prudentia, justitia, castitas, charitas, pietas, et quaecumque aliae sunt, quas intelligendo vel cogitando enumeramus, discernimus et definimus. Porro anima non est corpus, quia non omnis similitudo corporis corpus est. Dormienti enim tibi in somnis velut corpus apparebit, neque id corpus tuum, sed anima tua; nec verum corpus, sed similitudo corporis tui. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit illa. Tacebit lingua corporis tui, loquetur illa. Clausi erunt oculi tui, videbit illa. Et ita in ea tota et integra cernetur similitudo carnis tuae. In hac similitudine quasi per loca cognita vel incognita discurrit, et sentit laeta vel tristia. Anima etiam mortui, sicut dormientis, in ipsa similitudine corporis sui sentit, seu bona seu mala: non sunt tamen corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae suis corporibus similes sibimet appareant; sunt tamen et vera laetitia et vera molestia, facta de substantia spirituali in substantia spirituali. Certum nempe est quamdam spiritualem naturam esse in nobis, ubi corporalium rerum similitudines aut formantur, aut formatae ingeruntur, sive cum praesentia aliquo sensu corporis tangimus, et continuo eorum similitudo in spiritu formatur, et in memoria reconditur; sive cum absentia jam nota vel quae non novimus cogitamus, ut inde formetur quidam spiritualis intellectus. Innumerabilia etiam pro arbitrio et opinatione fingimus, quae vel non sunt, vel esse nesciuntur. Innumerabiles quoque et variae formae rerum in animo nostro versantur, vel cum aliquid facimus, vel facturi sumus: aliquo etiam spiritu rapiente tollitur anima in hujusmodi videnda seu bona seu mala. Nimia quoque intentione cogitationis vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, seu commixtione alterius cujusdam spiritus seu boni seu mali, ita corporalium rerum imagines in spiritu exprimuntur, tanquam corpora ipsius corporis sensibus praesententur, ut absentia videantur adesse tanquam praesentia, et quae non sunt tanquam prae oculis adsint. A dormientibus etiam multa videntur, vel nihil vel aliquid significantia. Unde saepe imagines rerum corporalium tanta illis expressione praesentantur in somnis, quanta ipsa corpora praesentantur vigilantibus, ut inter visionem dormientium et veram commixtionem vigilantium non discernatur; sed continuo eis caro moveatur, et contra propositum suum vel contra licitos mores concumbere videantur, et quod naturaliter collectum est, per genitales vias emittatur. Hunc motum casti vigilantes cohibent et refrenant: dormientes autem ideo non possunt, quia in potestate non habent imaginis corporalis expressionem, qua caro naturaliter movetur; et sequitur quod eum motum sequi solet, et quod sine peccato a vigilantibus fieri non potest. Sic in spiritu et corporalium rerum imagines apparent, et multa pro arbitrio finguntur, vel praeter arbitrium demonstrantur. Ipsa namque anima quae motu proprio semper in motu est, quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis dirigere, corpore sopito, spiritu corporalium similitudines aut ipsa agit, sicut et imagines corporum cogitando ex se ipsa versare assolet; aut objectas intuetur, cum in eas videndas aliquo spiritu assumitur.
CAPUT XXIV. Anima quid sit, et quid non sit. Visionum tria genera. Falsitati quae obnoxiae. De ecstasi. Visionum alia genera. Anima est substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, invisibilis et incorporea, passibilis atque mutabilis, carens pondere, figura et colore. Non est credenda pars, sed creatura Dei, nec etiam de substantia Dei, vel de qualibet elementorum materia, sed ex nihilo creata. Si enim ex semetipso eam Deus fecisset, nequaquam vitiosa aut mutabilis aut misera esset. Si autem ex elementis facta fuisset, esset corporea. Cum itaque sit incorporea, ignotam habens originem; initium habet, finem non habet. Et cum sit spiritualis naturae, nihil habet mixtum concretumque terrenum, nihil humidum, aereum vel igneum; nullum habet colorem, nullo loco continetur, nullis membris circumscribitur, nullo spatio finitur: sed ita est cogitanda et intelligenda, sicut sapientia, justitia, et caeterae virtutes ab Omnipotente creatae. Natura animae invisibilis est, ideo invisibiliter in corpore manet, et de corpore invisibiliter egreditur. Per corpus corpora videt, sicut coelum et terram, et quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Spiritu autem corporum similitudines intuetur. Quidquid enim corpus non est, et tamen aliquid est, recte jam spiritus dicitur. Idcirco quadam vi occulta et spirituali rapitur anima, ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu videat. Sed intellectu ea quae nec corpora nec corporum formas habent conspicit, sicut est justitia et sapientia, vel ipsa mens et omnis animae affectio bona. Ista tria genera visionum manifesta sunt. Primum corporale, quo per corporis sensus corpora sentiuntur. Secundum spirituale, quo corporum similitudines spiritu, non mente cernuntur. Tertium intellectuale, quo illae res quae nec corpora nec corporum formas habent conspiciuntur.
In intellectuali visione nunquam fallitur anima: aut enim intelligit, et verum est; aut si verum non est, non intelligit. In visione autem corporali saepe fallitur anima, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus. Sicut navigantibus videntur in terra moveri, quae stant; et intuentibus coelum, sidera stare, quae moventur: et divaricatis oculorum radiis res una duas formas habere videtur, et unus homo duo capita, et in aqua remus infractus, et multa hujusmodi. In visione etiam spirituali anima fallitur et illuditur, quoniam ea quae videt, aliquando vera, aliquando falsa, aliquando perturbata, aliquando tranquilla sunt. Ipsa autem vera aliquando futuris omnino similia; vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus vel quasi figuratis locutionibus praenuntiata. In ecstasi vero quando ab omnibus corporis sensibus alienatur et avertitur anima, amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, non fallitur. Sed ipsa mente divinitus adjuta, vel aliquo ipsa visa exponente, sicut in Apocalypsi Joanni exponebatur magna revelatio est. Cum enim bono spiritu assumitur anima, falli non potest; quia sancti Angeli miris modis, visa sua facili quadam ac praepotenti unitione vel commixtione nostra esse faciunt, et visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro informant. Ipsi siquidem his corporalibus judicandis atque ministrandis praesunt, et eorum significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta potentia quodam modo tractant, ut etiam eas possint hominum spiritibus revelando miscere. Inde est quod angelus Domini apparuit in somnis Joseph: dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; et iterum: Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. I, 20, et II, 13). Deus etiam per prophetam dicit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem; et juvenes vestri visa videbunt, et senes vestri somnia somniabunt (Joel. II, 28).
Sunt et alia visa usitata et humana, quae vel ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt; vel ex corpore spiritui quodam modo suggeruntur, sicut fuerimus affecti a carne vel animo. Non enim solum vigilantes homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc saepe somniant quo indigent. Nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis et poculis inhiant instanter, si forte esurientes sitientesque dormierint. Vigilantibus etiam occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas divinarent, novimus: sicut Caiphas pontifex prophetavit (Joan. XI, 51), cum ejus intentio prophetandi voluntatem non haberet. Multa videt anima, et eadem natura est omnium visionum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in aegrotantibus: quoniam non ex alio genere sunt quae videntur, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. Visa siquidem phreneticorum similia sunt visis somniantium: obturatas namque vias sentiendi habent, ut videant quod somniantes vident. Visa etiam somniantium similia sunt cogitationibus vigilantium. Dormientibus quippe in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit. Ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tanquam species corporales adsint, ut sibi dormientes vigilare videantur, et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putent. Ego autem multo amplius admiror et vehementius stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricet imagines corporum, quae per corporis oculos viderit, quam phreneticorum vel somniantium, vel etiam in ecstasi visiones. Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. Non enim corpora visa illas imagines in spiritu faciunt, nec eam vim habent ut aliquid spirituale forment, sed ipse spiritus in se ipso celeritate mirabili, utpote spiritus intellectualis et rationalis.
CAPUT XXV. Somniorum quinque genera. Somnia unde diversa. Omnium quae sibi videre videntur dormientes, quinque sunt genera; videlicet, oraculum, visio, somnium, insomnium, et phantasma. Oraculum est, cum in somnis parens vel aliqua sancta gravisque persona, seu sacerdos, vel etiam Deus eventurum aliquid aperte vel non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiat. Visio est, cum id quis videt quod eodem modo quo apparuerat eveniet. Somnium est figuris tectum, et sine interpretatione intelligi non potest. Insomnium est, quando id quod fatigaverat vigilantem, ingerit se dormienti; sicut est cibi cura vel potus, vel aliqua studia, vel artes, vel infirmitates. Secundum namque studia quae quisque exercuit, somniat; et solitarum artium simulacra in praesentia mentis impressa apparent in somnis. Juxta etiam infirmitatum diversitates diversa accidunt somnia. Etiam secundum morum et humorum varietates variantur somnia. Alia namque vident sanguinei, alia cholerici, alia phlegmatici, alia melancholici. Illi vident rubea et varia; isti, nigra et alba. Phantasma est, quando qui vix dormire coepit, et adhuc se vigilare aestimat, aspicere videtur irruentes in se, vel passim vagantes formas discrepantes et varias, laetas vel turbulentas. In hoc genere est ephialtes, quem publica persuasio quiescentes opinatur invadere, et pondere suo pressos ac sentientes gravare. Quod non est aliud nisi quaedam fumositas a stomacho vel a corde ad cerebrum ascendens, et ibi vim animalem comprimens.
CAPUT XXVI. Spectrorum ratio. Dicit etiam humana opinio, quod quadam arte mulierum et potestate daemonum homines converti possint in lupos et jumenta, et quaeque necessaria portare, et post peracta opera iterum ad se redire, nec fieri in eis mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari. Hoc sic intelligendum est, quoniam daemones naturas non creant, sed aliquid tale facere possunt, ut videantur esse quod non sunt. Nulla enim arte vel potestate animus, sed nec corpus quidem aliqua ratione in membra et lineamenta bestialia veraciter converti potest. Sed phantasticum hominis (quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilium genera variatur, et cum corpus non sit, corporum similes formas mira celeritate capit), sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus, ad aliorum sensuum figuras corporeas perduci potest: ita tamen quod corpora ipsa hominum alicubi jaceant, viventia quidem, sed multo gravius atque oppressius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud veluti formatum in alicujus animalis imaginem, alienis sensibus appareat, talisque homo sibi videatur, qualis sibi videri posset in somnis, et portare onera. Quae onera si vera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera hominum corpora, partim falsa jumentorum cernentibus.
CAPUT XXVII. Spiritus angelici quid possint in humanum. Humanum spiritum aliquando bonus aliquando malus assumit spiritus; nec facile discerni potest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit, et malus fallit. Fallit autem saepe in manifestis bonis, ut cum sibi in eis creditum fuerit, ad sua seducat. Sic plerumque humanum spiritum rapit, ut quadam occulta mixtura quasi idem spiritus esse videatur, et spiritus patientis et spiritus vexantis, ut in daemoniacis videmus. Animam tamen hominis, id est mentem, nulla creatura juxta substantiam implere potest, nisi sola Trinitas. Implere autem dicitur satanas mentem alicujus et principale cordis, non ingrediens quidem in eum et in sensum ejus; sed fraude et iniquitate, atque omni malitia illum alliciens, atque seducens affectu malitiae, trahit per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est, utpote fallax, nequam et fraudulentus deceptor animarum. Non enim participatione naturae seu substantiae, ut quidam putant, quemquam implet diabolus, aut ejus habitator efficitur; sed per fraudulentiam, deceptionem atque malitiam, in eo habitare dicitur quem implet. Solius enim Trinitatis est intrare et implere naturam sive substantiam quam creavit.
CAPUT XXVIII. Daemonum in illudendo experientia et artes. Daemones et acrimonia sensus, et celeritate motus aerii corporis, terrenorum corporum sensum facile praecedunt, et quaedam cogitata praenuntiant, quae homines mirantur propter tarditatem terreni corporis. Accessit autem daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam hominibus potest evenire propter brevitatem vitae. Idcirco quaedam futura praedicunt et quaedam mira faciunt, quibus homines alliciunt et seducunt. Unde quaedam mulierculae post satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana Paganorum dea, vel cum Herodiade et Minerva, et innumera mulierum multitudine equitare, earumque jussionibus obtemperare. Ipse namque satanas, qui transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), cum mentem cujusque mulierculae coeperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species ac similitudines: et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo laeta modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum solus hoc patitur spiritus infidelis, non in animo, sed in corpore evenire opinatur; idcirco nimis stultus et hebes est, qui haec omnia quae in spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitratur: cum Ezechiel et alii Prophetae, Joannes etiam evangelista et alii Apostoli in spiritu, non in corpore visiones viderint.
CAPUT XXIX. Mortuorum apparitiones. Eos nescire quid hic agatur. Unde discant. Cum homines mortui, sive vivi, hominibus dormientibus vel vigilantibus apparent, non in ipsis rebus ut sunt videntur, sed in quibusdam similitudinibus rerum. Istum autem angelicis operationibus fieri credimus, per dispensationem providentiae Dei, bene utentis bonis vel malis secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum suorum: sive hinc instruantur mentes mortalium, sive fallantur; sive consolentur, sive terreantur; sicut unicuique vel praebenda est misericordia, vel irroganda justitia, ab eo cui misericordiam et judicium non inaniter cantat Ecclesia (Psal. C, 1). Ibi siquidem sunt spiritus defunctorum, ubi non vident, neque audiunt quae aguntur, aut eveniunt in ista vita hominibus. Ita tamen est eis cura de vivis quanquam quid agant omnino nesciant; quemadmodum cura est nobis de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus. Nesciunt quidem mortui quid hic agatur; sed dum hic agitur. Postea audire possunt ab eis qui hinc moriendo ad eos pergunt: non quidem omnino, sed quantum sinitur eis indicare et eos oportet audire. Scire etiam possunt ab Angelis qui hic nobis praesto sunt, et animas nostras ad illos deferunt. Spiritu etiam Dei revelante cognoscere possunt quae hic aguntur, et quae necessarium est eos noscere. Quidam etiam ex mortuis ad vivos rapi possunt; non per propriam naturam, sed per divinam potentiam. Utrum tamen ista fiant per eorum praesentiam, aut per angelos suscipientes eorum personam, affirmare non audeo. Deus enim omnipotens, qui est ubique praesens, per angelica ministeria usquequaque diffusa potest praebere ista hominibus solatia, quibus in hujus vitae miseria judicat esse praebenda.
CAPUT XXX. Anima non crescit. Exuta carne ubi sit aut quid agat. Potentiae animae atque virtutes longa exercitatione et successu temporum crescunt. Ipsa vero anima nec crescit nec decrescit, sed aut imparilitate membrorum, aut humorum crassitudine et eorum corruptione praepedita, vires suas exercere non potest. Anima carne exuta vivit, videt, audit, et omnes sensus atque ingenia vivaciter tenet, utpote pura, subtilis, cita, et perpetua. Et sicut Deus ubique in semetipso est, sic anima ubique quodam modo in semetipsa est: ac per hoc ibi est anima post corpus, ubi erat agens in corpore. Ibi Deus est modo, ubi erat priusquam mundus fieret, ubi etiam foret si mundus desineret esse. Sicut saepe dictum est, incorporea est anima: potest tamen habere similitudinem corporis, non corporalem, sed corpori similem, et corporalium omnino membrorum, cum de corpore egreditur. Sic enim aut ad spiritualia pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes jacuerunt; cum et ipsi in se ipsis gererent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similibus sensibus experiri. Animae siquidem quae in corporibus viventes per dilectionem rerum visibilium corporalibus imaginibus afficiuntur, a corporibus exeuntes in eisdem imaginibus tormenta patiuntur. Propterea enim corporalibus passionibus ibi teneri possunt, quia a corruptione corporalium affectionum hic mundatae non fuerunt, quam per corpulentiam de corporis delectatione traxerunt. Quaedam autem animae in eisdem locis, in quibus culpam commiserunt, puniuntur: quaedam vero abditis receptaculis usque ad ultimam resurrectionem continentur, sicut unaquaeque digna est requie vel miseria.
CAPUT XXXI. Homo mortalis. Sensus impediunt ne se noscat. Multa de anima dixi, sed nondum dixi quando facta est, vel quando de corpore egredietur. Quod primum posui, postea dicam; quod ultimum, dicere non possum; quoniam nescio finem meum. Hoc plane scio, quod mortales sumus; et velimus nolimus, omnes moriemur. Nihil enim morte certius, et nihil hora mortis incertius. Nam nescimus quando, aut quomodo, aut ubi moriemur; quoniam mors ubique nos exspectat. Idcirco semper debemus esse parati, ut cum corpus revertetur ad terram de qua sumptum est, spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Illud siquidem nos maxime movere debet, quod a veteribus sapientibus ita homo definitus est: Homo est animal rationale, mortale. Hoc genere posito, quod animal dictum est, additas duas differentias videmus, quibus admonendus erat homo, et quo sibi esset redeundum, et unde fugiendum. Sicut enim progressus animae usque ad mortalia lapsus est; sic regressus ejus in rationem esse debet, qua impugnantibus vitiis resistere valeat, ut secundum naturam suam vivat, et ordinari appetat sub illo a quo regi debet, et supra ea quae regere debet. Uno verbo, quod rationale dicitur, separatur a bestiis; alio, quod mortale, a divinis. Illud nisi retinuerit, bestia erit; hinc nisi se averterit, ad divina non perveniet.
Idcirco ut homo sibi incognitus cognoscat se, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus, ut animum ad se colligat, et in se ipso retineat. His siquidem sensibus impeditur anima, ne cernere semetipsam valeat et Creatorem suum, quem sola et simplex sine istis oculis intueri debet.
CAPUT XXXII. Menti nihil se ipsa magis notum. Animae conjunctio cum corpore. Quomodo anima ad corpus descendat. Quomodo ab eo ascendat. Meditatio. Contemplatio. Anima namque rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae, superat omnia; et Deo proxima est, quando est pura, eique in quantum charitate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale, id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua visione fit beata. Removeat ergo a consideratione sua omnes notitias quae per corporis sensus extrinsecus capiuntur. Quaeque namque corporalia, eorumque similitudines, sensus quoque et imaginationes in memoria infixae, cum recordando reminiscuntur, ad exteriorem hominem pertinent, quanquam istis quasi nuntiis anima exteriora percipiat. Mens ergo cui nihil se ipsa praesentius est, quadam interiori, non simulata, sed vera praesentia, videt se in se. Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi praesto est: nec menti quidquam magis praesto est, quam ipsa sibi. Nam cognoscit se vivere, se meminisse, se intelligere, se velle, cogitare, scire, judicare. Haec omnia novit in se, nec imaginatur, quasi extra se illa aliquo sensu corporis tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale aliquid se esse putet; quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est. Nihil enim tam in mente est, quam ipsa mens; nec quidquam sic mentem cognoscit, quemadmodum mens. Cum enim quaerit mens quid sit mens, profecto novit quod se ipsam quaerat; et quod ipsa sit mens, quae se ipsam quaerit. Neque enim aliunde se quaerit quam se ipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit. Et omne quod novit, tota novit; atque ita totam se novit. Et si parte inventa non se totam quaerat, tamen quia se tota quaerit, tota sibi praesto est. Nihil enim sibi se ipsa praesentius esse potest. Quod autem de se quaerit; quid antea fuerit, vel quid futura sit, vel qualis modo sit quaerit, id est, quam similis est vel quam dissimilis Deo, quam humilis et devota, quam pura, quam sancta. Sed quia in istis est corporalibus, quae cum amore cogitat, et cum quibus amore assuefacta est, non valet sine imaginibus eorum videre semetipsam, vel esse in semetipsa. Nam tanto glutino amoris ei cohaeserunt haec quae foris sunt corporalia, ut etiam cum absint ista, praesto sint imagines eorum cogitanti. Quapropter secernere eas a se non potest, ut se solam inspiciat et videat. Redeat ergo ad se, et stet in se, nec sicut absentem se quaerat, sed velut praesentem se curet cernere et discernere, et intentionem voluntatis, qua per alia vagabatur, statuat in se ipsa, et se cogitet, ut se ipsam cognoscat et diligat. Ita videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed alia secum amando cum eis se confudit; ita ut sine magno labore ab eis separari non possit, quibus cum amore inhaesit. Propterea phantasiis corporalium imaginum deformatur, eisdemque alte impressis etiam soluta a corpore non exuitur. Si enim a corporalium affectionum corruptione hic non mundatur, corpore exuta corporalibus tenetur passionibus. Studeat ergo in hac vita se mundare ab hujusmodi faeculentia, quatenus cum hinc exierit, nihil corporeum secum trahat, et a corporali passione immunis existat.
Vivificatione et sensificatione descendit anima ad corpus. Praesentia namque sua illud vivificat, colligit in unum, atque in uno tenet; defluere atque contabescere non sinit, congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Intendit se etiam anima in tactum, et eo calida et frigida, aspera et lenia, dura et mollia, gravia et levia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, atque formarum, gustando, olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat; atque in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt appetit, fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, rerum imagines quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat. Cum ergo vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus, quibus non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; et spiritu ac ratione se conspicit, meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit. Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad eam descendit. Meditatio siquidem est occultae veritatis studiosa investigatio. Contemplatio perspicuae veritatis jucunda admiratio. Illam namque divina illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam vero divina inspiratio inflammat, ut eam diligat. Corpus autem sensu et imaginatione ad spiritum ascendit.
CAPUT XXXIII. Corporis materia. Quomodo sensus formentur et imaginatio. Imaginatio quid sit. Spiritus corporeus. Humanum siquidem corpus ex quatuor elementis compositum est; sed in carne et ossibus terra maxime apparet propter terrenam soliditatem. Aqua in humoribus, aer continetur in pulmone; idcirco semper est in motu, quia ventilabrum cordis est, ne nimio calore cor consumatur et dissolvatur. Sedes ignis est in corde; et ideo inferius est latum, et superius acutum; quoniam formam ignis retinet. Quaedam vis ignea aere temperata a corde ad cerebrum ascendit, tanquam in coelum corporis nostri: ibique purificata et colata per oculos, aures, nares, caeteraque instrumenta sensuum, foras progreditur, et ex contactu exteriorum formata quinque sensus corporis facit; visum videlicet, auditum, gustum, odoratum et tactum. Qui tangendi sensus ab anteriori parte cerebri ad posteriorem transiens, et inde per cervicem et medullam spinae descendens per totum corpus diffunditur. Porro ipsa vis ignea, quae exterius formata sensus dicitur, eadem formata per ipsa sensuum instrumenta, per quae egreditur et in quibus formatur, natura operante introrsum ad cellam phantasticam usque retrahitur et reducitur, atque imaginatio efficitur. Postea eadem imaginatio ab anteriori parte capitis ad medium transiens, ipsam animae rationalis substantiam contingit, et excitat discretionem: in tantum jam purificata et subtilis effecta, ut ipsi spiritui immediate conjungatur, veraciter tamen naturam corporis retinens et proprietatem. Quae quidem imaginatio in brutis animalibus phantasticam cellam non transcendit: in rationalibus autem purior fit, et usque ad rationalem et incorpoream animae substantiam contingendam defertur et progreditur. Est itaque imaginatio similitudo corporis, per sensus quidem corporeos, ex corporum contactu concepta extrinsecus, atque per eosdem sensus introrsus ad partem puriorem corporei spiritus reducta, eique impressa, in summo scilicet corporalis spiritus, et in imo rationalis, corporalem informans, et rationalem contingens. Spiritum corporeum voco aerem, vel potius ignem, qui prae sui subtilitate videri non potest, et corpora interius vegetando vivificat. Quaedam autem vegetat tantum et non sensificat, sicut arbores, herbas et universa in terra germinantia. Quaedam vegetat et sensificat, sicut omnia bruta animalia. In quibus quaedam tantum sensum habent, et imaginationem non habent; quaedam sensum et imaginationem habent. Cum itaque magis sit sensificari, quam vegetari tantum; constat profecto hanc vim subtiliorem esse, et ubi magis subtilis est, magis spiritus est. Magis siquidem incorporeae naturae appropinquat, cum imaginationem format, quam cum sensum praestat. Nihil enim in corpore altius, vel spirituali naturae vicinius esse potest, quam id ubi post sensum vel supra sensum vis imaginandi concipitur, quod quidem in tantum sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud non sit quam ratio.
CAPUT XXXIV. Sensus. Memoria. Mens. Spiritus. Animus idem cum anima. Ratio. Qui anima se ad Deum erigat. Mira divisio animae. Mens imago Dei. Anima nominatur totus homo interior, qua vivificatur, regitur et continetur lutea illa massa, humectata succis, ne arefacta dissolvatur. Dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat vel contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est. Nam inde sensus anima dicitur, pro iis quae sentit: unde et sententia nomen accepit. Habet etiam corpus quinque sensus, qui ex eo dicti sunt, quia per eos anima totum corpus subtilissime agitat vigore sentiendi. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit: pro efficientiis tamen causarum, diversa nomina anima sortita est. In essentia namque est simplex, in officiis multiplex. Memoria etiam mens est; unde et immemores amentes dicimus. Omnium rerum thesaurus et custos est memoria, nec enarrari potest, tam grandis est ejus perplexitas; et animus ipsa est. Nec aliud significo quam animam, cum mentem dico: sed propter aliud animam, et propter aliud mentem. Nam totum quod vivit, hominis anima est. Cum autem anima in se agit se, et ex se et per se, sola mens dici solet. Sensus vero ad sua ministeria implenda consuetius anima dicitur. Spiritum idem esse quod animam, evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursum potestatem habeo sumendi eam (Joan. X, 18). De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore, memoratus evangelista ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit spiritum (Id. XIX, 30). Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere? Sed anima dicta est pro eo quod vivit: spiritus autem vel pro spirituali natura, vel pro eo quod spirat in corpore. Item animum idem dicimus esse quod animam: sed anima vitae est, animus consilii. Unde aiunt philosophi, et sine animo vitam manere, et sine mente animam durare, sicut in amentibus. Ad mentem enim pertinere videtur ut sciat; ad animum, ut velit. Pueri etiam in genitricis utero sine scientia et voluntate vivunt. Mens autem vocata est, quod emineat in anima, vel quod meminerit. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Mens namque ex eo dicta est, quod emineat in anima, praestantior siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia. Ratio siquidem est animi motus, visum mentis acuens, veraque a falsis distinguens.
Redeat ergo ad se mens rationalis, et colligat se in se: ut sine imaginibus corporeis se ipsam, et omnipotentis Dei invisibilem naturam considerare valeat, terrenarum phantasmata imaginum, et quidquid terrenum cogitationi ejus occurrerit, respuat: et talem se intus quaerat et videat, qualis est sine istis; consideret se talem, qualis sub Deo supra corpus creata est. Deinde supra semetipsam surgat et se ipsam deserat, atque quodam modo in oblivionem sui veniat, et se contemplationi sui Creatoris humiliter et devote subjiciat. Cum enim coeperit mens per puram intelligentiam semetipsam excedere, et illam incorporeae lucis claritatem tota intrare, et ex iis quae intrinsecus videt quemdam intimae suavitatis saporem trahere, et ex eo intelligentiam suam condire, et in sapientiam vertere; in tanto hoc mentis excessu, pax illa quae exsuperat omnem sensum, invenitur atque obtinetur, ut fiat silentium in coelo quasi hora dimidia; ita ut contemplantis animus nulla altercantium cogitationum tumultuatione turbetur, nihil omnino inveniens quod vel per desiderium petat, vel per fastidium arguat, vel per odium accuset: sed intra contemplationis tranquillitatem totus colligitur, et intromittitur in quemdam affectum multum inusitatum introrsus ac nescio quam dulcedinem, quae si semper sic sentiretur, profecto magna felicitas esset. Nihil sensualitas, nihil agit imaginatio; sed omnis inferior vis animae proprio interim viduatur officio. Purior autem animae pars in illud intimae quietis secretum, et summae tranquillitatis arcanum felici jucunditate introducitur. Vivus quidem est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et ideo nihil in creaturis hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod essentialiter unum est atque individuum, in se ipsum scinditur; et quod simplex in se et sine partibus constat, quasi quadam partitione dividitur. Neque enim in homine uno alia essentia est ejus spiritus, atque alia est ejus anima: sed prorsus una eademque naturae simplicis substantia. Non enim in hoc gemino vocabulo gemina substantia intelligitur: sed cum ad distinctionem ponitur gemina vis ejusdem essentiae, una superior per spiritum, alia inferior per animam designatur. In hac utique divisione anima et quod animale est, in imo remanet; spiritus autem et quod spirituale est, ad summa evolat. Ab infimis dividitur, ut ad summa sublimetur; ab anima scinditur, ut Domino uniatur: Quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Felix divisio et mirabilis separatio, ubi quod corpulentum et faeculentum est, deorsum remanet; quod spirituale et subtile est, usque ad speculationem divinae gloriae sublimatur, et in eamdem imaginem transformatur. Pars inferior componitur ad summam pacem et tranquillitatem: pars autem superior sublimatur ad gloriam et jucunditatem. Licet enim mens humana non sit ejus naturae, cujus est Deus; imago tamen illius naturae, qua natura nulla melior est, ibi quaerenda et invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil habet melius. Sed prius mens ipsa in se ipsa consideranda est, et in ea reperienda est imago Dei. Mens igitur quando cogitatione se respicit, intelligit se et cognoscit; quando contemplatione ad Deum ascendit ut eum intelligat et diligat, imago Dei dicenda est: cogitando aeterna, vir est; sicut dicit Apostolus, Vir non debet velare caput suum, cum sit imago Dei et gloria (Id. XI, 7), id est quanto magis se extendit in id quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei; et ideo non est cohibenda, ut inde se contineat ac temperet. Quando vero ea agit vel cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur; et tunc non est dicenda imago Dei, et propterea debet velare caput suum, ne nimia sit ejus progressio ad inferiora; ne cum licita agit, illicita concupiscat.
CAPUT XXXV. Dignitas humanae conditionis. Homo quatenus ad imaginem Dei. Rursus quomodo imago Dei in anima. Quatenus anima gerat similitudinem Dei. Tanta dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solum jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis, et opera divinae majestatis creatus sit homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo Conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei Conditor; et tanto amplius Conditorem diligeret, quanto mirabilius se ab eo conditum intelligeret. Nec ob hoc solum quidem, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam Creator omnium eum creavit, quod nulli alteri ex creaturis donavit. Quae imago diligentius in interioris hominis dignitate et nobilitate est consideranda. Primo quidem, quod sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus ait, quod in eo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28): sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major est et in minoribus minor: sed in minimis tota est, et in maximis tota. [Sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes partibus sit divisa. Nam in quolibet loco pars corporis percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa per naturam non sit diversa, per corpus tamen agit diversa. Ipsa quippe est, quae per oculos videt, audit per aures, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo lene ab aspero discernit; et cum non sit diversa, per sensus tamen operatur diversa. Ex qua re intelligitur, quod ita est anima secundum suum modum in suo corpore, sicut Deus est in suo mundo. Interius siquidem et exterius, superius et inferius est: regendo superior, portando inferior, replendo interior, circumdando exterior. Sic est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic praesidet, ut portet; sic portat ut praesideat. Et sicut Deus nec crescentibus creaturis crescit, nec decrescentibus decrescit: sic anima nec minutis membris minuitur, nec adauctis augetur.] Haec est imago sive similitudo omnipotentis Dei, quam anima habet in se.
Quamdam etiam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo in eo, quod sicut Deus est, vivit et sapit; ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia trinitas in ea; quia ad imaginem perfectae quidem et summae Trinitatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu sancto, condita est. Et licet unius sit naturae anima, tres tamen in se vires habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam: quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37); id est, ex toto intellectu tuo, et ex tota voluntate tua, et ex tota memoria tua. Nam sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente quolibet potest intelligi. Nec enim anima perfecta potest esse sine his tribus, nec horum trium aliquod sine aliis duobus integrum constat, quantum ad suam pertinet habitudinem. Et sicut Deus Pater, Deus Filius. Deus Spiritus sanctus; non tamen tres dii, sed unus Deus et tres personae: ita anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae in uno copore, sed anima una et tres vires. Atque in his tribus divinam imaginem gerit mirabiliter in sua natura noster interior homo, et ex his quasi excellentioribus animae viribus jubemur diligere Conditorem, ut in quantum intelligitur, diligatur; et in quantum diligitur, semper in memoria habeatur. Nec solum sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas. Imo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus: ut sicut nullum potest esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita nullum sit momentum, quo praesentem non habeat eum in memoria. Et ideo mihi juste videtur dictum, nostrum interiorem hominem esse imaginem Dei.
Nunc vero de similitudine aliqua dicamus. Nam sicut Deus creator, qui hominem ad imaginem suam creavit (Gen. I, 27), est charitas, bonus et justus, patiens et mitis, mundus et misericors, et caetera sanctarum virtutum insignia quae de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors. Quas virtutes quanto plus quisque in se ipso habet, tanto propior est Deo, et majorem sui Creatoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum et diverticula malorum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est, Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13), etc. Quis major honor esse potuit homini, quam ut ad similitudinem sui Conditoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et Conditor, de quo legitur, Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII, 1); id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus homini potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui Conditoris amissa, ad informem et irrationalem brutorum jumentorumque similitudinem dilabatur? Quapropter quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in se ipso imaginem agnoscat, honoremque divinae similitudinis, ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitatione virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando apparebit qualis sit, tunc similis ei appareat, qui mirabiliter eum ad similitudinem suam in primo homine condidit, mirabiliusque in secundo; id est, in se ipso reformavit.
CAPUT XXXVI. Comparatio animae cum Deo. Magna convenientia est inter Deum et animam. Deus namque vita est, spiritus est, sapientia et amor. Vita etiam anima est, spiritus est, in quo spiritu sapientia est et amor. Vita Deus est, vita et anima est, similis, sed dispar: similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non tantum vivens, sed etiam vivificans, sicut et ille haec omnia est; dispar, quoniam ille creator est, et ista creatura. Nisi enim ab illo creata esset, non esset; et nisi ab illo vivificata, non viveret. Vivit anima naturali vita, etiam si spirituali non vivat, sed talis vita mors est potius quam vita: quoniam mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Anima quidem quae secundum carnem vivit, vivens mortua est; et ideo bonum erat illi non vivere, quam sic vivere. Vita anima est, vivens quidem, sed non aliunde quam se ipsa; et ob hoc non tam vivens, quam vita est. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia, non vita, sed vivens. Creata est anima a Deo, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali; ut non sit longe a Creatore suo, cui appropiare videtur simplicitate essentiae et perpetuitate vitae. Licet enim spiritualiter non vivat, immortaliter tamen necesse est ut vivat. Creata est anima magna a magno, recta a recto: eo magna, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens supernorum; eo beata, quo Deo unita. Anima namque quam Dei pietas respicit, humilitas subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit, obedientia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit, puritas jungit, charitas unit.
Habet anima in se amorem, quo semper potest stare cum Deo, aut redire, si mota cum suis affectibus, imo defectibus, ab eo fuerit. Solus est amor ex omnibus animae affectibus atque sensibus, in quo potest anima, etsi non ex aequo, suo respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem: et si minus amat, quoniam minor est; tamen si ex tota se diligat, nihil deest ubi totum est. Renuntians ergo cunctis affectionibus aliis, tota soli incumbat amori, effundens se totam in amorem illius, cui respondere habet in redhibendo amore. Amat siquidem Deus ut ametur, et cum amat, nil aliud vult quam amari, sciens ipso amore beatos qui se amaverint. Per amorem venit ad homines, venit in homines, factus est homo, et deliciae illius esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31). Nostrae vero deliciae erunt cum ad eum veniemus, et videbimus eum sicuti est, atque similes ei erimus (I Joan. III, 2). Tunc erit manifesta visio, plena cognitio, vera dilectio, firma conjunctio, societas individua, similitudo perfecta, et vita beata, in aeternum et ultra in perpetuas aeternitates. Sicut enim corpus in resurrectione sua vitam et sensum recipiet; sic anima in resurrectione sua vitam et sensum recipiet, id est, cognitionem et amorem Dei. Quod autem cognitio sit vita aeterna, ipsa Veritas affirmat dicens: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Amor etiam sensus est. Nam sicut exterior homo circa ista temporalia quinquepartito sensu afficitur, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et tactu: sic interior homo in beata vita circa quinque ineffabilia Dei ineffabili amore afficietur. Cum enim Deum suum amabit, quamdam lucem, quamdam vocem, quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum interiorem amabit. Ibi enim fulget quod non capit locus. Ibi sonat quod non rapit tempus. Ibi olet quod non spargit flatus. Ibi sapit quod non minuit edacitas. Ibi haeret quod non divellit satietas. Ibi siquidem videtur Deus sine intermissione, cognoscitur sine errore, amatur sine offensione, laudatur sine fatigatione.
CAPUT XXXVII. Anima civitas Dei. Illius cives. Consiliarii. Milites. Plebeii. Tres vires animae secundum Platonem et medicos. Ratio. Intelligentia. Memoria. Appetitus. Nobilis creatura est anima. Civitas namque Dei est, de qua tam gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3), quod ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Haec civitas Jerusalem merito appellanda est; quia ad fruendum visione illius summae pacis, quae fecit utraque unum (Ephes. II, 14), creata est. Mens ejus paradisus est, in qua cum coelestia meditatur, quasi in paradiso voluptatis delectatur. Domus etiam summi Patrisfamilias est anima, propter unitatem morum; sponsa Christi, per dilectionem; templum Spiritus sancti, per sanctificationem; civitas Regis aeterni, propter pacem et concordiam civium. Et quia nulla est civitas absque populo, disposuit in ea Conditor noster populum triplicis gradus, id est, sapientes ad consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad ministrandum. Cives hujus civitatis, sunt naturales et ingeniti animae vigores, tanquam indigenae: quorum distincti sunt gradus; quia alii superiores, alii inferiores, alii medii. Superiores quidem sunt, intellectuales sensus; medii, rationales; infimi, animales. Quorum differentia haec est. Animalis sive sensualis appetit visibilia. Rationalis discernit, et discretionis oculo aspernatur ea. Intellectualis pertrahit ad divina. Intellectuales igitur sensus sunt tanquam animae consiliarii, dicentes ei: Deum time, et mandata ejus observa. Propter hoc enim est omnis homo (Eccle. XII, 13). Rationales sunt tanquam milites, qui hostes, puta concupiscentias, impugnant per arma justitiae. Animales seu sensuales sunt tanquam rustici et artifices, qui corporalibus rudimentis insistunt, et corpori necessaria ministrant. Hanc triplicem vim animae, id est, sensualem, rationalem, et intellectualem, philosophi partes vocaverunt, non integrales, sed virtuales: quia potentiae ejus sunt. Sensualitas ea vis animae est, qua corpus vegetat, et per corporis sensus ista exteriora sentit et discernit. Omnes enim sensus, tam exteriores quam interiores, ad animam referuntur, utpote ab illa procedentes: ut enim sentiant, omnes ab anima habent. Ratio vis est animae supra corporalia, et infra spiritualia collocata: secernit enim vera a falsis, quod est Logicae; virtutes a vitiis, quod est Ethicae; et per experimenta rerum investigat naturas, quod est Physicae. In his vero tribus tota Philosophia consistit. Totam igitur Philosophiam ratio comprehendit. Intellectus sive intelligentia, ea vis animae est, qua de divinis, quantum homini possibile est, cognoscitur. Ad coelestia enim arcana penetranda ratio per se non sufficit, nisi a Deo adjuta fuerit. Tunc finis ejus, si bene viget, cum ad notitiam secretorum, quae diu investigando quaesivit, pervenerit, intellectus seu intelligentia nuncupatur. Boethius tamen dicit intelligentiam solius Dei esse et admodum paucorum hominum: sed horum alterum pro altero saepe ponitur. Memoria etiam consors et cooperatrix est rationis; quoniam sine ea ratio nec ad incognita procedere, nec cognitorum scientiam retinere potest. Memoria est vis animae accepta retinens, praeterita repetens, elapsa recolligens. Humanus appetitus inter summa et ima positus, cum plerumque in utraque divisus sibimetipsi sit contrarius, in quamcumque partem totus transierit, nomen ejus merito sortitur. Si carnis voluptatibus pascitur, carnalis sive animalis nominatur. Si spiritualibus desideriis delectatur, spiritualis nuncupatur. Appetitus siquidem est naturalis vis in animante movendis avide sensibus attributa.
CAPUT XXXVIII. Virium animae definitiones. Quoniam de viribus animae saepe mentionem feci, definire eas debeo; quatenus quae de anima dicta vel dicenda sunt, evidentius intelligi possint. Sensualitas, sensus, imaginatio tam corporis quam animae dici possunt. Sensualitas corporis est quaedam vis ignea. Sensualitas sive animalitas animae, est inferior vis ejus, quae secum trahens sensualitatem carnis, velut famulam et obedientem, sensus et imaginationes facit, easque in arca memoriae reponit. In sensu instrumentum est sensualitatis et origo imaginationis. Ipsa namque vis ignea, quae extrinsecus formata sensus dicitur, eadem forma usque ad intimum traducta, imaginatio vocatur. Sensus itaque parit imaginationem, imaginatio cogitationem, cogitatio meditationem. Meditatio acuit ingenium, ingenium rationem: ratio conducit ad intellectum, intellectus ad intelligentiam, intelligentia per contemplationem ipsam veritatem admiratur, et per charitatem in ea delectatur. Sensus est passio animae in corpore ex qualitalibus extra accidentibus. Imaginatio est vis animae, quae figuram corporearum rerum absente corpore sine exteriori sensu dignoscit. Cogitatio est circa quaelibet animi occupatio. Consideratio est intenta cogitatio. Meditatio est frequens cogitatio modum, et causam, et rationem uniuscujusque rei investigans. Ingenium est vis quaedam naturaliter animis insita, per se valens. Ratio est quaedam vis animae, quae omnia discernit et judicat; sed maxime cum inhiat spiritualibus, et imaginem Dei in se conservat. Intellectus est rerum vere existentium perceptio. Intelligentia est de solis rerum principiis, id est, de Deo, ideis, hyle, et de incorporeis substantiis pura et certa cognitio. Contemplatio est perspicuae veritatis jucunda admiratio. Charitas est concordia mentium, et societas electorum, vita beatarum animarum et Angelorum, quia nec animae nec Angeli nisi per charitatem vivunt.
CAPUT XXXIX. Ad quid anima ad imaginem et similitudinem Dei. Anima rationalis et intellectualis facta est ad imaginem et similitudinem Dei, ut factorem suum pro imagine cognoscat, et pro similitudine diligat. Ex imagine namque Dei habet rationem, et ex similitudine charitatem. Charitas vero in se ipsa repraesentat Trinitatem. Hanc ratio sentit, et pacata requirit: hanc charitas invenit, et videndo beata quiescit. Hanc in praesenti fides sequitur, spes in coelum usque comitatur, charitas perenniter amplexatur. Mens itaque spiritualis, seu intelligentia rationalis, primo Creatorem suum aspiciat; deinde creaturam ipsius videat; et mediante arbitrii libertate ad eum, qui condidit omnia, se et caetera referat. Sic in homine Trinitas appareat, quam charitas manifestat, ut charitatem semper homo exhibeat, semperque conspiciat is, quem Trinitatis imago perornat. Sic homo ejus servabit similitudinem, cujus in se naturaliter portat imaginem. Appareat ergo imago Dei in intelligentia rationali, in mente spirituali, in honore liberi arbitrii. Appareat similitudo Dei in moribus pro natura, in operibus pro justitia, in virtutibus pro gratia: ut moribus natura perornetur, ut justitia operibus comprobetur, ut gratia virtutibus compleatur, et sic semper Domino praesentetur. Anima totum corpus hominis tota pariter animat. Est quidem inspirata a Deo homini vita, non de praejacenti materia, sed de nihilo facta ab eo. De caeteris animantibus Scriptura dicit: Producant aquae, etc. Producat terra animam viventem (Gen. I, 20 et 24). Animam vero non aqua, non terra produxit, sed Deus inspiravit; non tamen vivam vel viventem, sed spiraculum vitae (Id. II, 7), rationale ex Dei imagine, factum ex Dei similitudine.
CAPUT XL. Miseria animae a Deo recedentis. Recedit a similitudine, non ab imagine Dei. Animae non generantur. Anima non est pars Dei. Probat hoc mutabilitas quam incurrit. Deus enim immutabilis est: haec saepe mutata, pro culpa quandoque damnata, pro poena quoque fit misera. Nihil ei tamen nocere posset nisi a Deo recessisset. Recessit autem quando peccavit. Proinde torquetur misera, a Deo refuga. Ab uno disjuncta spargitur ad multa, et pro sua intemperantia fit morbida, fit molesta. Ea propter sensus corporei turbata memoria turbati hebetes fiunt, marcidi et stupidi. Inde caro patitur, languores oriuntur, et mors violenta pervagatur. Homo quidem a Deo aversus, peccando perversus, quia a Deo dissentit, dissidet et sibi, portatque in se ipso poenam de se ipso. Anima non formatur ex materia informi, sed in sua creatione formam accepit, qua facta est ad imaginem et similitudinem Dei. A quo si avertitur, remanet informis; quia rea, quia dissimilis: nec ideo tamen efficitur irrationalis; quia gestat imaginem Dei, unde et potest reformari. Sed nec etiamsi tota peccato concludatur, et licet pro insipientia jumento comparetur, ideo fit anima pecoris vel alterius corporis. Ipsum enim corpus et nunc et in fine semper est habitura, cum quo facta est una persona. Sed nec ideo fit corpus, etiamsi penitus hebetetur. Non enim distrahitur partibus, nec loco concluditur. Non est major in majoribus, nec est minor in minoribus sui corporis partibus vitae idoneis. Spiritus namque est anima rationalis, quantislibet obruta malis; et ubicumque est, tota est.
Non traducitur a patre in filium, ne una sit anima amborum. Sicut, inquit Dominus, anima patris, sic anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4). Nec pars animae patris in filium, dum generat, se transfundit. Partiri namque seu dividi, augeri vel minui, pro substantia sua spiritus nescit. Non enim potest esse major, sed melior. Si enim particulariter transfunderetur, corporeus esse probaretur. Quod si, ut delirant aliqui, semen animae cum semine carnis haberet generando transfundi, multa quidem inhonesta et impossibilia possent exinde reclamari, quae de spiritu rationali nec dici debent nec opinari. Indecens enim est obscoena retexere, et male fusa carnis semina denudare.
CAPUT XLI. Sed in dies creantur. Materiae a prima creatione nulla fit nova creatio. Peccatum originale per carnem contrahitur. Baptismi necessitas. Dicimus autem rationales animas pro essentia fieri quotidie de nihilo novas, sed pro consimili natura ex institutione divina, non utique novas. Quales enim in exordio Deus die sexto masculo et feminae dedit (Gen. I, 27), tales quotidie inspirat singulis, nova de nihilo creatione, non nova institutione. Pater, inquit, meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Operatur usque modo Pater et Filius; operatione siquidem nova, sed institutione non nova; pro illa agens, cum ista quiescens. Res vero corporeae post primam sui creationem novae nullae creantur, sed simul in exordio conditae temporali formatione propagantur. Animae autem non simul essentialiter factae sunt, sed pro natura consimili, qua ad imaginem et similitudinem Dei fiunt, et simul factae reputantur, et non simul editae judicantur: non simul editae pro essentia, sed simul factae pro compari forma ad imaginem et similitudinem Dei praerogata. Caro de carne generando traducitur, sed spiritus de spiritu minime propagatur.
Certum tenemus quia caro contracta de carne per legem concupiscentiae, quam cito vivificatur, originalis culpae vinculo premitur, ejusque affectionibus anima, quae carnem vivificat, aggravatur. Sub hoc peccati vinculo demerguntur parvuli, qui sine remedio baptismi moriuntur. Habent enim originale peccatum, non per animam, sed per carnem utique contractum, animaeque refusum. Carni namque ita unitur anima, ut cum carne sit una persona. Fit enim auctore Deo anima et caro unum individuum, unus homo: unde salva naturae utriusque proprietate adjicitur carni quod animae est, et animae quod carnis est; pro unitate personae, non pro diversitate naturae. Quod igitur ibidem singulis est proprium, commune fit amborum; proprium pro natura, commune pro persona. Exinde fit anima originali culpae obnoxia, quam caro contrahit, et animae refundit, cum qua unita est in persona, licet divisa sit in natura. Ea propter necesse est parvulum, dum vivit, Christi Sacramento renovari, ne obsit ejus animae societas carnis peccati, qua gravatur etiam corpore exuta, nisi dum in corpore vivit, salutari fuerit remedio expiata. Currant igitur adulti, currant pro se ipsis; impendant etiam parvulis Sacramenta fidei, suscipiant Christi fidem cum Sacramentis, ut parvulos in Christo renatos fides Ecclesiae tueatur, et adultos cum Sacramentis opera fidei comitentur. His etiam per gratiam renovatis, tandem complebitur in resurrectione generali, ut caro ipsa resurgat in gloria, animae suae restituta, viva et aeterna, felix et beata.
CAPUT XLII. Non baptizatis cur anima data. Natura quid sit. Spiraculum vitae. Si quaeratur cur Deus donet animas illis quos absque remedio salutari mori contingit; respondemus, quod divina institutio, qua res et rerum naturae conduntur, nec peccato tollitur, nec violentia praepeditur. Inde est quod lex carnalis copulae, nec etiam in malis jure suo privatur. Generant adulteri, fornicatores, profani: naturalis tamen institutio nec in talibus deperit. Natura namque, prout Deus instituit, quod suum est operatur. Natura siquidem est quaedam vis et potentia divinitus rebus creandis insita, quae unicuique rei suum esse tribuit, qua bona quisquis male utitur, malus esse judicatur. Juste enim puniuntur, qui licitis abutuntur. Juste vero puniuntur, qui rapere inconcessa conantur. Sic satanas coelum, sic protoplastus perdidit paradisum. Abutuntur licitis, qui bona Dei maculant usibus inconcessis. Maculant bona Dei, sicut ii qui cum ardore libidinis exercent opera copulae carnalis. Ex his filii generantur, quorum corpora serviente Creatori creatura formantur, et Deo inspirante spiraculum vitae animantur. Spiraculum vitae humanam animam intellige, quam non producit terra vel aqua, sed Deus inspirat: quo sensus corporei animantur; unde homo factus in animam viventem memoratur. In his et in aliis Omnipotens agit, prout instituit, quem nullius adjuvant bona, nec impediunt mala. Bonos quidem provehit sua gratia: malos terret sua justitia. Nos equidem servi, dum Domini bonis abutimur, rei et miseri pariter invenimur. Ipse vero Dominus, qui servorum suorum malis bene utitur, sanctus et omnipotens adoratur. Ipse corpori terreno de peccati traduce propagato, pro institutione sua inspirat animam, bene utens inolita praevaricatione nostra; quae si esset naturalis, Creatori poterat imputari. Sed Creator praeparat omni tempore Sacramenta, et obedientiae pia proponit edicta, ut contra peccatum Sacramenta sint in remedium, et temporalium observatio mandatorum aeternorum afferat praemia donorum. Unde si aliqui sub peccato geniti obeunt parvuli absque remedio salutari, pertimesce justitiam Dei, qui nihil debet alicui, sed damnat in singulis malum quod non fecit in eis. Si autem parvulos renovat Sacramentis, admirare misericordiam Dei. Ipsi enim sicut nesciunt culpam, cum qua ex carne nascuntur; sic nesciunt gratiam, qua per Christum renovantur. Non excusat parvulos a culpa, quia eam non norunt; nec excludit gratiam ab eis, quia eam nesciunt. Quaeris in eis culpam? Invenis ex carne traductam. Quaeris in eis gratiam? Invenis a Deo collatam. Illa debite damnatur, haec indebite praerogatur. Illa judicium praedicat, haec misericordiam repraesentat. In utroque Deus agnoscitur, cui misericordia et judicium perpetua laude cantatur (Psal. C, 1). Sed ab his intuendis mens nostra, mens infirma, quia peccatis obruta, citius ad se ipsam redeat, sibique remedium quaerat, ut quae in Adam ceciderit, in Christo resurgat.
CAPUT XLIII. De animae natura. Mors hominis. Plura veteres de natura animae dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare videatur. Ego autem ex eorum dictis, quanto diligentius potui, breve istud et certum colligere, atque in unum studui redigere, quod memoriae commendetur. Hebes namque est memoria hominis, et brevitate gaudet; et si in multa dividitur, fit minor in singulis. Ex corpore et anima constat homo: et quidquid oculis corporeis videtur, propter corpus factum est, corpus propter animam, anima autem propter Deum. Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Immortalis est anima, quia carne caret; nec habet quo cadat, ut resurrectione egeat post ruinam, nisi peccato ceciderit. Et ideo in morte vita nostra non perit, sed corpus destituit, dum discedens anima vim suam non perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum in se est, mortem alterius facit, quam ipsa non recipit. Facit, inquam, non vivificando quod deserit, non amittendo quod vivit. Itaque mors hominis nihil est aliud quam carnis occasus, a qua cum vis potentiae vivificantis abscesserit, in terram de qua sumpta est redit, amissis sensibus quos non per se ipsam habuit. Anima non aliter, quam sol lucem diei, vitam tribuit carni, cum venerit; mortem efficit, cum recedit. Mors tamen non consumit conjuncta, sed dividit, dum origini suae utrumque reddit. Et ne quis putet animam corporis morte consumi, audiat quid Dominus in Evangelio dicat: Nolite, inquit, eos timere qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Fatigatur corpus cogitationibus mentis: afficitur in corpore mens doloribus corporis.
CAPUT XLIV. Anima invisibilis est. Ratio speculum est in quo Deum videat. Corpus ex quatuor elementis constat. Anima nec elementum est, nec ex elementis, sed de nihilo est facta, et soli Creatori suo cognita. Ex his ergo omnibus quae in se, hoc est, in corpore suo visibilia videt, nihil se esse vel posse esse videt. Secernat ergo et dividat se per se ab eo toto, quod visibile videt in se; et invisibilem omnino se esse videt in eo quod videt se, et tamen videri se non posse videt. Deinde elevet se supra se, et in eo quod primum et principale speculum est speculandi Dei, illiusque imagini ac similitudini proximum et cognatum magis factum, invisibilem Deum inspiciat. Hoc autem est ipsa ratio, et mens ratione utens, quae ad primam similitudinem Dei facta est, ut per se invenire possit eum a quo facta est, et in ejus amore atque contemplatione dulciter requiescere. Ea namque perfectius suum factorem manifestant, quae illius similitudini vicinius appropinquant. Haec autem est ipsa rationalis creatura, quae et excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est: et tunc citius Creatorem suum, quem non videt, agnoscit et diligit, cum se ad illius imaginem factam intelligit.
Mens rationalis est, quae se cogitando intelligit, et imaginem suam ex se natam habet, quae imago ejus verbum est. Verbum enim rei est ipsa cognitio ad similitudinem ejus ex memoria formata. Hoc modo liquido apparet summam Sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est, Verbum suum. Mens tamen rationalis, quoniam non se semper cogitat, sicut sui semper meminit, liquet quia cum se cogitat, verbum ejus nascitur de memoria. Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de memoria nasceretur. De summa vero Sapientia, quae semper se dicit sic, sicut sui semper memor est, liquet quia de aeterna memoria coaeternum ejus Verbum nascitur. Sicut enim summa Sapientia aeterna est, ita aeterne sui memor est, et aeterne se intelligit, et aeterne se dicit, cum sit illi dicere quod intelligere: et cum aeterne se dicat, aeterne Verbum ejus apud ipsam. Mens ergo rationalis quae inter omnes creaturas ad investigationem summae sapientiae sola assurgere valet, et nihilominus ad ejusdem inventionem sola proficere, semper studeat illius reminisci, illam intelligere et amare: ad hoc facta est ut semper vivat, si semper amet summam vitam, summam sapientiam, summam essentiam, cui debet hoc ipsum quod est. Amare autem nequit, nisi ejus reminisci, et eam studuerit intelligere. Faciat ergo hoc ad quod facta est, ut bene vivat.
CAPUT XLV. Rationalium status triplex, Vis animae triplex. Amor quid sit . Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri potest, quia perfecta est; nec minui, quia aeterna est: sola charitate, nulla sui necessitate rationales spiritus creavit, ut eos suae beatitudinis participes faceret. Alios vero in sua puritate in coelo confirmavit: alios autem propter superbiam in infernum praecipitavit: atque alios ad probandam humilitatem et obedientiam in terrena habitatione terrenis corporibus sociavit, ut ad vitae sensum luteam materiam vegetarent. Habent namque in natura sua quamdam mutabilitatem, secundum quam corporibus vivificandis appropinquant, in qua quidem nonnihil suae puritatis deponunt. Cum enim delectatione corporis afficiuntur, quasi quamdam corpulentiam inde trahunt; quae puriorem naturam eorum corrumpit. Et hoc vitium quanto altius eis in corporibus manentibus inhaeserit, tanto difficilius eos a corporibus discedentes deserit: quoniam non tollitur passio, etiam cum tollitur causa passionis, nisi ab ejusmodi faeculentia se in hac vita mundare studuerint. Nos ergo qui in medio bonorum et malorum positi sumus, considerare saepe debemus et gaudium illorum, et istorum supplicium, atque nostram miseriam. Rationalis siquidem est anima nostra, ut sciat discernere inter bonum et malum. Est etiam concupiscibilis atque irascibilis, ut possit amare bonum et odire malum. De concupiscibilitate nascitur amor, et de amore desiderium et gaudium. Amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, per desiderium currens, atque per gaudium requiescens; per desiderium in appetendo, et per gaudium in perfruendo. Nec aliunde bonum est, si bonum est, cor humanum, nisi quod bene amat quod bonum est. Nec aliunde malum est, si malum est, nisi quod male amat quod bonum est. Omne enim quod est, bonum est: sed in eo quod male amatur tantum vitium est. De irascibilitate nascitur odium. Ira enim generat odium: et de odio dolor et timor. Cum enim contra peccata nostra irascimur, et ea odire incipimus, dolemus quia peccavimus, et poenas pro peccatis timemus. CAPUT XLVI. Rationalis creaturae sors diversa. Animae quatuor affectus ad quid dati. Ad quid ratio. Sic creator omnium Deus inter caetera et super caetera quae creavit, rationalem dignatus est amplius illustrare naturam, quam et sua similitudine fecit insignem, et suae beatitudinis voluit esse participem. Cujus tamen rationalis creaturae licet similis videatur origo, facta est diversa conditio; dum pars ejus est in aeterna felicitate firmata; pars rudentibus inferni detracta, et in tartarum tradita in judicium crucianda servatur (II Petr. II, 4); pars etiam tertia terrenis unita corporibus locum medium sortita cognoscitur. Et prius quidem eadem media summis vicinior in deliciis erat posita paradisi; nunc jam propinquior infimis, pro reatu inobedientiae humiliata est in loco afflictionis. Summus igitur omnium horum locus plenam habet laetitiam, infimus solam tristitiam. Ibi enim plena felicitas: illic sola et summa miseria est. In medio sane summa speranda, sed nihilominus infima sunt timenda: et ideo nobis jam amplior timoris causa quam spei, quo viciniores eisdem infimis, dejecti in ipsa degimus umbra mortis.
Quia tamen et illius beatitudinis, et illius nihilominus damnationis aeternae humanam Deus animam pro suorum qualitate meritorum participem fieri posse cognovit, naturales affectus ei quatuor indidit; ut haberet unde bona illa posset optare, et in eis quandoque laetari; et rursum unde mala illa metuere, vel in eis etiam dolore perpetuo contristari. Interim sane eo gravior est moderna conditio, quod non modo exhibet tristitiam et modernam molestiam; sed et timor habet poenam, et spes ipsa quae differtur affligit animam. Piissimus enim pater et terribilis judex, qui vera illa et perpetua gaudia filiis, dolores aeque perpetuos reis in fine paravit, nonnulla tamen etiam in praesenti experimenta capere voluit gaudii vel doloris, unde illa non modo certius credi, sed affectuosius quoque optari valeant et timeri. Caeterum nec praesentia gaudia in illorum comparatione sunt gaudia, nec tristitia praesens in illius comparatione est tristitia. Nec desipiet si quis interim omnem operam dare maluerit, quemadmodum illa potius valeat concupiscere gaudia, illos formidare dolores, quam hujus vitae vitare molestias, captare laetitiam. Verumtamen invenire est etiam in praesenti unde utiliter gaudeat quis, vel salubriter contristetur. Si laetetur de beneficiis suis gratias Deo agens, et devotione ejus exsultet, et propria seu etiam proximorum delicta deploret. Unde etiam divina dispositione media inter eosdem affectus constituta est ratio in corde hominis, per quam nimirum discernere et dijudicare possit unde gaudeat seu doleat, imo etiam quid cupiat vel quid timeat. Sane qui triplicem esse vim animae docuerunt, rationalem illam, irascibilem et concupiscibilem asserentes, affectus quidem diversos, sed quadam sibi cognatione junctos, sub irascibili metum et tristitiam, sub concupiscibili desiderium et laetitiam comprehendisse videntur.
CAPUT XLVII. Homo inter mundum et Deum. Interim ergo inter affectus varios humana fluctuans anima, necesse est ut certam demum vel in imis vel in summis accipiens stationem, in solo deinceps vel gaudio vel dolore persistat. Deus est in summo, mundus in imo. Deus in eodem statu aeternitatis suae semper consistit. Mundus cursu mutabilitatis suae semper instabilis fluit. Humanus animus quasi in medio collocatus quadam conditionis suae excellentia, et huic mutabilitati quae deorsum est supereminet, et ad illam quae est apud Deum, veram immutabilitatem necdum pertingit. Si vero in iis quae deorsum transeunt, se per cupiditatem immerserit, statim per infinitas distractiones rapietur, et a semetipso quodam modo divisus dissipabitur. Si vero ab hac infinita distractione quae deorsum est, se erexerit, et haec infima deserens atque paulatim in unum se colligens, secum esse didicerit, tanto amplius in unum colligetur, quanto magis cogitatione et desiderio sursum elevabitur: donec tandem omnino immutabilis sit, et ad illam veram et unicam, quae est apud Deum, immutabilitatem perveniat, ubi perpetuo sine omni mutabilitatis vicissitudine requiescat.
CAPUT XLVIII. Animarum origo. Arbitrium. Electio. Credimus animas non esse ab initio cum Angelis, nec simul creatas, sicut Origenes fingit. Nec per coitum cum corporibus seminantur, sicut Luciferiani et Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumptores affirmant. Sed dicimus earum creationem solum omnium Creatorem nosse: corpus tantum per conjugii copulam seminari; Dei vero judicio coagulari in vulva, et compingi atque formari; ac formato jam corpore, animam creari et infundi: ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia. Nec duas animas esse credimus in uno homine, sicut multi scribunt, unam animalem, qua animetur corpus, et quae immixta sit sanguini; et alteram spiritualem, quae rationem ministret. Sed dicimus unam eamdemque esse animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione quod vult. Libertati siquidem arbitrii sui commissus est homo. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit (Gen. III, 6), naturae bonum perdidit, pariter et vigorem arbitrii; non tamen electionem, ne non esset suum, quod emendaret peccatum. Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est, rationis voluntas; sed admonente prius Deo et inspirante ad salutem. Ut ergo acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod adipisci desideramus, divini est muneris. Ut non labamur adepto salutis munere, nostrae sollicitudinis est et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae. Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur, ut Aratus asserit; neque postmodum interitura, sicut Zenon dicit: quia substantialiter vivit. Animalium vero animae non sunt substantivae, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur sicut Plato et Alexander putant; sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne, ut diximus superius, seminatur: sed formato in utero matris corpore, Dei judicio creari et infundi eam diximus, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. Anima a Creatore principium habens, ex quo est, perfecta est in genere suo: unde ex quo est, sciret omnia quae ab homine sciri possunt, nisi gravitas carnis esset. Quod per primum hominem, qui ante corruptionem humanitatis, ex quo fuit, perfecte habuit scientiam humanam, probari potest. Sed modo corrupta humanitate, ex quo conjungitur corruptioni, corrumpitur. Nec proprietates suas potest exercere, donec usu et experientia et alicujus doctrina incitata incipit discernere; veluti si quis cum subtili licet acie oculorum in tenebrosa detrudatur, videre tamen non potest ibi, nisi prius assuescat tenebris, vel lumen accendatur. Unde Virgilius: Quantum non noxia corpora tardant. (Aeneid. lib. 6, vers. 731.) Et licet aliae sint actiones corporis, et aliae animae actiones; tamen corporis vitia vel virtutes possunt esse animae. Cum enim ad hoc sit anima data, ut illicitos carnis motus corrigat, ignorantia illius contingunt vel negligentia. Sicut si vel discipulus vel servus negligentia doctoris vel domini peccat, magister vel dominus extra culpam non est; sic anima illis contingentibus extra culpam non est, cum ista debeat imperare, et illa obedire.
CAPUT XLIX. Sensus et in interiori homine. Meditationi incumbere. Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne: anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro, anima vero et sine carne rationale suum tenet. Notandum tamen quod iidem ipsi sensus, qui in exteriori homine describuntur, simili modo secundum modum suum in interiori esse manifestantur; quia spirituales res non corporalibus sensibus, sed spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in Deuteronomio ait: Videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39). Et in Apocalypsi: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 29). Et in Psalterio: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et Apostolus: Christi bonus odor sumus, et in iis qui pereunt, et in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15). Et in Evangelio Dominus mulierem fide se tetigisse magis quam corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Sic ergo cum omni cautela observandum est quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem; ne forte confusus ordo et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare videatur veritati. Non est tertius in hominis substantia spiritus, ut Didymus contendit; sed spiritus ipsa est anima: quae vel pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus appellatur. Anima vero ex eo vocatur, quod ad vivendum vel vivificandum animet corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum (I Thess. V, 23), gratiam sancti Spiritus intelligamus: quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur, aut fugetur a nobis; quia Spiritus sanctus effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5).
Jugi ergo meditatione animum nostrum exerceamus, et consideremus miserias et necessitates nostras, labores et dolores. Lugentes enim in hanc vitam intravimus, cum labore vivimus, cum dolore et timore exituri sumus. Cogitemus ergo quam sit brevis vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa, et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, quam instabile et transitorium est quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus etiam quae sit patriae coelestis pulchritudo, suavitas atque dulcedo. Attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus; quid perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Quia quanto magis homo sua mala intelligit, tanto amplius suspirat et gemit.
CAPUT L. Meditatio quid. Scientia. Compunctio. Devotio. Oratio. Affectus. Scientia sui aliis praeponenda. Meditatio siquidem parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio perficit orationem. Meditatio est frequens cogitatio, curiosa et sagax obscura investigare, et occulta ad notitiam trahere. Scientia est quando homo ad cognitionem sui assidua meditatione illuminatur. Compunctio est quando ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur. Devotio est pius et humilis affectus in Deum; humilis ex conscientia infirmitatis propriae, pius ex consideratione divinae clementiae. Oratio est mentis devotio, id est, conversio in Deum per pium et humilem affectum. Affectus est spontanea quaedam ac dulcis ipsius animi ad Deum inclinatio. Nil enim ita Deum inclinat ad pietatem et misericordiam, quemadmodum purus mentis affectus.
Scientiam coelestium et terrestrium rerum laudare atque amare solent homines; sed multo meliores sunt, qui huic scientiae praeponunt noscere semetipsos. Laudabilior siquidem animus est, cui nota est miseria sua, quam qui ea non respecta, vias siderum et naturas rerum scrutatur. Qui vero jam in Deum evigilavit Spiritus sancti calore excitatus, atque in ejus amore coram se viluit, ad eumque intrare volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in se, et invenit se, suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognoscit; dulce habet flere, eumque precari, ut sui misereatur, totamque ejus miseriam exuat. Hunc itaque egentem et dolentem scientia non inflat, quia charitas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae, id est, scire se ipsum et infirmitatem suam, magis quam scire vires herbarum, et naturas animalium: et hanc apponendo scientiam, apposuit et dolorem, dolorem scilicet peregrinationis suae ex desiderio patriae suae, et visionis Dei, quem cernere finis: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Dolet qui tenetur exsilio, quia differtur a regno. Dolet dum recordatur quae et quanta mala fecit, et quam intolerabiles poenas pro illis passurus sit.
CAPUT LI. Attentio ac discussio sui. Considerationes vitiosae . Cum nulla scientia melior sit illa qua cognoscit homo semetipsum, discutiamus cogitationes, locutiones atque opera nostra. Quid enim prodest nobis, si rerum omnium naturas subtiliter investigemus, efficaciter comprehendamus, et nosmetipsos non intelligamus? Examinemus ergo quae fecimus nos, si secundum quod debuimus, ea fecerimus: consideremus ea quae facturi sumus, si sint secundum Deum. Valde siquidem est necessaria nobis circumspectio examinationis; quatenus per experientiam eorum quae fecimus, ad ea quae agenda sunt cautiores reddamur. Saepe namque opus quod bona intentione inchoari credimus, tanto citius in deceptionis laqueum nos praecipitat, quanto de intentionis nostrae principio securi finem actionis non observamus: et imprudentes quasi via plana ad foveam currimus; quia videmus quid facimus, sed quid finem nostrum sequi debeat, non attendimus. Ita enim ambiguus est animi affectus, ut nisi ex fine operis qualitatem intentionis ejus discernere non valeamus. Praeterea necesse est ut per singulos dies vitam nostram ad judicium vocemus, et quid egimus per noctem et diem, examinemus; et quanto ad bona facienda solito alacriores, et quanto ad mala vincenda solito constantiores; si in aliquo opere nostro insidiis inimici supplantati simus; qualiter demum per indicium transactae deceptionis futuram illius fraudem cavere valeamus: quatenus nec superveniens tentatio nos improvisos ad malum opus dejiciat, nec indiscretos in opere bono praesens negligentia fallat. Quisquis scilicet cor suum in hujusmodi studio exercet, audiat quid quidam sapiens dicat: « Scito te ipsum. » Scito unde venisti, aut quo vadis; quomodo vivis, quantum proficis vel deficis, quam longe es a Deo, vel quam prope, non intervallis locorum, sed similitudine vel dissimilitudine morum. Scito quomodo homo es, cujus conceptio culpa, nasci miseria, vivere poena, mori necesse. Certum est quia morieris; sed incertum quomodo, vel quando vel ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, et tu si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Attende ergo sollicite quid agas vel quid agere debeas; si quod faciendum est facias; si bono operi malum aliquod non admisceas; si bonum quod agis, quanta oportet devotione adimpleas; si alterius, ut tuum, bonum diligas; si tuum, ut alterius, malum reprehendas; si sic declinas a malo, ut facias bonum. Sunt enim quidam tantum attendentes mala quae non faciunt: istos pusillanimitas a bono opere revocat, ne malum subripiat. Sunt aliqui attendentes tantum bona quae faciunt: illi sic sibi a bono opere complacent et blandiuntur, ut de pravitatis admixtione minime terreantur. Sunt alii sapientes ut faciant mala, bona autem facere nesciunt: isti pessimi omnium laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Sunt alii quaerentes Deum per exteriora, deserentes interiora sua, quibus Deus interior est. CAPUT LII. Cognitionis tres gradus. Mentis dilatatio. Mentis sublevatio. Mentis alienatio. Mens hominis speculum, sed peccato obscuratum. Quomodo tergendum. Redeamus ergo ad nos, ut possimus ascendere ad nos. Tres siquidem ascensus sunt. In primo ascendimus ab istis exterioribus et inferioribus ad nos. In secundo ascendimus ad cor altum (Psal. LXIII, 7): quanto namque amplius proficimus, tanto amplius ascendimus. Qui enim non ascendit, descendit; et qui non proficit, deficit. In tertio ascensu ascendimus ad Deum. Primus ascensus fit consideratione mundi, et contemptu. Considerando namque quam caduca et transitoria sint ista terrena, contemnimus ea, et redimus ad nos. Secundus ascensus fit cognitione et contemptu nostri. Cum enim cognoscimus quam proni simus ad malum, et quam invalidi ad bonum; contemnimus, et ascendimus supra nos. Tertius ascensus fit cognitione et amore Dei. Iste tertius ascensus fit mentis dilatatione, et mentis sublevatione, et mentis alienatione. Mentis dilatatio est, cum sub uno mentis aspectu plura conspicimus, vel de Dei sapientia, vel de ejus potentia, vel de cuncta bonitate. Intueri debemus quam potenter Deus cuncta creavit de nihilo, quam sapienter gubernat, quam benigne cuncta dispensat. Totum istum mundum sic ornatum fecit propter corpora, corpora propter animas, animas propter se. Et ideo diligenter custodire debemus animas nostras, quatenus eas mundas et sanctas Deo reddere valeamus a quo tanta bona accepimus pro eis. Mentis sublevatio est, cum de visibilibus sublevamur ad invisibilia. Quando namque consideramus humanam dignitatem, admiramur dignationem Dei, qui tam mirabiliter rationalem spiritum ad imaginem et similitudinem suam creavit. Mentis alienato est, quando mens super se rapitur. De hoc mentis excessu, homo doceri non potest; quia nihil ibi habet sui. De mentis autem dilatatione et sublevatione instrui potest; quia ibi aliquid habet sui. Instruitur autem aliquando humana industria, aliquando divina revelatione seu inspiratione. Nonnunquam vero in speculo cordis sui, id est, in rationali mente se ipsum et Deum inspicit. Ita namque conditum est cor hominis, ut in eo quasi in templo Dominus inhabitaret, et tanquam in quodam speculo suo reluceret; ut qui in se videri non poterat, in sua imagine visibilis appareret. Magna prorsus dignitas hominis est, portare imaginem Dei, et illius in se jugiter vultum aspicere, atque eum semper per contemplationem praesentem habere. Sed postquam delectationem nostram in terram peccando sparsimus, peccati pulvis superjectus est cordi nostro: et ideo ab illo internae contemplationis speculo corruentes in has miseras praesentis vitae tenebras labimur, ubi Deo digne ministrare non valemus, quia sorde iniquitatis, caligine ignorantiae obvoluti, quid agendum vel vitandum nobis sit, ex magna parte jam non videmus. Tergamus ergo speculum nostrum ab amore vanitatis, et ab amore iniquitatis, id est, a pulvere et a sorde: ut in eo inspicere valeamus et nos, et Creatorem nostrum, quem peccando post tergum nostrum posuimus. Aversi siquidem a Deo sumus; peccata nostra separant nos ab eo. Et ideo cum propheta dicamus: Converte nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXXIV, 5). Si mulieres speculum suum, in quo facies inspiciunt, cum amiserint, diligenter quaerunt, et curiose tergunt a pulvere et a sorde: multo amplius speculum interioris hominis debemus et invenire et tergere et inspicere; ut in eo totam turpitudinem nostram valeamus deprehendere, et ita per cognitionem nostram ad cognitionem Dei pervenire.
CAPUT LIII. Ad notitiam sui duo necessaria. Homo pulvis et cinis. Gratiae Dei quanta debeamus. Haec notitia parit humilitatem, charitatem, etc. Duo nobis necessaria sunt ut nos cognoscamus, videlicet quales simus ad malum, et quales ad bonum. Proni sumus ad malum, et si misericordia Dei non teneret nos, in omne vitium possemus cadere, nec inde surgere, nisi misericordia Dei subsequeretur, quae nos sublevaret. Hoc bene cognoscebat propheta cum dicebat, Domine, misericordia tua ante oculos meos (Psal. XXV, 3), quae me custodiat; et, Misericordia tua subsequatur me (Psal. XXII, 6), quae me erigat. Invalidi sumus ad bonum, nec sine Dei gratia bonum facere, vel in aliquo bono perseverare possumus. Istud etiam Apostolus sciebat, cum dicebat, Gratia Dei sum id quod sum; et quia gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10), gratia ejus in me manet. Hanc geminam cognitionem sui habuit Abraham cum diceret: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Revera pulvis est homo. Sicut enim pulvis ex quacumque parte venti impellitur, et in aliam aream dejicitur, et ibi remanet: sic homo in omne vitium cadere potest, nec adjiciet ut resurgat, nisi misericordia Dei ei subveniat. Cinis etiam est homo; quia sicut cinis nec profert germen ex se, nec susceptum semen germinat, sic homo nec bonum facere, nec in aliquo bono perseverare sine gratia Dei potest. Idcirco maximas grates Deo referre debemus, quia et multa bona nobis concessit, et multa mala quae fecimus, nobis condonavit, et a multis malis servavit, quae facere potuimus, sicut alia multa quae fecimus. Quidquid enim mali non fecimus, eo miserante non fecimus. Nam si ipse permisisset, ea utique fecissemus, aut opere aut voluntate. Et ideo nescio utrum eum amplius diligere debeamus pro his quae nobis dimisit, an pro his a quibus nos immunes servavit. Licet enim ea non fecimus, nos quasi fecisse, et eum quasi dimisisse, existimare debemus; quandoquidem ea vel voluntate utique fecissemus, si ipse permisisset. Quisquis in veritate se ita cognoscit, humilis est coram Deo et hominibus; diligit Deum propter Deum, et omnes homines propter Deum: et si perfectam charitatem habet, nullum judicat, nullum accusat, nullum condemnat; non servat iram, non movet rixas, non seminat discordias, non fovet nocentes, non persequitur innocentes, non odit arguentes se; non facit furtum, non falsum testimonium, non perjurium; nulli detrahit, nulli nocet, nullum odit, sed omnes diligit. Scriptum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Sic enim Deo familiaris est charitas, ut in eo habitare nolit, in quo charitas non fuerit. Qui ergo charitatem habet, Deum habet; quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Et qui unum hominem habet odio, Deum perdit, et bonum quod facit. Quapropter unusquisque provideat, ne propter unius hominis odium Deum perdat, et omne bonum.
CAPUT LIV. Hominis duplex bonum. Sensus duplex. Actionum ejus intentio. Trinitatis notitia duce ratione. Nunc revertamur ad speculum nostrum, et videamus quomodo per cognitionem nostri possimus ascendere ad cognitionem ipsius Dei. Duplex est natura hominis. Una interior, quae est ipse homo, quoniam mens uniuscujusque est ipse: altera exterior, id est, corpus. Ex duplici natura compactus est homo, et ideo ut totus beatificaretur, duo illi bona Deus a principio praeparavit: unum visibile, alterum invisibile; unum corporale, alterum incorporale: ut in uno sensus carnis ad jucunditatem foveretur; in altero sensus mentis ad felicitatem repleretur. Idcirco duplici sensu rationalis anima instructa est, ut visibilia caperet per sensum carnis, invisibilia per sensum mentis; quatenus visibilia et invisibilia ad cognitionem et dilectionem Creatoris illam excitarent. Omnium namque humanarum actionum ad hunc finem currere debet intentio, ut vel divinae imaginis in nobis similitudo instauretur, vel hujus vitae necessitati consulatur. Quae vero in nobis divinam similitudinem reparant, duo sunt, id est, speculatio veritatis, et exercitium virtutum: quia in hoc homo similis est Deo, quod sapiens et justus est. Ea siquidem perfectius auctorem suum manifestant, quae illius similitudini vicinius appropinquant. Hoc autem est mens rationalis, quae excellenter et proprie ad similitudinem illius facta est: et tunc citius Creatorem suum, quem non videt, agnoscit, cum se ipsam ad illius similitudinem factam intelligit. In hoc ergo primum Trinitatis vestigium inventum est, cum agnoscere coepit ipsa quod erat in se, et ex eo consideravit quod erat supra se. Vidit enim quod ex se ipsa nascitur sapientia quae in ipsa est, et diligit ipsa suam sapientiam; et procedit amor ex ipsa et sapientia sua, quo amat ipsam genitam de se, et in se manentem non dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno, mens, sapientia et amor. Et est sapientia de mente, et de mente et sapientia procedit amor; et surgit trinitas, et non recedit unitas: et sunt simul trinitas et unitas. Haec sic in nobis. Verum longe melius ratio suadet in Deo. Deus namque cum sit origo omnis sapientiae, et semper sapientiam habuit, et semper eam dilexit, et quia semper dilexit, semper amorem habuit. Sapientiam quam habet, ipse genuit, et semper cum illo fuit, quia genita se a gignente non dividit; semper gignitur, quia aeterna; semper genita est, quia perfecta; nec cum gignitur inchoans, nec cum genita est cessans. Qui genuit, Pater est; qui genitus est, Filius est; et qui ab utroque procedit, Spiritus sanctus est. Pater a nullo est, Filius a solo Patre est, Spiritus sanctus simul a Patre et a Filio est: et haec tria una in Deo esse substantialiter oportet fateamur. Sed quia ille qui genitus est, non potest esse ille a quo genitus est; neque qui a gignente et genito procedit, potest esse ille et qui est gignens, et qui est genitus: inexpugnabili ratione veritatis cognoscere cogimur in deitate personarum trinitatem, et substantiae unitatem, et majestatis aequalitatem. Pater ergo et Filius et amor Patris et Filii unus Deus sunt, et uno amore se diligunt, quia unum sunt: nec aliud est quod quisque amat in altero, quam quod quisque amat in semetipso. Nec aliud est quod quisque est, quam quod alter est; ideo est necesse ut quisque amet se ipsum, et ad invicem quisque alium. Hanc charitatem et hanc trinitatem Deus Pater nobis manifestavit, cum propter nimiam charitatem suam qua nos dilexit (Ephes. II, 4), misit Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), ut nos salvaret; misit etiam Spiritum sanctum, quo nos adoptaret in filios. Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium amoris, se denique servat haereditatem adoptatis.
CAPUT LV. Trinitatis nomina sunt pietatis. Vitae aeternae felicitas. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus nomina sunt pietatis, nomina dulcedinis, nomina suavitatis et amoris. Quid enim dulcius Patre, et tanto patre, tam dulcissimo atque misericordissimo? Quid suavius Jesu Christo? Salvator noster totus est unctus, totus est pius, totus est dulcis atque suavis. Quid amabilius et quid suavius et quid sanctius Spiritu sancto? Amor Patris et Filii ipse est, per quem omnes sunt sancti quicumque sunt sancti. Considerate ergo quanta sit illa gloria, quam ineffabilis laetitia cum ad Deum Patrem veniemus, et ille ponet nos in suo regno tanquam filios et haeredes; Jesus Christus, tanquam fratres et cohaeredes; Spiritus sanctus unum nos spiritum esse faciet cum illis: ipse siquidem est indissolubile vinculum Trinitatis et amoris. Tunc introibimus in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et videbimus civitatem illam de qua tam gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3). Vita siquidem illius civitatis est quieta, pax tranquilla, felicitas perpetua, pulchritudo admirabilis, species laudabilis, jucunditas concupiscibilis, gloria desiderabilis, gaudium perenne, festivitas continua, cantica dulcissima. Ibi sunt quae corda omnium in quamdam ineffabilem dulcedinem atque jucunditatem convertunt. Sunt ibi gaudia aeterna, quae suavitatem infundunt, et corruptionem non inducunt; semper reficiunt, et nunquam deficiunt, pascunt, et perseverant integra: ad fruendum se exhibent, et permanent incorrupta. Dulcedo illius civitatis infundit se ad suavitatem, species ad jucunditatem, visio ad delectationem. Omnis pulchritudo ibi est, ubi summa pulchritudo est. Quanta namque pulchritudo ibi est, ubi rerum omnium species sine defectu vigent, sine transitu permanent, sine corruptione consistunt, sine mutabilitate aeternae sunt? Si tam pulchrum est quod vere pulchrum non est, quid est quod pulchrum est? O civitas sancta, civitas speciosa, quidquid in te est, totum pulchrum est, suave est, jucundum est, unum bonum est, et omne bonum in ipso est. Quidquid enim nominare boni possum, totum ibi est: quia omnia bona in uno sunt, et omnia unum sunt. Hujus tanti boni amor et desiderium cum me aliquando tangit, vehementer atque suaviter afficit, et nescio quo, quodammodo a memetipso abstrahit. Subito enim innovor et totus immutor, rapior affectu, trahor desiderio, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum memoria, exsultat animus, clarescit intellectus, accenditur affectus, cor illuminatur, desideria jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video. Video namque, sed quasi adhuc de longe, choros Angelorum et Archangelorum psallentium et laudantium Deum. Unum est enim ibi omnium opus, contemplari mirabilia Dei, eumque laudare in operibus suis. Omnes contemplantur, omnes laetantur, omnes delectantur in Deo: cujus aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. Delectabilis est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis ad fruendum. Semper libet illum aspicere, semper habere, semper illo frui, et in illo delectari. Ipse per se placet et propter se: sufficit ad meritum, sufficit ad praemium. Nec aliquid est quod extra illum quaeratur, quia totum in illo invenitur quod desideratur, et in illo totum amatur. Unum namque bonum est, et omne bonum in illo est. Hoc bonum soli boni habent et vident; amant et laudant laude perpetua.
CAPUT LVI. Spiritus intellectualis. Animae vita et mors. Poenarum aeternarum gravitas. Poena praecipua. Cum considero qualis animae natura sit, quae carnem vivificare potest, sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus, sicut desiderat, non potest; invenio quemdam intellectualem spiritum per Creatoris potentiam viventem, et corpus quod sustinet vivificantem, sed tamen vanitati subditum, mutabilitati subjectum, quem saepe laetitia extollit, timor afficit, iniquitas mortificat, justitia vivificat. Vita siquidem animae Deus est, mors animae peccatum. Anima namque quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20): quae autem judicium fecerit et justitiam, vivet et non morietur. Ita immortalis est anima, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Immortalitate mortalis est, et mortalitate immortalis est. Quapropter miseris mors est sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia et mors semper vivet, et finis semper incipiet, et defectus deficere nesciet. Mors perimet, et non exstinguet; dolor cruciabit, et pavorem non fugabit; flamma comburet, sed tenebras non discutiet. Erit enim in igne obscuritas, in obscuritate pavor, in combustione dolor. Ita reprobi ignibus inferni traditi, in suppliciis dolorem sentient, et in doloris angustia pavore ferientur; et semper tolerabunt, et semper timebunt, quia sine fine semper cruciati vivent sine spe veniae et misericordiae, quod est miseria super miseriam. Si enim post tot millia annorum, quot capillos habuerunt omnes quicumque fuerunt et erunt, poenas suas finire sperarent, multo levius eas sustinerent. Sed quia spem non habent nec habebunt, desperatione deficient, et ad tormenta non sufficient. De his per Isaiam scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24); quia nec ipsi consumentur. Vermis conscientiam corrodet, ignis carnem comburet: quatenus qui auctori suo corde et corpore deliquerunt, corde simul et corpore puniantur. Cum anima a beata vita separata erit, et corpus aeternis suppliciis subjacebit, ibi metus et moeror, luctus et dolor. Tunc vere nihil lugere erit nisi flere, quia poenitere tunc nulli poterit valere. Ibi erit tortor caedens, vermis corrodens, ignis consumens. Peccata detegentur, rei punientur, et hoc totum perenne. Quisquis enim ad tormenta ibit, jam non amplius exibit. Dolor combustionis eos foris cruciabit, poena caecitatis intus obscurabit. Videbunt autem illa teterrima monstra daemoniorum, et larvales facies eorum. Videbunt etiam tormenta inferni, et in tormentis sequaces suos quos inordinato amore contra Dei praecepta amaverunt; quatenus illorum interitus eos in augmento damnationis suae affligant. Deum autem non videbunt, quod est omnium miseriarum miserius. Quis enim dicere potest, quanta poena erit non videre Creatorem et plasmatorem omnium rerum, redemptorem et salvatorem Filium, Regem coeli et terrae, et Dominum universitatis, per quem sumus, vivimus et sapimus (Act. XVII, 28)?
CAPUT LVII. De prudentia in sectandis bonis, et malis cavendis. Gaudia aeterna meditari. Beatorum gaudium mutuum. Felicitas perfecta. Negotia ac dotes. Idcirco necesse est ut nos undique circumspiciamus et ubique custodiamus, ne aut prava agamus, aut recta quae praecepta sunt non agamus; ut bonis actibus expletis, cogitationibus non intumescamus. Multi namque ex virtutibus in infernum per elationem corruerunt. Bona desiderabiliter appetamus, mala solerter caveamus: ne sub specie bonorum ea faciamus, quoniam plerumque vitia se esse virtutes mentiuntur. Quisquis ergo meminit illicita se commisisse, studeat a licitis abstinere; et qui prohibita commisit, sibimet abscidat concessa. Qui vero adhuc peccatum suum plangit, perpetrare vitia timeat: et reprehendat se in minimis, qui meminit se deliquisse in maximis. Quantalibet namque virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen puerile quiddam exterius extrepunt, et nisi juvenili quodam fervore infrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt: ubi si longa consuetudine observata fuerit, cum exsurgere voluerit, non poterit, mole malae consuetudinis pressa. Quisquis ergo stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et si ceciderit, velociter resurgat cordis compunctione, oris confessione, et operis sanctificatione. Sit humilior intra propriam conscientiam, sit ferventior atque promptior ad agendum poenitentiam, sit cautior ad custodiam.
Qui enim solo beatitudinis supernae desiderio temporalia ista contemnit, et nihil hujus mundi diligit, solamque aeternam patriam appetit, magna mentis tranquillitate fovetur, in qua tanto Deum purius cernit homo, cum se solo solum invenit. Nihil enim Deo praesentius, et nihil eo secretius. A turba ergo terrenorum desideriorum secessum mentis petamus, et inde a secreto cordis illicitarum cogitationum tumultus expellentes, intentione supernae patriae in amorem intimae quietis anhelemus, et in alta Dei contemplatione nos sublevemus. Contemplemur qui sint ipsi Angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas visionis Dei, et quomodo Deus aeternae visionis suae dulcedine sanctos suos reficiet. Nemo enim in hac vita digne pensare potest quanta sit illa felicitas, Duem facie ad faciem videre; quanta suavitas, illud melos angelicum audire; quanta jucunditas, omnium sanctorum societatem habere. Tantum enim unusquisque gaudebit de beatitudine alterius, quantum de suo gaudio ineffabili; et quot socios habebit, tot gaudia habebit. In illa gloria nihil libentius intueor, nihil delectabilius ad contemplandum invenio, quam intimi amoris affectum, quo unusquisque tantum amabit alterum, quantum se ipsum; et Deum plus quam se, et omnes alios secum; et Deus plus illos, quam illi semetipsos, et hoc gaudio perpetuo. Nihil enim ibi extraneum videbimus, nihil incompetens amabimus, nihil quod aures nostras offendat audiemus. Omnia namque sunt ibi consona, omnia laeta, omnia pacifica. Unde consona, secura sunt omnia coelica jura. Ibi est omnis felicitas, omnis suavitas, omnis jucunditas, et omnis amoenitas, omnis pulchritudo, et omnis dulcedo. Quidquid expedit et quidquid delectat, ibi est; omnes videlicet divitiae et deliciae, omnis requies et omne solatium. Ibi est jugis tranquillitas, amoena serenitas, aeterna jucunditas, jucunda et decora laudatio, et plena omnium bonorum cognitio. Quid ibi enim deesse potest, ubi Deus est, cui nihil deest? Quotquot ibi sunt, dii sunt: nec necesse est ut alter dicat alteri, Cognosce Dominum (Jerem. XXXI, 34). Omnes enim cognoscunt eum, et vident: omnes laudant et amant. Cognoscunt sine errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione, amant sine fastidio. Semper vident, et semper videre desiderant; tam desiderabilis est ad videndum. Semper amant, et semper amare desiderant; tam dulcis est ad amandum. Et quanto amplius amant, tanto magis amare volunt; tam delectabilis est ad fruendum. In hac delectatione requiescunt pleni Deo, pleni omni benedictione et sanctificatione. Adhaerentes semper beatitudini, sunt beati; contemplantes semper aeternitatem, sunt aeterni; juncti vero lumini, facti sunt lux; aspicientes semper incommutabilitatem, mutati sunt in incommutabilitatem. Tanto libentius, quanto dulcius, illum aspiciunt, cujus aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. O beata visio videre Regem Angelorum in decore suo (Isai. XXXIII, 17), videre Sanctum sanctorum, per quem omnes sunt sancti! Illum videre summa felicitas est, summa jucunditas, vita aeterna, et vita beata.
CAPUT LVIII. Gratulatur piis Deo fruentibus. Gaudium suum inexpertis nequeunt enarrare. Gaudete et exsultate, justi; quia videtis quem amastis, habetis quem desiderastis diu, tenetis quem nunquam amittere timetis. Propterea cantate et exsultate ei, quoniam ipse est Dominus Deus vester gloriosus et speciosus, ipse est salus et vita, honor et gloria, pax et omnia bona. Quanta pax ibi est, ubi nulli vestrum quidquam repugnat vel ab alio vel a se ipso, sed ipse Dominus regit vos, et nihil vobis deerit (Psal. XXII, 1)? Ipse disposuit vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam suam in regno suo (Luc. XXII, 29, et 30). Gustate ergo, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Suavis est ad videndum, suavis est ad gustandum. Nec dici potest quantam habeat in gustu voluptatem, quantam in sapore jucunditatem, quantam in odore suavitatem. Tantae suavitatis magnitudinem, vos qui experti estis, nobis qui nunquam tale quid gustavimus, intimare non potestis. Tanquam si quis mellis dulcedinem ei qui nunquam dulce gustaverit, verbis indicare velit, profecto nec ille saporis illius suavitatem, quam nunquam ore percepit, auribus capiet; nec ille dulcedinem, quam justus voluptate cognovit, verbis poterit indicare.
CAPUT LIX. Miserias suas deplorat. Invocat sanctos. Mentis mutabilitas unde, et quid nos docet. Vae mihi misero, qui nunquam sentio quod sentitis, nec ibi sum ubi vos estis! In loco refrigerii lucis et pacis vos estis, ubi esse vestrum non habebit mortem, nosse vestrum non habebit errorem, amare vestrum non habebit offensionem, gaudium vestrum non habebit moerorem: ego vero in regione umbrae mortis nescio finem meum, nescio si dignus sim amore vel odio (Eccle. IX, 1), nescio quando de corpore egrediar. Egrediar, sed nescio quando, et fortassis dies iste supremus est: propterea tremens et pavens quotidie mortem exspecto, quae ubique mihi minatur; diabolum suspectum habeo, qui ubique mihi insidiatur; timeo et pavesco ultimam discussionem et iram districti judicis, ne pro peccatis meis mittat me in gehennam ignis. Et sicut indicare non potestis mihi gaudium et laetitiam vestram de visione Dei: sic ego sufficienter non possum vobis exponere necessitates et infirmitates quas patior, iniquitates et peccata quae feci, culpas et infinitas negligentias quas egi, et quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et fere omnibus modis quibus humana fragilitas Deum offendere potest. Vos igitur qui meruistis consortes fieri supernorum civium, et perfrui aeternae claritatis gloria, orate pro me ad Dominum, ut educat me de isto carcere, in quo teneor captivus et ligatus (Gen. XL, 14). Mens etenim caeca et vaga est, qualitate earum rerum quas respicit, variatur; et juxta quod aspicit, cogitatio illius sensusque mutatur: cumque stare in semetipsa nititur, a semetipsa aliquo modo etiam nesciendo derivatur; et ab unaquaque re cui intendit, fastidio impellente removetur. Dum enim inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docetur quod aliunde pendet, ibique posita non requiescit. Ad Deum quippe solum suspensa est, a quo formata est. Sed quia omne quod infra appetit, minus est, jure ei non sufficit quidquid Deus non est. Hinc est quod huc illuc dispergitur, et per infinita distrahitur, quaerens requiem ubi non est. Delectationis videlicet amoena quaerit, quo pauset. Sed quia unum Deum, quem sufficienter habere poterat, dereliquit, nunc per multa ducitur; ut quia qualitate rerum satiari non potest, saltem varietate satietur.
CAPUT LX. Mentis ad coelestia revocandae necessitas. Aspiratio in id negotii. Coeli gloria. Coelestium civium gaudia. Propterea necesse est ut mentem nostram per diversa sparsam colligamus, et in uno aeternitatis desiderio componamus. In contemplatione namque Creatoris hoc adepturi sumus semper, ut una mentis stabilitate perfruamur; hoc est, cum labore nunc conantes imitemur, quod post in munere gaudentes accipiemus. Annos itaque nostros terrenis subducere curis studeamus, subducere aerumnis, ut in civitate Domini virtutum liceat hora una vel dimidia, cogitatione et aviditate versari. Consideremus, et quantum possumus aestimemus, qualis sit illa gloria, quanta laetitia, quae solemnitas, quae veneratio, quod tripudium civium supernorum, qui assidue Dominatori laudem perferunt, honorem deferunt, devotionem offerunt, depromunt canticum novum, canticum laetitiae, inaestimabili quodam clamore, quia ferventissimo amore, ineffabili cantu, mirabili affectu, coelesti jubilatione, spirituali modulatione. Ipse siquidem est eorum verus cibus, plena satietas, aeterna mansio, summa beatitudo aeternae laetitiae, salus aeterna, indeficiens virtus, et vita immortalis. Saepius haec meditor, illuc ascendere nitor. Suspiro, frendo, precibus, votis ibi tendo: Atque modo miro quae sint ibi quantaque gyro. Mens haeret Christo, cor delectatur in isto. Illuc versatur, gaudet, stupet, et veneratur. jam tanto dulcius, quanto saepius; aviditate quidem multa, sed satietate nulla: tam rara est hora, et brevis mora. O si unquam in pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9), ut inhabitem domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4)! Si unquam videre potero illum tam desiderabilem, in quem Angeli prospicere desiderant (I Petr. I, 12), ut possim dicere: Ecce quem concupivi video, quem optavi jam teneo! Quando veniam et apparebo ante faciem Domini (Psal. XLI, 3), ad videndum eum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua (Psal. CV, 5)? Quando videbo civitatem illam de qua dictum est: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et in te cantabitur canticum laetitiae, et per omnes vicos tuos ab universis dicetur alleluia (Tob. XIII, 22).
O civitas sancta, civitas speciosa! de longinquo te saluto, ad te clamo, te requiro. Desidero enim videre te, et requiescere in te; sed non sinor carne retentus. O civitas desiderabilis! muri tui lapis unus, custos tuus ipse Deus, cives tui semper laeti; semper enim gratulantur in visione Dei. Non est in te corruptela, nec defectus, nec senectus, nec ira: sed pax perennis, gloria solemnis, laetitia sempiterna, solemnitas continua; vere tantum gaudium et exsultatio, flos et decus juventutis et perfectae salutis. Non est in te heri nec hesternum, sed est idem hodiernum. Heri siquidem vestrum cras, et pridem sempiternum et idem. Tibi salus, tibi vita, tibi pax est infinita, tibi Deus omnia. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sicut enim laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 5 et 7). Nullus in te timor, tristitia nulla, desiderium omne transit in gaudium, dum praesto est quidquid optatur, et quidquid desideratur abundat. Omnes cives tui supereffluentem mensuram gaudiorum accipient, ut palam omnes in commune gaudeant, gaudeant in immensum. Laetabuntur omnes in unum, cum habitaverint fratres in unum, cum occurrerint omnes in unum. Denique omnes fient unum, sicut orare dignatus est pro familia sua, qui pro reverentia dignus est obtinere: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Laetabitur itaque universitas illius civitatis, laetabitur unitas, laetabitur civitas, cujus participatio in idipsum. Laetabitur sponsa in osculis et amplexibus sponsi, laetabitur et exsultabit gratulabunda, et laudans eum in saecula saeculorum. Sic et gaudebit sponsus super sponsam (Isai. LXII, 5), et laetabitur Dominus in omnibus operibus suis (Psal. CIII, 31), videns ea quae fecit, et quidem valde bona (Gen. I, 31). Laetabitur et Pater, et per Unigenitum multos adoptionis filios obtinebit. Laetabitur etiam Filius, ut primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29), quos in communionem paternae haereditatis dignanter asciverit. Nec minus in illis Spiritui sancto, per quem adoptati fuerint, complacebit. Novis etiam gaudiis et ineffabilibus votis ab illis quoque vicinis potestatibus Angelorum, summo Pastori et summe bono gratulantibus, super inventa et mirabiliter reportata centesima ove canetur (Luc. XV, 5 et 6). In his paterna gloria, in his voluntas Spiritus, exsultat in his Filius, coelum repletur gaudiis. Quod vero ipsi redempti fuerint a Domino, quam devote confitebuntur et dicent: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 1) Laetitia siquidem sempiterna erit in eis (Isai. LXI, 7), et exsultationes Dei in gutture eorum in aeternum (Psal. CXLIX, 6), et in saeculum saeculi, in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Beati omnes qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10): cum videbimus te in te, et nos in te, et te in nobis, visione continua et felicitate perpetua.
CAPUT LXI. Septem actionis gradus in anima. Veritatis contemplatio. Religio vera. Anima in essentia est simplex, in officiis est multiplex. Habet enim septem actionis gradus, quibus vires suas atque potentiam ostendit. Primus est vivificatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, correctio; quintus, tranquillitas seu puritas; sextus, contemplatio; septimus, quies. In primo gradu sive actu anima praesentia sua corpus vivificat, colligit in unum, atque in unum tenet. In secundo per sensus ad ista exteriora disponenda se extendit. In tertio diversas artes comprehendit. In quarto, ex quo bonitas incipit atque omnis vera laudatio, se inquinatam mundat, atque ad puritatem praeparat. Inde, cum jam fuerit ab omni labe mundata maculisque diluta, puritatem tenet. Aliud est enim puritatem efficere, aliud tenere. Tunc vero ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et ille est gradus sextus. Jamvero in illa visione seu contemplatione, quae est septimus gradus, qui est quies vel potius quaedam mansio, manet anima, gaudet et laetatur et delectatur. Aliud est enim mentis oculum in id quod videndum est dirigere, aliud est infixum tenere. Primum gradum communem habemus cum arbustis; secundum, cum bestiis; tertium cum doctis et indoctis. In hoc tertio gradu Deus animam innectit, id est, ducere incipit, purgat in quarto, confirmat in quinto, introducit in sexto, pascit in septimo. In contemplanda autem veritate quae sit voluptas, quae solemnitas sine fine visionis Dei, quae laetitia sine defectu amoris, ardor non crucians, sed delectans, quantum desiderium visionis cum satietate, et quanta satietas cum desiderio, qui fructus veri et summi boni, quae serenitas, quae amoenitas, quae jucunditas, quid ego dicam? Dixerunt magnae quaedam et sanctae animae, quas ista vidisse ac videre credimus. Nos vero si cursum vitae, quem nobis Deus proposuit, quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, per Dei gratiam ad illud verum et summum bonum perveniemus. Implendis ergo mandatis Dei religiosissime atque constantissime ac vigilantissime operam demus, quoniam non est alia fuga de tantis malis ad tantum bonum. Religio siquidem vera est, qua se anima reconciliatione Deo religat, a quo se velut peccato abruperat. Vis animae nostrae septem sibi vindicat actus: Vivificat, sentit, varias amplectitur artes, Corrigit excessus, virtutibus instat, in ipsam Dirigit intuitum deitatem, gaudet in illa. Seminibus quoque primus inest, animalia bruta Participant alium, duo nostrae proprietatis, Tres sunt et superum: superi tamen anteferuntur. Ex actu primo vegetantur corpora, crescunt; Provehit inde vigor, nexus, complexio, motus, Et status, et species, et convenientia quaedam. Ex alio tangit, videt, audit, gustat, odorat; Odit, amat; petit apta sibi, contraria vitat; Solvitur in somnos, in somnia mente vagatur; Praeteriti meminit, venturis instat, agitque Plurima quae sensu non et ratione geruntur. Tertius ingenuas variasque perambulat artes; Quodque vel ingenium vel disciplina ministrat, Colligit, et vario profectu mentibus haeret. Quartus ab illicitis revocat, mentisque reatus Abjurare docet; et tunc agnoscere sese Incipit, inque novum discit transire decorem. Discimus ex quinto naturae lege teneri, Res inconcessas virtutis amore cavere, Concessis aliquot etiam sine teste carere. Sextus in aspectum solis lucisque supernae Pene parem superis animam rapit immaculatam. Septimus astringit stabilique subarrhat amore, Collateratque Deo, quam dotem jam speculatur. Qui thalami, quis cultus eam, quae festa serenent? Quis dicat, Mea sponsa veni? Dixere beatae, Majoresque animae: nec eis tamen aut ea virtus, Aut ea lingua fuit, quibus haec aperire liceret, Excedit sensus meritumque recondita merces.
CAPUT LXII. Qualis anima esse debeat. Ecce audisti, anima mea, quid sis et quid possis: modo audi qualis sis, et qualis esse debeas. Onerata es peccatis, irretita vitiis, capta illecebris, exsilio captiva, corpore carcerata, haerens luto, infixa limo, affixa membris, confixa curis, distenta negotiis, contracta timoribus, afflicta doloribus, erroribus vaga, suspicionibus inquieta, sollicitudinibus anxia, advena in terra inimicorum, coinquinata cum mortuis, deputata cum iis qui in inferno sunt. Si sic damnata et desperata vis respirare in spem veniae et misericordiae, et cum Rege Angelorum ducere suave jugum amoris; oportet te esse pudicam, verecundam, veridicam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiae tuae. In nullo tibi conscientia sit quo erubescas praesentiam veritatis, quo cogaris avertere faciem tuam a lumine Dei. Et ut hic decor divinos oblectet aspectus, prodeat foras, et diffundat se per membra et sensus corporis, quatenus inde reluceat omnis actio, sermo, aspectus, incessus, risus. Sit tamen risus mixtus gravitate, et plenus honesti. Motus, actus et usus totius corporis cum apparuerit, sit actus purus, modestus, totius expers insolentiae et lasciviae, levitatis et ignaviae. Sit sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus modestior. Talis animae pulchritudo et mentis ingenuitas sic sollicita est cum bona conscientia famae integritatem servare, ut juxta Apostolum provideat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Talis utique decor relictis omnibus votis inhaeret Deo, vivit Deo, nihil amat praeter Deum et quod amandum est propter Deum. Sollicite studet providere Dominum in conspectu suo semper (Psal. XV, 8), cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem: cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam; cui conformetur ad decorem, quo fruatur ad jucunditatem. Beata anima cui datum est desuper ut bonum velit et noverit et possit, quatenus et voluntas adsit, nec facultas desit. Vae mihi misero, qui ista servo in memoria, et scribo in charta, nec habeo in vita! non quod talis sim, qui ista scripsi, sed quod talis esse vellem, et talem non esse non pudet.
CAPUT LXIII. Quaerere Deum. Deus quid sit. Dei in mente nostra imago. Audisti, anima mea, qualem te esse oporteat. Fuge ergo paululum occupationes tuas, et abscondere modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Intra cubiculum mentis tuae, et exclude omnia praeter Deum, et qui adjuvent te ad quaerendum eum: quem cum inveneris, requiesce aliquantulum in eo. Dic ergo, anima mea, Deo; dic, Quis es, Domine, et quem te intelligam? Certe tu solus es quod es, et tu es qui es: id es quo nihil majus cogitari potest, nec melius, nec jucundius. Vita es, sapientia, lux, veritas, bonitas, aeternitas, summum bonum; tu tibi omnia sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint. Invenisti, anima mea, quod quaerebas: quaerebas enim Deum, et invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil majus cogitari potest; et hoc esse vitam, sapientiam, lucem, veritatem, bonitatem, aeternam beatitatem, et beatam aeternitatem, et omne verum bonum. Hoc bonum es tu, Deus Pater. Hoc bonum est Verbum tuum, id est, Filius tuus; sic es tu simplex, ut de te non possit aliud nasci, quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, Spiritus sanctus ab utroque procedens. Non enim a summa simplicitate procedere potest aliud, quam quod est a quo procedit. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, qui hanc gratiam mihi dedisti, ut te possem quaerere, te invenire. In mente siquidem mea, quam ad imaginem et similitudinem tuam bonitate tua creasti, tria invenio, id est, memoriam, intelligentiam, et amorem, quibus tui possim reminisci, te intelligere et amare. In memoria namque mea manes, ex quo cognovi te: et in ea te reperio, cum reminiscor tui, et delector in te. Mane ergo in ea, piissime Deus, ut ibi possim te invenire, et requiescere etiam in te. Haec enim est mea gloria, hae sunt deliciae meae, haec est laetitia cordis mei, cum possum vacare tibi et videre quid sis. Tu es enim summa essentia, summa vita, summa sapientia, summa salus, summa lux, summa veritas, summa bonitas, summa aeternitas, summa magnitudo, summa pulchritudo, summa beatitudo, summa immortalitas, summa immutabilitas, summa unitas, summum bonum, in quo est omne bonum, imo quod est omne et unum et totum et solum bonum.
CAPUT LXIV. Excitatio ad cogitationem summi boni. In eo omnia bona. Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum, et cogita quantum potes, quale et quantum sit Dei bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim bona vita est creata; quam bona est Vita creatrix? Si ita jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus quae fecit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum; quam amabilis est Sapientia, quae omnia creavit ex nihilo? Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus; qualis et quanta delectatio in illo qui fecit ipsa delectabilia?
O qui hoc bono fruetur, quid erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet erit, et quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit (Isai. LXIV, 4). Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amatis, ibi est quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo; Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43). Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit; Erunt similes Angelis Dei (Id. XXII, 30): quia seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44), potestate utique, non natura. Si delectat longa et salubris vita; ibi est sana aeternitas, et aeterna sanitas; quia justi in perpetuum vivent (Sap. V, 16); et salus justorum a Domino (Psal. XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria Domini (Psal. XVI, 15). Si ebrietas; Inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet munda voluptas; torrente voluptatis deitatis suae potabit eos Dominus (Psal. XXXV, 9). Si sapientia; Omnes erunt docibiles Dei (Joan. VI, 45): quomodo ipsa sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia; diligent Deum plus quam se ipsos, et invicem tanquam se ipsos; et Deus illos plus quam illi se ipsos: quia illi illum et se et invicem per illum, et ille illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una voluntas: quia illis non erit nisi sola voluntas Dei. Si potestas; introibunt in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet per se ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum. Quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita quidquid illi volent, ille volet; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae; Deus suos servos bonos et fideles super multa constituet (Matth. XXV, 23); imo filii Dei et dii vocabuntur, et erunt: et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi (Joan. XVII, 24), haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Si vera securitas; certe ita certi erunt, nunquam ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum. Gaudium vero quale aut quantum, ubi tale ac tantum bonum invenitur? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut te ipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres vel multo plures haberent idipsum, tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum Angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam se ipsum, erit gaudium innumerabile. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum; quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum in illa perfecta felicitate? ubi sicut unusquisque plus amabit sine comparatione Deum, quam se ipsum, et omnes alios secum; ita magis gaudebit absque aestimatione de Dei felicitate, quam de sua et omnium aliorum secum. Sic Deum diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor non sufficiat dilectioni: et sic gaudebunt toto corde, ut totum cor non sufficiat plenitudini gaudii: tantum est gaudium. Deus infinitae misericordiae, fons totius bonitatis et pietatis, fac nos participes tanti gaudii. Tu es enim gaudium plenum, beatitudo summa: tu es id quo nihil melius desiderari potest, nihil beatius vel utilius possideri.
CAPUT LXV. In beatis triplex fruitio Dei. In beatis vis animae triplex impletur. Corporis gloriosi quatuor dotes. Immortalitas. Impassibilitas. Agilitas. Pulchritudo. In illa aeterna beatitudine et perfecta, Deo tripliciter fruemur, videntes eum in omnibus creaturis, et habentes eum in nobis ipsis; et quod his omnibus ineffabiliter jucundius erit atque beatius, ipsam quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriosam illam sine ullo aenigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim est vita aeterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem et Filium (Joan. XVII, 3) cum sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est (I Joan. III, 2); id est, non eo modo sicuti inest nobis aut creaturis, sed sicut est in semetipso. Verum quam magna est beatitudo illa, et quam abscondita ab oculis nostris! Oculus non vidit, auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quanta charitas, quanta suavitas, quanta jucunditas maneat nos in illa cognitione. Pax Dei est in illa quae exsuperat omnem sensum et intellectum (Philipp. IV, 7), et quanto magis omnem sermonem nostrum? Quod ergo nulli donatum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait Dominus, bonam dabit in sinus vestros, confertam in interiore homine, coagitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso (Luc. VI, 38). Ibi cumulus felicitatis est, ibi supereminens gloria, ibi supereffluens beatitudo. Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, in ipsis nimirum quos accepimus jam primitiis spiritus (Rom. VIII, 23). Cognitio autem in Deo ipso illa adhuc nobis incognita est, mirabilis facta est, confortata est, ut non possimus ad eam (Psal. CXXXVIII, 6). At vero quemadmodum in creaturis videndus sit, aliquatenus possumus intelligere, nimirum cum et modo videatur in ipsis. Unde et apostolo Paulo teste, Per ea quae facta sunt, Dei invisibilia conspiciuntur (Rom. I, 20). Unde quantumcumque proficiat quis intelligendo conspicere quam potentissime, quam benignissime, quam prudentissime majestas aeterna omnia fecerit, cuncta regat, ordinet universa; prorsus modicum est ab eo quod comprehendat. Veniet autem quando jam visione et contemplatione atque gaudio ineffabili consequemur Agnum quocumque ierit; et in omnibus consequemur creaturis (Apoc. XIV, 4), ut in omnibus gaudeamus: sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et ipse aliis non fruitur, sed se ipso. Jamvero et in nobis quemadmodum habendus sit, in parte possumus cogitare.
Constat enim animarum esse triplicem naturam. Unde et sapientes mundi hujus animam humanam rationalem, concupiscibilem, et irascibilem esse tradiderunt: quam triplicem vim animae, ipsa quoque natura et quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale nostrum et scientia et ignorantia constant, tanquam habitus et privatio: sic et circa concupiscibile, desiderium et contemptus; et circa id quod dicitur irascibile, laetitia pariter et ira versantur. Implebit ergo Dominus rationale nostrum luce sapientiae; ita ut penitus nobis nihil desit in ulla scientia (I Cor. I, 7). Implebit concupiscibile nostrum fonte justitiae; ut omnino desideremus eam, et ea penitus repleamur, sicut scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Nulla enim alia res implere potest desiderium animae, nulla alia praeter justitiam beatificare potest animam. Cum ergo repleverit Deus concupiscibile nostrum justitia, quaecumque respuere debet anima, respuet; et quidquid debet concupiscere, concupiscet; et ex omnibus his magis appetet quod magis fuerit appetendum. Merito denique concupiscibili nostro justitiam attribuimus, ex quo nimirum justi aut injusti reputamur. Jamvero quod dicitur in nobis irascibile, cum repleverit illud Deus, profecto erit in nobis tranquillitas, et in summam laetitiam atque jucunditatem replebimur pace divina. Et vide si non in his tribus perfecta sane, quantum ad animam spectat, beatitudo consistit, quando scientia jam non inflabit propter justitiam, jam non contristabit propter laetitiam; ut cesset jam proverbium illud, Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18): quando justitia nec indiscreta erit propter scientiam, nec onerosa propter laetitiam; quando laetitia nec suspecta erit propter scientiam, nec impura propter justitiam.
Sed in his omnibus nihi homo noster exterior accepit. Ipsi ergo, ut inhabitet gloria etiam in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10), et juxta alium prophetam, repleatur majestate Domini omnis terra (Psal. LXXI, 19), quatuor sunt quaerenda, quem constat ex quatuor elementis compactum esse. Nec mireris quod pluribus videtur indigere, cui nunc indigentiae locus est. Unde propheta in Psalmo: Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Habebit ergo terra nostra immortalitatem, ne jam timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens enim corpus nostrum, jam non moritur, mors illi ultra jam non dominabitur (Rom. VI, 9). Sed prodiderit, si forte contingat vivere cum miseriis et aerumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter incorruptibile hoc corpus affligitur: etsi non semel, utique semper moritur. Habebit certe omni modo a Deo impassibilitatem. Ab humoribus enim inordinatis causas aiunt procedere passionum. Sed jam desiderat corpus nostrum levitatem, secundum eam nimirum quam habet ex aere portionem, ne ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura est credenda corporum levitas et agilitas bonorum, ut possint si velimus, absque omni mora seu difficultate, ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem? Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam habituri, non immerito possumus attribuere ei parti quam habemus ab igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum denique corpori claritatis suae, exhibens quod pollicitus est (Philipp. III, 20 et 21): quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Sicut ergo replebit animas nostras Deus, cum fuerit in eis perfecta scientia, perfecta justitia, perfecta laetitia: sic replebitur majestate ejus omnis terra nostra, cum fuerit corpus immortale, impassibile, agile, configuratum denique corpori claritatis suae. Et tunc veraciter dici poterit quod quidam poeta dixit, « O terque quaterque beati » (Virgil., Aeneid. l. I, vers. 98)! Nemo digne pensare valet quanta erit illa laetitia, quanta gloria, quando Deum videbimus ubique praesentem, et universa gubernantem. Ita erit nobis notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in coelo novo, et in terra nova (Apoc. XXI, 1), atque in omni quae nunc fuerit creatura. Ab omni malo liberati, et omni bono perfecte impleti, vacabimus et videbimus, quia ipse est Deus (Psal. XLV, 11), que pleni erimus, quando erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ipse nimirum erit finis desideriorum nostro rum, quem sine fine videmus, sine fastidio amabi mus, sine fatigatione laudabimus. Sed et ad haec quis idoneus? Sine dubio qui fidelis invenietur super pauca quae accepit militiae suae tempore; id est, super sensus, super actus, et super appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probetur quam fidelis sit Domino suo (Matth. XXV, 21). Sciat ergo servus Christi vas suum possidere in sanctificatione et honore (I Thess. IV, 4); et glorificet et portet Deum in corpore suo (I Cor. VI, 20): sectetur pacem (Hebr. XII, 14). Amen.