0627B Cum non Romae solum, sed per provincias etiam propter Severi reditum, victoriamque de Albino reportatam ederentur, spectacula, libros de Spectaculis et de Idololatria ea occasione scripsisse Tertullianum 0627C Cl. Noesseltus demonstravit. Nonnulli equidem conjectant librum de Spectaculis abs Tertulliano compositum fuisse in montanismo, quia in illo iis suffragari videtur, qui revelationes petebant (Tertull. lib. de Spect., cap. 29). Verum quis nescit, et ipsos Ecclesiae catholicae matyres revelationes a Deo postulasse, ut videre est in actis sanctarum Perpetuae et Felicitatis (XXXV. Acta sincera, Ruinart, pag. 87); Quae publice in collectis legebantur temporibus D. Augustini (Augustin. Serm. 280)? Adde, quod S. Cyprianus expresse asserat, confessores de imminenti eorum martyrio per visionem saepe admonitos fuisse (Cyprian. Epist, XI et XVI). Utut autem haec sint, certe scopus hujus tractatus fuit apud Tertullianum, christianos, ipsosque catechumenos a spectaculis avocare, 0627D demonstrando quam inverecunda sint hujusmodi oblectamenta, verae pietati, cultuique sincero quem Deo debemus, contraria, atque iis etiam infesta qui fastus mundi, voluptates, ac idololatriam ejurarunt. Primo duo plausibilia ethnicorum argumenta removet, quorum primum: Nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solatia extrinsecus oculorum, vel aurium, nec vero Deum offendi oblectatione hominis. Secundum: Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem erudiri abdicatione voluptatum quo facitius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus. Explosa dein alia ridicula objectione paganorum, quod omnia quae theatro inserviunt, terra, saxa, leones, vires corporis, vocis 0628B suavitates sint res a Deo creatae, atque propterea non repudiandae, exceptioni quorumdam christianorum asserentium, in Scriptura sacra nullibi spectaculis adesse expresse prohiberi, opponit illa regii Prophetae: 0628C Beatus vir, qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Addit dein ad hanc fugam teneri fideles, quia aquam ingressi fidem professi sunt, et renuntiasse diabolo, et pompae et angelis ejus ore suo contestati sunt, et ludos ac spectacula ad idololatriam pertinere affirmat, a qua originem suam traxisse demonstrat, atque ludorum nomina, eorumdem apparatum idololatricum, loca superstitiosa, et artes recenset. De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine posse intrare, sicut in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet. De circo transit ad theatrum particulariter Veneri et Baccho consecratum; inde ad 0628D athletarum certamina suo quaeque numini sacrata et denique ad gladiatores, qui suum pompis funereis originem debebant; ultima haec spectacula ad amphitheatrum pertinebant. Sed praeter idololatriam, causam principalem, alias adhuc commemorat rationes, ob quas spectacula a christianis vitanda sint, Periculum scilicet amittendi Spiritum sanctum in commotione passionum nostrarum; damnum temporis christiano adeo pretiosi; injurias, maledicta, calumnias, et convicia. Ibi quippe publice omnia nefanda producebantur, quae alibi summa cura occultabantur. Quantum a sana ratione abhorreat, ostendit, ea in spectaculis cupide quaerere, quae in reliquo vitae commercio videre vel committere pudor et horror vetant. Tum 0629A pergit: Rerum earum imaginem, quas facere non licet videre non expedit; atqui in Tragoedia horrenda crimina, in Comoedia lasciviam, spectatorum oculis exhibetis. Hominem ratione praeditum, crudelem et saevum esse non decet, ergo etiam aspectu horrido, ubi homines trucidantur, delectari non decet, quamvis etiam necati fuerint morte ob scelera digni. Insanum est, artem illam magni facere, cujus periti ob infamiae notam honestorum hominum societate excluduntur. Exin larvatorum proterviam increpat, virisque, qui vester muliebres assumerent, intentatam a Deo maledictionem memorat; quippe viri muliebri habitu mulierum personam in scena agebant. Postea ostendit iterum spectaculorum usum esse baptismo contrarium, ipsosque gentiles christianos a repudio spectaculorum distinguere 0629B consuevisse. Tandem exempla duo adducit christianorum propter frequentata spectacula punitorum. Dein exhortatur christianos, ut in gemitibus hic vitam degant, dum gentiles voluptatibus sese immergunt, nihilque magis in votis habeant, quam exire de hoc saeculo, ut ad Deum perveniant. Volens autem ostendere Tertullianus quaenam sint voluptates, et oblectamenta, quae christianos decent, scribit: Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra.... quod calcas Deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, 0630A quod Deo vivis? Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita. Tandem agones Martyrum, passionem D. N. J. Christi, propinquum illius adventum, judicium extremum, poenas impiorum aeternas, praemiaque bonorum, ut sedulo contemplentur, hortatur. Lump.
CAPUT PRIMUM.
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae, inter caetera saecularium errorum, etiam spectaculorum voluptates adimat, Dei servi cognoscite, qui cum maxime ad Deum acceditis: recognoscite, qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet. Tanta est enim vis voluptatum, ut et ignorantiam protelet in occasionem, 0630B et conscientiam corrumpat in dissimulationem. Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quae in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil obstrepere religioni in animo et consciencia tanta solatia extrinsecus oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit. Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum isthaec non competant verae religioni et vero obsequio erga Deum verum. Sunt qui existiment Christianos expeditum 0631A morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam perseverantes in tantis voluptatibus propter Deum mori. Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.
CAPUT II.
Jam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat (Gen. 1.), omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum 0631B verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates. Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei, quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum, quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum. Plane et ipsae exstructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae, Dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit: sed et ipsi actus sub coelo Dei transiguntur. Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis, quam vitae, avocet ab hac secta. Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut tantam non contemnit, 0631C cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi voluptas. Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam. Sed quia non penitus Deum norunt, 0632A nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit, simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris. Non ergo hoc solum respiciendum est, quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit cujus vi sint instituta, si appareat cujus non sint. Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. Caeterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata, et prohibent et defendunt, ex operibus Dei constant: Vis homicidium ferro, veneno, magicis devinctionibus 0632B perfici. Tam ferrum Dei res est, quam herbae, quam angeli: numquid tamen in hominis necem auctor ista providit? Atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interemit: Non occides (Exod. 20.) Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus? Numquid tamen ut haec adversus ipsum adorentur? Atquin summa offensio penes illum idololatria est. Quid non Dei est, quod Deum offendit? Sed cum offendit, Dei esse desiit; et cum desiit, offendit. Ipse homo omnium flagitiorum actor, non tantum opus Dei, verum etiam imago est, et tamen et corpore et spiritu descivit a suo institutore. Neque enim oculos ad concupiscentias 0632C sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen, et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus 0633A corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor. Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis. Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam 0633B substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.
CAPUT III.
Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus. Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem 0634A spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit, et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi. Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est (Exod., 20.), Non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes; ita exerte definitum, «Non in Circum ibis, non in theatrum; agonem, munus non spectabis.» Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps. I.), qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit. Nam etsi justum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in concessu Judaeorum de Deo denegando consultantium, non 0634B communicavit; late tamen semper Scriptura divina dividitur, ubicunque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione. Si enim pauculos tunc judaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi! ni pii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi, quam tunc Judaei, quo et caetera congruunt. Nam apud spectacula et in via statur. Vias enim vocant cardines balteorum per 0635Aambitum, et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs. Itaque e contrario infelix qui in quodcunque concilium impiorum abierit, et in quacunque via peccatorum steterit, et in quacunque cathedra pestium sederit. Generaliter dictum intelligamus, cum quid etiam specialiter interpretari capit. Nam et specialiter quaedam pronuntiata, generaliter sapiunt. Cum Deus Israelitas admonet disciplinae vel objurgat, utique ad omnes habet (Exod. 12.): cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, in omnem gentem peccatricem praejudicat. Sic omnis gens peccatrix vocatur Aegyptus et Aethiopia (Is. 14 et alibi.), a specie ad genus. Quemadmodum etiam de origine spectaculorum omne spectaculum concilium 0635B vocat impiorum, a genere ad speciem.
CAPUT IV.
Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. Cum aquam ingressi christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis ejus ore nostro contestamur. Quid erit summum ac praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli ejus censeantur, quam idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus, ut ita dixerim, quia nec diutius de hoc. Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et 0635C angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam. Commemorabimus origines singulorum, quibus 0636A in cunabulis in saeculo adoleverint: exinde titulos quorumdam, quibus nominibus nuncupentur: exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur: tum loca, quibus praesidibus dicentur: tum artes, quibus auctoribus deputentur. Si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatriam, neque ad nostram ejerationem pertinebit.
CAPUT V.
De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius, nec aliunde investigandum fuit; quam de instrumentis ethnicarum litterarum. Exstant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. Ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transvenas in Hetruria consedisse, ut Timaeus refert, duce Tyrrheno, 0636B qui fratri suo cesserat regni contentione: igitur in Hetruria, inter caeteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt: inde Romani accersitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludi a Lydis vocarentur. Sed etsi Varro ludos a ludo, id est a lusu interpretarur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant; tamen eum lusum juvenum et diebus festis, et templis, et religionibus reputat. Nihil jam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit. Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt pro demonstrata gratia vini. Exinde ludi Consualia dicti, 0636C qui initio Neptunum honorabant. Eumdem enim et Consum vocabant. Dehinc Equiria Marti 0637A Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt, consilii: ejus scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilium, et nunc quoque apud ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim, penes Deum. Facit etenim ad originis maculam, ne bonum existimes, quod initium a malo accepit, ab impudentia, a violentia, ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub terra, cum inscriptione hujusmodi, Consus Consilio, Mars Duello, Lares Comitio Potentes. Sacrificant apud eam nonis Juliis sacerdotes publici, XII. Kalen. Septembres flamen Quirinalis, et 0637B virgines. Dehinc idem Romulus Jovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradidit. Post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit. Nam et Robiginis Deam finxerunt. Dehinc Tullus Hostilius. Dehinc Ancus Martius, et caeteri. Qui quotque per ordinem, et quibus idolis ludos instituerunt, positum est apud Suetonium Tranquillum, vel a quibus Tranquillus accepit. Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
CAPUT VI.
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui 0638A idolo, et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales, et Latiares, et Florales in commune celebrantur: reliqui ludorum, de natalibus et solemnitatibus regum, et publicis prosperitatibus et municipalibus fastis superstitionis caussas originis habent. Inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. Nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres, id est, diis nationum et mortuis. Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus, licet mortuis, licet diis suis faciant. Proinde mortuis suis ut 0638B diis faciant, una conditio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatriam.
CAPUT VII.
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae. Sed Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen, pompa, praecedit, quorum sit in semetipsa probans, de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de thensis, de armamaxis, 0639A de sedibus, de coronis, de exuviis, quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis in qua daemoniorum conventus consedit. Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique Circenses illuc deputandi, unde et petuntur; inde inquinantur, unde sumuntur. Nam et rivulus tenuis ex suo fonte, et surculus modicus ex sua fronde, qualitatem originis continet. Viderit ambitio sive frugalitas ejus quo Deum offendit: qualiscunque pompa circi, etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est: et si unam thensam trahat, Jovis tamen plaustrum est: quaevis idololatria sordide instructa, vel 0639B modice locuples splendida est censu criminis sui.
CAPUT VIII.
Ut et de locis, secundum propositum exsequar, circus Soli principaliter consecratur: cujus aedes medio spatio, et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent. Quod spectaculum primum a Circe habent. Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant: ab ea et Circi appellationem argumentantur. Plane venefica eis utique negotium gessit hoc, nomine quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. Quot igitur in habitu loci ipsius idololatrias recognoscis! singula ornamenta Circi, singula templa sunt. Ova honori Castorum adscribunt, qui illos ovo editos credendo 0639C de cygno Jove non erubescunt. Delphinos Neptuno vovent, columnas sessias a sementationibus, messias a messibus, tutelinas a tutelis fructuum sustinent. Ante has tres arae, 0640A trinis diis parent, magnis, potentibus, valentibus. Eosdem Samothracas existimant. Obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta: scriptura ejus unde et census, de Aegypto superstitio est. Frigebat daemonum concilium sine sua matre magna; ea itaque illic praesidet Euripo. Consus (ut diximus) apud metas sub terra delitescit. Murtias quoque idolum fecit. Murtiam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem vovere. Animadverte, christiane, quot nomina immunda possederint Circum. Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt. De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorumdam interrogationem. Quid enim, inquis, si alio in tempore Circum adiero, periclitabor de inquinamento? Nulla 0640B est praescriptio de locis. Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus Dei potest, urgente caussa simplici duntaxat, quae non pertineat ad proprium ejus loci negotium vel officium. Caeterum et plateae, et forum, et balneae, et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt; totum saeculum Satanas et angeli ejus repleverunt. Non tamen quod in saeculo sumus, a Deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator et adorator intravero, a Deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator. Loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur. 0640C Propterea autem commemoramus, quibus ejusmodi loca dicentur, ut eorum demonstremus esse, quae in his locis fiunt, quibus loca dicantur.
0641ACAPUT IX.
Nunc de artificio quo circenses exhibentur. Res equestris retro simplex de dorso agebatur, et utique communis usus reus non erat. Sed cum ad ludos coactus est, transiit a Dei munere ad daemoniorum officia. Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet. Sed et Neptunus equestris est, quem Graeci ἵππιον appellant. De jugo vero quadrigas soli, bigas lunae sanxerunt. Sed et
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
Erichthonius Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, imo diabolus ipse, non coluber. Si vero 0641B Trochilus Argivus auctor est currus, primo Junoni, id opus suum dedicavit. Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus, si idem est Quirinus. Talibus auctoribus quadrigae productae, merito et aurigis coloribus idololatriam vestierunt, et ab initio duo soli fuerunt, albus et russeus: albus hiemi, ob nives candidas; russeus aestati, ob solis ruborem, voti erant. Sed postea tam voluptate, quam superstitione provecta, russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt; Prasinum vero terrae matri vel verno, Venetum coelo et mari, vel autumno. Cum autem omnis species idololatriae damnata 0642A sit a Deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.
CAPUT X.
Transeamus ad scenicas res, quarum et originem communem, et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem conjunctam cum re equestri jam ostendimus. Apparatus etiam ex ea parte consortes, quae ad scenam spectat: nam a templis et aris, et illa infelicitate thuris et sanguinis inter tibias et tubas itur, duobus inquinatissimis arbitris, funerum et sacrorum, designatore et haruspice. Ita cum de originibus ludorum ad circenses transimus, inde nunc ad scenicos ludos dirigimus, a loci vitio. Theatrum proprie sacrarium Veneris est. Hoc denique modo id 0642B genus operis in saeculo evasit. Nam saepe censores renascentia cum maxime theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut jam hinc ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae praerogativa. Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit: Cui subjecimus, inquit, gradus 0643Aspectaculorum: ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit. Sed Veneri et Libero convenit. Duo ista daemonia conspirata et conjurata inter se sunt, ebrietatis et libidinis. Itaque theatrum Veneris, Liberi quoque domus est. Nam et alios ludos scenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quod sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Veneri et Libero immolabant: illi per sexum, illi per fluxum, dissoluti. Quae vero voce et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent. Oderis, 0643B christiane, quorum auctores non potes non odisse. Jam nunc volumus suggerere de artibus, et de his, quorum auctores in nominibus exsecramur. Scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec ipsa simulacra eorum. Sed non ignoramus, qui sub istis nominibus et institutis simulacris operentur et gaudeant, et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet daemones. Videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dii habentur. Imo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter caetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem 0643C a Deo avocarent, et suo honori obligarent, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse. Neque 0644A enim ab aliis praeoccupatum fuisset, quod ad illos perventurum esset. Nec per alios tunc homines edidissent, quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerant.
CAPUT XI.
Ut ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum. Origo istis de ludorum propinquitate est. Inde et ipsi sacri vel funebres instituti, aut diis nationum aut mortuis fiunt. Proinde Tituli: Olympia Jovi, quae sunt Romae capitolina; item Herculi Nemaea, Neptuno Isthmia, caeteri mortuarii agones. Quid ergo mirum, si apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, 0644B de ipso postremo boum sanguine? Ut de loco suppleam, ac de loco communi pro collegio artium Musicarum et Minervalium, et Apollinarium, etiam Martialium, per duellum, per tubam, stadio circum aemulantur, quod utique templum est, et ipsum ejus idoli, cujus solemnitates agit. Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
CAPUT XII.
Superest illius insignissimis spectaculi acceptissimi recognitio. Munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniores 0644C atrocitate temperaverunt. Nam olim quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari 0645A creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit impietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverunt armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die Inferiarum apud tumulos erogabant. Ita mortem homicidiis consolabantur. Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat, nisi et feris humana corpora dissiparentur. Quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur. Quae species proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species. Tam haec quam illa mortuis ministrat. In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet 0645B transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas. Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasciae, quod vittae, quod coronae, quod denique conciones et edicta, et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine invitatione daemonum non sunt. Quid ergo de horrido loco perorem, quem nec perjuria sustinent? pluribus enim et asperioribus numinibus 0646A amphitheatrum consecratur, quam Capitolium omnium daemonum templum est. Tot illic immundi spiritus considunt, quot homines capit. Ut et de artibus concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.
CAPUT XIII.
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis. De sacrificiis quidem certi sumus, nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiavimus, I Cor. VIII. Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum. Propterea igitur, quoniam utraque 0646B idolorum conditionis unius est, dum mortui et dii unum sunt, utraque idololatria abstinemus, nec minus templa, quam monumenta despuimus: neutram aram novimus (Act. XX; I Cor., X), neutram effigiem adoramus: non sacrificamus, non parentamus, sed neque de sacrificato et parentato edimus, quia non possumus coenam Dei edere, et coenam daemoniorum. Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, oculos et aures, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur: quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
0647ACAPUT XIV.
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. Nam sicut pecuniae, vel dignitatis, vel gulae, vel libidinis, vel gloriae; ita et voluptatis concupiscentia est: species autem voluptatis etiam spectacula. Opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates: aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur. Caeterum retulimus supra de locorum conditione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae simul inquinamentum combiberint, tunc et in alteros respuunt.
0647BCAPUT XV.
Viderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus. Deus praecepit Spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum (Eph. IV), tranquillitate, et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. Huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est. Ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit. Ubi studium, et aemulatio, per quam studium sapit. Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor, et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae. 0648 Nam etsi qui modeste et probe spectaculis fruitur, pro dignitatis vel aetatis, vel etiam naturae suae conditione: non tamen immobilis animi est sine tacita spiritus passione. Nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. 0648A Ipsi casus incitamenta sunt affectus. Caeterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus jam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur. Puto autem, etiam vanitas extranea est nobis. Quid quod et ipse se judicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? Nobis satis non est, si ipsi nihil tale faciamus, nisi et talia facientibus non conferamur. Si furem, inquit (Ps. 49), videbas, concurrebas cum eo. Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
0648BCAPUT XVI.
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a Circo, ubi proprie furor praesidet. Aspice populum ad spectaculum jam cum furore venientem, jam tumultuosum, jam caecum, jam de sponsionibus concitatum. Tardus est illi Praetor, semper oculi in urna ejus cum sortibus volutantur. Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est. Cognosce dementiam de vanitate. Misit dicunt, et nuntiant invicem, quod simul ab omnibus visum est. Teneo testimonium caecitatis: non vident quid sit: mappam missam putant; sed est diaboli ab alto praecipitati gula. Ex eo itaque itur in furias et animos et 0649A et discordias, et quidquid non licet sacerdotibus pacis. Inde maledicta, convicia sine justitia, odii etiam suffragia sine merito amoris. Quid enim consecuturi suum illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur. Quidquid optant, quidquid abominantur, extraneum ab illis est, ita et amor apud illos otiosus, et odium injustum. At forsitan sine caussa amare liceat, quam sine caussa odisse. Deus certe etiam cum caussa prohibet odisse, qui inimicos diligi jubet. Deus etiam cum caussa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit (Matth. V. Marc. VII. Rom. XIII). Sed Circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt? Si quid horum quibus Circus furit, alicubi 0649B competit sanctis, etiam in Circo licebit. Si vero nusquam, ideo nec in Circo.
CAPUT XVII.
Similiter impudicitiam omnem amoliri jubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula publicae libidinis hostiae in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis 0649C latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus 0650A opus non est, praedicatur. Taceo de reliquis, ea quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat senatus, erubescant ordines omnes. Ipsae illae pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant. Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet? Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est? Cur quae ore prolata communicant hominem, ea per oculos et aures admissa non videantur hominem communicare: cum spiritui appareant aures et oculi, nec possit mundus praestari, cujus apparitores inquinantur? Habes igitur et theatri interdictionem, de interdictione 0650B impudicitiae.
CAPUT XVIII.
Sin et doctrinam saecularis litteraturae, ut stultitiae apud Deum deputatam, aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scenam dispungunt. Quod si tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices, cruentae et lascivae, impiae et prodigae: nullius rei aut atrocis, aut vilis, commemoratio melior est: quod in facto rejicitur, etiam in dicto non est recipiendum. Quod si et stadium contendas in Scripturis nominari, sane obtinebis. Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectui tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus, et quamcumque 0650C humani oris, id est, divinae imaginis depugnationem. Non probatis usquam vanos cursus 0651Ajaculatus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut injuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa. Et propter otium Graeciae altiles homines oderis. Et palaestrica diaboli negotium est. Primos homines diabolus elisit (Genes. III). Ipse gestus colubrina vis, est tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. Nullus tibi coronarum usus est, quid de coronis voluptates aucuparis?
CAPUT XIX.
Expectabimus nunc et amphiteatri repudium de Scripturis (Gen. IX. Exod. XX. Matth. VI). Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphiteatrum. Si tales sumus, quales didicimur, 0651B delectemur sanguine humano. Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quaestionis? Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore 0652A delicto in homicidas emendatione proficiant. Sed haec ethnicis respondi. Caeterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus: quanquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.
CAPUT XX.
Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei. Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. Sol (inquit), imo etiam ipse Deus de coelo spectat, nec contaminatur. 0652B Plane sol et in cloacam radios suos defert, nec inquinatur. Utinam autem Deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes judicium evaderemus. Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa, et adulteria, et fraudes, et idololatrias, et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat. Comparas, homo, reum et judicem: reum, qui quia videtur, reus est: judicem, qui quia videt, judex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras, et gradus, et apulias oculos habet. Erramus, nusquam et nunquam 0653Aexcusatur quod Deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet. Haec est veritatis integritas, et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.
CAPUT XXI.
Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni 0653B spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat. Imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat: illum vero confectum 0654A etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit.
CAPUT XXII.
Quid mirum de inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et judicii varietate? Etenim ipsi actores et administratores spectaculorum, quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amentissimos, quibus viri animas, foeminae, aut illi etiam, corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, quam magnifaciunt, deponunt, imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, caeterisque honoribus omnibus simul ac ornamentis quibusdam. 0654B Quanta perversitas! Amant quos mulctant, depretiant quos probant. Artem magnificant, artificem notant. Quale judicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? Imo quanta confessio est malae rei, cujus auctores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt!
CAPUT XXIII.
Quum igitur humana recordatio, etiam obstrepente gratia voluptatis, damnandos eos censeat, ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis, quanto magis divina justitia in ejusmodi artifices animadvertit? An Deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister, 0655A tot statuum, ut sacerdos coronatus, vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Heliam exornavit? Placebit et ille, qui vultus suos novacula mutat? infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic objicit, quasi de praecepto Domini ludat? Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre (Matth. VI). Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo potest adjicere cubitum unum ad staturam suam (Luc XII): mendacem facere vult Christum. Jam vero ipsum opus personarum, quaero an Deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae. Non amat falsum auctor veritatis (Exod. XX): adulterium est apud illum omne 0655B quod fingitur. Proinde vocem, sexus, aetates mentientem, amores, iras, gemitus, lacrymas adseverantem non probabit, qui omnem hypocrisin damnat. Caeterum cum in lege praescribit, maledictum esse qui muliebribus vestietur (Deut. XXII), quid de pantomimo judicabit, qui etiam muliebribus curatur? Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? Tales enim cicatrices caestuum, et callos pugnorum, et aurium fungos a Deo cum suo plasmate accepit. Ideo illi oculos Deus plasmavit, ut vapulando deficiant. Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida, qui eumdem postmodum jugulat.
0655CCAPUT XXIV.
Quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur, placitum Deo esse 0656A aut congruens Dei servis, quod Domino placitum non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet: hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus. Quod autem ejeramus, neque facto, neque dicto, neque visu, neque prospectu participare debemus. Caeterum nonne ejeramus et rescindimus signaculum, rescindendo testationem ejus? Numquid ergo superest ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? Illi jam nobis renuntient, an liceat christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste, qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in hujusmodi homine? 0656B Nemo in castra hostium transit, nisi projectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.
CAPUT XXV.
An ille recogitabit eo tempore de Deo, positus illic ubi nihil est de Deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga; pudicitiam ediscet, attonitus in mimos. Imo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret, quam ipse ille mulierum et virorum accuratior cultus: ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum constabellant. Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre. Sed tragoedo vociferante, exclamationes ille alicujus prophetae 0656C retractabit, et inter effoeminati histrionis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, 0657A ille dicturus est repercutiendum non esse (Matth. V)? Poterit et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum? Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem. Quale est enim de Ecclesia Dei in diaboli Ecclesiam tendere? de coelo (quod aiunt) in coenum? illas manus quas ad Dominum extuleris, postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore quo amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας απ᾽ αἰῶνος alii omnino dicere nisi Deo Christo?
CAPUT XXVI.
Cur ergo non ejusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit, Domino 0657B teste, ejus mulieris quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. Itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi: constanter et justissime quidem (inquit) feci, in meo eam inveni. Constat et alii linteum in somnis ostensum ejus diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo, nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse. Quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a Domino exciderunt. Nemo enim potest duobus 0658A dominis servire (Matt., VI; II Cor. VI; Eccl., XXXIII). Quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?
CAPUT XXVII.
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen Dei blasphematur, illic quotidiani in nos leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde tentationes emittuntur. Quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario deprehensus, non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus, nemo te cognoscit christianum, sed recogita quid de te fiat in coelo. Dubitas enim illo momento, quo in diaboli Ecclesia fueris, omnes angelos prospicere de coelo, et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis 0658B aures diabolo adversus Deum administraverit? (Ps. I). Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum, ipsumque aerem, qui desuper incubat, scelestis vocibus constupratum? Sint dulcia licet et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali injicit: ita et diabolus letale quod conficit, rebus Dei gratissimis et acceptissimis imbuit. Omnia illic seu fortia, seu honesta, seu sonora, seu canora, seu subtilia, proinde habe ac si 0659Astillicidia mellis de ranunculo venenato: nec tanti gulam facias voluptatis, quanti periculum per suavitatem.
CAPUT XXVIII.
Saginentur ejusmodi dulcibus convivae sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt, non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est. Nunc illi laetantur, nos conflictamur (Joan., XVI). Saeculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo dum ethnici gaudent, ut quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas 0659B voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. Tu mihi metas et scenas et pulverem et arenas suspiras. Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil. I)? Hic voluptas, ubi et votum.
CAPUT XXIX.
Jam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas? Quid enim jucundius, 0659C quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius 0660A contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis? Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare. Si scenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum; nec fabulae, sed veritates; nec strophae, sed simplicitates. Vis et pugillatus et 0660B luctatus? praesto sunt, non parva, sed multa. Adspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. Vis autem et sanguinis et aliquid? habes Christi.
CAPUT XXX.
Quale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis! Quae illa exsultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Hierusalem! At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, 0660C cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur. Quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exsultem, spectans tot ac tantos reges, qui in 0661A coelum recepti nuntiabantur, cum ipso Jove et ipsis suis testibus in imis tenebris congemiscentes? item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes? praeterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmabant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate. Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in 0661B flammea rota totus rubens: tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui 0662A malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt. Hic est ille (dicam) fabri aut quaestuariae filius, sabbati destructor, Samarites et daemonium habens. Hic est quem a Juda redemistis, hic est ille arundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus. Hic est quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium laederentur. Ut talia spectes, ut talibus exsultes, quis tibi praetor aut consul, aut quaestor, aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec jam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata. Caeterum qualia illa sunt quae nec oculus 0662B vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.