De spectaculis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
ARGUMENTUM.
(0779D) Agit primum auctor adversus illos qui spectacula gentilium publica Scripturarum auctoritate vindicare nitebantur, et quamquam nusquam disertis (0780D)Scripturae verbis prohibita sint, damnata tamen idololatriae interdicto hinc probat, quod nullum non spectaculi genus idolis consecratum sit. Deinde, per (0781A)singula ludorum genera, quae sint in spectando pericula, paulo latius quam Epistola secunda ad Donatum prosequitur, et praesertim eorum quibus « obscoenitatis, inquit, magisterium traditur simulacris libidinis. » Postremo spectacula Christiano homine digna, quibus merito oblectare se debeat, paucis recenset. Imitatus haud dubie librum Tertulliani de Spectaculis, quem alicubi et graece et latine se scripsisse ille indicat, tam refertum iis omnibus quae ad hoc institutum faciunt, ut commentarii loco esse possit dum de spectaculorum diversitate agendum est.
- I.
CYPRIANUS plebi in Evangelio stanti salutem. Ut me satis contristat et animum meum graviter affligit cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur occasio, (0781B)detrimentum est enim meum vobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio. Vobiscum me esse arbitror cum vobis per litteras loquor. Quamquam igitur ita se haec habere quae dico certos vos esse sciam nec quicquam de verborum meorum veritate dubitare, tamen etiam argumentum sinceritatem rei asserit. Nam, cum nulla prorsus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamvis ergo certus sim vos non minus esse in vitae actu graves quam in sacramento fideles, tamen, quoniam non desunt vitiorum assertores blandi et indulgentes patroni qui praestant vitiis auctoritatem et, quod est deterius, censuram Scripturarum coelestium in advocationem criminum convertunt, quasi sicut innocens spectaculorum ad remissionem (0781C)animi appetatur voluptas: nam et eo usque enervatus est ecclesiasticae disciplinae vigor et ita omni languore vitiorum praecipitatur in pejus, ut jam non vitiis excusatio sed auctoritas detur, placuit paucis vos nunc non instruere, sed instructos admonere, ne, quia male sunt vincta vulnera, sanitatis obductae perrumpant cicatricem. Nullum enim malum difficilius extinguitur quam quod faciles reditus habet, dum et multitudinis consensu asseritur, et excusatione blanditur.
- II.
Non pudet, non pudet, inquam, fideles homines et christiani sibi nominis auctoritatem vindicantes, superstitiones vanas gentilium cum spectaculis mixtas de Scripturis coelestibus vindicare et divinam auctoritatem idololatriae conferre. Nam, quomodo id quod (0781D)in honore alicujus idoli ab ethnicis agitur a fidelibus Christianis spectaculo frequentatur, et idololatria gentilis asseritur, et in contumeliam Dei religio vera et divina calcatur? Pudor me tenet praescriptiones (0782A)eorum in hac causa et patrocinia referre. Ubi, inquiunt, scripta sunt ista, ubi prohibita? Alioquin et auriga est Israel Helias, et ante arcam David ipse saltavit. Nabla, cynares, aera, tympana, tibias, citharas, choros legimus. Apostolus quoque dimicans cestus et colluctationis nostrae adversus spiritalia nequitiae proponit certamen. Rursus, cum de stadio sumit exempla, coronae quoque collocat praemia. Cur ergo homini Christiano fideli non liceat spectare quod licuit divinis Litteris scribere? Hoc in loco non immerito dixerim longe melius fuisse istis nullas Litteras nosse quam sic Litteras legere. Verba enim et exempla quae ad exhortationem evangelicae virtutis posita sunt, ad vitiorum patrocinia transferuntur; quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis (0782B)nostris instantia major excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis.
- III.
Argumentum est ergo excitandae 340 virtutis, non permissio sive libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad evangelicam virtutem propter divina praemia cum per omnium laborum et dolorum calamitatem concedatur pervenire ad aeterna compendia. Nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus: in nullo enim is circo cucurrit. Et quod David in conspectu Dei choros egit nihil adjuvat in theatro sedentes Christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens desaltavit graecae libidinis fabulam. Nabulae, cynarae, tibiae, tympana, citharae Domino servierunt, non idolis. Non igitur praescribatur ut (0782C)spectentur illicita; a diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. Praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae Litterae. Quaedam enim Scriptura magis providet in praecipiendo. Verecundiam passa, plus interdixit, quia tacuit. Veritas, si ad haec usque descenderet, pessime de fidelibus suis sensisset. Nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur: admonent saepe dum interdicuntur. Ita etiam tacentur dum in Litteris scripta sunt, et praeceptorum loco severitas loquitur, et ratio docet quae Scriptura conticuit. Secum tantummodo unusquisque deliberet, et cum persona professionis suae loquatur, et nihil umquam indecorum geret. Plus enim ponderis habebit conscientia quae nulli se alteri debebit nisi sibi.(0782D)
- IV.
Quid Scriptura interdixit? Prohibuit enim spectari quod prohibet geri. Omnia, inquam, ista spectaculorum genera damnavit quando idololatriam sustulit, (0783A)ludorum omnium matrem, unde haec vanitatis et levitatis monstra venerunt. Quod enim spectaculum sine idolo? quis ludus sine sacrificio? quod certamen non consecratum mortuo? Quid inter haec Christianus fidelis facit? Si idololatriam fugit, quid qui jam sanctus sit de rebus criminosis voluptatem capit? Quid contra Deum superstitiones probat, quas amat dum spectat? Caeterum, sciat omnia haec inventa daemoniorum esse, non Dei. Impudenter in Ecclesia daemonia exorcizat quorum voluptates in spectaculis laudat; et cum semel illi renuntians, rescissa sit res omnis in Baptismate, dum post Christum ad diaboli spectaculum vadit, Christo tamquam diabolo renuntiat. Idololatria, ut jam dixi, ludorum omnium mater est; quae ut ad se Christiani fideles veniant, blanditur (0783B)illis per oculorum et aurium voluptatem. Romulus Conso, quasi consilii deo, ob rapiendas Sabinas circenses, primus consecravit. Caeterum reliqui, dum Urbem fames occupasset, ad avocationem populi acquisiti sunt ludi scenici, Cereri et Libero dicati postmodum reliquisque idolis et mortuis. Graeca illa certamina vel in cantibus, vel in fidibus, vel in vocibus, vel in viribus praesides suos habent varia daemonia et quicquid est aliud quod spectantium aut oculos movet aut delinit aures, si cum origine sua et institutione quaeratur, causam praefert aut idolum aut daemonium aut mortuum. Ita diabolus artifex, quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per voluptatem posset amari.
- V.
Plura prosequi quid est necesse, vel sacrificiorum (0783C)in ludis genera monstruosa describere, inter quae nonnumquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de jugulo calidus exceptus spumanti patera, dum adhuc fervet, et quasi sitienti idolo in faciem jactatus crudeliter propinatur, et inter voluptates spectantium quorumdam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saevire discatur, quasi parum sit homini privata sua rabies, nisi illam341 et publice discat. In poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius insaniat. Erudit artifex belluam, quae clementior fortasse fuisset si non illam magister crudelior saevire docuisset. Ergo, ut taceam quicquid latius idololatria probat, quam vana sunt ipsa certamina, lites in coloribus, contentiones in cursibus, favores in honoribus, (0783D)gaudere quod equus velocior fuerit, moerere (0784A)quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates discere, prosapiam designare, avos ipsos atavosque commemorare! Quam hoc totum otiosum negotium, immo quam turpe et ignominiosum, hunc, inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem et sine offensa spectaculi cum magna velocitate referentem! Parentes Christi, si praeroges, nescit, ut infelicius sit et scire. Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum nescit, aut infelicior, si scit. Quod si rursum praerogem quo ad aliquod spectaculum itinere pervenerit, confitebitur per luparum, per prostitutarum nuda corpora, per publicam libidinem, per dedecus publicum, per vulgarem lasciviam, per communem omnium contumeliam. Cui ut non objiciam quod fortasse commisit, vidit tamen quod committendum (0784B)non fuit, et oculos ad idololatriae spectaculum per libidinem duxit, ausus secum sanctum in lupanar ducere, si potuisset; qui festinans ad spectaculum, dimissus e Dominico et adhuc gerens secum, ut assolet, Eucharistiam, inter corpora obscoena meretricum Christi sanctum corpus infidelis iste circumtulit, plus damnationis meritus de itinere quam de spectaculi voluptate.
- VI.
Sed, ut de hoc scenae inquinamento inverecundo jam transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt, argumentorum strophas, adulterorum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles jocos, parasitos sordidos, ipsos quoque patresfamilias togatos modo stupidos, modo obscoenos, in omnibus stolidos, in omnibus inverecundos. (0784C)Et cum nulli hominum aut generi aut professioni ab improborum istorum sermone parcatur, ab omnibus tamen ad spectaculum convenitur. Commune dedecus delectat, videre vel recognoscere otia vel discere. Concurritur illic ad pudorem publicum lupanaris, ad obscoenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur quam quod in publico discitur; et inter ipsas leges docetur quidquid legibus interdicitur. Quid inter haec Christianus fidelis facit cui vitia non licet nec cogitare? quid oblectatur simulacris libidinis, ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad crimina? Discit et facere dum consuescit videre. Illae tamen quas infelicitas sua ad servitutem inseruit et prostravit, libidines publicas occultant, et dedecus suum de latebris consolantur. Erubescunt (0784D)videri etiam quae pudorem vendiderunt. At istud publicum (0785A)monstrum omnibus videntibus geritur, et prostitutarum transitur obscoenitas. Quaesitum est quomodo adulterium oculis admitteretur. Huic dedecori condignum dedecus superducitur. Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire; et propter unum nescio quem nec virum nec feminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquitatum libidines. Ita amatur quidquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculorum memoriam reducantur.
- VII.
Non est libidini satis malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat in quo etiam superior aetas erraverat. Non licet 342, inquam, adesse Christianis fidelibus, non licet omnino, nec illis quos (0785B)ad delinimenta aurium ad omnes ubique Graecia instructos suis vanis artibus mittit. Clangores tubae bellicos alter imitatur raucos, alter lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur, alter, cum choris et cum hominis canora voce contendens spiritu suo, quem de visceribus suis in superiora corporis nitens hauserat, tibiarum foraminibus modulatur; nunc effuso, et nunc intus occluso atque in aerem pro certis foraminum meatibus emisso, nunc in articulo sonum frangens, loqui digitis elaborat, ingratus artifici qui linguam dedit. Quid loquar comicas et inutiles curas? quid illas magnas tragicae vocis insanias? quid nervos cum clamore commissos? Haec etiamsi non essent simulacris dicata, adeunda tamen et spectanda non essent Christianis fidelibus; quoniam, etsi (0785C)non haberent crimen, habent in se maximam et parum congruentem fidelibus vanitatem.
- VIII.
Nam illa altera reliquorum dementia est manifesta otiosis hominibus negotiatio; et prima victoria est ut ultra modum humanum venter esurire potuisse super titulo coronatae edacitatis flagitiosae nundinae; ictibus vulnerum infelix facies locatur, ut infelicior venter saginetur. Quam foeda praeterea ista luctamina, vir infra virum jacens amplexibus inhonestis et nexibus implicatur! In tali certamine viderit vel vincat, pudor tamen victus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aereum contentis in aerem viribus jactat. Haec gloria non est, sed dementia. Denique remove spectatorem, reddideris vanitatem. Fugienda sunt ista a Christianis fidelibus, ut jam frequenter (0785D)diximus, tam vana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula, a quibus et oculi nostri et aures essent custodiendae. Cito in hoc assuescimus quod audimus, quod videmus. Nam, cum mens hominis ad vitia ipsa ducatur, quid faciet, si habuerit exempla naturae corporis lubrica quae sponte corruit? quid faciet, (0786A)si fuerit impulsa? Avocandus est igitur animus ab istis.
- IX.
Habet Christianus spectacula meliora, si velit; habet veras et profuturas voluptates, si se recognoverit. Et, ut omittam illa quae nondum contemplari possunt, habet istam mundi pulchritudinem, quam videat atque miretur, solis ortum aspiciat, rursus occasum mutuis vicibus dies noctesque revocantem, globum lunae temporum cursus incrementis suis decrementisque signantem, astrorum micantium choros et assidue de summa mobilitate fulgentes, anni totius per vices summa de summo membra divisa, et dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos, terrae molem libratam cum montibus, et proflua flumina cum suis fontibus, extensa maria cum suis fluctibus (0786B)atque littoribus, interim constantem pariter summa conspiratione nexibusque concordiae extensum aerem medium tenuitate sua cuncta vegetantem, nunc imbres contractis nubibus profundentem, nunc serenitatem refecta raritate revocantem, et in omnibus istis incolas proprios, in aere aves, in aquis pisces, in terra hominem. Haec, inquam, et alia opera divina sint Christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus exstructum istis operibus poterit comparari? Magnis licet lapidum molibus exstruatur, cristae sunt montium altiores, et auro licet tecta laquearia resplendeant, astrorum fulgore vincentur. Numquam humana opera mirabitur quisquis se recognoverit filium Dei. Dejicit se de culmine generositatis suae qui admirari aliquid praeter Dominum potest.(0786C)
X. Scripturis, inquam, sacris incumbat Christianus fidelis; et ibi 343 inveniet condigna fidei spectacula. Videbit instituentem Deum mundum suum, et cum caeteris animalibus hominis illam admirabilem fabricam melioremque facientem. Spectabit mundum in delictis suis, justa naufragia, piorum praemia, impiorumque supplicia, maria populo siccata, et de petra rursus populo maria porrecta. Spectabit de coelo descendentes messes, non ex aratro impressas, flumina transitus siccos refraenatis aquarum agminibus exhibentia. Videbit in quibusdam fidem cum igne luctantem, feras religione superatas et in mansuetudinem conversas. Intuebitur et animas ab ipsa etiam morte revocatas. Considerabit etiam de sepulchris admirabiles ipsorum consumptorum jam ad vitam corporum (0786D)reductas, et in his omnibus majus jam videbit spectaculum, diabolum illum, qui totum detriumphaverat mundum, sub pedibus Christi jacentem. Quam hoc decorum spectaculum, fratres, quam jucundum, quam necessarium, intueri semper spem suam, et oculos aperire ad salutem suam! Hoc est spectaculum (0787A)quod videtur etiam luminibus amissis. Hoc est spectaculum quod non exhibet praetor aut consul, sed qui est solus et ante omnia et super omnia, immo (0788A)ex quo omnia, Pater Domini nostri Jesu Christi, cui laus et honor in saecula saeculorum. Opto vos, fratres, semper bene valere. Amen.