EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de somno et uisione
quem edidit Jacobus Alchindus, magister uero Gerardus Cremonensis transtulit ex arabico in latinum.
Saeculo IX

Tu, cui Deus occultorum ueritates patefaciat et quem in domo uitae et in domo mortis beatificet, quaesiuisti ut describam tibi quid sit somnus et quid uisio. Hoc uero est de subtilibus scientiis naturalibus, et proprie in qua transgressio est ad loquendum de uirtutibus animae. Et indiget speculator in hac specie scientiae plenaria cognitione eius, quod narraui. Nam si abbreuiatur ab hoc, abbreuiatur ab intellectu eius. Et demonstratio quidem eius, quod in eadem scripsi, est secundum semitam demonstrationum naturalium. Et scripsi de hoc quidem secundum quantitatem quam tibi simihter sufficere aestimaui. Adeo tamen prouenit directio.

I recensere

Dico ergo quod cognitio eius, quod accidit rei, non est nisi post comprehensionem scientiae quidditatis rei. Somnus uero et uisio sunt quae accidunt animae. Quare oportet ut speculatio in hoc sit ei, qui bene disponit sermonem [scientiae] de substantia animae et intelligit dictiones eius et multitudinem conuersionis sermonis ipsius et quod sequitur in hoc de ambiguitate, et quod de uirtutibus animae sunt duae uirtutes magnae, elongatae: sensibilis et rationalis, et quod uirtutes eius mediae inter sensum et rationem inuentae sunt omnes in homine, qui est corpus uiuum crescens.

Cum ergo fuerint istae significationes notae — et sunt actu — erit quidditas somni, notarum uirtutum scilicet a quibus proueniat notum. Et quidditas uisionis nota est sermone breui, pauco etiam numero. Et hoc est quia nos dicimus dormientem illum qui [dormit et] licet sit uiuus actu, tamen non sentit aliquo quinque sensuum.

Somnus igitur est dimissio usus ab anima omnium sensuum.

Nos enim cum non uidemus neque audimus neque odoramus neque gustamus neque tangimus, absque aegritudine accidente, et sumus secundum naturas nostras, dormimus.

Somnus igitur cum integritate descriptionis est cum dimittit uiuus, fixus secundum naturas suas in sanitate, usum omnium sensuum, per naturam.

Si ergo fuerit hoc, sicut dictum est, tunc iam apparet quid sit uisio, cum scitum est quae sunt uirtutes animae et quae de eis est uirtus, quae nominatur formatiua, scilicet uirtus quae facit nos inuenire formas rerum indiuiduales sine materia, scilicet cum absentia suorum subiectorum a sensibus nostris. Et est illa quam nominauerunt antiqui sapientum graecorum phantasiam.

Diiferentia namque inter sensum et hanc uirtutem formatiuam est, quod sensus facit nos inuenire formas suorum sensatorum delatas in materia sua, haec autem uirtus facit nos inuenire formas indiuiduales exspoliatas, sine subiectis cum lineatione sua et omnibus suis qualitatibus. Et haec quidem uirtus perficit suas operationes in dispositione somni et uigiliae. Verumtamen in somnis est magis apparentis operationis et formationis, quam in uigilia.

[...]

II recensere

III recensere