De signis coeli

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De signis coeli
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De signis coeli (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0945B)Helice, id est, Arcturus major, habet in capite stellas obscuras septem, in singulis auribus singulas, super pectus 1, in spatula 1, in pede 1, in dorso 1, (0945C)in tibia anteriore 2, super eamdem 3; sunt omnes 18. Cynosura, sive Phoenix, qui et Arcturus minor, et a quibusdam canis cauda vocatur, habet autem per unumquemque angulum in humero splendidam 1, in cauda 3. Sunt autem inter ambos Arctos stellae 24. Supersunt autem aliae stellae 10, quae praecedunt, et dicuntur Ludentes; et minima una, quae vocatur Polus, ubi dicunt totum mundum revolvi. Draco, qui continet utrosque Arcturos, Helicis supervolvit caput, Phoenicis circumcingit caudam. Habet autem in capite stellas splendidas 3, et per totum corpus 12, ab invicem distantes; sunt omnes 15.

Hercules, qui stans genu flectit, habet autem in capite stellam unam, in utroque humero splendidam 1, in cito sinistro 1, in dextra coxa 2, in genu dextro 1, in eadem tibia 1, in dextra manu 1, et in ropulo quem tenet eadem manu 1, in sinistro genu in 1, eadem tibia 1; sunt omnes duodecim.

Corona vero habet stellas novem in circuitu positas, (0945D)sed ex ipsis sunt tres splendidiores ad caput Serpenti Arcti.

Serpentarius, qui et Asclepius vocatur, stans vero supra Scorpionem tenet serpentem in manibus. Habet autem in capite stellam splendidam 1, in sinistra manu 3, in dextra 4, in utroque humero 1 splendidam. In utrisque lumbis 1, in utroque genu 1, in dextra tibia 1, in utroque pede 1; sunt omnes 17. Serpens quem tenet in manibus habet stellas in capite 2, per reliquum corpus 4; fiunt insimul 23.

Scorpio habet stellas in utrisque labiis 2. Quantum priores sunt magnae, secundae obscurae. In fronte vero 3, media autem ex ipsis splendidior est caeteris. In spina splendidas 3, in ventre 2, in cauda 5, super aculeum 2; sunt omnes 19.

Arcas, qui et Bootes, custos plaustri fertur esse. Habet autem stellas in dextera manu, quae non occidunt, quatuor; in capite splendidam unam, in utroque humero unam, in utrisque mammillis unam, (0946B)in dextro cubito quatuor, in sinistro unam, in utroque genu 1; sunt omnes 16.

Virgo, quae et Justitia appellatur, habet stellam in (0946C)capite obscuram valde unam, in unaquaque ala duas, in singulis humeris singulas, in unoquoque cubito unam, in singulis manibus singulas, in penula vestimenti sex, in unoquoque pede unam.

Ex Geminis prior qui excedit ex Cancro, habet stellam in capite splendidam unam, in utroque humero splendidam unam; sunt omnes 5. Alter vero habet in capite stellam splendidam, in humero sinistro unam, per singula femora unam, in dorso tres; sunt omnes 7. Inter utrosque vero duodecim.

Cancer habet stellas splendidas in testa 4, in dextris pedibus per singulos unam, in sinistro primo 2, et in sinistro tertio 1, in quarto 1, in ore unam, in dextro labio 3, in sinistro duas; sunt omnes 18.

Leo habet stellas in capite 3, in cervice 2, in pectore unam, in dorso tres, in summitate caudae splendidam 1. sub pectore 2, in anteriori pede splendidam 1; sunt omnes 13.

(0946D)Agitator habet stellam in capite 1, in utroque humero 1, sed ea est clarior, quae in sinistro humero est. In utroque cubito 1, in dextra manu 1, in summitate manus sinistrae 2, et super ipso brachio edulos 2, et in utroque edulo stellam unam; sunt omnes 10.

Taurus habet stellas in utroque cornu 1, in fronte 2, per singulos oculos 1, in nare 1. Hae autem stellae Pleiades et Virgiliae, necnon et subuculae dicuntur; in utroque genu 1, in paleario 2, in collo 2, in dorso 3, ex quibus novissima splendida est; in ventre unam, in pectore unam; sunt omnes 18.

Cephaeus habet in capite stellas splendidas 2, et in dextra manu splendidam 1, in utroque humero 1, in zona 3, in dextro latere ex transverso super ilium 7, in sinistro genu 2, in summitate pedum quatuor; sunt omnes 21. Hic autem in Septentrionis incisione constituitur inter medium Septentrionalis circuli et aestivali solstitio.

(0947A)Cassiopeia habet in capite stellam splendidam 1, in utroque humero splendidam 1, in dextra parte pectoris splendidam 1, in dextro cubito 1, in utrarumque manuum summitate splendidam 1, in umbilico splendidam et magnam 1, in sinistro femore 2, in genu splendidam 1, et per singulos angulos in summitate sellulae 1; sunt omnes 13.

Andromeda habet stellam splendidam in capite 1, in utroque humero 1, in cubito dextro 1, in sinistro 1, in summitate manus splendidam 1, in pedalium summitate splendidas 2, in zona 3, super zonam 4, in unoquoque genu splendidam 1, in dextro pede 2, in sinistro unam; sunt omnes 21.

Equus, qui bellorum fons et Belloforeus dicitur, habet stellas in rostro 2 obscuras, in capite splendidam 1, in maxilla 1, in utrisque auribus splendidam 1, in cervice 4, in humero 1, in pectore 1, in spina 1, in umbilico 1 nitidam, in utroque genu 1, per singulos ungues anteriores unam; sunt omnes 19.

(0947B)Aries habet stellam in capite unam, in nare tres, in collo duas, in summitate anterioris pedis unam, in dorso quatuor, in cauda unam, in ventre tres, in lumbo unam, in summo pedis 1; sunt omnes 17.

Triangulus, qui jacet supra caput Arietis, habet stellas per singulos angulos 1 nitidam, ex quibus una est splendidior caeteris.

Piscis Aquilonius habet stellas 12, Australis 15. Linteum eorum in quo continentur habet stellas ad Aquilonem 3, ad occasum 3, ad orientem 3, in connexu 3; sunt omnes 39.

Perseus, qui fertur tenere caput Gorgonis, habet stellas in utroque humero splendidam 1, in summitate manus dextrae unam, in ejusdem cubito unam, in summitate manus sinistrae unam, in ventre unam, in dextro lumbo nitidam unam, in dextro femore splendidam unam, in utroque genu unam, in tibia 2. Gorgonius autem dicitur habere in capite stellam 1, et in crinibus 3; sunt omnes 16.

Lira habet stellas in utroque pectine 1, in singulas (0947C)pedales 1, in modulo 1, in utroque humero 1, in jugo 1, in tympano splendidam atque candidam 1; sunt omnes 9.

Cignus habet stellam in capite splendidam 1, in collo splendidam 1, in dextra ala 5, unam nitidam, quae est circa collum; in sinistra ala 5, in corpore unam, in genitali suo magnam 1; sunt omnes 14.

Aquarius habet stellas in capite 2 obscuras, in utroque humero splendidam 1, in summis manibus 1, per singulas mammillas 1, subtus mammillas ex utraque parte 1, in sinistro lumbo unam, in utroque genu 1, in dextra tibia 1, in singulis pedibus 1; sunt omnes 18. Effusio autem fit dextra laevaque, in qua 2 sunt splendidae, caeterae vero obscurae.

Capricornus habet in utroque cornu stellas 2 in naribus splendidam 1, in capite 2, in collo splendidam 1, in pectore 2, in anteriori pede 1, in summitate ipsius pedis 1, in dorso 7, in ventre 5, in cauda 2; sunt omnes 26.

(0947D)Sagittarius habet in capite stellas 2, in scapula unam nitidam, in dorso 3, in cauda 2, in anteriori genu 1, in utroque pede 1, in arcu 2, et in jaculo quatuor; una vero in summo, alia in medio obscura, et 2 in pennis jaculi, ex quibus clarior est una; sunt omnes 19.

Aquila habet in pede stellam 1, in medio corpore obscuram 1, in rostro superiori 1, in subteriori 1; sunt omnes 4.

Delphinus non multum supercurrit Capricorno, habet in ore stellam 1, in vertice 2, in ala secus ventrem 3, supra dorsum 1, in cauda 2; sunt omnes 9.

Orion, obliquus quidem Tauro, habet in capite stellas splendidas 3, ex quibus una est splendidior caeteris. In utroque humero splendidam unam, in cubito 1 obscuram, in summitate manus 1, in zona 3, in mantili 3 obscuras, in utroque genu 1, in utrisque pedibus 1; sunt omnes 17.

(0948A)Lepus habet stellas in utrisque auribus 1, in corpore 2, in dorso nitidam 1, in posterioribus pedibus per singulos 1; sunt omnes 7.

Canicula, quae oritur post Orionem, habet stellam splendidam in lingua unam, quam Syrii canem vocant rutilantem multum, et per intervalla colores mutantem: habet in utroque humero obscuram 1, in pectore 2, in anteriori pede sinistro tres, in dextro unam, supra dorsum tres, in ventre tres, in sinistro lumbo unam, in posteriori sinistro pede unam; in summitate caudae 1; sunt omnes 17.

Navis, quae apud Argivos Argo vocatur, habet stellas in anteriori parte navis 4, et in puppi 4, in utroque humero 5, in velo 3, in costa 5; sunt omnes 21.

Cetus sub Ariete et Piscibus gradiens, habet stellas in cauda 2 obscuras; a cauda usque ad gimbum 6, in ventre 6; sunt omnes 14.

Eurus, qui et Eridanus, et a quibusdam Nilus, (0948B)qui et Geon, e meridianis partibus habens initium ad Orionis pedem tendens; subjacet ei stella quae vocatur Canopos, quae tangit splendens temonem. Navis spatium parvum patet, eo quod circa terram esse videtur: habet stellas in prima acie 3, in secunda 3, in tertia 3, usque ad novissima sex.

Piscis magnus et Auster dicitur, a Capricorno usque pisces ejus longitudo provolvitur, qui subjacet Aquario et suscipit ejus effusionem. Habet stellas 12, ex quibus esse fertur sub pedibus Aquarii, et tres in brancis ejus: ipsae autem clariores caeteris esse noscuntur.

Sacrarium, quod et Fanum accipitur, hoc signum sequitur caudam magni Scorpii, circumdat Septentrionem et quaedam pars obtusior Arcturi, quaedam autem cito sub Vespere deficit. Habet autem stellas super craticulam 2, in vasile 2; sunt omnes 4.

Centaurus fertur habere bestiam in manu juxta Sacrarium, in quo videtur offerre. Habet stellas in capite obscuras 3, in utroque humero splendidam 1, (0948C)in sinistro cubito unam, in summa manu 1, in medio pectore 1, in spina 2, in ventre splendidas 2, in lumbo splendidam 1, in cauda 3, in utrisque genibus retorsis 2, in utroque armo 1, in utroque pede anteriori 1; sunt omnes 24. Ferunt tenere, sicut superius significavimus, in sinistro manu arma et leporem, in dextra vero bestiam, et a quibusdam hydriam aceti, quae habet stellas in cauda duas, in summo pede anteriore nitidam unam, et in spina nitidam unam, et in anteriore pede splendidam unam, et subter ipsum pedem unam, in capite tres; sunt omnes novem, in totum vero 33.

Serpens, super cujus caudam corvum sedere didunt, et in medio urnam asserunt. Ferunt enim, quod caput summitatis Cancro, et caudam ad Centaurum tendat, qui habet stellas 3, in cervice 1, in pectore 1, in ventre 1.

Corvus vero habet stellas tres, in rostro unam, in ala 1, in genitali unam. Urna autem habet stellas (0948D)tres obscuras in medio labiorum; sunt omnes 10. Sunt qui eam aliter pingunt, nempe serpentem supinum, urnam gestantem in dorso, et corvum caudam serpentis mordentem.

Anticanis dicitur sub Geminis bene parere, habet stellas tres, quarum una splendidior est caeteris; et ideo Anticanis vocatur, eo quod sit contrarius Cani.

Circulus quidem est in sideribus candido colore, quem lacteum esse nonnulli dixerunt. Eratosthenes autem Mercurio dicit infanti puero inscitam Junonem dedisse lac; sed postquam rescierit eum Maiae filium esse, rejecisse eum a.se. Ita lactis profusi splendorem inter sidera apparere. Alii dixerunt dormienti Junoni Herculem suppositum, et experrectam ei quod supra diximus fecisse. Alii autem Herculem propter nimiam aviditatem, multitudinem lactis appetisse, neque in ore continere potuisse: quod ex ore ejus profusum, circulum signasse. Alii dicunt (0949A)quo tempore Ops Saturno lapidem pro partu attulit, jussisse ei lac praebere, quae cum pressisset mammam, profuso lacte circulum deformatam, quem supra demonstravimus. Haec Hyginius.

In Sagitta, una est quartae magnitudinis, tres quintae, et una sextae.

Sagitta inter duos circulos aestivum et aequinoctialem, signo Aquilae superposita, dividitur ab eo circulo, (0950A)qui, utroque polo subjectus, ad Cancrum et Capricornum pervenit. Hujus cacumen ad equipedum regionem spectat, altera pars ad humeros Ophiuchi tendit. Haec occidit Virginis ortu. Oritur autem cum Scorpione. Habet omnino stellas quatuor, quarum una in principio materiae, altera in medio, duae in loco quo ferrum solet affigi, diversae videntur. Haec Hyginius.

MENSIUM NOTAE. (0949) (0949A)1 JANUARIUS--Poto.(0949B) 2 FEBRUARIUS.--Ligna cremo.

(0949C)3 MARTIUS.--De vite superflua demo.

4 APRILIS.--Do germen gratuae.(0949D) 5 MAIUS.--Mihi flos servit.

(0950A)6 JUNIUS.--Mihi pratum.(0950B) 7 JULIUS.--Spicas declino.

(0950C)8 AUGUSTUS.--Messes meto.

9 SEPTEMBER.--Vina propino.(0950D) 10 OCTOBER.--Semen humi jacto.

(0951A)11 NOVEMBER.--Mihi pasco sues.

(0952A)12 DECEMBER.--Mihi macto.

(no appar