Liber IV | Liber VI |
LIBER QUINTUS.
recensereIn hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate accipitur, et quia rebaptizati regnum Dei possidere non possunt, et quia perdiderunt vestem nuptialem. I. Ex principiis Parmeniani sequi unum esse baptisma. --Traditores legis qui fuerint et auctores schismatis, in primo libro manifestissimis documentis ostendimus, et apud nos esse unam veram Ecclesiam Catholicam secundo monstravimus: tertio vero probavimus quae aspere facta esse dicuntur, ad nos minime pertinere, et vos magis peccatores esse indicio divino docuimus. Jam de Baptismate hoc loco dicendum est: in qua re, quae nunc agitur, quaestio tota consistit, quod baptisma vestra violavit audacia, dum id voluistis iterare, quod semel mandavit Christus esse faciendum. Quod nec tu negas, frater Parmeniane, qui in principio tractatus tui, multa contra vos pro nobis, quae sunt nostra, dixisti. Commemorasti enim in comparatione baptismatis, semel factum esse diluvium, et unam circumcisionem fuisse ad populum Judaeorum. Et cum haec initio dictionis tuae tractaveris, in processu tractatus tui tamen horum immemor factus es, inducendo duas aquas, et de aqua vera et falsa dicturus, 80 principium sermonis tui insipienter praestruens ordinasti: infirmando, confirmas sancti baptismatis unionem. De circumcisione Judaica, quasi fundamentum jactare voluisti, quod baptisma Christianorum in Hebraeorum circumcisione fuerat adumbratum: defendisti Catholicam dum impugnas. Etenim in progressu tractatus tui, alterum te inanire professus es, ut alterum replere videreris. Extra haereticorum baptisma , dum dicis alterum et alterum; licet diversa ostendere conatus sis, non possis negare, quia duo sunt; ex quibus dum conaris auferre alterum, laborasti ut de secundo quasi primum facere videreris. Circumcisio autem ante adventum baptismatis in figura praemissa est, et a te tractatum est, apud Christianos duas esse aquas: ergo et apud Judaeos duas circumcisiones ostende; alteram meliorem, pejorem alteram. Hoc si quaeras, non poteris invenire: Abrahae prosapia, qua Judaei censentur, hoc sigillo se insigniri gloriantur: ergo talis debet veritas sequi, qualis ejus imago praemissa est. Nam et Deus, qui voluit ostendere rem singularem post esse debere insequente veritate; non de auricula, non de digito voluit aliquid tolli; sed ea pars corporis electa est, unde peritomen semel ablatum salutare in illis faceret signum, quod non potest iterum fieri. Semel enim factum servat salutem: si iterum fiat, potest afferre perniciem: sic et baptisma Christianorum, Trinitate confectum, confert gratiam: si repetatur, facit vitae jacturam. Quid tibi igitur placuit, frater Parmeniane, rem singularem proponere, et contra hanc licet diversa duo baptismata comparare, unum verum, alterum falsum? sic enim postea disputasti, duas aquas esse, cum vobis unam vindicans veram, alteram nobis mendacem adscribere voluisti. Post hoc etiam Cataclysmi fecisti mentionem: erat quidem imago baptismatis, ut inquinatus totus orbis, demersis peccatoribus, lavacro interveniente, in faciem pristinam mundaretur. Sed qui postea dicturus eras, extra haereticorum morbidos fontes, esse etiam aliam aquam, id est, mendacem, contra veram: ut quid Cataclysmum (quod semel fuit) commemorare voluisti? Si ita est, ostende prius duas arcas etsi non similes, et duas columbas dispares diversos ramos ore suo portantes (Genes. VIII), si aquam veram et falsam probaturus es. Aqua igitur sola et vera illa est, quae non de loco, non de persona, sed de Trinitate condita est: et quia dixisti, et aquam esse mendacem, etiam hoc disce, ubi eam poteris invenire: apud Praxeam, Patripassianum, qui ex toto Filium negat, et Patrem passum esse contendit. Et cum sit Filius Dei veritas, sicut ipse testatur dicens: ego sum janua, et via et veritas (Joan. XIV, 6): ergo Filius Dei est veritas; ubi ipse non est, mendacium 81 est: cum apud Patripassianum non est Filius, non est veritas; et ubi veritas non est, ibi est aqua mendax. Quare vel sero desine confingere crimina; et quod in Patripassianos dictum est, in Catholicos noli tranferre. Nunc quoniam manifeste monstratum est, a nobis et pro vobis dici potuisse, quod de diluvio et circumcisione locutus es: consequens est ostendere, quomodo laudem baptismatis ita dixeris, ut in ea multa pro nobis et pro vobis, aliquid tamen contra vos: pro utrisque illud est, quod et nobis et vobis commune est: ideo et vobis, quia ex nobis existis. Denique et apud vos et apud nos una est ecclesiastica conversatio, communes lectiones, eadem fides, ipsa fidei sacramenta, eadem mysteria. Bene igitur laudasti baptisma: quis enim fidelium nesciat, singulare baptisma, virtutum esse vitam, criminum mortem, nativitatem immortalem, coelestis regni comparationem, innocentiae portum, peccatorum (ut et tu dixisti) naufragium. Has res unicuique credenti, non ejusdem rei operarius, sed credentis fides et Trinitas praestat.
II. In baptismate Trinitatem, non ministri personam operari. --Deinde quaeris, quid in laude baptismatis contra vos dixeris? audi; sed prius est fatearis, quod omnes negare minime poteritis. Dicitis enim Trinitatem pro nihilo haberi, ubi non interfuerit vestra praesentia. Si nobis derogatis, vel Dominum reveremini, qui in Trinitate prior est: qui cum Filio et Spiritu sancto omnia operatur et complet, etiam et illic ubi non fuerit humana persona. Tu vero, frater Parmeniane, in laude aquae de Genesiorum lectione dixisti, aquas primum vivas animas edidisse: numquid sua sponte eas generare potuerunt? numquid non et illic fuerat tota Trinitas? utique et illic fuerat Deus pater, qui jubere dignatus est, qui dixit: educant aquae natantia, volatilia, etc. (Genes. I, 20). Quod si sine operante fieret quod factum est, diceret Deus: educite, aquae (Ibid. II): ibi erat ergo Filius Dei qui operabatur: ibi erat Spiritus sanctus, sicuti lectum est: et Spiritus Dei superferebatur super aquas. Nihil illic video quartum, nihil minus a tribus; et tamen natum est quod Trinitas operata est: et non ibi fuistis: aut si sine vobis nihil debet licere Trinitati, revocate pisces in originem: jam volantes aves fluctibus mergite, si vobis absentibus nihil debet Trinitas operari. III. Baptisma non esse iterandum. --Cum ergo dixeris et unum fuisse diluvium, et circumcisionem repeti non posse; et nos docuimus coeleste munus unicuique credenti a Trinitate conferri, non ab homine: quid vobis visum est, non post nos, sed post Trinitatem, baptisma geminare? cujus de sacramento non leve certamen innatum est, et dubitatur, an post Trinitatem in eadem Trinitate hoc iterum liceat facere. Vos dicitis, licet: nos dicimus, non licet: inter licet vestrum, et non licet nostrum, nutant et remigant animae populorum. Nemo vobis credat, nemo nobis: omnes contentiosi homines sumus. Quaerendi sunt judices: si Christiani, de utraque parte dari non possunt; quia studiis veritas impeditur. De foris quaerendus est judex: si paganus, non potest Christiana nosse secreta: si Judaeus, inimicus est Christiani baptismatis: ergo in terris de hac re nullum poterit reperiri judicium; de coelo quaerendus est judex. Sed ut quid pulsamus ad coelum, cum habeamus hic in Evangelio 82 testamentum? Quia hoc loco recte possunt terrena coelestibus comparari: tale est quod quivis hominum habens numerosos filios, quamdiu pater praesens est, ipse imperat singulis; non est adhuc necessarium testamentum: sic et Christus, quamdiu praesens in terris fuit (quamvis nec modo desit), pro tempore quidquid necessarium erat Apostolis imperavit. Sed quomodo terrenus pater, dum se in confinio senserit mortis, timens ne post mortem suam, rupta pace, litigent fratres, adhibitis testibus, voluntatem suam de pectore morituro transfert in tabulas diu duraturas: et si fuerit inter fratres nata contentio, non itur ad tumulum, sed quaeritur testamentum: et qui in tumulo quiescit, tacitus de tabulis loquitur. Vivus, cujus est testamentum, in coelo est: ergo voluntas ejus, velut in testamento, sic in Evangelio requiratur. Etenim de praescientia, quae modo facitis, jam futura conspexerat Christus. Denique cum lavaret pedes discipulis suis, sic ait Petro Filius Dei: quod ego facio, tu nescis; scies autem postea (Joan. XIII, 8). Dicendo, scies postea, haec tempora designabat: ergo inter caeteros Testamenti titulos, hunc titulum de aqua constituit. Cum lavaret pedes Discipulis suis, tacentibus caeteris, si taceret et Petrus, solam fecerat formam humilitatis, nihil pronuntiaverat de sacramento baptismatis. Sed cum Petrus recusat, nec pedes sibi lavari permisit, negat illi Christus regnum, nisi accepisset obsequium. Sed cum coelestis regni mentio fieret, quo pars corporis petebatur ad obsequium, totum corpus obtulit ad lavacrum. Nunc adestote, omnes turbae, et singuli Christiani populi: quid liceat, discite: dum provocat Petrus, Christus docet: qui dubitat, discat: Christi enim vox est: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi, quia est mundus totus (Ibid. 10): et de eo lavacro pronuntiavit, quod de Trinitate celebrandum esse mandaverat: non de Judaeorum aut haereticorum, qui, dum lavant, sordidant; sed de aqua sancta, quae de trium nominum fontibus inundat. Sic enim ipse Dominus praecepit dicendo: ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 29). De hoc lavacro dixit: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10). Qui semel dixit, prohibuit iterum fieri: et de re locutus est, non de persona; nam si esset distantia, diceret: qui semel bene lotus fuerit; sed dum non addidit verbum, bene, indicat quia quidquid in Trinitate factum fuerit, bene est. Inde est, quod simpliciter vobis venientes excipimus. Cum dicit: non habet necessitatem iterum lavandi, haec sententia generalis est, non specialis; nam si Petro haec dicerentur, diceret Christus: quia semel lotus es, non habes necessitatem iterum lavandi (Ibid.): ideo quoties a vobis baptizatus aliquis, ad nos transitum voluerit facere, venientem hoc magisterio et exemplo tota simplicitate suscipimus. Absit enim, ut umquam exorcizemus sanum fidelem: absit, ut jam lotum revocemus ad fontem: absit, ut in Spiritum sanctum peccemus (Matth. XII); cui facinori in praesenti et futuro saeculo indulgentia denegatur: absit, ut iteremus, quod semel est, aut duplicemus quod unum est: sic enim scriptum est, Apostolo dicente: unus Deus, unus Christus, una fides, una tinctio (Ephes. IV, 5). Denique vos, qui baptisma quasi libenter duplicare contenditis, 83 si datis alterum baptisma, date alteram fidem; si datis alteram fidem, date et alterum Christum; si datis alterum Christum, date alterum Deum. Unum Deum esse negare non potestis, ne in Marcionis foveas incidatis: ergo Deus unus est; de uno Deo unus est Christus: qui rebaptizatur, jam Christianus fuerat: quomodo dici potest iterum Christianus? Una fides hoc loco ab haereticorum erroribus, et ab eorum varia fide fides unica separatur: etiam vobis praescribitur, qui post semel iterum facitis, totum ponendo in dotibus, nihil in sacramentis; cum hoc nomen fidei pertineat ad credentem, non ad operantem: quocumque enim interrogante qui credidit Deo, credidit: et post illius unum credo, tu exigis alterum credo. Deinde sequitur unum baptisma; et quia quod unum est, sanctum est, per quod unum est: non solum ab haereticorum profanis et sacrilegis baptismatibus separatur, sed ne duplicetur quod unum est, aut iteretur quod semel est. IV. Deum esse qui lavat in baptismate, non autem ministrum. --In hoc sacramento baptismatis celebrando, tres esse species constat, quas et vos, nec augere, nec minuere, nec praetermittere poteritis. Prima species est in Trinitate; secunda, in credente; tertia, in operante: sed non pari libramine ponderandae sunt singulae: duas enim video necessarias, et unam quasi necessariam: principalem locum Trinitas possidet, sine qua res ipsa non potest geri: hanc sequitur fides credentis: jam persona operantis vicina est, quae simili auctoritate esse non potest. Duae priores permanent semper immutabiles et immotae: Trinitas enim semper ipsa est: fides in singulis una est: vim suam semper retinent ambae. Persona vero operantis, intelligitur duabus prioribus speciebus par esse non posse, eo quod sola esse videatur mutabilis. Inter nos et vos vultis ejusdem personae esse distantiam; et sanctiores vos aestimantes, superbiam vestram non dubitatis anteponere Trinitati: cum persona operantis mutari possit, Trinitas mutari non possit: et cum ab accipientibus baptisma desiderari debeat, vos desiderandos esse proponitis: cum operantes inter alios sitis, ostendite qualem in eodem mysterio locum habeatis, et an ex eodem corpore esse possitis. Baptismatis unicum nomen est; cui subest proprium corpus; cui corpori certa sunt membra: quibus nec addi, nec auferri aliquid potest; inter quae membra si eligendus operarius invenitur; totum corpus ad operantem pertinet. Haec omnia hujus corporis membra, et semper et semel secum sunt, et mutari non possunt: operarii vero quotidie mutantur et locis, et temporibus, et personis. Neque enim unus homo est, qui semper aut ubique baptizat. In hoc opere jamdudum alii fuerunt; modo alii; postea alii futuri sunt: operarii mutari possunt, sacramenta mutari non possunt. Cum ergo videatis, omnes qui baptizant, operarios esse, non dominos, 84 et sacramenta per se esse sancta, non per homines, quid est, quod vobis tantum vindicatis? quid est, quod Deum a muneribus suis excludere contenditis? concedite Deo, praestare quae sua sunt. Non enim potest id munus ab homine dari, quod divinum est. Si sic putatis, Prophetarum voces, et Dei promissa inanire contenditis, quibus probatur, quia Deus lavat, non homo. Adest contra vos David Propheta, qui ait in psalmo L (vers. 9): Lavabis me et super nivem dealbabor: item in eodem psalmo: Deus, lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Ibid., 4): lava me, dixit; non dixit, elige per quem laver: et Esaias propheta sic; dixit: quoniam abluet Dominus sordes filiorum et filiarum Sion (Esai. IV, 4). Sion Ecclesiam esse in tertio libro probavimus: ergo Deus lavat filios et filias Ecclesiae. Non dixit: lavabunt ii, qui se sanctos putant. Dignamini ut vel prophetae vos vincant, vel sic agnoscite, quia non lavat homo, sed Deus. Quamdiu dicitis: qui non habet quod det, quomodo dat? videte Dominum esse datorem: videte Deum unumquemque mundare: sordes enim et maculas mentis lavare non potest, nisi Deus qui ejusdem fabricator est mentis. Aut si putatis, quia lavacrum vestrum est, dicite, qualis est ipsa mens; quae per corpus lavatur; aut quam habet formam; aut quo loco in homine habitet: hoc homini scire negatum est. Ergo quomodo putas, quia lavas, qui nescis quale sit quod lavas? Dei est mundare, non hominis: ipse enim per prophetam Esaiam promisit se loturum, dum ait: et si fuerint peccata vestra velut coccum, ut nivem inalbabo (Esai. I, 18). Inalbabo dixit, non faciam inalbari. Si hoc Deus promisit, quare vos vultis reddere, quod vobis nec promittere licet, nec reddere, nec habere? ecce in Esaia se promisit Deus inalbare peccatis affectos, non per hominem. Revertimini ad Evangelium: videte, quid in salutem generis humani sit pollicitus Christus: cui cum mulier Samaritana aquam negaret, tunc a Filio Dei dictum est, quod praescribat praesumptionibus vestris: aquam, inquit, quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Aquam quam ego do, inquit: non dixit, quam dederint, qui se sanctos putant, sicut vobis videmini: sed se dixit daturum. Ipse est ergo qui dat: ipsius est, quod datur; quid est, quod vobis tota importunitate vindicare contenditis? V. De Baptismo Joannis, quando et cur post ipsum Baptisma Christi collatum. --Cum hanc rem cumulet Joannes Baptista, qui praecursor venerat Salvatoris, cum multos tingeret in poenitentia et remissa peccatorum, nuntiavit Filium Dei esse venturum; cujus verba haec sunt: ecce venit qui vos baptizet (Joan. I, 33): et tamen non legimus post Joannem Christum aliquem rebaptizasse: quod ergo dixit: qui vos baptizet, veniens Christus illo tempore post Joannem tinxit. Promissum erat temporibus nostris, ut ipse daret, quod hodie datur; secundum quod ait: aquam quam ego do qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Nam et discipuli Joannis, cum dicerent magistro suo: ecce quem baptizasti: baptizabat quidem; sed per manus Apostolorum, quibus leges baptismatis dederat. Denique lectum est alio loco: nam ipse neminem baptizavit; sed discipuli ejus. (Joan. III, 6.) In hac re omnes discipuli ejus sumus, ut nos operemur, ut ille det qui se daturum esse promisit: et tamen cum Joannes infinita millia hominum baptizaret, jam Christo praesente operabatur servus, et vacabat Dominus antequam baptizandi daret formam. Peractum non modicum tempus millia hominum in poenitentia et remissione tincta sunt peccatorum. Sed nemo tinctus fuerat in Trinitate: nemo adhuc noverat Christum: nemo audierat esse Spiritum sanctum. At ubi venit tempus plenitudinis, certo tempore dedit leges baptismatis Filius Dei; et dedit viam, qua iretur ad regna coelorum: etiam tunc praecepit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Ex ea die oportuit fieri quod mandatum 85 est: ante tempus noluit emendare quod operatum est, ne licentiam rebaptizandi daret; quamvis alterum fuerit baptisma Joannis, et alterum sit Christi. Baptisma Joannis ante legem pro pleno voluit esse, quod non erat plenum: et tamen supra memorata millia hominum, quia in Deum crediderant, quamvis ignorarent Filium Dei et Spiritum sanctum, regnum coelorum eis denegare non potuit. Inde est vox Filii Dei dicentis: a diebus Joannis usque in hodiernum, regnum Dei vim patitur; et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matt. XI, 12): ideo dixit, vim faciunt, quia adhuc baptizabat Joannes. Denique quia alterum tempus erat ante praecepta, alterum post praecepta: qui post praecepta, in nomine Salvatoris baptizati sunt, in regnum legibus intraverunt; qui ante praecepta, sine lege vim fecerunt, sed exclusi non sunt. Ergo ante praecepta, baptisma Joannis, cum esset imperfectum, pro perfecto judicatum est ab eo, cui nemo judicat: et quasi limes quidam fixus esset jussionis, inter tempora antecedentia et sequentia: cum apud Ephesum baptizarentur aliqui in baptismate Joannis post praecepta, hos videns beatissimus Paulus, interrogavit: an accepissent Spiritum sanctum (Act. XIX, 2)? dixerunt se illi nescire, an esset Spiritus sanctus, et dixit illis, ut post baptisma Joannis acciperent Spiritum sanctum. Sic enim baptizati erant, quemadmodum multi a Joanne fuerant baptizati. Sed qui ante legem baptizati sunt, ad indulgentiam pertinuerunt: quia praesens fuerat, qui indulgentiam daret: non erant ex toto rei, qui legibus non fuerant occupati. Hi vero, qui apud Ephesum post legem, Joannis baptismate baptizati fuisse leguntur, post leges in sacramento erraverant: quia jam introductum fuerat baptisma Domini, et exclusum fuerat servi. Et ideo, quia post mandata divina legibus debuerant ire in regnum, non per violentiam: jam enim terminum temporis fixerat Christus dicendo: a diebus Joannis usque in hodiernum (Matth. II, 12). Post hodiernum jam non licebat quod fieri licuit: quare nolite vobis blandiri de dicto Apostoli Pauli, qui non post personam operarii interrogavit, sed post rem: cui res, non persona displicuit. Denique baptisma Salvatoris jussit, ut discerent, qui non noverant, quia non ipsum, sed aliud acceperant. Vos vero quid immutatis? si res potuistis mutare, recte feceritis: si tamen de lege aliquid feceritis. Paulus dixit in quo baptismate baptizati estis (Act. XIX, 3)? et dixerunt illi, Joannis: persuasit eis, ut baptisma Christi acciperent. Vos non dicitis, quid accepistis, sed a quo accepistis: et insectamini personas hominum, et vultis iterare quod semel est: qui baptizati erant apud Ephesum crediderant in poenitentiam et remissionem peccatorum: recte illis dictum est, ut baptizarentur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Vos vero quid mutatis in hominibus, qui jam dixerunt se credidisse in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? sive ipsum interrogetis, sive aliud: convincamini necesse est peccare vos: sive illud interrogetis quod jussum non est; sive hoc velitis facere, quod jam factum est. VI. Responsio ad illud: qui non habet quod det, quomodo dat?--Redeo nunc ad illud vestrum quod dicitis: « qui non habet quod det, quomodo dat? » unde haec vox est: de qua lectione recitari potest? vox est de vico collecta, non de libro lecta: « qui non habet quod det, quomodo dat? » Haec verba in lege scripta non sunt; nam si (ut vultis) homo dat, Deus vacat; et si Deus vacat, et apud vos est 86 omne quod dandum est, ad vos sit conversio; quos baptizatis in nomine vestro tingantur. Erubescite, beato Paulo clamanti, et suam gratulationem profitenti: numquid in nomine meo baptizati estis (I Cor. I, 3)? Ille gaudet, quod duos solos et unam domum baptizaverit: et vos populos rebaptizare contenditis; et peccasse vos et peccare gaudetis, dicentes: « quid dat, qui non habet quod det? » cui creditur ipse dat quod creditur, non per quem creditur. Denique sub Joanne infinita multitudo hominum baptizata est, probate Joannem aut accepisse aut habuisse quod daret. Illo autem operante dabat Deus, qui dando non deficit; et nunc operantibus cunctis humana sunt opera, sed Dei sunt munera. VII. Baptismi gratiam, Dei donum, esse non hominis, qui operarius tantum esse probatur. --Jam illud quam ridiculum est, quod quasi ad gloriam vestram a vobis semper auditur: « hoc munus baptismatis esse dantis, non accipientis: » et utinam hoc de Deo diceretis, qui hujus rei dator est. Sed quod stultum est, vos dicitis esse datores. Si ita est, et nos et vos teneamus singulos gentiles: vos qui vos sanctos dicitis, interrogate eum quem tenetis, an renuntiet diabolo et credat Domino; et ille dicat, nolo. Contra, nos peccatores (ut vultis) interrogemus alterum gentilem, an renuntiet diabolo et credat Deo, etc., et dicat, renuntio et credo, etc., tum vos tingatis nolentem, nos volentem: dicatur, quis eorum possit ad Dei gratiam pertinere. Utique sine dubio ille qui credit, non ille, pro cujus voluntate (ut dicitis) sanctitas vestra succedit. Operarios vos esse, vel sero cognoscite: aut si in operario est res ipsa, et non in se; hoc sibi vindicent aliqui homines in artibus suis, ut quia sic provocatis, ad res divinas, etiam artes comparemus humanas: cum pretiosus inficitur color, natura saepe convertitur, dum confectione vellus candidum purpurascit: sic alba lana regalem transit in purpuram, quomodo catechumenus in fidelem: utique dum incipit esse quod non erat, desinit esse quod fuerat. Lana et colorem mutat et nomen: et homo et vocabulum mutat et mentem, consideranda sunt effecta, retractanda sunt efficientia. Dicis a te datum esse, quod homo fidelis effectus est: si hoc totum tuum est, dicat et operarius artifex purpurae, quod pretiosum colorem in suis manibus habeat, et non procuret pretiosa pigmenta ex Oceano multis ignota, quibus tincta vellera, per colorem promoveantur in admirabilem dignitatem: non admixto sanguine piscis, purpuram solo tactu conficiat. Si igitur operarius iste per tactum solum dare colorem non potest, sic nec operarius baptismatis, ex se sine Trinitate dare aliquid potest. Tale est et hoc, unde modo certamen est. Nam in quo baptizarentur gentes, a Salvatore mandatum est: per quem baptizarentur, nulla exceptione, discretum est. Non dixit Apostolus: vos facite, alii non faciant: quisquis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizaverit, Apostolorum opus implevit. Denique lectum est in Evangelio, Joanne dicente: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo expellentem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum: sic Christus ait: nolite prohibere: qui enim non est contra vos, pro vobis est (Lucae IX, 37). Nam et ipsis sic mandatum est, ut opus esset illorum, sanctificatio Trinitatis; nec in nomine suo tingerent; sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ergo nomen est quod sanctificat, non opus. Intelligite 87 vos, vel sero, operarios esse, non dominos: et si Ecclesia vinea est, vites sunt homines et ordinati cultores, quid in dominium patrisfamilias irruitis? quid vobis, quod Dei est, vindicatis? quid vultis vestrum esse totum, ubi nec partem habere potestis? nam propter tumorem vestrum, quo in nos intumescitis, increpat Corinthios beatissimus Paulus: in se et Apollo actus temporis nostri conformat: ne alter in alterum, inquit, intumescat (I Cor. IV, 6). Ut ostenderet, quia hoc totum sacramentum baptismatis Dei est, ut illic sibi nihil vindicet operarius, sic ait: ego quidem plantavi (I Cor. III, 6): hoc est de pagano catechumenum feci: Apollo rigavit: hoc est, ille catechumenum baptizavit. Sed ut cresceret quod plautatum et irrigatum est, Deus fecit. Nam et quivis hodie volens vineam suam pastinare, operarium placita mercede conducit; qui curvato dorso et desudatis lateribus, sinus terrae faciat, ubi deponat electa plantaria, et aquam calcatis scrobibus superducat: scrobem fodere et plantaria ponere potest; aquam inducere potest; imperare, ut teneat non potest: est enim hoc solius Dei, de medullis palmitum producere radices coalescentes in terram, et gemmantes oculos, incrementa frondium provocare. Denique beatus Apostolus Paulus, ut vestram praesumptionem tumoremque compesceret, ne se aestimet operarius baptismatis, aut habere dominium, aut de tanto isto munere particulam sibi aliquam vindicare; indicans, quia totum Dei est, sic ait: neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid; sed solus Deus, qui ad incrementa perducit (I Cor. III, 7). Operarii inter alios estis intrante sole: hoc est, finito saeculo potestis in die retributionis nobiscum de mercede contendere: nolite vobis majestatis dominium vindicare. Nam si ita est, vindicent sibi et ministri, qui mensae dominicae famulantur, ut pro humanitate exhibita ab invitatis gratulatio eis referatur. Christi vox est invitantis: Venite, benedicti patris mei (Matth. XXV, 34): veniunt gentes ad gratiam; exhibet ille qui invitare dignatus est; ministerium exercet turba famulorum: non famulantibus, sed pascenti referendae sunt gratiae. Vos cum ministri sitis, inverecunde totum vobis convivii dominium vindicatis; cum se et caeteros beatissimus Paulus famulos cum humilitate fateatur: ne quis putaret, in solis Apostolis aut Episcopis, spem suam esse ponendam, sic ait: quid est enim Paulus, vel quid Apollo? utique ministri ejus, in quem credidistis (I Cor. III, 4): est ergo in universis servientibus non dominium, sed ministerium. Vides ergo jam, frater Parmeniane, ex tribus speciebus supra memoratis, illam primo tripartitam esse immotam, invictam et immutabilem: operantis vero temporariam esse personam. VIII. De fide suscipientis baptismum. --Restat jam de credentis merito aliquid dicere: cujus est fides, quam Filius Dei et sanctitati suae anteposuit et majestati; non enim potestis sanctiores esse, quam Christus est: ad quem cum mulier illa veniret, cujus filia erat mortua, et rogaret, ut suscitaretur; nihil promisit de virtute sua; sed post fidem interrogat alienam, ut si mulier crederet, pro matris credulitate, filia surgeret; si non crederet, virtus Filii Dei feriata cessaret. Interrogatur mulier, respondit se credere fieri posse quod rogabat. Jubetur ire, redit ad domum mulier, invenit puellam vivam, quam dimiserat mortuam. Non ruit in oscula, non properat in amplexus; sed redit, ut Salvatori gratias ageret: et ut ostenderet Filius Dei, se vacasse, fidem tantummodo operatam esse: vade, inquit, mulier, in pace, fides tua te salvavit (Luc. VIII, 48). Ubi est quod dicis, dantis est, non accipientis? Quid vobis videtur et Centurionis fides? cujus puer cum male haberet, Salvatorem petiit ut ab eo mortem repelleret. 88 Jam Christus pereuntem veniebat ad puerum; sic eum Centurio tenuit, ut indignitatem tecti sui confessus, quod Filius Dei totus non deberet intrare, sed suam virtutem mittere, qua puer, fugata morte, reviviscere potuisset. Non fortitudo Centurionis, non sapientia laudata est, sed fides: et curatus est puer in illa hora (Matth. VIII, 13). Certe dantis est, non accipientis. Multa sunt hujusmodi in Evangelio de fide perfecta, sed vel tria complenda sunt fidei testimonia. Quid vobis videtur et illa mulier, quae de secreto causae foeminarum, cum per annos duodecim laboraret, et omnem substantiam suam in medicos erogasset: cum videret a Filio Dei tantas celebrari virtutes, processit in turbam, videt medicum, videt et populum: cogebat illam dolor, ut medicinam peteret: pudor impediebat, ne causam suam coram masculis indicaret. Invenit consilium tacita fides: mittam, inquit, manum meam, et tangam fimbriam vestimenti hujus, et sana fiam (Matth. IX, 21; Luc. VIII, 43). Nemine vidente inter turbas, manum misit, tetigit, et sanata est; nec ausa est indicare, quod ausa non fuerat petere. Sed ne fructus fidei apud ignorantes latere videretur; sic Salvator ait: quis me tetigit? Mirati sunt discipuli ejus, dicentes: turbae te comprimunt; tu dicis, quis me tetigit? et Christus: quis me, inquam, tetigit? sensi a me exisse virtutem (Ibid. 45). Sic mulier confessa est, se tetigisse, et sanam esse. Jamdudum pro filia mater petiit, pro puero Centurio postulavit: hoc loco nec mulier petiit, nec Christus promisit; sed fides quantum praesumpsit, exegit: certe dantis est, non accipientis. IX. Comparatio Naaman Syri intempestive a Parmeniano allata. --Nam quod ad amplificandos tractatus tuos, frater Parmeniane, Naaman Syrum, quasi immaturam quamdam durissimorum nascentium vulnerum massam, diu describere voluisti, quid hoc ad praesentem pertinet causam? Bene hoc diceres, et longa oratione recte uti potuisses: si invenires aliquem catechumenum scabrosissimis moribus, qui gereret durissimam mentem; qui lenissimam gratiam aquae salutaris accipere dectrectaret. Bene hominis innovationem verbis a te dictis ostenderes: bene veternosam naturalem duritiam, in infantilem carnem immutari ac molliri posse monstrares. In hoc vero negotio, quod inter partes tempore praesenti tractatur, ut quid a te talis commemorata est lectio? in qua non legitur aliquis illum leprosum Syrum ante dictum vel jussione Helisaei lavisse, ut merito denuo melius lavaretur (IV Reg. V). Quod et si fieret, nec sic vobis occurreret, quod recte imitari possetis. Non enim legitur ille prius lavisse in fluminibus Syriae, aut ab aliquo otus esse, et nihil profecisse. Nam et si hoc legeretur non ad Helisaei laudem, (qui non lavit, sed consilium dedit,) sed ad Jordanis gloriam pertineret, ille homini in eo flumine primitivam gratiam provenisse, in quo postea sub Joanne per confessionem in poenitentiam populorum peccata fuerant moritura. 89 X. Parabola nuptiarum a Parmeniano perperam allegata. --Postremo, qualis est illa pars tractatus tui, de coelestibus nuptiis, ubi spem amputans futurorum, totum in praesenti tempore posuisti dicendo, a societate vestra projectum esse eum, qui janitores et ministros fefellerit vestros, ut a communione fidelium foras cum injuria mitteretur. Si ita est, nihil est quod speret fides; nihil quod resurrectio repraesentet; nihil quod in coelis amplius exspectetur; nihil quod Rex ille coelestis et paterfamilias Deus in suo convivio agnoscat, cum praesentia multorum gaudeat, et de aliquorum absentia contristetur. Et multos dicat vocatos, paucos vero electos; nihil erit, quod irascatur vestem nuptialem non habenti, cum Filius Dei ipse Christus sit sponsus (Matth. XXII): et vestis et tunica natans in aqua, quae multos vestiat et infinitos exspectet, nec vestiendo deficiat. Sed ne quis dicat, temere a me Filium Dei vestem esse dictum, legat Apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). O tunica semper una et immutabilis! quae decenter vestiat et omnes aetates et formas, nec in infantibus rugatur, nec in juvenibus tenditur, nec in foeminis immutatur. Aderit profecto ille dies, ut coelestes nuptiae incipiant celebrari: illic qui baptisma singulare servaverint, securi discumbent. Nam quicumque a vobis se rebaptizari consenserit, hujusmodi homini non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem carnis; resurget quidem, sed nudus. Sed quia nuptiali veste a vobis se expoliari permisit, hanc patrisfamilias auditurus est vocem: Amice, hoc est dicere, agnosco te; aliquando renuntiaveras Diabolo, et ad me conversus fueras; et dederam tibi vestem nuptialem: ut quid sic venisti non habens quod tibi dedi? hoc est dicere: quare non habes quod tibi dedi? Nemo enim potest irasci non habenti rem, quae data non sit. Vestem nuptialem inter istos acceperas, et solus non habes? quare nudus et lugubris venisti? quis tibi detraxit spolia? quas fraudulentas adisti fauces? quos incurristi latrones? Quotquot tales venturi sunt, locum in illo convivio non habebunt. XI. Cum mortuos infantes rebaptizare non possint Donatistae, cur viventes rebaptizant? --Et ut vel sero compendium faciam, credo etiam hoc sufficere; etsi tot probationes minime diceremus: vobis absentibus, verbo tenus baptizati sunt mille: ex his sorte sua defuncti sunt centum. Abstinete paulisper ab hoc scelere manus. Sanctitas, ut dicitis, vestra, primo resuscitet sepultos; emendet, si potest, mortuos; et sic revertatur ad vivos. Si mortuos suscitare non potestis, ut quid viventibus conamini manus inferre? nisi ut compleatur quod per Ezechielem Prophetam locutus est Deus, dicens: ut occiderent animas, quas non oportuit mori (Ezech. XIII, 19). 90