De schematibus et tropis sacrae Scripturae

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De schematibus et tropis sacrae Scripturae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90

De schematibus et tropis sacrae Scripturae (Beda), J. P. Migne

PARS PRIMA.--DE SCHEMATIS.

(0175A)Solet aliquoties in Scripturis ordo verborum, causa decoris, aliter quam vulgaris via dicendi habet, figuratus inveniri: Quod grammatici Graece schema vocant, nos habitum, vel formam, vel figuram recte nominamus, quia per hoc quodammodo vestitur et (0175B)ornatur oratio. Solet iterum tropica locutio reperiri, quae fit translata dictione a propria significatione ad non propriam similitudinem, necessitatis aut ornatus gratia. Et quidem gloriantur Graeci talium se figurarum vel troporum fuisse repertores.

Sed ut cognoscas (dilectissime fili), cognoscant item omnes, qui haec legere voluerint, quod sancta Scriptura caeteris omnibus scripturis non solum auctoritate, quia divina est, vel utilitate, quia ad vitam ducit aeternam, sed et antiquitate, et ipsa praeeminet positione dicendi, ideo placuit mihi, collectis de ipsa exemplis, ostendere quia nihil hujusmodi schematum, sive troporum valent praetendere ullis saeculis eloquentiae magistri, quod non illa praecesserit.

(0175C)Sunt autem multae species schematum et troporum: tamen praecipua aliquot schemata et tropos selectiores Scriptura habet, tanquam excerptos ex istis qui sunt grammaticis familiares, quorum primus tropus, metaphora, est omnium generalissimus; nam caeteri omnes, hujus speciei videntur esse: Metaphora, catachresis, metalepsis, metonymia, antonomasia, characterismos, exoche, epitheton, synecdoche, onomatopoeia, periphrasis, hyperbaton, hysterologia, hysteron-proteron, anastrophe, parenthesis, synchesis, tmesis, diacope, hyperbole, allegoria, ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, asteismos, mycterismos, homoeosis, homoeologia, soresmos, icon, icasmos, catatyposis, hypotyposis, metastasis, enargia non energia, parabola, (0175D)antapodosis, paradigma.

Hucusque habes nomenclaturam troporum grammaticorum, nunc vero schematum: Prolepsis, zeugma, protozeugma, mesozeugma, hypozeugma, hysterozeugma, synezeugmenon, enexaerumenon, hypozeuxis, syllepsis, asyntheton vel asyndeton, dialyton, polysyntheton, anadiplosis, anaphora, epanalepsis, epizeuxis, epimone, paronomasia, prosonomasia, schesis onomatôn, paromoeon, (0176A)homoeoteleuton, homoeoptoton, polyptoton, metabole, hyrmos, diasyrmos, climax.

Grammatici tamen alia habent figurarum genera tali ordine: primo, orationis vitia, barbarismum, scilicet, et soloecismum. Secundo, obscurum, et (0176B)inordinatum. Tertio, deinde, metaplasmum. Postremo, schemata et tropos.

Obscurae orationis species sunt: Acyrologia, pleonasmos, perissologia, amphibologia, tautologia, battologia, macrologia, eclipsis, aposiopesis, aenigma.

Inordinatae orationis species sunt: Tapinosis, aeschrologia, cacozelia, cacosyntheton, cacophaton.

Metaplasmi vero species hae sunt: Metaplasmus, prosthesis, epenthesis, anadiplosis, epectasis, paragoge, aphaeresis, syncope, apocope, ectasis, systole, diaeresis, synaeresis, eclipsis, synaloepha, antithesis, metathesis, parallage.

His autem enumeratis, accipe eminentiora decem et septem schemata divinae Scripturae. Prolepsis, (0176C)praeoccupatio; zeugma, conjunctio; hypozeuxis, subjunctio; syllepsis, conceptio; anadiplosis, replicatio; anaphora, relatio; epanaphora, subrelatio; epanalepsis, repetitio; epizeuxis, congeminatio; paronomasia, denominatio; schesis onomaton, affectio; paromoeon, similitudo; homoeoteleuton, similis terminatio; homoeoptoton, ex similibus casibus; polyptoton, ex pluribus casibus; hyrmos, convenientia; polysyndeton, abundans conjunctionibus; dialyton, aut asyntheton, seu asyndeton, dissolutio.

Prolepsis, praeoccupatio, sive praesumptio, dicitur. Figura est quando ea quae sequi debent anteponuntur, quemadmodum habetur in psalmo LXXXVI: Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion. Ante posuit ejus, et postea cujus, id est, Domini. (0176D)Item psalmo XXI: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, pro divident, et mittent. Item Ezechiel I, nihil anteponens, ita incipit: Factum est in tricesimo anno, etc. Sermonem conjunctionis posuit, nihil aliud ante cui hoc subjungeretur, praeponens.

Zeugma conjunctio dicitur, figura quando multa pendentia, aut uno verbo, aut una sententia, concluduntur. Uno verbo, ut Apostolus ait ad Ephesios, IV: (0177A)Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis. Sententia autem, quemadmodum Psalmista in psalmo XIV praeponens: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit, etc. Ad ultimum ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum.

Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi singula verba, vel sententiae, singulis quibusque clausulis subjunguntur. Tale est et illud; in verbo, ut Psalmo CXLIV: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt; memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et in justitia tua exsultabunt. Item (I Cor. XIII): Sive prophetiae (inquit) evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. (0177B)Sententiae, quemadmodum habetur psalmo XXVI: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.

Syllepsis est cum casus discrepantes in unam significationem congregamus, veluti habetur in psalmo LXXVII: Attendite, populus meus, legem meam. Item psalmo CXLIX: Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Quod enim ait, ad faciendam, numeri singularis est, quod addidit, Increpationes, pluralis est.

Fit etiam syllepsis in sensu, id est, ubi pro multis unus, vel pro uno multi ponuntur. Pro multis unus, ut psalmo septuagesimo septimo: Immisit in eis muscam caninam, et comedit eos rana, et exterminavit (0177C)eos: cum non solum unam ad exterminandos Aegyptios muscam vel ranam, sed innumeras immitteret.

Item pro uno multi, quemadmodum habetur psalmo II: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum; reges enim pro Herode, principes pro Pilato positos, apostoli intellexerunt, quemadmodum continetur in Actibus Apostolorum quarto capite.

Anadiplosis est congeminatio dictionis, quae in ultima parte praecedentis versus, et prima sequentis iteratur, veluti habetur in psalmo CXXI: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem, Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Item apud Jeremiam, capite secundo: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

(0177D)Anaphora est relatio, cum eadem dictio bis saepiusque per principia versuum repetitur, quemadmodum habetur psalmo XXVI: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Et infra: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.

Fit etiam anaphora ut eodem versu, per principia sensuum, quemadmodum psalmo XVIII: Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros. Quae figura in Psalmis usitatissima est.

Hanc quidam epanaphoram vocant.

Epanalepsis est sermonis in principio versus positi in ejusdem fine repetitio, quemadmodum Apostolus (0178A)ad Philippenses, qua to capite: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Item psalmo LXXXII: Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.

Epizeuxis est ejusdem verbi in eodem versu sine aliqua dilatione congeminatio, quemadmodum habetur apud Isaiam, cap. XL: Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Dominus vester. Et iterum apud eumdem, LI: Elevare, elevare, consurge, Jerusalem. Et adhuc apud eumdem, cap. XXXVIII: Vivens, vivens, ipse confitebitur tibi. Item psalmista simile quiddam habet psalmo XVIII: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

Alibi repetitio ejusdem sermonis pallilogiae obtinet nomen.

(0178B)Paronomasia denominatio dicitur, quoties dictio pene similis ponitur in significatione diversa, mutata videlicet littera, vel syllaba, ut in psalmo XXI, juxta Hebraicam veritatem: In te confisi sunt, et non sunt confusi. Et, Philipp. III: Videte malos operarios, videte concisionem; nos autem sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Quam Isaias propheta cap. V, figuram elegantissime in sua lingua confecit, ubi ait: Exspectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. Hebraice enim judicium dicitur, iniquitas, justitia, clamor, appellatur. Pulchre itaque una vel addita vel mutata littera, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro dictione diceret , et pro poneret .

(0178C)Schesis onomaton, id est, multitudo nominum conjunctorum diverso sono unam rem significantium, ut Isaiae cap. I: Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Item psalmo CV: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus.

Paromoen est cum ab eisdem litteris diversa verba sumuntur. Quae nimirum figura, quod ad positionem litterarum pertinet, melius in ea lingua qua scripta est editaque requiretur. Habemus tamen et in nostra translatione, unde demus exemplum; dictum est enim in psalmo CXVII: Benediximus vobis de domo Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. Et in psalmo XVII: Ira illius secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas.

(0178D)Homoeoteleuton similis terminatio dicitur, figura quoties media et postrema versus sive sententiae simili syllaba finiuntur, ut, Eccli. VI: Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Et iterum cap. VII: Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Hac figura poetae et oratores saepe utuntur. Poetae hoc modo: Pervia divisi potuerunt caerula ponti.

Oratores vero ita: Beatus Job, Deo soli sibique cognitus in tranquillitate, ad majorem notitiam perducendus, tactus est verbere, ut odorem suarum virium tanto latius spargeret, quantum more aromatum melius ex incensione fragraret. Quo schemate, ipse qui hoc dixit, beatus papa Gregorius, saepissime usus (0179A)fuisse reperitur. Et hujusmodi orationes esse reor, quas Hieronymus concinnas rhetorum declamationes appellat.

Homoeoptoton, cum in similes sonos exeunt dicta plurima, quemadmodum habetur psalmo XCVII: Cantate, exsultate, et psallite. Et Ezechielis decimo octavo: Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et paulo post: In montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem, et amplius accipientem, nunquid vita vivet?

Polyptoton est cum diversis casibus variatur oratio, ut, Rom. XI: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et (0179B)in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria, in saecula saeculorum. Item psalmo LXVII: Nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei. Mons coagulatus, mons pinguis; ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.

(0180A)Hirmos convenientia dicitur, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat, nulla videlicet alia vel causa, vel persona mutata, ut psalmo LIII: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et caetera, usque dum ait: Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Orat enim propheta, ut auxilio Domini salvatoris ab hostium insecutione liberetur.

Polysyndeton est oratio multis nexa conjunctionibus, ut psalmo XL: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam ejus, et non tradat eum in manus inimicorum ejus.

Dialyton vel Asyndeton est figura superiori contraria, carens conjunctionibus, ut psalmo LXV: Jubilate (0180B)Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus. Date gloriam laudi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine.

Sic autem habentur septemdecim schemata divinae Scripturae.

PARS SECUNDA.--DE TROPIS.

(0179) (0179B)Tropus est dictio translata a propria significatione ad non propriam similitudinem, ornatus necessitatis ve causa. Sunt autem τρόποι, qui Latine modi vel (0179C)mores interpretari possunt, numero tredecim, videlicet: 1. metaphora; 2. katachresis; 3. metalepsis, 4. metonymia; 5. antonomasia; 6. epitheton; 7. synecdoche; 8. onomatopoeia; 9. periphrasis; 10 hyperbaton (species sunt quinque: Hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis ); 11. hyperbole; 12. allegoria (species sunt septem: Eironeia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarkasmos, asteismos ); 13. homoeosis (species sunt tres: Eikon, parabole, paradeigma ).

1. De metaphora. Metaphora est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quatuor: 1º ab animali ad animal: 2º ab inanimali ad inanimal: 3º ab animali ad inanimal: 4º ab inanimali ad animal. Ergo:

(0179D)1º Ab animali ad animal ita fit, ut psalmo II: Quare fremuerunt gentes? Et: Dominus qui eripuit me de ore leonis, et de manu ursi. Item psalmo CXXXVIII: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nam et homines et bestiae et volucres animam habent.

2º Ab inanimali ad inanimal, ut Zachariae undecimo: Aperi, Libane, portas tuas. Item psalmo VIII: Qui perambulat semitas maris. Translatio est enim a civitate ad montem, et a terra ad mare, quorum nullum animam habet.

3º Ab animali ad inanimal, ut, Amos I: Exsiccatus est vertex Carmeli. Homines enim, non montes, verticem habent.

4º Ab inanimali ad animal, ut, Ezech. XI: Auferam (0180B)a vobis cor lapideum. Non enim lapis, sed populus animam habet.

Hic autem tropus et ad Deum fit multifarie. A volucribus, (0180C)ut: Sub umbra alarum tuarum protege me. A feris, ut: Dominus de Sion rugiet. A membris humanis, ut psalmo XVI: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Ab homine interiore, ut, Isai. XL: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum. A motibus mentis humanae, ut psalmo II: Tunc loquetur ad eos in ira sua. Et, Genes. VI: Poenitet me hominem fecisse. Et, Zachar. VIII: Zelatus sum Sion zelo magno. Et innumera hujusmodi. A rebus insensibilibus, ut, Amos II: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. Qui videlicet tropus et in communi locutione usitatissimus est, cum dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, et lacteam canitiem.

2. De katachresi. (0180D)Katachresis est abusio nominis aut verbi, ad significandam rem quae propria appellatione deficit. Haec autem a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut parricidam dicimus qui occiderit fratrem, et piscinam quae pisces non habet. Haec enim nisi extrinsecus sumerent suum vocabulum, non haberent. Huic simile est illud: Pone vectes in quatuor angulis mensae per singulos pedes, et sextum sagum in fronte tecti duplicis, et ibi confringit cornua arcuum. Et, II Paral. IV: Labium illius erat quasi labium calicis, et repandi lilii. Pedes quippe et frons et cornu et labium, hominum tantum sunt, et animantium, non etiam rerum insensibilium. Quae nomina, si Scriptura praefatis rebus non imposuisset, quod proprium his (0181A)diceret, non haberet. Ad hunc tropum pertinet quod scriptum est, Joan. V: Est autem Hierosolymis probatica piscina; a piscibus enim nomen accepit aqua, quae nequaquam propter pisces, sed ad lavandas (ut ferunt) hostias, collecta est, unde Probatice cognomen sortita est.

3. De metalepsi. Metalepsis est dictio gradatim pergens ad id quod ostendit, et ab eo quod procedit id quod sequitur insinuans, quemadmodum habetur apud Psalmistam: Labores fructuum tuorum manducabis. Labores enim posuit pro his quae laborando acquiruntur bonis. Necnon et illud psalmi CIII: Draco iste quem formasti ad illudendum ei: per draconem diabolus, per diabolum bonus angelus intelligendus est, qualis a Deo (0181B)formatus est.

4. De metonymia. Μετωνυμία est quaedam veluti transnominatio, ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Hujus sunt multae species. Per id quod continet id quod continetur ostendit, per id quod continetur id quod continet, per inventorem id quod inventum est, per inventum inventorem, per efficientem id quod efficitur, per id quod efficitur efficientem. Per id quod continet id quod continetur, ut, Genes. XXIV: Effundens hydriam in canalibus; aut contra, Accipe litteras tuas; neque enim hydria effundebatur, sed quod in ea continebatur; nec litterae in manus, sed charta quae litteras continet assumitur. Et iterum: Dimitte eam, et vadat, et aspicietis. Non enim arca, sed plaustrum (0181C)quo continebatur aqua, vel boves qui ducebant plaustrum, ire poterant. Haec et per efficientem id quod fit, et, e contra, per hoc quod fit efficientem designat.

5. De antonomasia Αντονομασία est significatio vice nominis posita: ex accidentibus, videlicet, propriam significat personam; quae tribus fit modis: ab animo, a corpore, extrinsecus. Ab animo, ut, Isai. XI: Nunquid non tu percussisti superbum? A corpore, ut, I Reg. XVII: Vir spurius altitudinis sex cubitorum et palmo. Ab elatione enim animi diabolus hic intelligitur superbus. A quantitate corporis, Goliath gigas significatur. Extrinsecus quae sumuntur in plures species dividuntur. (0181D)Descendunt enim a genere, ut: Nunquid omnibus vobis dabit filius Isai agrum? A loco, ut: Auctorem seditionis sectae Nazaraeorum. Ab actu, Matth. XXVI: Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens. Ab eventu, ut, Joan. XIX: Discipulus ille quem diligebat Jesus. Per hunc tropum aliquoties et Dominus ipse demonstratur: a genere, ut, Matth. XXI: Osanna filio David; a loco, ut: Qui sedes super cherubin apparet; ab actu, quemadmodum habetur Job VII: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum!

6. De epitheto. Ἐπίθετον est praeposita dictio pronomini. Nam antonomasia vicem nominis sustinet, epitheton nunquam est sine nomine, ut, Eccli. XLV: Dilectus Deo et hominibus Moses. Et: Misericors et miserator Dominus. (0182A)Et: Justum Loth oppressum. Fit etiam epitheton modis tribus: ab animo, a corpore, extrinsecus. His duobus tropis aut vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel ornamus.

7. De synecdoche. Συνεκδοχὴ est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat; aut enim a parte totum ostendit, ut Joan. I: Verbum caro factum est. Et, Act. XXVII: Eramus vero in nave, universae animae ducentae septuaginta sex. Aut contra, ut, Joan. XIX: Ergo propter Parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum ubi posuerunt Jesum.

8. De onomatopoeia. Ὀνοματοποιία est nomen de sono factum, ut, I Cor. XIII: Cymbalum tinniens. Et, Isai. LVIII: Quasi (0182B)tuba exalta vocem tuam. Et, Jerem. IV: Canite tuba. Et: Nunquid circumdabis collum equi hinnitum? Et, Isai. LVI: Rugitus leonis. Et, Job IV: Vox leaenae. Et, Isai. LVI: Canes muti non valentes latrare.

Ad hunc tropum pertinere quidam existimant sibilos serpentium, porcorum stridores, caeterorumque vocem confusam animantium, quae et ipsa in Scripturis sanctis saepius indita reperitur.

9. De periphrasi. Περίφρασις est circumlocutio, quae fit aut ut brevitatem splendide describat et producat, aut foeditatem circuitu evitet. Splendide producta veritas, ut, II Cor. V: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habeamus (0182C)ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Foeditatem circuitu evitans, ut, Rom. I: Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum, qui est contra naturam; similiter autem et masculi, relicto naturali usu, et caetera.

10. De hyperbato. Ὑπέρβατον est transcensio quaedam, verborum ordinem turbans. Hujus species sunt quinque, videlicet: Hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis.

De hysterologia. Hysterologia, ὑστερολογία vel ὕστερον πρότερον, est sententia cum ordo verbis mutatur, ut, psalmo XXIII: Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo; prius enim Dominus miserando justificare solet impium, (0182D)et sic postea benedicendo coronat justum.

De anastrophe. Anastrophe est verborum tantum praeposterus ordo, quemadmodum habetur Job V: Quam ob rem ego deprecabor Dominum, pro ob quam rem.

De parenthesi Parenthesis autem est interposita ratiocinatio divisae sententiae. Quemadmodum est et illud Apostoli, Galat. II: Qui enim operatus est Petro (in apostolatu circumcisionis) operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam (quae mihi data est) Jacobus et Cephas et Joannes, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis.

De tmesi. Tmesis est simplicis verbi sectio, aut unius compositi, una dictione vel pluribus interjectis. Haec species licet in sacra Scriptura facile [ F. non facile] (0183A)inveniatur, tamen habetur in Christiano poeta, ut est: Hiero quem genuit Solymis Davidica proles. Hoc est Jerusalem.

De synchysi. Synchysis est hyperbaton ex omni parte confusum. Psalmo LXVII: Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri. Prius enim hic, ut Augustinus ait, quaerendus est ordo verborum, quomodo finiatur sententia, quae utique pendet, et dicitur Si dormiatis; deinde incertum est utrum hae pennae, an, o vos pennae, ut ad ipsas pennas loqui videatur; utrum ergo verbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut sit ordo: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter (0183B)medios cleros, o vos pennae columbae deargentatae, an his quae sequuntur, ut ordo sit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon, id est, ipsae pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros, ut illis hoc dicere intelligatur qui speciei domus tanquam spolia dividuntur, id est: Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei domus per manifestationem spiritus ad utilitatem (ut alii quidem detur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides, alii genera linguarum, in eodem spiritu, etc.); si ergo vos dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae, nive dealbabuntur in Selmon. Potest et sic intelligi: Si vos pennae columbae deargentatae dormiatis inter medios (0183C)cleros, nive dealbabuntur in Selmon, ut subintelligantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa Ecclesia dicitur, Cant. VIII: Quae est ista quae ascendit dealbata? Promissio quippe Dei tenetur per prophetam Isaiam, cap. I, dicentem: Si fuerint peccata vestra tanquam phoeniceum, sicut nivem dealbabo. Potest et sic intelligi, ut in eo quod dictum est, Pennae columbae deargentatae, subaudiatur eritis, ut iste sit sensus: Vos qui tanquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae eritis, id est, in altiora elevabimini, compagini, tamen Ecclesiae cohaerentes. Nullam quippe aliam melius hic intelligi puto columbam deargentam quam illam de qua dictum est, Cant. VI: Una est columba (0183D)mea. Deargentata est autem, quia divinis eloquiis est erudita: Eloquia namque Domini, alio loco, eloquia casta dicuntur; psalmo XI: Argentum igne examinatum, terra purgatum septuplum. Magnum itaque est bonum dormire inter medios cleros, quos nonnulli duo Testamenta esse voluerunt, ut dormire sit inter duos medios cleros, in eorum Testamentorum auctoritate requiescere, id est, utriusque Testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquis ex his profertur et probatur, omnis intentio pacifica quiete finiatur.

11. De hyperbole. Hyperbole est dictio fidem excedens, augendi minuendive causa. Augendi, ut, II Reg. I: Aquilis coeli velociores, leonibus fortiores. Minuendi, ut: Terrebit (0184A)te sonitus solii volantis. Et, Thren. IV: Denigrata est super carbonem facies eorum.

12. De allegoria. Allegoria est tropus quo aliud significatur quam dicitur, ut, Joan. IV: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Hoc est, intelligite, quia populi sunt jam parati ad credendum. Hujus species multae sunt, ex quibus eminent septem: Eironeia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarkasmos, asteismos.

De eironeia. Eironeia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut: Clamate voce majore, Deus est enim Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut dormit, ut excitetur. (0184B)Hanc enim nisi gravitas pronuntiationis adjuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.

De antiphrasi. Antiphrasis est unius verbi ironia, ut, Matth. XXVI: Amice, ad quid venisti? Inter ironiam et antiphrasin hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intelligi vult. Antiphrasis vero, non voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum est origo contraria.

De aenigmate. Aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut, psalmo LXVII: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri: cum significet eloquia Scripturae spiritualis divino lumine plena, sensum vero ejus interiorem majori coelestis sapientiae gratia refulgentem; vel certe vitam sanctae Ecclesiae praesentem virtutum (0184C)pennis gaudentem, futuram autem, quae in coelis est, aeterna cum Domino claritate fruituram.

De charientismo. Charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, ut, Genes. XXIX: Nonne pro Rachel servivi tibi? quare autem imposuisti mihi? uno enim levissimo impositionis verbo injuriam quam patiebatur gravissimam temperantius loquens significavit.

De paroemia. Paroemia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut, II Pet. II: Canis reversus ad vomitum suum, et, I Reg. X: Num et Saul inter prophetas? Quorum unum, cum quemlibet post actam poenitentiam ad vitia relabi dicimus, altero tunc utimur, cum indoctum quemque officium docendi assumere, vel aliud quid artis, quam non didicit, (0184D)sibimet usurpare viderimus. Hic tropus adeo late patet, ut liber Salomonis, quem nos, secundum Hebraeos, Parabolas dicimus, apud Graecos ex eo nomen Paroemiorum, hoc est, Proverbiorum, acceperit.

De sarcasmo. Sarcasmus est plena odio hostilisque irrisio, ut, Matth. XXVII: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credamus ei.

De asteismo. Asteismus est tropus multiplex, numerosaeque virtutis: nam ἀστεϊσμὸς putatur quidquid dictum simplicitate rustica caret, et satis faceta urbanitate expolitum est, ut: Utinam abscindantur qui vos conturbant. Notandum sane quod allegoria aliquando factis, aliquando verbis tantummodo fit. (0185A)Factis quidem, ut scriptum est: Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quae sunt duo Testamenta, ut Apostolus exponit. Verbis autem solummodo, ut, Isai. XI: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, quo significatur de stirpe David per virginem Mariam Dominum Salvatorum fuisse nasciturum. Aliquando factis simul et verbis una eademque res allegorice significatur: factis quidem, ut Genes. XXXVII: Vendiderunt Joseph Ismaelitis triginta argenteis; verbis vero, ut Zachar. XI: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Item factis, ut, I Reg. XVI: Erat autem David rufus, et pulcher aspectu, et unxit eum Samuel in medio fratrum suorum; verbis, ut, Cant. IV: Dilectus meus candidus et rubicundus, (0185B)electus ex millibus, quod utrumque mystice significat, mediatorem Dei et hominum, decorum quidem sapientia et virtute, sed sui fuisse sanguinis effusione roseum, eumdemque unctum a Deo Patre oleo laetitiae, prae consortibus suis. Item allegoria verbi, sive operis, aliquando historicam rem, aliquando typicam, aliquando tropologicam, id est, moralem rationem, aliquando anagogen, hoc est, sensum ad superiora ducentem, figurate denuntiat. Per historiam namque historia figuratur, cum factura primorum sex sive septem dierum, totidem saeculi hujus comparatur aetatibus. Per verbum historia, dum hoc quod dicit Jacob patriarcha, Genes. XLIX: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti, et caetera, de regno ac victoriis David intelligitur. (0185C)Per verbum, spiritualis de Christo, sive Ecclesia, sensus, cum idem sermo patriarchae de dominica passione ac resurrectione fideliter accipitur. Item allegoria facta, tropologicam, hoc est, moralem perfectionem designat, ut, Genes. XXXVII, tunica talaris et polymita quam Jacob patriarcha filio suo Joseph fecit, variarum virtutum gratiam, qua nos Deus Pater usque ad terminum vitae nostrae semper indui praecepit et donat, insinuat. Allegoria verbi eamdem morum perfectionem significat, ut: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, et caetera. Allegoria facti, anagogicum, hoc est, ad superiora ducentem sensum exprimit, ut: Septimus ab Adam Enoch translatus est de mundo. Sabbatum futurae beatitudinis, quae post opera bona saeculi hujus, quae sex (0185D)aetatibus peragitur, electis in fine servatur, figurate praesignat. Allegoria verbi, eadem vitae coelestis gaudia demonstrat, ut, Matth. XXIV: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, quia ubi mediator Dei et hominum est corpore, ibi nimirum et nunc sublevatae ad coelos animae, et, celebrata gloria resurrectionis, colligentur etiam corpora justorum. Nonnunquam in una eademque re, vel verbo, historia (0186A)simul et mysticus de Christo vel Ecclesia sensus, et tropologia, et anagoge, figuraliter intimatur, ut: templum Domini, juxta historiam, domus quam aedificavit Salomon; juxta allegoriam, corpus dominicum, de quo ait, Joan. II: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, sive Ecclesia ejus, cui dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; per tropologiam, quisque fidelium, quibus dicitur, I Cor. III: An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est? per anagogen, superni gaudii mansiones, cui aspirabat qui ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Simili modo quod dicitur psalmo CXLVII: Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit (0186B)filiis tuis in te; de civibus terrenae Jerusalem, de Ecclesia Christi, de anima quoque electa, de patria coelesti, juxta historiam, juxta allegoriam, juxta tropologiam, juxta anagogen, recte potest accipi. Juxta allegoriam de Ecclesia, diximus, sequentes exemplum doctissimi tractatoris Gregorii, qui in libris Moralibus, ea quae de Christo sive Ecclesia per figuram dicta, sive facta interpretabantur, allegoriam proprie nuncupare solebat.

13. De homoeosi. Homoeosis est minus notae rei per similitudinem ejus quae magis nota est demonstratio; hujus species sunt tres, eicon, parabole, paradeigma.

De eicon. Eicon est personarum inter se, vel eorum quae personis accidunt, comparatio, ut, Joan. I: (0186C)Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a patre; et, Luc. XX: Neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis erunt.

De parabole. Parabole est rerum genere dissimilium comparatio, ut, Matth. XIII: Simile est regnum coelorum grano sinapis; et, Joan. III: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.

De paradeigmate. Paradeigma est praepositio, sive enarratio exempli exhortantis aut deterrentis. Exhortantis, ut, Jac. V: Elias homo erat similis nobis, passibilis, et orationem oravit ut non plueret super terram, et non pluit annis tribus, et mensibus sex; et, Matth. VI: Respicite volatilia coeli, quoniam (0186D)non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater vester coelestis pascit illa. Deterrentis, ut, Matth. XXIV: Illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth.

Et sic habentur tredecim generales tropi sacrae Scripturae.