There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Stephanus græce, latine dicitur corone, sed hebraïce norma. Fuit autem corone, id est, principium Martyrum in Novo Testamento, sicut Abel in Vetere. Fuit etiam norma, id est, exemplum et regula aliis patiendi pro Christo, sive vere agendi et vivendi, vel pro inimicis orandi. Vel Stephanus dicitur, quasi strenue fans, quod patet in suo sermone et in luculenta divini Verbi prædicatione. Vel Stephanus dicitur quasi strenue stans vel fans anus, id est strenus sive laudabiliter stans et instruens et regens anus, id est viduas, quibus ab Apostolis fuerat præfectus, quæ ad litteram anus erant. Est ergo corone propter principium martyrii, norma propter exemplum patiendi et bene vivendi, strenue fans propter luculentam prædicationem, strenue stans propter viduarum laudabilem instructionem.

I. Stephanus fuit unus de septem Diaconibus ab Apostolis in ministerium ordinatis. Crescente enim numero discipulorum conversi ex gentibus adversus conversos ex Judæis murmurare cœperunt, ex eo quod viduæ eorum in ministerio cotidiano contemnebantur. Hujus autem murmuris causa dupliciter potest intellegi, aut quia viduæ eorum in ministerio non admittebantur, aut quia præ cæteris in cotidiano ministerio gravabantur. Apostoli enim, ex expeditius prædicationi insisterent, viduis ministrationem commiserant. Videntes itaque Apostoli murmurationem ortam pro administratione viduarum, volentes hoc murmur sedare congregata omni multitudine dixerunt: “Non est æquum nos derelinquere Verbum Dei et ministrare mensis. Glossa: Quia meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis. Considerate ergo, fratres, ex vobis viros boni testimonii septem plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opere. Glossa: Ut ministrent vel ministrantibus præsint. Nos vero orationi et prædicationi instantes erimus”. Et placuit sermo omni populo et multitudini, et elegerunt septem, quorum Beatus Stephanus primus et primicerius exstitit, et adduxerunt eos ad Apostolos et imposuerunt super eos manus. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa in populo. Invidentes igitur Judæi et eum superare et convincere cupientes triplici modo eum vincere aggressi sunt, scilicet disputatione, testium productione et tormentorum illatione. Sed tamen ipse disputantes superavit, testes falsos convicit et de suis tortoribus triumphavit. Et in qualibet pugna adjutorium sibi de cœlo datum est. In prima enim ei datus est Spiritus Sanctus, qui sapientiam ministraret. In secunda vultus angelicus, qui falsos testes terreret. Et in tertia visus est Christus adjuvare paratus, qui martyra confortaret. In qualibet igitur pugna ponit historia tria, scilicet aggressum prœlium, collatum adjutorium et adeptum triumphum. Historiam igitur breviter percurrentes hæc omnia videre poterimus.

II. Quum igitur Beatus Stephanus multa signa faceret et frequentius populo prædicaret, Judæi sibi invidentes primum prœlium cum eo injerunt, ut eum per disputationem vincerent. Surrexerunt enim quidam de synagoge libertinorum a regione sic dictorum, vel libertinorum, id est filiorum libertorum. Libertini enim dicuntur filii libertorum, id est eorum, qui de servitute manumissi sunt et libertate donati. Et sic de stirpe servili fuerunt, qui primo fidei restiterunt et Cyrenensium a Cyrene civitate et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano. Ecce primum prœlium. Deinde subjungit triumphum et non poterant resistere sapientiæ, postremo ponit adjutorium et Spiritum, qui loquebatur. Videntes igitur, quod per hunc modum pugnandi eum non possent superare, ad secundum modum se callide convertunt, ut scilicet eum falsis testibus superarent. Submiserunt enim duos falsos testes, qui eundem de quadruplici blasphemia accusarent. Adducentes itaque eum in concilium falsi testes eum de quattuor accusabant, scilicet de blasphemia in Deum, in Moÿsen, in Legem et in Tabernaculum sive Templum. Ecce prœlium. Et intuentes eum omnes, qui sedebant in consilio, videbant faciem ejus tamquam faciem Angeli. Ecce auxilium. Deinde ponitur hujus secundæ pugnæ victoria, cum falsi testes de his omnibus confutantur. Dixit enim Princeps Sacerdotum, si hoc ita se haberet. Tunc Beatus Stephanus de illis quattuor, quæ sibi falsi testes imposuerunt, se per ordinem excusavit. Et primo excusavit se de blasphemia in Deum dicens, Deum, qui locutus fuit Patribus et Prophetis, Deum gloriæ fuisse. Ubi Deum tripliciter commendavit, secundum quod hoc verbum potest tripliciter exponi. Est enim Deus gloriæ, id est collativus gloriæ, in Regum ii: “Qui honorificaverit Me, glorificabo eum”; vel Deus gloriæ, id est, contentivus gloriæ, Proverbium vii: “Mecum sunt divitiæ et gloria”; vel Deus gloriæ, id est, Deus cuï a creatura debetur gloria, id est Regi sæculorum immortali, etc. Commendat igitur Deum tripliciter, scilicet, quod sit gloriosus, glorificatus et glorificandus. Deinde excusat se de secunda blasphemia in Moÿsen multipliciter commendando. Commendat enim eum præcipue a tribus, scilicet zeli fervore, quod percutientem Ægyptum interfecit, a miraculorum operatione, quæ in Ægypto et in deserto fecit, et a Deï familiaritate, quia pluries cum Deo familiariter locutus fuit. Postmodum excusat se de tertia blasphemia, quæ erat in Legem, ipsam tripliciter commendando, scilicet ex ratione dantis, qui fuit Deus, ex ratione ministrantis, qui fuit Moÿses talis et tantus, et ex ratione finis, quia dat vitam. Postmodo cœpit se purgare de quarta blasphemia, quæ erat in Tabernaculum et in Templum, ipsum Tabernaculum quadrupliciter commendando, scilicet quod fuit a Deo præceptum, fieri in visione ostensum, a Moÿse consummatum et Arcæ Testimonii contentivum. Sic ergo Beatus Stephamus crimine sibi objecto rationabiliter se purgavit.

III. Videntes igitur Judæi, quod nec in isto secundo modo eum superare valerent, tertium modum assumunt et tertiam pugnam ineunt, ut scilicet saltem tormentis et suppliciis eum superarent. Quod ut vidit Beatus Stephanus, volens præceptum dominicum de fraterna correctione servare, tribus modis eos conatus est corrigere et a tanta malitia cohibere, scilicet pudore, timore et amore. Primo pudore, ejus duritiam cordis et Sanctorum necem improperando. “Dura, inquit, cervice et in circuncisis cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri, ita et vos. Quem enim Prophetarum patres vestri non sunt persecuti? Et occiderunt eos, qui pronuntiabant de adventu Justi”. Ubi, sicut dicit Glossa, tres gradus malitiæ eorum ponit. Primus est, quod Spiritui Sancto Restiterunt. Secundus est: Prophetas persecuti sunt. Tertius est: crescente malitia eos occiderunt. Scilicet, quia frons mulieris meretricis facta erat eïs et nesciebant erubescere nec sic a concepta malitia destiterunt. Immo audientes hæc dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum. Postmodum ergo correxit eos timore per hoc scilicet, quod Jesum stantem a dexteris Deï Se videre perhibuit, quasi paratum se adjuvare et adversarios condemnare. Quum enim esset Stephanus plenus Spiritu Sancto intuens in cœlum vidit gloriam Deï et ait: “Ecce video cœlos apertos et Filium Domini stantem a dexteris virtutis Dei”. Licet igitur jam pudore et timore correxerit eos, non tamen adhuc destiterunt, sed deteriores quam prius fuerunt. Exclamantes enim voce magna continuerunt aures suas. Glossa: “Ne blasphemantem audirent”. Et impetum fecerunt unanimiter in eum et projicientes eum extra civitatem lapidabant. In hoc secundum legem se agere arbitrantes, quod blasphemum extra castra mandaverat lapidari. Et illi duo falsi testes, qui in eum primum lapidem mittere debebant, secundum legem dicentem: “Prima manus testium lapidabit”, etc., tum deposuerunt vestimenta sua, ne illius tactu coinquinarentur, vel ut ad lapidandum expeditiores redderentur, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus et postea vocatus est Paulus. Qui dum lapidantium vestimenta custodiret, et eo quod ad lapidandum eos expeditiores redderet, quasi manu omnium lapidavit. Quum autem eos nec pudore nec timore a tanta posset nequitia retrahere, tertium modum adhibuit, ut saltem eos amore coërceret. An non eximius amor fuit, quem eïs ostendit, quoniam pro se et pro ipsis oravit? Pro se quidem oravit, ne sua passio prolongaretur et sic ipsi rei noxa majori tenerentur, pro ipsis autem oravit, ne eïs hoc in peccatum imputaretur. “Lapidabant, inquit, Stephanum invocantem et dicentem: “Domine Jesu, accipe spiritum meum”. Positis autem genibus clamavit voce magna dicens: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt, quod faciunt””. Et vide amorem mirabilem, quia orando pro se stetit, orando pro suis lapidatoribus genua flexit, quasi plus orationem, quam pro ipsis faciebat, quam illa, quam pro se effudebat, cuperet exaudiri. Pro ipsis autem potius, quam pro se genua flexit, quia, ut dicit Glossa ibidem, quorum major iniquitas majus supplicandi remedium postulabat. In hoc etiam Martyr Christum imitatus est, qui in Passione Sua pro Se oravit dicens: “Pater, in manus Tuas commendo spiritum Meum”, et pro Suis crucifixoribus dicens: “Pater, ignosce illis”, etc. Et quum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Glossa: “Pulchre dictum est obdormivit, et non mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis et obdormivit in spe resurrectionis”. Facta est autem lapidatio Stephani eodem anno, quo Dominus ascendit, in proximo mense Augusti, tertia die intranti. Sancti vero Gamaliel et Nicodemus, qui erant pro christianis in omnibus consiliis Judæorum, sepelierunt eum in agro ipsius Gamalielis et fecerunt planctum magnum super eum et facta est magna persecutio christianorum, qui erant in Jerosolymis, quia occiso Beato Stephano, uno de Principibus, alios graviter persequi cœperunt, in tantum quod omnes christiani præter Apostolos, qui erant cæteris fortiores, per totam Judæorum Provinciam sunt dispersi, juxta quod Dominus præceperat eïs: “Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam”.

IV. Refert Augustinus Doctor egregius Beatum Stephanum innumeris miraculis claruisse et mortuos sex suis meritis excitasse, multos a varii languoribus curasse. Præter hæc autem alia refert miracula, digne memoriæ commendanda. Ait enim, quod flores super altare Beati Stephani ponebantur et inde ablati super infirmos ponebantur, panni etiam de ejus altari sumpti et super ægros impositi multis exstiterunt infirmantibus in medelam, nam sicut ait in Libro xxii. De Civitate Dei, flores ipsi de altari assumpti cujusdam mulieris cæcæ oculis impositi sunt et illa continuo lumen recepit. Refert quoque in eodem libro, quod, quum quidam vir primarius civitatis, nomine Martialis, infidelis esset et nequaquam converti vellet, quum tamen plurimum ægrotaret, gener suus valde fidelis ad ecclesiam Sancti Stephani venit et de ipsis floribus, qui super altari erant, accipiens et ad caput sui soceri flores ipsos latenter posuit. Super quos quum ille dormivisset, protinus ante diluculum clamavit, ud ad Episcopum mitteretur. Quum autem Episcopus abesset, Sacerdos ad eum venit et ipsum, quum et credere diceret, baptizavit. Hic quamdiu vixit, hoc verbum semper in oratione habuit: “Christe, accipe spiritum meum”, quum tamen hic Beati Stephani ultima verba nesciret.

V. Aliud similiter in eodem refert miraculum, quod quædam matrona, nomine Petronia, quum diu infirmitate gravissima torqueretur et multa adhibens remedia nullum sentiret liberationis vestigium, tandem quendam Judæum consuluit, qui annulum quendam cum quodam lapide eï tribuit, ut ipso annulo cum chorde ad nuda corporis cingeretur, ut ex virtute illius beneficium reciperet sanitatis. Sed, dum hoc sibi nihil valere conspiceret, ad ecclesiam Protomartyris properavit et pro salute sua instantius Beatum Stephanum exoravit. Tunc subito insoluta chorde et illæso annulo remanente annulus in terra prosiluit et continuo perfecte sanatam se sensit.

VI. Aliud similiter in eodem non minus mirabile refert miraculum. Apud namque Cæsaream Capadociæ quædam nobilis matrona erat, viri quidem destituta solatio, sed nobili vallata multitudine filiorum, nam decem filios habuisse dicitur, quorum septem mares et tres feminæ fuisse perhibentur. Quadam igitur vice, dum mater ab eïs offenditur, maledictionem suam filiis imprecatur, subito autem maledictionem matris divina vindicta subsequitur, et omnes pœna simili et horribili feriuntur. Nam omnes tremore membrorum omnium horribiliter sunt percussi, quapropter nimium dolentes et eorum civium oculos non ferentes per totum orbem vagari cœperunt et, quocumque ibant, omnium in se convertebant aspectum. Ex his autem duo, frater et soror, Paulus et Paladia Hipponem venerunt et ipsi Augustino ibidem Episcopo, quæ sibi contigerant, narraverunt. Quum ergo jam quindecim diebus ante Pascha ecclesiam Beati Stephani frequentantes sanitatem ab ipso multis precibus postulassent, in ipso die Paschæ quum frequens populus præsens esset, unus ex eis Paulus repente cancellum introiit et ante altare cum multa fide et reverentia se prostravit in oratione, et quum astantes rei exitum exspectarent, subito surrexit sanus, a tremore corporis deinceps alienus. Quum auem ad Augustinum fuisset adductus, ipse eum ad populum protulit et sequenti die libellum de narratione ejus eïs recitandum promisit. Quum autem sic ad populum loqueretur et soror illius ibidem omnibus membris tremens assisteret, surgens illa e medio Beati Stephani cancellos intravit et statim velut obdormiens subito sana surrexit. Ipsa similiter in medium producitur et de utriusque sanitate Deo et Beato Stephano immensæ gratiæ referuntur. Orosius namque ab Jeronymo ad Augustinum rediens quasdam reliquias Sancti Stephani detulit, ad quas prædicta et plura miracula facta sunt.

VII. Notandum autem, quod Beatus Stephanus hoc die passus non est, sed ea die, ut dicitur, qua ejus inventio celebratur. Cujus autem inventio hac die dicitur exstitisse, sed quare festa mutata sunt, dicetur, quum de inventione agetur. Ad præsens autem hoc dixisse sufficiat, quod duplici de causa Ecclesia hæc tria festa, quæ sequuntur Nativitatem Domini, sic voluit ordinare. Prima est, ut Christo Sponso et capiti omnes Sui comites adjungantur. Natus enim Christus, Sponsus Sponsæ Ecclesiæ, in hunc mundum tres sibi comites adjuxit, de quibus comitibus dicitur in Canticis: “Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus”. Candidus, quo ad Joannen Evangelisten pretiosum Confessorem, rubicundus quantum ad Stephanum Protomartyra, electus ex millibus, quantum ad turbam Innocentium virginalem. Secunda ratio est, ut sic Ecclesia omnium Martyrum genera secundum gradus dignitatis in simul adunaret, quorum quidem martyrii Christi Nativitas causa fuit. Est enim triplex martyrium, unum voluntate et opere, secundum voluntate et non opere, tertium opere sed non voluntate. Primum in Beato Stephano, secundum in Beato Joanne, tertio in Innocentibus.