There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sancto Nicolao
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus

Nicolaus dicitur a nicos, quod est victoria, et laos, quod est populus, id est Nicolaus, quasi victoria populi i.e. vitiorum quae et popularia et vitia sunt; vel victoria proprie, quia multos populos vita et doctrina docuit vitia et peccata vincere. Vel Nicolaus dicitur a nicos, quod est victoria et laus, quasi victoriosa laus; vel a nitor et laos, quod est populus, quasi nitor populi. Habuit enim in se ea, quae nitorem et munditiam faciunt. Nam secundum Ambrosium mundat sermo divinus, mundat vera confessio, mundat sancta cogitatio, mundat bona operatio. Ejus legendam doctores Argolici conscripserunt. Est autem Argos secundum Ysidorum civitas Graeciae, unde Argolici Graeci vocantur. Alibi, quoque legitur, quod Methodius patriarcha eam Graece conscripsit, quam Johannes diaconus in latinum transtulit et plura addidit.

1. Nicolaus civis Paterae urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem duxit. Pater ejus Epiphanes, mater vero Johanna dicta est. Quem cum primaevo juventutis suae flore parentes genuissent, deinceps caelibem vitam duxerunt. Hic prima die dum balnearetur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel sugebat ubera. Factus autem juvenis aliorum devitans lascivias ecclesiarum potius terebat liminar et quidquid ibi de sacra scriptura intelligere poterat, memoriter retinebat. Parentibus veros suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad Dei gloriam dispensaret. Tunc quidam conterminens suus satis nobilis tres filias virgines ob inopiam prostituere cogitur, ut sic infami eorum commercio aleretur. Quod ubi sanctus comperit, scelus abhorrit et massam auri panno involutam in domum ejus per fenestram nocte clam jecit et clam recessit. Mane autem surgens homo massam auri reperit et Deo gratiam agens primogenitae noptia celebravit. Non multo post tempore Dei famulus simile peregit opus. Quod rursus ille reperiens et in laudes immensas prorumpens de caetero vigilare proposuit, ut sciret, quis esset, qui suae inopiae subvenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in domum projecit, ad cujus sonitum ille excitatur et Nicolaum fugientem insequitur talique voce alloquitur: siste gradum teque aspectui ne subtrahas meo, sicque accurrens velocius Nicolaum hunc esse cognovit; mox humi prostratus osculari volebat pedes ejus, quod ille refutans ab eo exegit, ne cum quamdiu viveret, publicaret.

2. Post hoc Mireae civitatis defuncto episcopo convenerunt episcopi, illi ecclesiae de episcopo provisuri. Aderat autem inter eos quidam magnae auctoritatis episcopus, ad cujus electionem omnium sententia dependebat. Cum igitur cunctos jejuniis et orationibus insistere monnisset, nocte illa vocem audivit dicentem sibim ut hora matutina fores ecclesiae observaret et quem primum ad ecclesiam, cujus etiam nomen esset Nicolaus, venire conspiceret, ipsum in episcopum consecraret. Hoc ergo aliis revelans episcopis admonuit, ut omnes orationibus insisterent et ipse pro foribus excubaret. Mirum in modum in hora matutinali quasi a Deo missus ante omnes se agebat Nicolaus, quem apprehendens episcopus dixit ei: quod tibi nomen est? Ille ut erat columbina simplicitate plenus, inclinato capite: Nicolaus, inquit, vestrae sanctitatis servus. Quem in ecclesiam ducentes licet plurimum renitentem in cathedram collocarunt. Ipse autem eandem, quam prius, humilitatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur, in oratione pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat, humilis erat in omnes suspiciendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando, severus in corripiendo.

3. Fertur quoque, sicut legitur in Cronica quadam, Nicolaum Nicaeno interfuisse concilio. Quadam antem die dum quidam nautae periclitarentur, ita cum lacrimis oraverunt: Nicolae famule Dei, si vera sunt, quae de te audimus, nunc ea experiamur. Mox quidam in ejus similitudinem apparuit dicens: ecce assum! vocastis enim me. Et coepit eos in antennis et rudentibus aliisque juvare navis armamentis; statimque cessavit tempestar. Cum autem ad ejus ecclesiam venissent, quem nunquam ante viderant, sino indice cognoverunt. Tunc Deo et sibi de liberatione gratias egerun, quod ille divinae misericordiae et eorum fidei, non suis meritis attribuere docuit.

4. Quodam tempore totam provinciam Santi Nicolai fames valida perculit, ita ut omnibus deficerent alimenta. Audiens autem vir Dei naves onustas tritico portui applicasse, illuc statim proficiscitur rogans nautas, ut saltem in centum modiis per quamlibet navem fame periclitantibus subvenirent. Cui illi: non audemus, pater, quia mensuratum est Alexandriae, oportet in horrea imperatoris nos reddere. Quibus Sanctus dixit: facite nunc, quod dico et vobis in Dei virtute promitto, quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem. Quod cum fecissent, et eandem mensuram, quam Alexadriae acceperant, reddidissent ministris imperatoris, miraculum referunt et Deum in suo famulo magnifica laude attollunt. Frumentum autem secundum unicujusque indifentiam vir Dei distribuit, ita ut miraculose duobus annis non tantum ad victum sufficeret, sed etiam ad usum seminis abundaret.

5. Cum autem regio illa ydolis deservisset, prae caeteris nefandae Dyanae simulacrum populus coluerat adeo, ut usque ad tempus viri Dei nonnulli rustici praedictae religioni exsecrabili deservirent ac sub quadam arbore consecrata Dyanae quosdam ritus gentilium exercerent. Ac vir Dei praedictum ritum de omnibus finibus expulit ipsamque arborem praecidi mandavit. Iratus ex hoc contra eum hostis antiquus oleum Mydyaton, quod in naturam in aqua et lapidibus ardet, confecit seque in formam religiosae feminae transfigurans quibusdam ad virum Dei navigantibus in quadam saginula obviavit sicque affata est eos: mallem ad Sanctum Dei venire vobiscum, sed nequeo: rogo ergo vos, ut hoc oleum ad ejus ecclesiam offeratis et ob mei memoriam exinde aulae ejus parietes liniatis, et statim evanuit. Et ecce aliam cernunt naviculam cum honestis personis, inter quos erat simillimus sancto Nicolao, qui sic ait illis: heu quid mulier illa locuta est vobis vel quid attulit? Illi autem cuncta per ordinem narraverunt. Quibus ille: haec est impudica Dyana, et ut me verum dicere comprobetis, oleum illud in mare projicite. Quibus projicentibus ingens ignis in mari succenditur et contra naturam diutius in mari ardens conspicitur. Venientes igitur ad servus Dei ajebant: vere tu es ille, qui nobis in mari apparuisti et a dyaboli insidiis liberasti.

6. Per idem tempus cum quaedam gens Romano imperio rebellasset, contra eam imperator tres principes Nepotianum, Ursum et Apilionem misit, quos portui Adriatico ob ventus contrarium applicatos beatus Nicolaus ut secum comederent, invitavit, volens ut gentem suam a rapinis compescerent, quas in nundinis exercebant. Interim dum Sanctus abesset, consul corruptus pecunia tres innocentes milites jussit decollari. Quod ut vir sanctus audivit, rogavit tres principes illos, ut secum illuc usque gradu concito properarent, veniensque ad locum, ubi de collandi erant, invenit eos poplite flexo et facie jam velata et spiculatorem ensem super eorum capita jam vibrasse. At Nicolaus zelo accensus et in lictorem se audacter ingessit et gladium de ejus manu eminus propulit innocentesque solvens eos incolumes secum duxit. Illico ad praetorium consulis properat et fores clausas vi reserat. Mox illi consul accurrens salutavit eum. Aspernens hoc Santus dixit: inimice Dei, legis praevaricator, qua temeritate praesumisti tanti conscius sceleris vultum aspicere nostrum? Quem postquam plurimum objurgasset, ad preces tamen illorum ducem eum poenitentem benigne recipit. Recepta igitur benedictione imperiales nuntii iter peragunt et impios sine sanguine hostes subdunt redientesque ab imperatore magnifice sunt recepti. Quidam antem eorum felicitatibus invidentes, praefecto imperatoris prece et pretio suggesserunt, ut eos apud imperatorem de laesae majestatis crimine accusaret. Quod cum imperatori suggessisset, ille nimis furore repletus eos incarcerari praecepti ac sine aliqua interrogatione illa eos nocte occidi mandavit. Quod eum a custode didicissent, sciderunt vestimenta sua et gemere amare coeperunt. Tunc unus eorum, scilicet Nepotianus, recolens quod beatus Nicolaus tres innocentes liberaverat, exhortatur est alios, ut ejus patrocinia flagitarent. Quibus orationibus sanctus Nicolaus nocte illa Constantino imperatori apparuit dicens: cur illos principes tam injuste comprehendisti et morti sine crimine addixisti? Surge velox eosque quantocius dimitti jubeto. Si non antem, oro Deum, ut tibi suscitet bellum, in quo tu corruas et bestiis cibus fias. Cui imperator: qui es tu, qui hac nocte palatium meum ingressus talia audes loqui? Cui ille: ego sum Nicolaus Mireae civitatis episcopus. Sic et praefectum similiter terruit per visum dicens: mente et sensu perdite, cur in necem innocentium consensisti? Perge cito et eos liberare stude. Si non autem, corpus tuum vermibus scaturiet et domus tua citius destructus. Cui ille: quis es tu, qui nobis tanta minaris? Scito, inquit, me esse Nicolaum Mieae civitatis episcopus. Utrisque evigilantibus statim mutuo sua somnia pandunt et pro illis incarceratis continuo mittunt. Quibus autem imperator: quas magicas artes nostis, ut tantis nos illudatis somniis? Cui responderunt, se magos non esse nec mortis sententiam meruisse. Tunc imperator: nostis, inquit, hominem, cui nomen est Nicolaus? At illi audito hoc nomine manus extenderunt ad coelum, rogantes Deum, ut eos sancti Nicolai meritis a praesenti periculo liberaret. Et cum imperator totam vitam ejus et mirabilia ab iis didicisset, dixit iis: it et Deo gratia agite, qui vos ejus precibus liberavit. Sed et de nostris eidem afferte gaudiolis rogantes eum, ut ulterius mihi minas non inferat, sed pro me et regno meo ad dominum preces fundat. Post paucos dies praedicti viri ad Dei famulum se prosternunt dicentes: vere famulus Dei es, vere cultor et amator Christi. Cumque sibi omnia per ordinem retulissent, ille elevatis in coelum manibus immensas Deo laudes retulit ac bene instructos principes ad propria remisit.

7. Cum autem dominus vellet eum assumere, rogavit dominum, ut angelos suos sibi mitteret, et inclinato capite angelos ad se venire vidit et dicto psalmo: in te domine speravi usque, in manus tuas etc. tradidit spiritum anno domini CCC. XL. III, ubi coelestium melodia audita est. Qui dum sepultus fuisset in tumba marmorea, a capite fons olei et a pedibus fons aquae profluxit et usque hodie ex ejus membris sacrum resudat oleum valens in salutem multorum. Successit autem ei quidam vir bonus, qui tamen de sede sua ab invidis est depulsus. Quo ejecto oleum fluere desiit, sed eo revocato protinus emanavit. Post multum vero temporis Turci Miream urbem destruxerunt, XLVII vero milites Barenses illuc profecti quatuor monachis sibi astantibus tumbam santi Nicolai aperuerunt ossaque ejus in oleo natantia in urbem Baream detulerunt, anno domini millesimo octuagesimo septimo.

8. Vir quidam ab uno Judaeo quandam summam pecuniae mutuo accepit, jurans super altare sancti Nicolai, cum alium fidejussorem habere nequiret, quod quam citius posset, sibi redderet. Tenente autem ille diu pecuniam Judaeus eam expostulavit, sed eam sibi reddidisse affirmat. Trahit ergo eum ad judicium et juramentum indicitur debitori. Ille baculum cavatum, quem auro minuto impleverat, secum detulerat, ac si ejus adminiculo indigeret. Volens igitur facere juramentum Judaeo baculum tradidit reservandum. Juravit ille, quod plus igitur reddiderit etiam, quam deberet. Facto juramento baculum suum repetiit et Judaeus ignarus astutiae eum sibi reddidit. Rediens autem, qui fraudem fecerat, in quodam bivio oppressus corruit somno currusque cum impetu veniens eum necavit et plenum baculum auro fregit et aurum effudit. Audiens hoc Judaeus concitus illico venit cumque dolum vidisset et a multis ei suggereretur, ut aurum reciperet, omnino reunit, nisi qui defunctus fuerat, ad vitam beati Nicolai meritis redderetur, asserens, se, si hoc fieret, baptismum suscepturum et Christianum futurum. Continuo qui defunctus fuerat, suscitatur et Judaeus in Christi nomine baptisatur.

9. Quidam Judaeus videns beati Nicolai virtuosam potentiam in miraculis faciendis, imaginem ejus sibi fieri praecepit eamque in sua domo collocavit, cui res suas, cum aliquo longius iret, cum minis commendabat haec vel similia verba dicens: ecce Nicolae, omnia bona mea tibi custodienda committo et nisi omnia bene custodieris, ultionem expetam de te verberibus et flagellis. Quadam igitur vice dum ille abesset, fures adveniunt, cuncta rapiunt, solam imaginem dereliquunt. Judaeus autem rediens et se spoliatum videns imaginem alloquitur talibus vel similibus usus verbis: domino Nicolae, nonne in domo mea te posueram, ut res meas a letronibus servares? Cur hoc facere noluisti et latrones quare non prohibuisti? Igitur dira tormenta recipies et pro latronibus poenam lues; sicque damnum meum in tuis recompensabo tormentis et furorem meum in tuis refrigerabo verberibus et flagellis. Accipiens ergo Judaeus imaginem dire eam verberat direque flagellat. Mira res prorsus et stupenda. Dividentibus furibus, quae rapuerant, Sanctus Dei tamquam in se verbera recepisset, apparuit, haec vel similia verba dicens: cur tam dire pro vobis flagellatus sum? cur tam crudeliter verberatus? cur tormenta tot passus? Ecce quomodo corpus meum livet! Ecce qualiter effusione sanguinis rubet! pergite citius et cuncta reddite quae tulistis: alioquin Dei omnipotentis in vos ira desaeviet, ita ut scelus vestrum in medium publicetur et quilibet vestrum suspendium patiatur. Ad quem illi: quis es tu qui nobis talia loqueris? Et ille: ego sum Nicolaus, servus Jesu Christi, quem Judaeus ille pro rebus suis, quas tulistis, tam condeliter flagellavit. Territi illi ad Judaeum veniunt, miraculum referunt, ab eo quid imagini fecerit, audiunt, cuncta reddunt, sicque et latrones ad viam redeunt rectitudinis et Judaeus fidem amplectitur salvatoris.

10. Vir quidam pro amore filii sui litteras addiscentis festum sancti Nicolai annuatim solemniter celebrabat. Quadam igitur vice pater pueri convivium praeparavit et multos clericos invitavit. Venit autem dyabolus ad januam in habitu peregrini petens eleemosynam sibi dari. Jubet quantocius pater filio ut det eleemosynam peregrino. Properat puer, sed peregrinum non inveniens insequitur abeuntem. Cumque ad quoddam compitum pervenisset, apprehendens dyabolus puerum, eum strangulavit. Quod audiens pater vehementer ingemuit, corpus tulit, in thalamo collocavit coepitque prae dolore clamare et dicere: fili dilectissime, quomodo est vobis? Sancte Nicolare haeccine est merces honoris, quem vobis tamdiu exhibui. Et cum haec et similia diceret, statim puer quasi de somno evigilans oculos aperuit et surrexit.

11. Vir quidam nobilis rogavit beatum Nicolaum, ut sibi filium a domino impetraret, promittens, se filium ad ecclesiam ejus ducturum et scyphum aureum oblaturum. Filius igitur nascitur et ad aetatem perducitur et scyphus fieri jubetur. Qui dum sibi valdet placeret, suis eum adaptavit usibus et alium aeque valentem fieri praecepit. Navigantibus itaque ad ecclesiam sancti Nicolai jubet pater filio, ut in illo scypho, quem primo fieri fecit, aquam sibi afferret. Puer autem, quum vellet haurire cum scypho, in mare cecidit et statim disparuit. Pater autem amare flens nihilominus votum suum perfecit. Veniens igitur ad altare sancti Nicolai cum obtulisset secundum scyphum tamquam projectus cecidit de alteri; cum antem eum elevasset et super altare iterum posuisset, rursus de altari longius est projectus. Mirantibus omnibus ad tam grande spectaculum, ecce puer sanus et incolumis advenit primum scyphum suis gestans manibus, narravitque coram omnibus, quod quando in mare cecidit, statim beatus Nicolaus affuit et eum illaesum servavit. Sicque pater ejus lactus effectus utrumque scyphum beato Nicolao obtulit.

12. Quidam vir dives meritis beati Nicolai filium habuit, quem Adeodatum vocabit. Hic Sancto Dei capellam in domo sua construens omni anno festum ejus solemniter celebravit. Erat autem focus ille situs juxta terram Agarenorum. Adeodatus ergo quadam vice ab Agarenis capitur et in servitutem regis eorum deputatur. Sequenti anno dum festum sancti Nicolai pater ejus devote celebraret et puer scyphum pretiosum tenens regi assisteret, recolit suam captionem et parentum dolorem et gaudium, quod in domo sua ea die fiebat, coepitque altius suspirare. Quorum suspiriorum causam dum rex minis extorsisset, ait rex: quidquid tuus Nicolaus agat, tu hic nobiscum manebis. Et subito facto vento vehementi totamque domum concutiente puer cum scypho rapitur et ante fores ecclesiae, ubi parentes agebant sollemnia, collocatur et manum gaudium omnibus generatur. Alibi legitur tamen, quod praedictus juvenis fuit de Normandia, qui ultra mare pergens a Soldano capitur et ab ipso saepe verberatur: qui dum in festo sancti Nicolai verberaretur et in carcere inclusus fieret et pro sua liberatione et pro laetitia, quam tunc habere consueverant parentes ejus, subito obdormivit et evigilans in capella patris sui se invenit.