De salutaribus documentis

This is the stable version, checked on 18 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De salutaribus documentis
Migne Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


AucInc.DeSaDo 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM. Justitia et beatitudo, amare Deum.

O mi frater, si cupias scire, quamvis ego nesciam, quam perfectissima atque plenissima est justitia; Deum toto corde amare, illique tota adhaerere voluntate, qui est summum bonum. Summum vero amare bonum, summa est beatitudo. Qui Deum amat, bonus est: si bonus, ergo et beatus, quem quanto quis ardentius amat, tanto melior efficietur. Quatenus hoc beatissimo bono abundare te faciat, charissime frater, ipse qui est hoc bonum; quotidianis precibus, integro cordis desiderio eum, etsi indignus, deprecari studeam.

CAPUT II. Hominis in creatione praerogativae.

Tu vero, charissime frater, intellige, quia consilio sanctae Trinitatis et opere majestatis divinae creatus es: ex primoque conditionis honore intellige quantum debeas Conditori tuo, dum tantum mox in conditione dignitatis privilegium praestitit tibi Conditor aeternus, ut tanto eum ardentius amares, quanto mirabiliorem te ab eo esse conditum intelligeres.

CAPUT III. Idem tractatur argumentum.

Nec hoc solum, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus es, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse Creator omnium te creavit: quod nulli alii ex creaturis, nisi soli homini concessit. Et haec est imago unitatis et trinitatis omnipotentis Dei, quam anima tua habet in se: primum, quia secundum Dei donum vivit ac sapit; secundum, quia ad imaginem sui Conditoris creata est: tertium, licet unus appelleris homo, tamen tres habes a Patre et Filio et Spiritu sancto concessas dignitates, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, dum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis (Matth. XXII, 37). In his enim tribus imaginem Conditoris nostri mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere Conditorem, ut quantum a nobis intelligitur diligatur; et quantum diligitur, semper in memoria quae recepit, habeatur. Nec solum sufficit nobis Deum intelligere, nisi fiat in amore ejus voluntas nostra: imo nec hoc sufficit, nisi cum memoria et voluntate opus addatur.

CAPUT IV. Converti ad Deum.

Tuo vero capiti, frater charissime, addatur gratia spiritualis scientiae, quae mentem tuam illuminet, et ad vitam aeternam, sicut desidero et opto, perducat. Toto etenim cordis mei affectu opto, Deumque deprecor, ut semper ad anteriora te extendas, donec pervenias ad sublimem perpetuae beatitudinis coronam: et animi tui nobilitatem, quam in te optime scio, nullis amicorum consiliis, nulla saecularium ambitione desideriorum, ab amore Christi immutari permittas. Noli tuam bonitatem aliorum malignitate obscurare; sed ubique quantum vales, amabilis coram Deo et omni populo appareas. Non deerit tibi gratia adjuvantis Dei, si tibi aderit voluntas admonitionis sanctae, quam saepius in Scripturis divinis mens bonitatis tuae attendit.

CAPUT V. Idem tractatur argumentum.

Esto, quaeso, quamvis laicus, ad omne opus Dei promptus, pius ad pauperes et infirmos, consolator moerentium, compatiens miseriis omnium, largus in eleemosynis, memorans evangelicae viduae duo minuta (Luc. XXI, 2), et prophetam dicentem, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7): et cave praevidens discretionem eleemosynae, ita ut utrisque, danti scilicet et accipienti, solatium sit.

CAPUT VI. Consiliariorum delectus.

Itaque non solum de salute tua, verum etiam de multorum profectu et prosperitate meditare. Elige tibi consiliarios optimos, Deum timentes, et veritatem amantes. Saepe etenim adulatores blanda facie decipiunt animas audientium se, et perpetua morte interimunt. De talibus enim dicit Psalmista: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6). Et Apostolus dicit, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Unusquisque amicus ad aedificationem, non ad destructionem, placeat proximo suo; quia non omnis amicus consiliarius esse poterit, dicente Scriptura, Amici tibi sint multi, consiliarius autem unus.

CAPUT VII. Amicitia vera.

Licet enim me mutationis habitus longe tulisset a vobis corpore, sed nullatenus charitate: quia charitas quae deseri potest, nunquam vera fuit. Ideo intima amicitiarum charitate, quantum possumus, Domino Christo conjungamur: quia ipse ait, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Et iterum ad discipulos suos: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 14, 15).

CAPUT VIII. Mandata Dei observare. Mala duo Deus odit in homine.

Et si praemia aeternae vitae volumus promereri, illius praecepta totis viribus satagamus custodire. Praecepta namque ejus nolentibus gravia sunt, volentibus levia; sicut ipse ait, Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30); et iterum, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Saeculi enim amicitia, aut lucro, aut beneficiis, aut diversis honoribus constat: Salvatoris autem amicitia in se et proximos diligendo consistit. Igitur quotiescumque bonis actibus mandata Christi facimus, toties Christi amici vocamur. Ille nos semper invitat ad amicitiam suam, et diabolus invidens quaerit nos mergere in infernum. Salvator nos amat, et proditor nos odit: ideo non praetermittamus Redemptorem, nec sequamur praedonem. Charior nobis sit qui libertati restituit, quam qui nos captivavit, et servituti subdidit. Semper ante oculos cordis pone, quod non amicorum turba, nec familiae multitudo, non auri argentique congestio, non gemmarum lapilli fulgentes, non vindemiarum ubertas, non densitas segetum, non jucunditas extensa pratorum possunt animae exeunti de corpore ullum afferre praesidium; sed plus lugent, qui ea plus diligunt. Ideo diligendus est verus amicus noster Dominus Jesus Christus, qui praesentem felicitatem, et aeternam nobis tribuet beatitudinem. Nam redemptor noster ideo dicitur, quia nos redemit a diaboli captivitate; et salvator, salvando nos a peccatis nostris; adjutor, adjuvando nos in opportunitatibus, in tribulatione; protector, protegendo nos ut inter inimicos nostros maneamus illaesi; susceptor, suscipiendo nos in aeterna tabernacula. Ideo charitatem et praecepta et amorem tanti amici nostri totis viribus adimpleamus, et nobilitatem imaginis illius in nobis servemus. Rememoremus semper, quam inclytus et valde gloriosus est imperator et amicus noster: ille a nobis non aliud quaerit munus nisi spirituale. Caveamus quantum possumus, ne aliquid inveniat, quod oculos ejus offendat. Et si forsitan, ut solet humanae fragilitatis conditio, aliquam negligentiae maculam malignus spiritus in nobis infigat, citius per confessionem et poenitentiam fontemque lacrymarum abluere eam omni studio festinemus: ne diu sine amici nostri maneamus amplexu, quia paratior est nos recipere, quam perdere; tantum si non tardamus de die in diem reverti ad illum. Haec enim duo mala omnipotens Deus odit in omnibus hominibus; id est, negligentiam revertendi, et desperationem salutis. Tantum haec absint a cogitationibus procul nostris, et ille tunc animis prope erit nostris. Ne, quaeso, de terrena felicitate gloriantes confidamus; sed gratias agamus ei, qui dum homines esse voluit rationales, non superbia, sed humilitate prosequi se rogavit. Quae, rogo, major esse nobis gloria poterit, vel sublimior honor, quam ejus imperatoris esse amicos, qui super omnes imperatores est? Et quanto ille sublimior est omnipotentiae in virtute, tanto nos majoris debemus esse diligentiae in justitia et sanctitate et humilitate et observatione mandatorum illius.

CAPUT IX. Justitia. Scripturarum studium.

Sanctitas vero in justitiae operibus constat. Justitia vero duobus modis adimpletur: ut quae prohibita sunt ab eo, non faciamus; et quae jussa sunt ab eo, faciamus, juxta Prophetam: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Omnis enim sanctorum Librorum series ad nostram salutem scripta est: et hoc maxime nostris auribus intonat, et iterum atque iterum replicat, quid sit homini cavendum, vel quid sequendum. In quibus Libris tua Dignitas optime exercere se novit: quia per illos nobis loquitur ipse Deus et Dominus noster, et piae voluntatis nobis demonstrat affectum. Recognoscamus et recogitemus, quali honore nobis illius legatio sit accipienda. Quid si a rege legatio aut indiculus ad nos veniret, numquid non mox aliis curis postpositis prompta voluntate et cum omni devotione litteras acciperemus, et legentes implere satageremus? Et ecce de coelo Rex regum et Dominus dominantium, imo et Redemptor noster, per Prophetas et Apostolos dignatus est nobis dirigere litteras suas: non ut aliquod servitium sibi necessarium nobis demandet, sed quae ad salutem et gloriam nobis prodesse possint innotescat.

CAPUT X. Deus sit possessio nostra.

Proinde si aliquid in hoc saeculo possidere delectamur, Deum qui possidet omnia, qui creavit omnia, expedita mente possideamus, et in eo habeamus quaecumque feliciter et sancte desideramus. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo; simus nos ipsi facti Dei possessio, et efficietur nobis Deus possessor. Et quid potest esse in mundo felicius, quam cui efficitur suus imperator et redemptor census, et haereditas dignatur esse ipsa divinitas? Omnes enim ex illo fructus percipimus, in illo et de illo semper vivimus. Quid, rogo, homini sufficit, cui ipse Conditor non sufficit? Quid ultra quaerit, cui omne gaudium et omnia suus Redemptor esse debet?

CAPUT XI. Gaudium mundi.

Heu! quam subtiliter nos ille antiquus hostis decipiendo fallit, et a caecitate ante oculos mentis nostrae obducit, ne discernere valeamus gaudia hujus saeculi, et gaudia Regis aeterni! Nam gaudere quidem bonum est: sed qui gaudet, si non inde gaudeat unde debet, non potest bonum esse quod gaudet. Gaudet miles terrenus honores hujus saeculi perituros, vestes pulchras, et speciosas armillas brachio circumdatas, coronam capiti impositam: et tale gaudium non est aeternum, sed periturum. Gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit. Gaudet ebriosus, cum occasionem potationis invenerit. Gaudet adulter, cum ad delectationem corporis fruendi meretricis pervenerit. Gaudet perjurus, si hujus saeculi facultates jurando acquisierit. Gaudet iracundus, si iram suam perfecerit. Et multa alia quae mens Bonitatis tuae, frater charissime, comprehendere poterit. Et cum sit gaudere bonum, de his atque hujusmodi tamen gaudere grande malum est, et perducens ad mortem peccatum. Nec ullum quodlibet scelus coram Deo tam abominabile fit, quam praeterita peccata unicuique nostrum reminiscendo, gaudere inde et exsultare, atque in eis semper jacere. Haec sunt quae superius diximus, unde nos gaudere vult mundus, ut pereamus cum amatoribus hujus mundi. Haec enim gaudia velut venena diaboli repudiare debemus; quia non solum corpora, sed et animam perpetualiter necare festinant.

CAPUT XII. Gaudium spirituale.

Quaeso, frater mi, quaeso, has diaboli sagittas ad petram quae Christus est (I Cor. X, 4) allidens, sume scutum fidei, in quo possis omnia tela ignea diaboli exstinguere (Ephes. VI, 16): et gaudeamus de bonis Domini, de conscientia pura, de confessione vera et digna poenitentia, de luctu et vera tristitia, quae non secundum saeculum mortem, sed secundum Deum salutem operatur aeternam (II Cor. VII, 10). Eam vero quae secundum hoc saeculum est tristitiam, firmiter Apostolus prohibet dicens, Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Sed omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia: et estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV, 30-32). Et quantum possumus, solerti studio mores nostros corrigamus, et virtutes omnium bonorum acquirere festinemus: quatenus pietatem Dei et misericordiam in tempore opportuno consequi valeamus, et de promissione futuri illius regni ineffabiliter gaudeamus. Haec sunt arma quae nos contra impetum diaboli armant, et Deo commendant. Haec sunt arma quae animos nostros confortant, muniunt atque nobilitant. Haec arma nobiscum sunt, et intra nos Deo donante sunt. Haec sunt verae divitiae nostrae. Nam pudicitia pudicos nos facit, et justitia justos, et pietas pios, et humilitas humiles, et mansuetudo mansuetos, et innocentia innocentes, et simplicitas simplices, et puritas puros, et prudentia prudentes, et temperantia temperantes, et charitas Deo et hominibus nos facit charos. Haec omnia bona a Deo, et a bono Deo creata sunt.

CAPUT XIII. Mundi contemptus. Concupiscentia triplex in protoplastorum peccato.

Et ideo si in illo esse volumus, quod esse debemus; sicut sanctus Joannes apostolus dicit, quomodo ille ambulavit, ita et nos spiritualiter ambulemus (I Joan. II, 6). Quid est ambulare sicut Christus ambulavit, nisi contemnere vanitatem et felicitatem hujus saeculi, et non timere adversa pro nomine illius pati? Speremus quae promisit, et sequamur quo ipse praecessit. Non nos ullo modo ab amore Christi separet hujus saeculi miserabilis dulcedo, neque excusatio, uxoris aut filiorum gratia scilicet, nec multa auri argentique possessionum delectatio, dum terribiliter contestatur nobis sanctus Joannes apostolus, dicens, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (Ibid., 15, 16). Haec sunt quae a paradiso deliciarum in hoc miserabile exsilium Adam et Evam projecerunt. Quia nisi dilectio Dei ab eis defecisset, nunquam diligere coepissent male suadentis serpentis consilium, imo nec credidissent. Et concupiscentia carnis ab eis impleta est, quod de ligno vetito gustaverunt; et concupiscentia oculorum, quod sibi aperiri oculos cupierunt; et ambitio saeculi, quod se fieri posse quod Deus est, crediderunt. Et ideo volens nos omnes Apostolus ab his tribus generibus mortis cavere, dixit, Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi.

CAPUT XIV. Quibus gradibus in peccatum lapsi sint.

Et ut facilius, frater mi, Bonitas tua intelligat, si placet, qualiter illi primi homines, Adam scilicet et Eva, commiserunt tam grande peccatum, pandam, quatenus gratia Domini nostri Jesu Christi te ab hoc semper cavere concedat; quia in illis duobus originaliter totum damnatum est genus humanum. Illi enim non ederent de ligno prohibito, nisi concupissent; nec concupissent nisi tentati, nec tentarentur nisi deserti, nec desererentur a Deo, nisi ipsi prius deseruissent Deum, nec illi Deum desererent, nisi superbirent, et similitudinem Dei ad quam facti erant, damnabiliter neglexissent. Pro quo morbida eorum corpora contraxerunt mortem, et juxta sententiam Domini eo die creduntur mortui, quo in eis poenaliter facta est necessitas moriendi.

CAPUT XV. Adam vel Christum imitari quid sit.

Haec paulo ante diximus de primis hominibus, ut lapsum et damnationis eorum evadere possimus exemplum sive supplicium: quia quamvis ex Adam simus carnaliter nati, non ipsum tamen debemus imitari, sed Christum Dominum nostrum, in quo renati sumus per Baptismum et vivimus. Quid est imitari Adam, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis morte nos perpetua occidi? Et quid est imitari Christum, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis in nobis mortificari, et cum ipso qui nos pretio sui sanguinis redemit, feliciter regnare? Et si quando in Adam fuimus, omnes in ipso cecidimus; ita quia jam in Christo esse coepimus, omnes cum illo spiritualiter resurgamus: et ut totum dicam, Adam nobis abstulit paradisum, et Christus donavit regna coelorum, et corpus suum pro nobis peccatoribus tradidit. Christus enim mortuus est pro peccato, non suo, sed nostro: unusquisque autem nostrum non omnium moritur peccato, sed suo.

CAPUT XVI. Quid sit mori peccato.

Quid est peccato mori, nisi opera maligna in nobis damnare, et hoc miserabile saeculum fugere? Ut sicut homo mortuus in sepulcro carne, nulli detrahit, nemini violentus existit, neminem calumniatur, neminem opprimit, non invidet bonis, non insultat malis, non luxuriae carnis servit, non bibendo magis ac magis in se sitim accendit, non odiorum flamma inardescit, non potentibus ac divitibus hujus saeculi adulatur, non inquieta curiositate raptatur, non turbam maximam sibi astantem curam gerit, non auro argentoque sive paliis circumdatus distenditur, non salutationibus potentum nec parentum delectatur, non se injuriis fatigat; non eum superbia inflat, non ambitio hujus saeculi necat, non vana gloria turpiter jactat, non aurum sive armillae atque omnes hujus saeculi falsae divitiae inflammant, non rabies insani furoris exagitat, non equorum crassitudo amorque invitat, non pulcherrima species feminarum avidum reddit, non histrionum miserabilium verba in risum excitant, non contentiones hujus saeculi perturbant, non audacia extollit, non gaudia hujus saeculi delectant; non iracundum animositas, non suspiciosum perversitas, non verbosum vanitas, non risorem malignitas, non mobilem instabilemque eum hujus saeculi versatilis amor facit. Haec et alia hujusmodi enumerando protelavi, ut intelligat dulcissima Fraternitas tua, quatenus homo carne mortuus nec facere potest ista quae dixi, nec pati; et ut his talibus non torpeamus, sed studeamus quantum possumus, cum Dei adjutorio corpora nostra cum vitiis et concupiscentiis mortificare (Galat. V, 24), et induamur novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 24). Nec humanis laudibus delectemur, nec detractoribus libenter aurem praebeamus, nec adulatoribus nostris credamus, nec discordes simus; sed magis eos quos valemus ad concordiam provocemus; quia secundum Evangelium, Beati pedes qui ad pacem currunt (Matth. V, 9)

CAPUT XVII. Quid secundum carnem vivere.

Nec simus carnales, id est, carnaliter in hoc saeculo viventes; quia Apostolus dicit, Si secundum carnem vixeritis, moriemini (Rom. VIII, 13). Igitur ille secundum carnem vivit, qui secundum seipsum vivit: quia ipse homo est, et vivit, et secundum se ipsum vivit, id est, pergit quo vult, dormit quando vult, et quamdiu vult; loquitur quae vult, et cui vult, et ubi vult; manducat ac bibit quando vult, et quantum vult; ridet et jocatur turpiter inter quos vult, et quando vult. Postremo quidquid naribus suave est, quaerit; quidquid tactu blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid corpori suo jucundum, exercet ac sequitur, qualiter vult, et quando vult; quia omnia licita et illicita carnaliter vult Delectatur in vestimentis pulcherrimis et equitibus et armis, sicut vult, et quando vult: et sic non secundum Deum, sed carnaliter vivit et delectatur: et omnia desideria carnis suae perficit sicut vult, et quando vult.

CAPUT XVIII. Vitiorum remedia. Humilitatis laus.

Quapropter, charissime in Christo frater, deprecanda nobis est divina clementia, ut desideria carnalia delectatio spiritualis imminuat, et pietas in nobis crudelitatis iram resistat, et malignitatem patientia coerceat, et libidinem pudicitia vincat, et animositatem tranquillitas toleret, scurrilitatem et verbositatem taciturnitas moderata compescat, curiositati studium spirituale in vigiliis et orationibus et eleemosynis succedat, ebrietatem sobrietas domet, irae et furori mansuetudo dominetur, levitatem maturitas regat, luxuriam vera castitas excludat, mundi cupiditatem Dei et proximi charitas refrenet, jactantiam et superbiam conculcet profunda humilitas: quia humilitas homines sanctis Angelis similes facit, et superbia ex Angelis daemones fecit.

CAPUT XIX. Peccatum nullum sine superbia. Superbia et cupiditas una sunt semper.

Et ut evidenter ostendamus, ipsa est omnium peccatorum initium, et finis, et causa: quia non solum peccatum est ipsa superbia, sed etiam nullum peccatum potuit, aut potest, aut poterit esse sine superbia. Si quidem nihil aliud omne peccatum est, nisi Dei contemptus quo ejus praecepta contemnimus: et hoc nulla res alia persuadet homini, nisi superbia. Porro superbia et cupiditas in tantum unum est malum, ut nec superbia sine cupiditate, nec sine superbia possit cupiditas inveniri. De superbia namque nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidiae, irae, rixae, dissensiones, contentiones, animositates, ambitiones, elationes, praesumptiones, jactantia, verbositas, vanitas, inquietudo, mendacium, perjurium, et caetera hujusmodi, quae dinumerare per singula longum est. Cupiditas quoque facit homines gulosos, intemperantes, ebriosos, avidos, rapaces, fornicarios, adulteros, stupratores, incestos, flagitiosos, et alia innumerabilia, per quae diabolus genus humanum praecipitare solet. Per superbiam namque et cupiditatem diabolus dicit, In coelum conscendam (Isai. XIV, 13): Christus cum humilitate dicit, Humiliata est in terra anima mea (Psal. XLIII, 25). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Ero similis Altissimo (Isai. XIV, 14): Christus per humilitatem, cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavit se, Patri factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 6-8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Supra astra Dei exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13): Christus cum humilitate dicit, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Diabolus cupidus et superbus per Pharaonem loquitur, dicens, Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. V, 2): Christus cum humilitate dicit, Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed novi eum, et mandata ejus servo (Joan. VIII, 55). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt flumina, et ego feci ea (Ezech. XXIX, 9): Christus cum humilitate dicit, Non possum a me ipso facere quidquam; sed Pater meus in me manens, ipse facit opera (Joan. V, 30; XIV, 10). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt omnia regna mundi, et gloria eorum, et cui volo do ea (Matth. IV, 8): Christus cum dives esset, pro nobis factus est pauper, ut ejus inopia nos divites redderemur (II Cor. VIII, 9). Diabolus superbus et cupidus dicit, Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os atque ganniret (Isai. X, 14): Christus cum humilitate dicit, Similis factus sum pelicano solitario. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 7, 8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (Isai. XXXVII, 25): Christus cum humilitate dicit, Num quid non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum (Matth. XXVI, 53)? Et ut ad ultimum concludam, Diabolus cum ruina magna per superbiam et cupiditatem ad infernum praecipitatur: Christus cum humilitate ad coelos elevatur. Ideo, frater charissime, paucos tibi diabolicae fraudis laqueos et sanctae humilitatis gradus descripsi, ut facilius tibi subjectos valeas docere, quomodo vel qualiter hos evadant, atque per humilitatem regna coelorum possideant. Et nos si volumus perficere nostri certaminis cursum, et ad aeternam beatitudinem pervenire; caveamus imprimis cupiditatem malam, et superbiam diabolicam, et cum omni humilitate Christi conemur sequi vestigia. Et si quis militans imperatori terreno, omnibus jussis ejus obedire decertat; quanto magis militaturus Imperatori coelesti, debet custodire praecepta coelestia?

CAPUT XX. Miles spiritualis, et terrenus.

Frater mi, frater mi, animam tuam ad evigilandum excita, et nullus eam praegravet somnus. Miles terrenus quocumque loco mittitur, paratus ac promptus est, neque se uxoris aut filiorum gratia excusare poterit: multo magis miles Christi sine impedimento hujus saeculi imperatori suo Domino Jesu Christo debet obedire, qui ipsum pretioso sanguine suo redemit. Tu miles terrenus contra hostem visibilem pergis ad pugnam; cum illo vero hostis invisibilis quotidie dimicare non cessat. Tu contra corpora inimici tui pugnare decertas, armis utens carnalibus; illius vero adversus diabolum est colluctatio cum armis spiritualibus. Tu in praelio galeam ferream gestas in capite; sed illius galea Christus est. Tu ne vulnereris, loricam indutus es; sed ille, pro lorica, Christi charitate est vestitus. Tu contra inimicum tuum lanceas et sagittas emittis; ille contra inimicum suum humilitatem et salubria verba dirigere studet. Tu donec pugnam perficias, arma a temetipso non projicis, ne ab adversario vulnereris; ille nunquam debet esse inermis, quia illius hostis tuo est callidior. Tuus hostis ad tempus dimicat; illius vero hostis quamdiu in corpore consistit, cum illo pugnare non cessat. Tua arma laboriosa et gravia sunt ad portandum; illius vero arma suavis ac levia sunt. Tu pro labore terreno terrenum accipis donativum; ille vero pro labore spirituali coeleste accipiet praemium. Tu ornamento armillarum brachia decoraris; ille virtutum ornamenta animae suae a Christo decorem accipit. Semper enim coeleste donum a Christo exspectat, qui terrenam hujus saeculi pompam projicit. Vae nobis, si jugum Christi suave a nobis repellimus, et quidquid grave ac onerosum est animae nostrae supponamus nos ad portandum; et dum diligimus periculum, incidamus in mortem.

CAPUT XXI. Amor Dei. Parentes honorare quatenus jubeamur. Christi beneficia.

Ideo, frater charissime, consideremus quis est qui nos pretioso sanguine redemit, et quid ei debeamus, qui nos cum tanta penuria redemit. Si terrenos parentes cum tanto affectu diligimus, qui parvo tempore pro nobis sustinuerunt laborem: nonne magis nobis coelestis Pater noster amandus est, qui pro nobis cruci affixus est? Nam quidquid parentum nostrorum circa nos fuit obsequium, ejus est beneficium: qui et antequam nasceremur in hoc saeculo, sua providentia parentes nobis praeparavit, quorum obsequio nutriremur, et ubera matris lacte implevit, unde nutriremur. Ergo magis omnibus diligamus Redemptorem nostrum, qui et nos et parentes nostros propriis manibus finxit; et cuncta bona quae erga nos geruntur quotidie, ejus misericordiae, non nostris viribus adscribamus. Jubet enim Scriptura parentes nostros ut propria viscera diligere, si tamen accedere nos ad servitium Christi non prohibeant; si autem prohibuerint, nec sepultura a nobis illis debetur (Luc. IX, 59). Christus diligendus est super parentes nostros; quia non nobis tribuunt parentes ea quae Christus. Ipse enim dixit in Evangelio, Qui amat patrem aut matrem aut filios aut agros plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Quanto quisque eum plus amat, tanto felicior et beatior efficietur. In tantum enim nos amavit, ut etiam pro nobis mori dignatus sit: et manus ejus, quae virtutes plurimas faciebant, clavis pro nostra redemptione affixae sunt: et ori mellifluo, quo salutaris doctrina profluxit, fel pro cibo impii porrexerunt: et qui neminem laesit, caesus est; et qui nullum maledixit, opprobria et maledicta pro nobis pertulit. Haec omnia perpessus est, ut nobis vitam aeternam donaret. Et cum nobis tanta beneficia praestet, nihil quaerit a nobis, nisi ut diligamus eum; et animas nostras et corpora impolluta ei servemus, ut ille in nobis semper habitet, et nos in illo permaneamus. Non enim postulat a nobis aurum, neque argentum, neque pallia, neque vestes pretiosas, neque armillas, neque agros, et caetera hujusmodi: sed nos ipsos quaerit, in nobis requiescere cupit.

CAPUT XXII. Amor proximi. Pacificus et invidus.

Accedamus ergo ad eum ut vitam aeternam habeamus. Habeamus in nobis dilectionem Dei et proximi: quia qui diligit proximum, legem implevit; qui autem e contrario odit, homicida est (I Joan. III, 15). Qui diligit fratrem suum, in tranquillitate est cor ejus: fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est. Vir mitis et benignus, etiamsi patitur mala, pro nihilo ducit: iniquus autem, etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitratur. Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit: vir odio plenus ambulat iracundus. Tu autem, frater charissime, ne moveas cuiquam scandalum in vita tua: [rem quae ad te non pertinet, aliis tractandam dimitte: et nisi rogatus vel interrogatus, enoda te inde, et quod soli Deo est placitum judica, et injustas aliorum sententias, si aliter non potes, evita, et misericordiae locum da:] et non quod tibi utile, sed quod illi placitum sit facias. Quod tibi non vis fieri, ne proximo tuo cupias evenire (Tob. IV, 16). Si eum videris in bonis actibus conversantem, congratulare ei, et illius gaudium tuum ducito: et si aliquid adversum patitur, illius tristitiam tuam deputa. Ne simulato corde unquam diligas proximum tuum; quia in his Deus ad iracundiam provocatur. Qui enim amplectitur pacem, in mentis suae hospitio mansionem praeparat Christo; quia Christus pax est, et in pace requiescere vult. Virum autem iracundum, invidum, detractorem, mendacem, superbum, omnibus modis exsecratur Deus. Invidus autem vir similis est navi quae jactatur fluctibus maris, in perturbatione est semper, ut lupus rapax insanit inaniter, in miseria detinetur, et tabescens ad nihilum redigitur, semper furore plenus, particeps daemoniorum efficitur. Homo pacificus securam possidet mentem: totus est ab Angelorum agmine munitus et fructu jucunditatis repletus, gaudens et delectans in Domino. Omnia ejus in pace versantur. Discordiam fugat, secreta mentis suae illuminat. Consortium Angelorum merebitur, et regnum aeternae beatitudinis perpetualiter obtinebit.

CAPUT XXIII. Virtutes animae.

Ne, quaeso, frater mi, fabulosa arbitreris Dei praecepta, aut quasi a me edita, dum ex fonte Salvatoris nostri sunt emanata. Ne frangat animam tuam ulla adversitas vel prosperitas mundi a praeceptis et a mandatis Dei, et a charitate quae est in Christo Jesu Domino nostro. Nam virtus est animae tuae, Deum diligere, et odire illa quae Deus non diligit. Virtus est animae tuae patientiam sectari, et ab omni impatientia declinare. Virtus est animae tuae, castitatem tam corporis quam animae custodire. Virtus est animae tuae, vanam hujus mundi gloriam contemnere, et omnia caduca, calcare, et pro illius amore qui te redemit, dum vivis in corpore, laborare. Virtus est animae tuae, humilitati studere, et superbiam abominari. Virtus est animae tuae, iram et furorem cohibere ac reprimere. Virtus est animae tuae, ab omni stultitia declinare, et sapientiam divinam amplecti. Virtus est animae tuae, omnem delectationem carnis subjicere, et mentem tuam ad Christum erigere. Has ergo virtutes facile et perfacile potuisses obtinere, si saecularium curam, et caducas ac terrenas res devitare voluisses, et nihil amori Christi praeposuisses.

CAPUT XXIV. Placere Deo in omnibus.

O mi frater, ex tota mente dilige Deum, ut in omnibus actibus tuis placeas illi. Qui enim conjugio copulatur, festinat placere uxori suae: multo magis anima Christi sanguine redempta, debet placere Christo sponso suo. Deus enim non se vult verbis tantum diligi, sed corde puro et operibus justis; quia non verborum, sed cordis est auditor et inspector. Nunquam, quaeso, frater mi, carnalis amor amorem coelestem a te excludat: nunquam, quaeso, de hujus fluctivagi ac miserabilis saeculi dulcedo decipiat. Nulla te seducat corporis pulchritudo; ne intret mors in animam tuam per fenestras oculorum tuorum.

CAPUT XXV. Quam fluxae carnis deliciae.

Dic mihi, quaeso, frater mi, qualis profectus est in pulchritudine carnis. Nonne sicut fenum aestatis ardore percussum arescit, et paulatim decorem pristinum amittit? Et quando mors venerit, dic mihi, quaeso, quanta remanebit in corpore pulchritudo? Tunc recognosces, quia vanum est quod antea inaniter diligebas. Cum videris totum corpus intumescere, et in fetorem esse conversum, nonne claudes nares tuas, ne sustineas fetorem fetidissimum? Ubi, quaeso, erit tunc suavitas luxuriae, et conviviorum opulentiae? ubi blandorum verba, quae corda audientium molliebant? ubi sermones dulces, qui amaritudinem amantibus infundebant? ubi immoderatus risus et jocus turpis? ubi effrenata et inutilis laetitia? Iste est finis pulchritudinis carnis et oblectationis. Mundus enim peribit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). O quam felicissimum bonum est, et quam valde felicissimum, splendidam pulchritudinem Christi amare, et radiis fulgoris ejus pectora nostra illustrare, et omnem obscuritatem a nobis expellere!

CAPUT XXVI. Detractio.

Non accommodes aures tuas ad percipienda verba detrahentium, ne concipias mortem in anima tua. Detrahentis enim et audientis, utrisque esca mortis est animae detractio. Et ut brevius concludam, detractor et libens auditor diabolum portat in lingua. Evita, quaeso, a tuis auribus laqueos detractionum, per quos captos plurimos audis. Postula tibi a Domino cor prudens et pervigilem sensum, ut discernere valeas verba detrahentium: non ignores fraudes et insidias eorum, et in retia eorum non veniat pes tuus.

CAPUT XXVII. Peccatorum confessio. Oratio qualiter et quando fundenda.

Aliena debent esse a nobis omnia vitia mala, dum haereditas nostra Christus esse vult: ideo quia incerti sumus de talibus, prosternamus nos humiliter in conspectu pii Patris nostri, et peccata nostra cito producamus in medium, ut deleat ea ipse Pater noster coelestis. Et cum confessi fuerimus, non nos justificemus orantes, ne sicut Pharisaeus ille discedamus condemnati (Luc. XVIII, 11, 12). Memoremus Publicanum illum, et ita oremus, ut veniam delictorum consequi mereamur. Clamor cordis nostri pulset ad aures omnipotentis Dei; quia in pura mente placabitur in tempore orationis.

CAPUT XXVIII. Serpentis proprietas. Orationis fructus.

Omnem malitiam cordis projiciamus a nobis, et remittamus in nobis peccantibus. Est denique genus serpentis, quod cum coeperit ire ad bibendum aquam, antequam veniat ad fontem, evomit omne venenum. Imitare et tu hunc serpentem in hac parte, secundum evangelicum Domini nostri Jesu Christi praeceptum, ubi ait, Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16): et omne venenum irae amarum evome, et remitte conservis tuis, ut tibi dimittantur a Domino peccata tua, sicut Evangelium praecipit: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Et qualem cupis erga te esse Deum, talis esto ipse conservo tuo. Et omne opus quodcumque inchoaveris facere, primum invoca Deum, et gratias ei age: et cum consummaveris illud, similiter fac. Invoca Deum ex toto corde tuo, et invenies eum: et cum inveneris, ne dimittas eum, ut conjungatur mens tua in amore ejus. Hoc, mi frater, stude in vita tua, et orationem tuam puram offer Christo Domino. Ne cogitationes hujus saeculi superfluae conturbent cor tuum, neque in diversa rapiatur mens tua. Memento enim te sub Dei stare conspectibus, qui occulta cordis perspicit, et secreta mentis tuae novit. Vigilanter ergo et assidue assiste in conspectu Dei in tempore orationis: ut imminentem diaboli tentationem facilius possis effugere. Si enim cogitationes hujus saeculi malae et sordidae turbant cor tuum, et cogunt illicitum aliquid perpetrare, per orationes puras et vigilias sanctas depellentur ab anima tua. Oratio namque grandis munitio est animae. Per orationes purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, et cuncta noxia effugantur. Et ut ne diutius de hac disputem vel immorer, sicut ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis et orationibus interior homo nutritur, et pascitur. Pasce, quaeso, animam tuam spiritualibus cibis, id est, fide, spe, charitate, et reliquis virtutibus per quas intelligas Deum amare, et ejus praecepta servare: ut cum extrema dies tibi venerit, Angeli pacis te suscipiant, et de potestate diaboli eripiant, et merearis sanctorum consortio in beata requie perfrui, et vitam aeternam cum omnibus sanctis possidere. Nam certissime scis, quia possessio regni coelorum promissa est tibi; sed vide ne ab ea extraneus efficiaris.

CAPUT XXIX. Familiae curam impendere.

Quaeso, mi frater, quaeso, omnibus tibi subjectis et bonae voluntatis in domo tua, a majore usque ad minimum, amorem et dulcedinem regni coelestis, amaritudinem et timorem gehennae annunties, et de eorum salute sollicitus ac vigil existas: quia pro omnibus tibi subjectis, qui in domo tua sunt, rationem Domino reddes. Annuntia, praecipe, impera, suade eis, ut caveant se a superbia, a detractione, ab ebrietate, a fornicatione, a luxuria, ab ira, a perjurio, a cupiditate, quae est radix omnium malorum.

CAPUT XXX. Ut cupiditatis mala caveat.

Cupidus enim vir animam suam venalem habet: si invenerit tempus ut concupiscat alicujus aurum aut argentum, seu vestes pulchras, vel etiam cujuslibet mulierem pulchram facie, pro nihilo perpetrat homicidium; et ut quis effundit aquam in terram, ita est ei effundere sanguinem proximi sui. Plurimae animae in mortis periculum inciderunt propter cupiditatem, et multi Domino jubente ob hoc lapidati sunt. Saül enim alienus a Deo effectus est propter avaritiam: et ad extremum de culmine regali expulsus, ab inimicis suis peremptus est (I Reg. XV). Et de multis multa dicere potuissem, sed sapienti pauca sufficiunt. Dominus vero noster et Salvator voluit de cordibus Pharisaeorum pecuniarum amorem excludere: sed quia erant cupidissimi, salutaria Domini verba deridebant. Nam et illum divitem quem Dominus ad regna coelorum provocavit, amor pecuniarum eum intrare non permisit (Matth. XIX, 22). Sed et Judae pectus avaritiae flamma exarsit, ut Dominum cunctorum bonorum largitorem, in manus traderet impiorum (Id. XXVI, 15). Avarus enim vir inferno est similis. Infernus enim quantoscumque devoraverit, nunquam dicit, Satis est: sic etsi omnes thesauri confluxerint in avarum, nunquam satiabitur.

CAPUT XXXI. Sed eleemosynam de suo faciat.

Ideo, frater mi, omnibus qui in domo tua sunt praecipe ab hoc vitio cavere. Melius est enim ut ex paupertate sua pusillum quis tribuat indigentibus, quam multum ex injusta acquisitione. Unusquisque juxta quod habet, porrigat. Tantum enim expetitur ab unoquoque eorum, quantum ei Deus dedit. Nec enim ab eo plus exigit, quam quod ipse dedit. Eleemosyna cum iniquitate acquisita, abominabilis est coram Deo, et acceptum est ei quod fuerit fideliter acquisitum. Sunt enim nonnulli, qui diripientes aliena, facere se simulant eleemosynam: et cum alios premant, aliis se misereri fingunt. Si autem ex proprio labore dederint, gratum et acceptum erit Deo.

CAPUT XXXII. Humiliter omnia, nihil superbe agat. Familiam a vitiis deterrere.

Et roga eos, ut in omnibus operibus suis humiliter coram Deo agant quidquid eis agendum sit: quia non erit gratum Deo, quidquid homo facit cum superbia. Quod autem humiliter fit, hoc est ei acceptum. In omnibus operibus sint humiles: quia humilitas virtutum sublimitas est: nec ad regnum coelorum quislibet veniet, nisi per humilitatem. Multorum autem temporum labores, et orationes, et eleemosynae, jejunia et vigiliae, si cum superbia finem habuerint, pro nihilo apud Deum computantur. Acceptus est Deo vir humilis, et in se Deum gestat. Jam paulatim superius disseruimus de superbiae malo; sed propter tibi subjectos, necessarium hunc locum inveni, ut contra sagittas diaboli discant clypeum humilitatis erigere. Superbus autem Deo est odibilis, diabolo similis. Humilis licet habitu vilis sit, gloriosus tamen est virtutibus apud Deum. Superbus autem, etsi decorus et clarus videatur aspectu, tamen apud Deum operibus vilis est: et verbis et gestis, et vultu et incessu semper ejus dignoscitur superbia et levitas. Cupit se semper laudari ab hominibus, et bonis quibus alienus est praedicari se vult: non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper inter suos pares primatum cupit tenere, et in majorem gradum ascendere: et quod meritis obtinere non potest, adulando et detrahendo vult invadere. Et sicut navis est absque gubernatore cum jactatur fluctibus, ita et superbus levis circumfertur, instabilis per omnes actus suos. Humilis autem ultimum se judicat, et blando vultu intuens, coram Deo eminens apparet: et cum omnia fecerit, dicit, Servus inutilis sum, et nihil se fecisse testatur. Et Deus divulgat opera ipsius, et profert in medium, mirificatque facta illius, et exaltat, et clarum facit eum, et in tempore precum suarum quod postulat impetrare apud Deum potest. Haec et his similia sola humilitas obtinet apud Deum; quia ipsa est sessio et delectabile cubile Domini nostri Jesu Christi, qui ait, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et paventem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? et iterum, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Annuntia, quaeso, tuis, et dicito eis, quia Deus superbis resistit: et, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi IV, 6; I, 20). Fornicatores et adulteros ipse Deus judicabit in die judicii (Hebr. XIII, 4). De perjuriis: Vir multum jurans non effugiet peccatum, nec recedet plaga de domo ejus (Eccli. XXIII, 12). Detractio, fornicatio est animae. Et Psalmista, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Discordiam, ut Salomon cecinit, detestatur Dominus, dicens, Septimum est quod detestatur anima mea; id est, qui seminat inter fratres discordiam (Prov. VI, 16, 19).

CAPUT XXXIII. Eucharistiae sumptio. Confessio ei praemittatur.

Haec sunt cibi et pocula mortis animae nostrae. Ab his pietas Domini nostri Jesu Christi nos liberet, et se ipsum nobis edendum tribuat, qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam in semetipso (Joan. VI, 41, 55). Sed unusquisque antequam corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipiat, se ipsum probet, et secundum Apostoli praeceptum, sic de pane illo edat, et de calice bibat: quia qui indigne manducat corpus et sanguinem Domini, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 28, 29). Quando enim eum accipere debemus, ante ad confessionem et poenitentiam recurrere debemus, et omnes actus nostros curiosius discutere: et peccata obnoxia si in nobis senserimus, cito festinemus per confessionem et veram poenitentiam abluere; ne cum Juda proditore, diabolum intra nos celantes, pereamus, protrahentes et celantes peccatum nostrum de die in diem.

CAPUT XXXIV. Peccata cordis.

Et si quid male aut nequam cogitavimus, et de eo poenitentiam agamus, et velociter illud de corde nostro eradere festinemus. Ne velimus dicere, Non est hoc grande peccatum quod cogitavi. Heu, insipientes! quare non intelligimus, quia in conspectu Domini cogitationes nostrae, antequam in opus procedant, manifestae et apertae sunt? Dicit enim Psalmista, Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10); et iterum, Dominus scit cogitationes hominum (Psal. XCIII, 11). Et alibi idem psalmista, Intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam et funiculum meum investigasti (Psal. CXXXVIII, 3). Ne quaeso, permittamus in nobis cogitationes pravas, neque tanquam minima negligamus; quia qui spernit minima, paulatim defluit (Eccli. XIX, 1). Non spernamus morsum serpentis, ne venenum ejus conspergatur in corda nostra: quia quamvis venenum vita sit serpentis, tamen mors est hominis. Abscindamus virgulta spinarum de agro cordis nostri, ne defigant in nobis altas radices. Scimus enim quod cor nostrum ager est Domini nostri Jesu Christi: excolamus eum coelestibus disciplinis, et non sinamus in agro tanti imperatoris seminari zizania: sed cunctis floribus virtutum decoremus; quia in his delectatur omnipotens Deus, sicut in Canticis canticorum legitur: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1), id est, Ego decus mundi, virginitas humilium

CAPUT XXXV. Caro domanda.

Et semper atque semper caro nostra subjecta sit animae, et sicut ancilla famuletur dominae suae. Ne praebeamus vires illicitas corpori nostro, ne committat bellum adversus spiritum nostrum: sed semper subjecta sit caro, ut obtemperet jussis sancti Spiritus. Neque incrassari permittamus ancillam, ne contemnat dominam suam; sed omnibus jussis ejus et obsequiis mancipetur. Sicut enim equis frena sunt imponenda; ita corpora nostra jejuniis et orationibus sunt infrenanda. Nam quemadmodum aurigae, si frena laxaverint, per praecipitia ducuntur; ita et anima cum ipso corpore, si ei frenum non imposuerimus, ad inferni praecipitia delabitur. Simus ergo boni et edocti aurigae corpori nostro, ut per viam rectam possimus incedere.

CAPUT XXXVI. Luxus in cibis cavendus.

Escae enim nimiae non solum animas, sed etiam corpora nostra plurimum laedunt, et ad infirmitatem perducunt. Solet enim per nimiam ciborum aviditatem et poculi intemperantiam frangi stomachi fortitudo, necnon et abundantia sanguinis et cholerum et plurimae aegritudines escarum largitate contrahi. Sicut enim animae et corpori sunt ista contraria, ita medela est utrisque temperantia jejunii. Et si non per omne tempus, saltem sacratissimos dies jejuniorum, quantum possumus cum Dei adjutorio, delicias mundi et ciborum opulentiam fugiamus: ne quando, quod avertat Deus, cruciati in flamma, quaeramus guttam aquae, et nullum refrigerium consequamur.

CAPUT XXXVII. Ebrietatis mala.

Fugiamus ebrietatem, ne in crimen luxuriae incurramus, quia Apostolus praecipit nobis, non nos inebriare vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Vinum enim nobis Deus ad laetitiam cordis, non ad ebrietatem donavit. Bibamus ergo non quantum gula exigit, sed quantum naturae imbecillitas postulat. Ne igitur quod ad medelam corporis nostri tributum est, ad perniciem deputemus. Annuntia, quaeso, tuis in domo tua subjectis, quod plerique per vinum homicidia et fornicationes perpetraverunt, nec ipsam mortem recusaverunt, alii per vinum a daemonibus capti sunt. Nec est aliud ebrietas, quam manifestissimus daemon. Ebriosus putat se aliquid optimum gerere, cum fuerit ad praecipitia devolutus. Per vinolentiam armatur ad maledicta et convicia proximorum, et immutatur mens ejus, et lingua balbutit. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere vinum, bibitur a vino. Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem. Sicut enim piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum intra fauces reperit: ita et ebriosus intra se vinum suscipit inimicum, quod intra eum, mox impellit ad omne opus nefandissimum; et sic homo rationalis capitur, ut irrationale animal.

CAPUT XXXVIII. Praecepta Dei ad omnes Christianos pertinent.

Tu autem, frater mi, omnibus domesticis tuis et tibi subjectis praecipe, ut se sobrios exhibeant, et iterum propter abstinentiam in superbiam se non erigant, sed omnia temperate, juste, pie et religiose secundum Dei adjutorium faciant: quia non solum pro nobis clericis, sed etiam pro omni genere humano, qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, Christus sanguinem suum fudit: nec solum nobis, sed etiam omnibus laicis ejus ex toto corde praecepta servantibus regnum coelorum promissum est. Grandis namque confusio est animabus laicorum, qui dicunt, Quid pertinet ad me libros Scripturarum legendo audire vel discere, vel etiam frequenter ad sacerdotes et ecclesias sanctorum recurrere? Dum clericus fiam, faciam ea quae oportet clericis facere. Quare non intelligit, quia panem et vinum, et omnia hujus terrae bona, et regni felicitatem aequaliter vult participare, et aequali labore jugum Christi ferre non vult? Quid prodest talibus una parte in hoc saeculo esse sublimes, et alia prostratos; in una parte fulgere auro et pretiosis vestibus, et in alia miseriis hujus saeculi et vitiorum caligine occupari? Non sit tibi aliqua sollicitudo de laici habitus persona; quia non est personarum acceptio apud Deum. Similiter enim mandata Dei servantibus laicis coeleste palatium patet, veluti clericis et sanctimoniali habitu praeditis. Dum non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, sed omnia et in omnibus Christus: quicumque in corpore illius est, magnus est. Insere te ipsum suo sancto corpori, ut sis membrum nobilissimi capitis. Ama ex toto corde caput tuum, et membra capitis illius. Quomodo potest manus manui inimica esse, vel pes pedem odisse, vel caetera membra suae juncturae non congaudere? Crescere debent in virum perfectum, in augmentum corporis Christi. Omnis enim clericus et laicus, qui pretioso sanguine Christi redemptus est, qui baptismo Christi tinctus est, debet humiliter ambulare et perseverare in Spiritu sancto: quia nihil prodest christianum se respondere verbis, et factis negare, dum corruptus est mente et spiritu. De talibus in Evangelio ipsa Veritas dicit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et in alio loco propheta increpando dicit, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Nam civitas si fuerit in una parte munita, et ex alia destructa, aditum ad se hostibus praebet. Et navis si fuerit fortiter compagibus solidata, et unam habuerit tabulam perforatam, aquae fluctibus mergitur in profundum. Omnibus enim laicis, clericis, monachis aequaliter convenit fidem, spem, charitatem, humilitatem habere, et Deo ex toto corde servire, veram confessionem facere, et dignam poenitentiam agere: quia clementissimus Dominus confugientibus ad poenitentiam ignoscit.

CAPUT XXXIX. Dilata poenitentia.

Sed ne de misericordia Domini tantum securi existamus, ut peccata peccatis augeamus. Neque dicamus, Donec vigeat aetas nostrae carnis, concupiscentias nostras exerceamus, et postremo in senectute malorum nostrorum poenitentiam agamus: pius est enim Dominus et misericors, nec ultra facinorum nostrorum recordabitur. Ne, quaeso, taliter cogitemus, quia summa stultitia est haec cogitare; cum et impium sit talem licentiam a Deo postulare quempiam velle, cujus initium est, a Deo separare qui haec cogitat. Impiae enim cogitationes separant nos a Deo. Ideo, inquam, ne talia cogitemus, cum nesciamus qua die morituri simus. Nemo enim hominum novit diem exitus sui. Non omnes in senectute moriuntur; sed in diversis aetatibus de hoc mundo migrant. Et in quibus actibus unusquisque homo inventus fuerit, in eisdem judicabitur, quando anima exierit de corpore. Dicit enim Psalmista, Nemo in inferno confitebitur tibi (Psal. VI, 6). Ideo festinemus ad poenitentiam converti.

CAPUT XL. Mortis cogitatio. Gaudia futurae vitae.

Semper ante oculos nostros versetur ultimus dies, et cum diluculo surrexerimus, ne ad vesperam nos confidamus pervenire; et cum in lectulo membra deposuerimus, de lucis non confidamus adventu: et facillime poterimus corpus nostrum a vitiis et concupiscentiis malis refrenare. Semper cor nostrum promissa coelestia meditetur, omnia terrena quae possidemus in futuras coelestis regni mansiones transferamus: ut cum ibi provecti fuerimus, fruamur bonis coelestibus. Nam credimus quia cum a carnis vinculo anima nostra fuerit absoluta, si bene et recte coram Deo vixerimus, mox in occursum nostrum Angelorum chorus occurret, omniumque Sanctorum agmina in nostros miscebuntur amplexus, et ad adorandum verum judicem perducent. Si dum in corpore vivimus, sicut dixi, quae Deo sunt placita faciamus, tunc erit nobis pax in circuitu, et summa securitas: nec timebimus ultra diaboli ignita jacula, nec ullum quemlibet inimicum, qui cupit animas nostras jaculare; non ferrum, non ignem, non faciem truculentam tortoris, non famem, non sitim, non ullam carnis aegritudinem. Non ultra adversabitur caro spiritui, nec ullum timebimus periculum: sed cum carnis abjecerimus sarcinam, tunc Spiritus sanctus tribuet nobis in coelestibus mansionem, cui nos paulo ante intra corporis nostri hospitium feceramus mansionem: et laeti gaudentesque futuri judicii diem exspectabimus, in quo singulorum animae pro suis actibus recipient merita.

CAPUT XLI. Poena damnandorum.

Et e contra peccatores et impii poenitebunt: sed frustra. Rapaces et avari, superbi et adulteri, iracundi et cupidi, maledici et perjuri amarissime flebunt: sed malorum suorum veniam non consequentur. In luctu maximo detinebuntur omnes, qui carnis suae voluptates secuti sunt: in moerore et gemitu sempiterno erunt, qui vitiis et passionibus servierunt. Et cum hi omnes pro criminibus suis et sceleribus gehennae ignibus deputandi erunt; nos, si Deo dum in hoc corpore sumus placuerimus, cum sanctis sempiterna praemia accepturi sumus. Ideo contemnamus cuncta quae vana et caduca sunt, ut tantam gloriam, Christo miserante, adipisci mereamur.

CAPUT XLII. Linguae custodia.

Declinemus semper a vitiis, et ad virtutes tendamus. Ne superflui sermones procedant ex ore nostro; quia pro otiosis sermonibus reddituri sumus rationem in die judicii. Nec ad maledicendum quemquam consuescamus linguam nostram, quae ad benedicendum et laudandum Deum creata est. Nec consuescamus consuetudines pessimas in omni actu nostro, sive etiam cogitatione: quia consuetudo quae longius fuerit protracta et confirmata, non cum parvo labore vitatur vel expellitur.

CAPUT XLIII. Compunctio. Perfectio non in annis, sed in animis.

Simus in malitia parvuli, et viri perfecti in sensu. In quibusdam nos exhibeamus senes, in quibusdam juvenes: quia parvuli est ludere, perfecti autem lugere. Nam praesens luctus laetitiam generat sempiternam. Omne autem quidquid immoderatum est, dissolutionem efficit animae, et negligentem erga Dei praecepta: nec delicta sua facile potest ad memoriam revocare, et obliviscens ea, non se instigat ad poenitentiam, et ita paulatim ab omnibus bonis cadit. Nullum habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerint immoderata vitia et concupiscentiae malae. Ubi autem fuerint lacrymae, ibi spiritualis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminet. Nullus nos saeculi amor ab amore Christi segreget, et totae nostrae cogitationes ad praemia futurae patriae tendant, et de coelestibus meditentur. Haec est gloria tua, haec est perfectio cursus certaminis tui. Perfectus enim dicitur, non qui in aetate, sed qui in sensu perfectus est. Nec ulli cuilibet obest puerilis aetas, si fuerit mente perfectus: nec senilis proderit aetas, si fuerit parvulus sensu. Nam et David cum puer esset et perfectus, cor et mentem habebat in Domino defixam, et ob hoc in regem electus est. Et Saül cum senili esset aetate, quia in se malignam nequitiam habuit de culmine regali expulsus est (I Reg. XVI). Dominus vero et Salvator noster a senioribus crucifigitur, et ingressus Jerosolymam a parvulis collaudatur. Nam et arbor si multorum annorum fuerit infructuosa, exciditur: si autem fuerit novella et fertilis, colitur, ut magis ampliorem proferat fructum. Ideo has similitudines pono, ut nec juvenis nec senex in domo tua de salute sua, vel etiam de operibus suis confidat; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

CAPUT XLIV. Consortium bonorum amare, malorum fugere.

Perfectorum autem virorum consortio fruere, et a verbis eorum ne avertas aurem tuam, et in eorum consilio delectetur anima tua: verba enim vitae sunt verba hominum Deum timentium, et incolumitas animae iis qui ea libenter audiunt et attendunt. Sicut sol oriens effugat caliginem, ita sanctorum doctrina a sensibus nostris expellit tenebras. Evita, quaeso, viros superbos, invidos, detractores, mendaces, perjuros, et salutem suam negligentes, qui mortui sunt virtutibus, et laetantur in propriis voluptatibus, ut gaudiis careant divinis. Non dico, ut vel unum talem in domo tua habeas: sed etiam ubicumque tales esse audieris, hos devita. Cum ejusmodi hominibus nulla tibi commixtio vel familiaritas sit: nec velis cum eis sermocinari; si non valeas, Domino miserante, eos ab errore suo revocare. Nam saepe per ovem unam morbidam polluitur totus grex: et modica pars fellis magnum dulcorem vertit in amaritudinem. Nam talis si in habitu videatur tibi clarus ac nobilis, et dulcia tibi verba proferat; operibus tamen si agat tecum contrariis, magis nocet illius talis factura, quam placeat ex verbis figura; non enim ex verbis, sed ex virtutibus homo probatur.

CAPUT XLV. Intentio recta.

Sic et tu sis apud Deum probatus, et omnia pro Christi amore libenter sufferas, et pro tribulationibus carnalibus, quando tibi eveniunt, non frangatur animus tuus, nec vigorem patientiae tuae res hujus saeculi caducae molliant. Sed time potius Deum, si a proposito tuo retardaveris: et quando te peccati obnoxium senseris, ad poenitentiam converti non confundaris: quia qui poenitebit hic, in novissimo non poenitebit. In omnibus actibus et cogitationibus tuis placeas Deo, nec studeas placere alteri, nisi ad aedificationem animae. Et in omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum: et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina: et si est rectum coram Deo, perfice illud; si vero adversum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua. Et omnia per consilium sapientum facito: ut opera tua et gressus tui secundum Domini voluntatem dirigantur. In omni oratione et obsecratione Domini voluntatem in te, non tuam, deprecare fieri: et secundum Apostoli praeceptum, orare sine intermissione oportet (I Thess. V, 17), et sanctas manus sine ira et disceptatione ad Deum levare.

CAPUT XLVI. Beneficum esse in omnes.

Misericors est Dominus; et misericordiam in se sperantibus praestat. Non illi misericordia opus erat, qui nullum habuit peccatum, qui Angelos fecit, et Archangelos praeposuit: sed ut nos misericordiam ab illo consequamur, eleemosynas dedit. Non illi eleemosyna necessaria fuit, cujus sunt omnia regna coelorum, qui constituit Dominationes, Principatus, Virtutes, Potestates, sed ut nos eleemosynis nostris participes regni coelorum efficeret. Patiens et pacificus est Dominus, ut patientia et pace sua mundum totum, qui in maligno positus erat, reconciliaret Deo. Et nos patientes et pacifici sine ira et disceptatione simus, si ad Deum volumus pervenire. Et ad omnes homines faciamus bonum: ad omnes dico, non per partes, non ad unum vel ad duos aut ad tres, sed ad omnes homines. Christus enim non pro sanctis tantum passus est; sed pro peccatoribus et impiis et sceleratis ascendit crucem, et passione sua omnes nos revocavit ad vitam. Non sanctis tantum dedit Deus solem et lunam et pluviam, et omnia nascentia terrae, et omnes fructus qui oriuntur in terris: sed in commune omnibus hominibus dedit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ideo omnibus hominibus dedit illa in commune, ut bonum nostrum et eleemosynae nostrae, et charitas nostra, et patientia nostra, et humilitas nostra in commune omnibus hominibus distribuatur. Quamdiu fuerimus in hoc mundo, faciamus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), et oremus pro inimicis nostris, et bonum pro malo restituamus.

CAPUT XLVII. Justorum praemia et labores.

Pauperes honoremus, et suscipiamus Christum in ipsis, qui dixit, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40): et filii Dei erimus, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, et participes regni ejus erimus (Rom. VIII, 17); ubi nunquam moriemur, et non senescemus; ubi non est humana natura, nec dolor ullus, nec tristitia post gaudium, nec lux solis, nec lunae et stellarum splendor, sed Dominus noster Jesus Christus lux erit, et sanitas, et vita, et charitas, et pax, et gaudium, et omne bonum omnibus credentibus in se. Ibi terra viventium, quam propheta decantaverat, dicens, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13); id est, praemium coeleste visurum se significat videre, et cum Christo in perpetuum vivere et regnare, ubi nec nox ulla inspirat, nec dies terminabitur, neque inopia videbitur, neque cupiditas apparebit, sed perenne gaudium et sempiterna laetitia. Haec sunt promissa justorum, et haec sunt promissiones eorum, propter quae laboraverunt et festinaverunt, et non cessaverunt currere in bonis operibus, quamdiu fuerunt in hoc mundo, in jejuniis, in eleemosynis, in castitate, in continentia, in longanimitate, in patientia, in suavitate, in benevolentia, in labore multo, in orationibus, in persecutionibus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis pro Christi amore, et per omnia inutiles vigilias devitaverunt. Vigiliae autem inutiles sunt, cum quis vigilaverit circa cogitationes multas et turpes, vel ad gerendum contrarium aliquid, vel facinus perpetrandum. Tales vigilias devitaverunt, et sanctas vigilias arripuerunt. Hi tales calcaverunt praesentem mundum, ut futurum regnum lucrarentur. Non acceperunt hic promissiones vel divitias hujus saeculi miserabiles, quae homines male eis utentes ad inferna perducunt: et hanc praesentem patriam relinquentes, ad civitatem coelestem, cujus artifex et conditor est Deus, intuitum animi sui praemiserunt. Vitaverunt peccatum in verbo, in facto, in cogitatione, in visu, in risu, in motu, in annuendo oculis, in manibus, in pedibus, in ira, in rixa, in furore, in dissensione, in vana gloria, in superbia, in elatione, in cupiditate, custodientes corpus suum et animas suas.

CAPUT XLVIII. Jejunium et cibus duplex.

Pariter enim duo jejunia jejunaverunt, id est, jejunium corporis et animae, hoc est, ab ira, et furore, et detractione, et blasphemia, et rixa abstinentes se: quia, sicut jam superius intimavimus, isti sunt mortiferi cibi animae; qui pascunt eam in malum, et occidunt eam morte sempiterna. Iterum cibi corporis simul et animae isti sunt, voracitas, somnolentia, fornicatio, vinolentia, securitas, suavitas, homicidium. Isti sunt cibi corporis simul et animae, qui pascunt corpus, et occidunt et gravant animam. Cibaria ista devitemus: escas autem coelestes appetamus, quae ad coelum nos trahant et deducant, sapientiam scilicet divinam, fidem robustam in Christo, benignitatem, benevolentiam, patientiam, humilitatem, virtutem, divinam laetitiam.

CAPUT XLIX. Iniquorum supplicia.

Sermones boni et optimi procedant ex ore nostro, sale divino conditi, ad aedificationem audientium. Dilectionem Dei et proximi, in quo tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), semper mente meditemur, et opere perficiamus. Haec sunt mandata Christi, quae nos jubet facere. Si fecerimus ea, erimus participes regni ejus, et regnabimus cum eo: si autem non fecerimus, et ipse non dabit nobis regnum suum. Si denegamus, et ipse denegabit nos. Si non credimus, ipse fidelis permanebit: quia omnis incredulus infideliter agit, dum et vitium est hominis omnia credere, et vitium est nihil credere. Summo studio summaque vigilantia nobis est curandum, ut non audiamus a Christo judice omnium in die judicii, quod peccatores audient, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41). Vere enim diabolo est praeparata gehenna, et non omnibus hominibus, si non facimus opera diaboli. Vae his quibus praeparatus est dolor vermium, ardor flammae, sitis sine exstinctu, fletus et stridor dentium, oculorum lacrymae, tenebrae exteriores sine luce, poena inexterminabilis: ubi non est ullus honor, sive agnitio proximi, sed continuus dolor et gemitus; ubi mors optatur et non dabitur; ubi non est honor senioris et regis, nec dominus super servum, nec mater diligit filium aut filiam, nec filius honorat patrem; ubi omne malum, et omnis indignatio, et fetor, et amaritudo abundat. Haec timuerunt justi, et haec fugerunt. Rogo, supplico, iterumque deprecor, frater charissime, ut et nos Deum amemus et timeamus, et haec fugiamus: quia mors perpetua est animae nostrae, si in his perseveraverimus.

CAPUT L. Tria hic pessima, totidem optima.

Tria enim sunt in hoc mundo deteriora omni malo: anima peccatoris cum peccato perseverans, quae nigrior corvo est; et mali angeli, qui eam rapiunt; et infernus in quem ducitur. Non sunt enim deteriora his tribus. Eadem enim anima metu futuri judicii expavescens, et putredinem suam inspiciens, dicit, Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Iterum tria sunt quibus in hoc mundo non sunt meliora: anima sancti in bonis operibus perseverans, quae speciosior est sole; et sancti Angeli, qui eam suscipiunt; et paradisus in quem ducitur, exspectatioque regni coelestis. His tribus non sunt meliora in hoc mundo. Angeli enim sancti delectant animam spirituali cantico, sicut Psalmista ait: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, habitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuae, sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.

CAPUT LI. Hic laborandum.

Haec, frater charissime, meditemur. Haec in animo firmiter teneamus, et caveamus nos ab omni peccato et iniquitate, in verbo, in facto, in cogitatione, in manibus, in pedibus, in visu, in auditu, custodiamusque corpus nostrum et animam. Christus enim Dominus noster, qui est Deus et Dei Filius, descendit de coelo in terram, ut nos de terra ad coelum secum portaret; pro nobis peccatoribus crucem ascendit, ut nos de cruciatu diaboli liberaret; ab inimicis poenam suscepit, ut nos de poena sempiterna liberaret; mortem suscepit, ut nos de morte eriperet; a mortuis resurrexit, ut nos resurgamus anima et corpore in die magno judicii. Ideo dum tempus habemus, laboremus, et bona opera Deoque placita una cum Dei adjutorio semper facere studeamus: ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus. Dum sumus in hoc tempore, seminare nos oportet: tempore enim suo, id est, post mortem sive in die judicii metemus, quod in vita aeterna habere debemus. Hic enim laboremus, et invicem onera nostra portemus. Quo enim praecessit caput, et caetera membra secutura erunt.

CAPUT LII. De fide, spe, et praesertim mutua charitate. Peccata redimere per charitatem.

Per confessionem ac poenam a sacerdote susceptam. Teneamus, sicut jam superius insertum est, fidem rectam, spem certam, charitatem perfectam: quia fides tanquam sensus noster est, et charitas tanquam nostra sanitas. Fides credit, charitas operatur, spes roborat: et quamvis diversa membra diversa habeant officia, si charitatis tamen unitate teneantur omnia membra, tunc merebuntur ire post caput. Caput enim nostrum in coelo est. Et ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de suis fidelibus ait, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Caveamus, et per omnia caveamus, ne per invidiam, odium, detractionem, iram, rixam, a capite nostro Jesu Christo praecidamur: et quidquid mali pro amore Christi nos nostrique proximi pertulerint, charitatis affectu compatiamur: et quidquid boni alius quislibet acceperit, quasi nos acceperimus, ita gaudeamus, et pro illo qui accepit gratias referamus. Ecce jam, ut diximus, patitur aliquis tribulationem, aut damnum hujus saeculi; aut pro culpis suis carcere jubente imperiali sublimitate retruditur; tristatur parentum sive amicorum morte: si dolemus pro illo, in corpore Ecclesiae constituti sumus; si non dolemus, jam a corpore praecisi sumus. Charitas quae colligit et vivificat omnia Ecclesiae membra, si nos videat de alterius ruina gaudere, statim nos praecidit a corpore. Forte igitur non dolemus de ruina proximorum nostrorum, quia praecisi sumus a corpore. Si enim ibi essemus, sine dubio doluissemus. Consideremus, frater charissime, et diligenter attendamus, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliquod membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus tunc in multis partibus dividatur, manus illa non sentit, quae jam a reliquorum membrorum societate divisa est. Talis est omnis christianus, qui de alterius aut damno, aut afflictione, aut etiam morte non solum non dolet, sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde: dum Apostolus praecipiat, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, idipsum invicem sentientes (Rom. XII, 15, 16). Et Salomon ne de ruina fratrum nostrorum gaudeamus, manifestissime admonet (Prov. XVII, 5). Nos vero, mi frater, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes homines sicut nosmetipsos studeamus diligere: ut quia caput nostrum Christus est, membra illius nos esse mereamur: ut cum Christus apparuerit gloria nostra, et nos per concordiam charitatis, dilectionem scilicet Dei et proximi, quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo malitiae vel invidiae, omnes homines sicut nos ipsos amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria. Ipse etenim ait in Evangelio, In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Dilectio etenim proximi malum non operatur.

O mi frater charissime, si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu et tanta dilectione nos peccatores amare dignatur, ut quod nos patimur, se ipsum pati testetur: quare nos qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore eum diligimus, dum tantum nos dilexit, ut etiam proprium Filium suum pro nobis peccatoribus morti traderet? Et dum tantam benignitatem et misericordiam erga nos exhibuit; vigilemus, ne perdamus bonum quod nobis dedit, et sacramentum Baptismi nostri, in quo juravimus abrenuntiare diabolo et pompis ejus et peccatis omnibus. Et si transgredimur in aliquo peccato post baptismum, pius Deus dedit secundum Baptismum, id est, fontem lacrymarum, et ordinavit nobis poenitentiam propter fragilitatem nostram. Ideo debemus nostras confessiones veraciter confiteri, et fructus dignos poenitentiae facere: id est, ut praeterita non reiteremus, secundum jussionem Deum timentis sacerdotis. Qui sacerdos, ut sapiens et perfectus medicus, primum sciat curare peccata sua, et postea aliena vulnera detergere et sanare, et non publicare. Hos, si quimus, perquiramus, et cum talibus consilium salutis nostrae ineamus: ut non perdamus haereditatem coelestem, quam nobis Dominus ab initio mundi praeparavit, si serviamus ei in justitia, et sanctitate, et puritate cordis, et charitate non ficta, clamantes cum Apostolo, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an gladius? et caetera quae sequuntur: sicut dictum est, Neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque instantia, neque futura, neque aliqua creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom VIII, 35, 38, 39). Dictum est enim de Ecclesia primitiva, quod erat illis cor unum et anima una in Domino (Act. IV, 32); et erat illis unum velle ac nolle: quia in unum eos Christi charitas copulaverat.

CAPUT LIII. Pravorum placita. Eleemosyna ex lucris injustis.

E contrario vero carnales et amatores hujus mundi contra se invicem separantur et disjunguntur: moventes in alterutrum scandala, contentiones, iras, rixas, dissensiones, homicidia, perjuria, furta, rapinas, et omnia quae iste amat; et delectatur dicens unusquisque in corde suo, Faciam quod volo et possum, impleam cogitationes meas, et delectationes corporis: suffragantur mihi consilia mea, sive amicorum meorum, vel parentum potentum; adest mihi aurum, superabundat argentum; adsunt mihi servi et ancillae, aegri et multae possessiones hujus mundi, pallia, vestes pretiosae, unde me redimere possum: adimpleam voluntatem meam, Deus dabit mihi spatium vitae et poenitentiae. Heu quare non timemus quod Evangelium terribiliter insonat, dicens, Stulte, hac nocte exposcent a te animam tuam: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)?

Homines nos esse cognoscamus, et ne sic super biamus contra Deum et proximum nostrum, ut voluntates nostras malas perficiamus, et Deum postponamus; ac deinceps Domini bonam voluntatem ad nostras malas reflectere cum muneribus posse nitamur, nostramque pravam voluntatem ad Domini semper rectam voluntatem corrigere negligamus. Sed ubicumque nos delectat, injurias nostras volumus vindicare, dicentes, Faciam homicidium, perjurium, adulterium, fornicationem; et postea dabo Domino redemptionem meam. Quare non intelligimus, dum sic audacter peccamus, aestimantes muneribus Deum posse placari, quod tunc multo plus eum ad iram, quam ad misericordiam provocamus: quia Deus non delectatur in auro vel in argento, nec aliud a nobis quaerit, quam animas nostras mundas in conspectu suo praesentari? Nec enim consiliis peccatorum se immiscet; sed ex salute nostra nos semper admonet, et salubre dat consilium, quia ipse est consiliarius salutis nostrae, sicut propheta ait: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius (Isai. IX, 6). Et iterum dictum est de eo in Psalmo, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I, 1). Et iterum, Quia non est iniquitas in eo (Rom. IX, 14). Et forte ipsam quam putamus pro nobis facere eleemosynam vel de praediis mortuorum, sive de rapinis pauperum, nomine non opere videtur esse eleemosyna. Qualis est enim eleemosyna, ut unus injuste vestiatur, et alius injuste expolietur; et unus injuste pascatur, et alius injuste fame torqueatur? Non quaerit ista Deus a nobis: audeo dicere, odit ista omnipotens Deus. Ipsum audi, per prophetam quid dicat, Qui offert sacrificium ex rapina, sive ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). Non accipiam, inquit, ista de manibus vestris: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15). Et alius propheta, Panis egentium, vita pauperum est: qui defraudat illum, vir sanguinum est (Eccli. XXXIV, 25). Contemnamus facere injustas eleemosynas, qui volumus facere justas et spirituales eleemosynas; ut de justis laboribus faciamus, non de rapinis, sive de multiplicatione frugum, aut de ineptis negotiis: ne forte in hoc multa sacrilegia incurrantur, vel etiam, quod pejus est, pro cupiditate vel ebrietate sanguis fundatur, clamentque eorum voces ad Deum contra nos, multo labore afflicti. Unde et Psalmista, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit: et caetera quae superius in eodem psalmo audientem, credentem et caventem beatum efficere possunt: sicut idem psalmus concludit, Qui facit haec, non movebitur in aeternum (Psal. XIV, 5).

CAPUT LIV. Christiana felicitas non est terrena.

Et quia talia et his similia Creator omnium creaturae suae rationali annuntiando insinuat, credamus quia diligit Creator quod creavit: neminem persequitur, si ipse homo se non persequatur; a nullo quolibet homine recedit, nisi prius ipse homo ab eo recedat: nec naturam in nobis, sed vitium quod contraximus odit. Et non prodest nobis, imo etiam obest Christi sanguine esse redemptos, et voluntarie diabolo esse subjectos. Ideo cogitemus et recogitemus, quod non propter felicitatem terrenam Christiani effecti sumus. Non propter divitias hujus saeculi, vel propter istam vitam Christum colimus: sicut Apostolus ait, Si in hac vita tantum speramus in Domino, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Christus enim, ne aurum diligeremus, oblata munera contemnere docuit; ne famem timeremus, quadraginta diebus jejunavit; ne nuditatem pertimesceremus, praeter unam tunicam, aliam discipulis suis habere vetuit; ne tribulationes expavesceremus, omnia ipse sustinuit; ne mortem formidaremus, et hanc ipse suscepit. Et cum ista omnia nos docuerit, non tantum verbo, verum etiam exemplo ipse praecessit. Hoc enim suaviter flagret in cordibus nostris, hoc ignis Spiritus sancti in nobis fervere faciat, ut sequamur vestigia ejus; ne desideremus remanere in hoc mundo, et pereamus cum hoc mundo. Heu quam miseri sumus, si hoc credere nolumus, et ab amore hujus saeculi mentem nostram non revocemus, dum perpetualiter ista tenere non possumus, et illa per securitatem amittimus! Quid faciemus? quid agemus? Lugendum nobis est, si regnum promissum perdamus, et subito dicatur nobis, O vos, amatores mundi, exite obviam sponso, et ad illum venite, quem videre non vultis, quia praecepta ejus postposuistis. Videbitis enim plagas ipsas, quas in corpore suo pro vobis pertulit. Quid tunc gementes et dolentes dicemus? Et quid meritis nostris in eum exigentibus responsuri erimus, dum frequenter audivimus, et negleximus quod Psalmista cecinit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Firmiter teneamus quia spes bonorum in isto mundo non est posita. Quamvis videatur spes mundana esse, quae in amaritudinem vertitur; et amaram potionem ipse mundus amatoribus suis propinat. Et ipsa veritas eos alloquitur, dicens, Ubi est quod amabatis? ubi est quod pro magno tenebatis?

CAPUT LV. Quam lugenda animarum perditio.

O mi frater, numquid ferreae sunt carnes nostrae, ut non contremiscant; vel etiam sensus noster adamantinus, ut non mollescat, aut etiam non evigilet ad talia Dei verba? Quare non dicimus cum propheta, Quis dabit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, et ploremus die ac nocte vulneratos filios plebis nostrae (Jerem. IX, 1)? Deficiunt flendo oculi eorum, qui considerant, non solum mortes corporum, verum etiam animarum Christianorum. Quis luctus idoneior, quis planctus certior inveniri potest, quando unusquisque nostrum de anima perdita luget et dolet cum Apostolo, qui dixit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? atque iterum alio in loco dilectionem proximorum compassus, dicit, Optabam esse anathema pro fratribus meis a Christo (Rom. IX, 3)? Discamus in tanto Christi apostolo tantam flagrare Christi charitatem, dum sciebat quod unico Filio suo non pepercisset, sed pro nobis omnibus tradidisset eum (Rom. VIII, 32). Pro omnibus nobis dicit: ideo nulli laici, nulli clerici, nullae sacratae virgines, nullae viduae debent negligere salutem animarum suarum, dum tanti sanguinis pretium pro nobis fusum esse manifestum est.

CAPUT LVI. Cito converti. Praedestinatio. Humilitate gratiam promereri. Felicitatem terrenam despicere.

Ideo omnes nos qui reliqui sumus super terram, peccata nostra agnoscamus: ne cum impiis pereamus, dum cito digna satisfactione non placemus. Quam velociter placavit iram ejus ille qui dixit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI, 5). Promittit se pronuntiaturum, et illi jam dimittitur. [Attende, mi frater, magna res. Dixit, pronuntiabo: non dixit, pronuntiavi, et tu remisisti: quia ex eo ipso quod dixit, pronuntiabo, ostendit quia nondum pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere, pronuntiabo, pronuntiare est; ideo et dimisisti impietatem cordis mei. Vox mea nondum in ore erat, confessio ergo mea nondum ad os venerat. Dixeram, pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea nondum in ore, sed auris Dei jam in corde erat.] Et quid secutum est? Et tu remisisti impietatem cordis mei. Paratus est semper Deus peccata nostra indulgere, si non tardaverimus ad eum reverti. Si enim tardaverimus, timeamus ne inferat nobis iram suam: quia quosdam quidem praedestinavit ad supplicium, et quibusdam quidem magnum praestitit beneficium: nec tamen hoc injuste, sed in alto suo judicio. Nam Cain perfecit homicidium, et Job vulneratus Dei amicus effectus est, et Abel innocens a fratre suo occisus: tamen nec Job diutius passus est cruciatum, nec Ananiae locum donavit ad ignoscendum, nec Paulum deseruit colaphizatum, quem sua gratia fecit robustum, nec Judam suscepit poenitentem, nec Petrum deseruit flentem, nec Saül respexit poenitentem, nec David despexit confitentem. Et sic pius et misericors Dominus alto suo judicio separat vasa irae, a vasis misericordiae. O si attendamus miserum Judam, vas olim perfectum, in perditionem perductum! Mustum sancti Spiritus portare non potuit, quo accepto continuo crepuit, totumque fractum, ad nihilum utile est. Haec pertimescentes convertamur, et convertamur dum tempus est. Ait enim Psalmista, Inquirite Dominum, dum tempus est, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Tempus est enim ut reparemur: et si in aliquod peccatum fracti sumus, omnipotentem Deum figulum et artificem habemus: credamus quia potens est reparare perdita, qui creavit haec omnia integra. Ipse enim ait, Sicut lutum figuli, ita vos estis in manu mea (Eccli. XXXIII, 13). Ideo humiliemus nos sub manu omnipotentis Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis. Cogitemus nos in conspectu Dei stare: agnoscamus quid sumus; agnoscamus quia terra et cinis sumus, dum et propheta contra nos dicat, Quid superbit terra et cinis (Id. X, 9)? Quod si nos non agnoscimus, frustra exaltare volumus cervices nostras, dum Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacobi IV, 6) Consolamini, humiles, dicit Deus vester, consolamini qui estis pusillanimes, confortamini, et jam nolite timere; ecce Deus vester retribuet judicium, ipse veniet, et salvos vos faciet (Isai. XXXV, 4).

CAPUT LVII. In pressuris ad Christum pastorem confugere.

Dominus in proximo est, nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5, 6), nihil nos terreat mundi infelicitas: quia si istam infelicitatem mundanam sancti omnes timuissent, perpetuam felicitatem non haberent. Si felicitas hujus mundi transitoria diligitur, hic perpetua non invenitur. Si vero perpetua felicitas quaeritur, quoniam hic non invenitur, ad perpetuam felicitatem tendamus, ubi patriam et parentes nostros habemus, patientissime omnia hujus mundi pro Christi nomine toleremus. Quid, rogo, est quod toleretur, contra illud quod nobis promittitur? Apostolus inquit, Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Nulla ergo nos pressura terreat, nulla calamitas frangat. Dominus in proximo est, pastor noster circa nos est, quid metuemus? Et si metuimus, clamemus ad pastorem nostrum, ut nos audiat: clamemus in compunctione cordis, dicentes, Erravi sicut ovis quae periit; require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 176). Clamemus et dicamus, Libera a framea animam meam, et de manu carnis unicam meam, salva me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Clamemus et dicamus, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Considerabo ad sinistram? ecce diabolus ut lupus rugit, sicut leo frendet. Ecce lupus est? contra latrat canis. Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 5, 6). Libera me de manibus inimicorum meorum, et eorum qui me persequuntur. Numquid pastor noster bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, ad quem si clamemus, dimittet nos diutius errare, aut a feris vel a bestiis dilaniari atque consumi? Absit. Quin imo relictis nonaginta novem, perrexit quaerere unam ovem perditam Nec quia clamantem audivit, ideo perrexit; sed antequam clamaret: ait enim Evangelista, Relictis nonaginta novem, abiit quaerere unam ovem quae perierat: quam inventam et lassatam atque fatigatam, impositam humeris suis reportavit ad gregem (Luc. XV, 4, 5). Pastor eam ad gregem suis humeris dignatus est reportare, et misericordia sua ab errore revocare. Quod vero ovem istam Dominus humeris propriis impositam reportavit ad gregem, quantae misericordiae ejus gratiae agendae sunt, qui tantum se ad nos humiliavit et inclinavit? Portat et reficit, regit et custodit.

CAPUT LVIII. Pastoris auxilium contra diabolum exposcitur. Ab omni malo quando liberemur.

Deprecamur Domine bone, summe et optime pastor, ne pereat ovis, imple officium summi pastoris. Persequere leonem qui rapuit ovem de grege tuo; leo interficiatur, et ovis de faucibus ejus eruatur: tu enim es pastor ovium. Rex noster potens, contere satanam sub pedibus nostris. Et nunc, Domine pastor noster, rex noster, tot de grege tuo quotidie rapiuntur oves, et quare tantum taces? Responde, quare taces? Ecce per diversa praecipitia rapiuntur oves tuae, et inimici tui qui te oderunt levant caput contra te; et tu taces. O Domine Deus, quare tamdiu taces? Ad haec Dominus per prophetam clamat, et dicit, Tacui, tacui, sed non semper tacebo (Isai. XLII, 14): aget judicium manus mea. Ergo, Domine Jesu, pastor noster, rex noster, accipe arma tua et progredere, ut pugnes contra leonem adversarium nostrum, qui circuit quaerens devorare nos (I Petr. V, 8). Esto nobis turris fortitudinis, a facie inimici. Petimus, et instantissime petimus, ut liberes nos. Mundus enim in maligno positus est. Ecce saeviunt mala, et pereunt mundi dilectores: blasphemant, insaniunt, et adversus te murmurant; non solum tuam misericordiam non precantur, verum etiam tuum judicium reprehendunt. Quis in eis talia operatur, nisi auctor mali, angelus superbus, perditus, et omnes perdere cupiens? Libera nos, Domine Deus, ab omni malo, et pars nostra sit cum omni bono. Ab omni malo libera nos; quia tunc ab omni malo liberamur, quando a diabolo et angelis ejus separamur. Angeli ejus sunt, qui faciunt voluntatem ejus. Non sit nobis pars cum talibus, qui faciunt voluntatem diaboli; sed cum illo qui dixit, Si quis fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XII, 50). Nos enim illius pretio redempti sumus. Societatem malorum fugientes, bona quaeramus, summo bono inhaereamus, illi serviamus, ejus voluntatem faciamus: ut simus et nos angeli Dei, de quibus dicit propheta, Benedicite Domino, omnes Angeli ejus, ministri ejus, facientes voluntatem ejus (Psal. CII, 20, 21): quia voluntas Patris nostri est, sicut Evangelium ait, ut non pereat unus ex pusillis suis (Matth. XVIII, 14), et ne pereamust et evellamur de via justa (Psal. II, 12).

CAPUT LIX. Opera tenebrarum, et arma lucis.

Deponamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII, 12), et expulsa noctis caligine, effugatisque umbris tenebrarum, radius veri luminis fulgeat in cordibus nostris. In nocte non opera noctis, sed diei opera peragamus; quia filii diei appellati sumus. Neque enim delectatione somni sensus noster torpescat, nec vanis phantasmatibus animas nostras illudat, nec ipsa corpora stramentorum calore depressa in alto torpore quies inclinet; sed vigilando, orando, jejunando, psallendo, contra adversarium diabolum dimicemus, et magnam lucem infusam cordibus nostris sentiamus, et in nocte opera diei peragamus. Quid enim agendum est nobis in nocte hujus saeculi caliginosa, nisi diabolum effugare, et Christum introducere? Quid agendum est nobis in hujus noctis caecitate, nisi captivatorem captivare, et liberatorem sequi? Quid agendum est nobis in nocte, nisi tenebras diabolicas de cordibus nostris excutere, et lumen verum haurire? Quid agendum est nobis in nocte, nisi superbiam exstirpare, et humilitatem introducere? Quid agendum est nobis in nocte, nisi principem omnium vitiorum a nobis expellere, et fontem omnium bonorum suscipere? Suscipiamus eum, frater charissime, suscipiamus eum; ut et suscipiamur ab eo, et videamus quae bona praeparata ab eo habeamus, qui nos quotidie vocat: et suscipiamus jugum ejus leve, et sarcinam ejus suavem, qui sarcinam peccatorum nostrorum relevat: deponamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Quid enim est deponere opera tenebrarum, nisi renuntiare diaboli pompis et angelis ejus? Et quid est nos arma lucis induere, nisi credere in Deum Patrem omnipotentem, qui illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, qui et dixit, Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis (Joan. XII, 36). Prius tamen, dilectissime, si vis, imo quia vis, discutiamus et investigemus quis sit, vel quid sit diabolus.

CAPUT LX. Diabolus quis sit. Quot bona homini eripuit, quot intulit mala.

Diabolus est enim angelus per superbiam separatus a Deo, qui in veritate non stetit, et doctor mendacii, et pater mendacii: quia ab ipso primum inventum est mendacium, et ipse est mendacium (Joan. VIII, 44), sicut veracissimus, Veritas Dominus noster Jesus Christus in Evangelio Joannis loquitur: quia ipse est caput et finis mendacii; et a semetipso deceptus, nos decipere festinat. Iste est adversarius effectus generis humani, inventor mortis, superbiae institutor, rex malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum. Hic ergo cum illum primum hominem a Deo factum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intueretur, sicut superius crebro intelligere potes, videretque eum hominem ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum: aemulus atque invidus tantam beatitudinem hominem terrenum accepisse, quod ipse, dum esset angelus, per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida primum patrem nostrum, nos nostrosque parentes, et tantis ac talibus bonis exspoliavit nos, insuper et peremit. Nam et multis bonis in prima fronte diabolus nos exspoliavit; id est, pudicitia, continentia, patientia, mansuetudine, charitate, immortalitate. Sic nos nudos ac miserabiles reddidit, suisque pannis derisit esse involutos, et suo dominio esse astrictos, atque ex ipso vinculo omnem prolem nostram sibimet obligavit. Exspoliavit nos pudicitia, et accinxit impudicitia; exspoliavit nos temperantia, et effecit intemperatos; exspoliavit nos charitate, et vestivit malitia; exspoliavit immortalitate, et propinavit mortem. His etiam turpissimis et fetidissimis pannis nos posterosque nostros involvit, et semivivos reliquit.

CAPUT LXI. Quam libenter ei renuntiandum, et ad Christum confugiendum.

Et quia sic miserabiliter atrocissimus hostis circa nos egit, imo quia sic egit, eia frater charissime, eia renuntiemus huic damnosae haereditati. Pupilli effecti sumus: antequam exactor veniat tam pessimae haereditatis, omnibus quae ejus sunt renuntiemus. Si quis itaque huic haereditati, in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et angelis ejus renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem debitorem trudet in carcerem. Amen dico vobis, dicit Dominus, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum divina Scriptura commendat Deo, dicens, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor: ejusque adversarium diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. X, 14, 15, sec. Hebr.). Adsit Dominus noster Jesus Christus pius et misericors, qui aliquam misericordiam huic et pupillo et pauperi exhibeat, quia callidum atque ferocissimum adversarium patitur, et jamjam pupillus in causa sua deficit: quapropter suus adversarius pravis artibus decipere eum festinat. Adsis, Domine Jesu Christe, huic pupillo idoneus defensor; sta in causa illius, qui jussisti recta judicari filiis hominum. Eleva brachium tuum, et contere brachium peccatoris et maligni. Optime nosti hujus pauperis et pupilli, generis scilicet humani causam, quae ex paterno chirographo debetur. Inventus est reus, et obstrictus ab adversario detinetur: non est aliud quemadmodum nobis subveniatur, nisi ex tuo consilio et pernecessario adjutorio. Judica causam nostram: defende, quia potens es.

CAPUT LXII. Daemon accusator in judicio.

O mi frater charissime, quam felix anima, quae tam potentem habet defensorem! Ideo nunc, quaeso, vigilet unusquisque nostrum, ne apud eum diabolus in die judicii suos pannos agnoscat, et incipiat reus semper detineri, quem Christus sua gratia voluit liberari. Nec sibi male blandiantur, qui post acceptam gratiam corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt voluntates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes corrumpere poterit. Astabunt omnes animae, ut referat unaquaeque secundum illud quod in corpore gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10). Praesto enim erit adversarius diabolus, et recitabuntur verba professionis nostrae, et objiciet nobis in faciem quidquid fecimus, et in qua die peccavimus, et in quo loco, et quid boni operis tunc temporis facere deberemus. Et si tales inventi fuerimus, exsultabit ille adversarius in conspectu piissimi judicis, superiorem se esse nobis declamans, agens talem causam apud talem judicem; habet enim dicere tunc ipse diabolus: Aequissime judex, judica istum meum esse ob culpam, qui tuus esse noluit per gratiam: tuus est per naturam, meus est per miseriam; tuus est ob passionem, meus ob suasionem; tibi inobediens, mihi obediens: a te accepit immortalitatis stolam, a me hanc pannosam, qua indutus est, tunicam; tuam vestem amisit, cum mea veste huc advenit. Quid apud eum impudicitia faciebat, quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid caetera mea membra? Dimisit te, confugium fecit ad me: meas sorores video comitari cum illo. Quid enim idcirco faciebat? quid cum superbia disputabat? quid cum ira furiebat? Thesaurizabit sibi iram in die irae. Aequissime judex, judica, inquit; quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Judica illum meum esse, et mecum damnandum esse. Haec omnia quae huc attulit, mea esse cognosco. Meus esse voluit, et mea concupivit: mecum puniri debet, quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse se mihi voluit postmodum libenter obligare. Heu, heu! frater charissime, poteritne talis aperire os, qui talis ibi invenietur, ut juste ire cum diabolo deputetur?

CAPUT LXIII. Relabi quam periculosum.

Videamus quid agamus, ab illo videamus quomodo liberemur; videamus et caveamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiamus: sed integro corde, perfectaque fide renuntiemus, atque spernamus tam damnosam diabolicam haereditatem, ne pupilli et pauperes remaneamus. Recitetur in medio nostrum sententia beati Apostoli terribilis terribiliterque prolata, quae corda simul et corpora nostra contremiscere faciat. Ait enim: Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificati estis, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam ego reddam. Et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Et paulo post: Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit reddere unicuique secundum opus suum (Hebr. X, 26-31, 35-37). Haec enim verba non ex me, sed ex ipso qui dixit, An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? profluxerunt. Extendamus aciem oculi cordis, et videamus: et aurem cordis accommodemus ad terribilem Apostoli sententiam perspiciendam et investigandam. Mundemus oculum cordis, imo ipsa lux, quam desideramus videre, mundet cor nostrum, et sit a peccatorum tenebris ipso miserante mundatum: Beati enim, ait, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non sit nobis hic labor inutilis ad perniciem, sed utilis ad salutem. Curramus dum lucem habemus, ne tenebrae nos comprehendant (Joan. XII, 35). Et iterum Apostolus hortatur nos intentissime dicens, Remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Et paulo post: Videte ne recusetis loquentem: si enim illi qui increduli fuerunt verbo Dei, non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur; multo magis nos qui de coelis loquentem nobis avertimur, cujus vox movit terram tunc; modo autem repromittit dicens, Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et coelum. Quod autem, Adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia: etenim Deus noster ignis consumens est, qui consumpturus est adversarios (Hebr. XII, 12-15, 25-29). Accedamus ad eum antequam consumamur ab illo: postulantes ab eo urere cor nostrum, et renes nostros. Et iterum, Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Psal. LXV, 10). Apertissime enim patet, quia si hic ab illo non urimur, illic velut adversarii consumemur. Ait enim Apostolus, Nemo se circumveniat, nemo se seducat inanibus verbis, quia quaecumque seminaverit homo, haec et metet (Ephes. V, 6; Galat. VI, 8). Non aliud lingua loquamur et aliud corde; ne simus Judas et Herodiani: alii in proditione, alii in confessione, alii in dissimulatione, sed alii in veritatis humilitate. Ideo cum vero corde in plenitudinem fidei properemus, aspersi corda a conscientia mala. Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, et bonorum operum inchoationem non deseramus, sicut est consuetudinis quibusdam: sed consolantes, et tanto magis, quanto viderimus appropinquantem diem judicii.

CAPUT LXIV. Caro diabolum recipit. In quam solam potestatem accepit. Caro ad malitiam potens, ad pia opera fingit se infirmam. Caro quasi animae bellum. Ad omnia mala provocat. Et sibi et animae aeterna parat.

Teramus carnis nostrae superbiam, quia caro est quae animam perdit, et totam superbiam affert: et qui in carne seminat, sicut Apostolus ait, de carne et metet corruptionem (Galat. VI, 8). Caro est quae recipit diabolum: diabolus enim seminat in carne nostra semina sua, id est, homicidium, fornicationem, concupiscentiam, libidinem, iram, rixam, ebrietatem, superbiam, furtum et omnem suggestionem malam, dicente Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritus carnis hujus, adversus spiritualia in coelestibus (Ephes. VI, 12). De diabolo dicit, qui spiritus malus est, et non videtur. Et ipse spiritus nequissimus projectus est de coelo cum angelis suis, de quibus dicitur in Apocalypsi: Ecce projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos die ac nocte, et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni (Apoc. XII, 10, 11). De quo Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Item ipse repetens dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Iterum ipse: Ego enim mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 23, 25). Et iterum: Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo (Rom. VIII, 1). Caro est quae recipit diabolum, et carnem habet diabolus in potestate, non animam: ideo dicit Apostolus, Datus est mihi stimulus carnis meae: non dicit, animae meae; sed, carnis meae, angelus satanae. Denique Job in carne tentatus est a diabolo, dicente Domino: Et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne ejus. Et iterum: Dabo tibi illum in potestatem, praeter animam illius (Job I, 12; II, 6). Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec autem sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, ea faciatis (Galat. V, 17). Caro est misera bestia, quae gravat animam, dicente Apostolo: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom. VIII, 8). Iterum ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de se ipso dicit: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Caro enim nostra in malitia semper vult potens esse, in abstinentia autem, id est, in jejunio et in vigiliis et orationibus ac bonis operibus infirmam se esse fingit. Caro nostra est, quae nos demergit in foveam, dicente Apostolo: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; id est, fornicationem, immunditiam, iram, rixam, et caetera quae sequuntur (Coloss. III, 5). Et iterum: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis vestris (Rom. XIII, 14). Itaque mortificemus carnem nostram per abstinentiam, et jejunium, et vigilias, et orationes; ne nobis adducat diabolum cum concupiscentiis malis. Caro autem data est nobis, quasi animae bellum: quae si mortificetur, adducit vitam; si nutriatur, praeparat se contra animam ad bellum. Laudo autem illum qui carnis suae potest habere potestatem. Dum infirmitatem carnis nostrae timemus, salutem animae nostrae negligimus. O anima misera, quid dicis, quam caro sic fortiter gravat, dicente Salomone, Caro quae corrumpitur, aggravat animam; et iterum repetit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. IX, 15; I, 11)? Vae, vae miserae animae, quam caro persequitur. Caro nostra quotidie contra animam pugnat: et nos contra carnem pugnare quotidie debemus, sicut Apostolus praecipit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Omnem suggestionem malam caro concupiscit et demonstrat, caro concupiscit omne malum, caro hortatur maleficia, caro provocat iram, caro provocat homicidium, caro provocat adulterium et rixam, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam malam hujus saeculi, et omnia mala caro desiderat. O caro bestia crudelis, quid habes, quid gravas animam, quae nihil desiderasset nisi Deo servire, si tibi inimicae non se junxisset? Tu autem, caro misera, non solum te ipsam occidis, sed et animam occidis. Non sufficit tibi perditio tua, sed adhuc animam vis in infernum demergi. Vae tibi, anima, quae carnem accepisti contrariam, quae nec ipsa intrat, nec te permittit introire in regnum coelorum. O caro mala, quid quaeris, quid desideras? Non vis laborem sustinere, non vis inquieta conquiescere? Suffocas animam, ut versa vice tu sis domina, et illa ancilla. Rogo quare gravas animam, quae molesta non est tibi? Nec tu effugies poenam, dum ipsa patitur gehennam: nec enim sine te poterit judicari in die judicii. Quare non consentis spiritui et animae nostrae, sicut Evangelium te hortatur, dicens, Esto consentiens adversario tuo dum es cum ipso in via, hoc est, in hoc saeculo; ne forte tradat te judici, hoc est, Christo; judex tradat te ministris, hoc est, angelis malis; et ministri mittant te in carcerem, hoc est, in gehennam: non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26), id est, minimum peccatum.

CAPUT LXV. Carnis mala. Oratio animae ad Deum.

Quid es tu, et quid nobis praestas, nisi detrimentum animae nostrae? Qui te nutrit, ad malum faciendum te nutrit: quia non peccat anima, nisi per carnem, sicut scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Verbi gratia dicis, Anima quomodo potest peccare, cum non videatur? quid potest timere, cum ipsa non teneatur? Ipsa caro peccat, quae animam gravat: et anima a carne superata consentit carni in peccatis. Caro enim praeceps est ad libidinem, improba ad petulantiam, frequens ad luxuriam, inverecunda ad fornicationem, crimen quotidie crimini superponens, peccatum peccatis; non cessat pessimis deteriora conjungere: voluntate crudelis, vana et insipiens, semper ad malum prona, ad bonum excusabilis et pigerrima, velox ad mortem, ad vitam difficilis; cui exosa sunt opera lucis, et tenebrarum amantissima: quia cadere diligit, surgere negligit, amara est illi salus, et dulcis perditio: de malo semper corruens in deterius, et de pejoribus in pessima defluens; inquieta et impatiens, flammis gehennae animam circumdans, injiciens se inter germina cupiditatis et avaritiae, vanitatis et arrogantiae, irae et impatientiae, caeterarumque nequitiarum, superflua, inhonesta se deprimit, abstrahens se a coelestibus, et delectans in terrenis. Relinquit veritatem, festinat haurire vanitatem et verba mendacii. Et quid plura? Sicut tinea lanam devorat, et sicut ignis ligna, fenum et stipulam consumit: ita caro rebellis et delicata animam consumit et concremat. Quid tu ad haec, anima, quid tu ad haec respondes? Dicam, inquit, Redemptori meo, antequam carne exuar, quid ad haec respondeam, et ad quod bonum, corpus cum quo inhabito, incitare voluissem.

Non sit in me, obsecro, Domine, concupiscentia libidinis; sed amor inhabitet pulcherrimae castitatis. Sim ad malum audiendum tarda, ad verbum tuum festina, ad perficiendum accelerans. Sim in tuo timore sollicita, in amore perfecta, in fide constans, in spe nullatenus dubitans. Dilectione proximi ferveam, odii ardore non urar, nec invidiae livore tabescam. Sanctum semper opus in me spira ut cogitem, compelle ut faciam. Suade me ut diligam te, confirma me ut teneam te, custodi me ne perdam te. Non ingrediatur nec requiescat in domicilio meo, ubi tua debet esse mansio, pes superbiae nec gulae concupiscentia, fornicatio nec avaritia, invidia nec ira, tristitia nec vana gloria. Sed profundam humilitatem posco a te, qui dixisti, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum? et caeterea (Isai. LXVI, 2). Da mihi profundam humilitatem, qua curvetur altitudo carnis, superbia quae me suffocat. Da mensuratam abstinentiam, qua superflua ventris refrenetur edacitas, quae me perimit. Da castitatem cordis, quae me impollutam reddat: Da munditiam spiritus, quia immunda carnis luxuria me demergit. Da velle largifluas ad erogandum eleemosynas, quo tenax avaritia respuatur. Da dilectionis amorem, quo zelus exstinguatur invidiae. Concede tolerantiae patientiam, per quam ira crudelis bestia superata deficiat. Tribue aeterni gaudii spem, quo tristitiae amaritudo demulceatur. Fac intrinsecus mentem de bono opere gloriari in te, ut vanae gloriae foras ex me non procedat jactantia. Dona etiam mihi in omnibus tenere justitiam, magnanimitatem, temperantiam. Et fac mecum simplicitatem esse prudentem: ut et beatam vitam sinceriter agam, et malum prudenter refugiam; atque fraudulentam et deceptoriam astutiam diaboli intelligere valeam, ne me per speciem boni fallat; et discernere rationabiliter valeam, et praevidere quid boni agam, vel quid mali refugiam. Fac me post haec mitem, benevolam, pacificam, mansuetam, modestam, sine simulatione esse, omnibus bonis concordem, in vigiliis, in jejuniis, in orationibus constanter strenuam. Da etiam in mansuetudine moderatum sermonem, adipisci silentium; ut loquar quod condecet, taceam quod loqui non oportet: vel quidquid ex virtutum fructibus conferre dignaberis. Da sine aliquo errore immaculatam tibi servare fidem, et juxta fidem digna esse opera mea: ut fidem rectam opere pravo non polluam; et te, quem bene credendo confiteor, male vivendo non denegem; et te quem strenua fide sequor actu, negligentiae operibus non offendam. Fac me in sancto conversantem proposito, sequi justitiam, diligere misericordiam, amare veritatem, refutare mendacium, falsum nihil meditari vel loqui; te indesinenter timere, te amare, te diligere, tua praecepta servare, pacem cum omnibus sine dolo retinere, discordes sine simulatione ad concordiam provocare, charitatem cunctis insimulatam offerre, nullum scandalizare, nulli me praeferre, sed omnibus inferiorem judicare, reverentiam et honorem non propter timorem potentum, sed ob Altissimum exhibere; senioribus obedientiam, et charitatem aequalibus offerre; gratiam opportunae dilectionis junioribus ostendere, fraterna onera sive pericula aequanimiter sustinere: cunctis simul prodesse, non obesse; nulli nocere, nulli adversari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum judicare, nulli detrahere, nulli injuriosam esse, nullius carpere vitam, nullius explorare semitam; sed de me ipsa tantum esse sollicitam: malum pro malo nequaquam rependere, injuriarum mearum nec memorem esse ullatenus, nec vindicem; sed in omni bonitate superare malitiam: maledicenti benedictionem parare, inimicum ut amicum diligere, convicia et contumelias irascentium sustinere, non rependere, injurias cito oblivisci, offensori meo ignoscere, ad veniam concedendam semper paratam esse: aliena non concupiscere, nec occasione qualibet auferre; mea vero non habentibus misericorditer erogare: apud me propter te, qui redemisti me, retinere esurientem, et deinde reficere, sitientem potare, hospitem colligere, nudum operire, visitare languidum, requirere carceratum, consolari tristem, afflicto et lugenti compati, non habenti praebere necessaria, victum et vestitum dividere cum egeno: ampiecti indigenam, fovere domesticum, amare peregrinum, redimere captivum, suscipere advenam, tueri pupillum et orphanum, suffragari viduae, subvenire oppresso, praestare auxilium desolato, disrumpere colligationes impietatis: vel quaecumque praeceptorum tuorum documenta declarant, diligenter credere et audire, ardenter investigare, prudenter scire, festinanter exercere, desideranter implere, et coram te humilem semper existere: ut surgam, non dejiciar; erigar, non subruar; ascendam, non descendam quia caro, cum qua inhabito, semper ducere me vult ad peccatum; mecum vult coronari, sed non mecum decertare. Nullum pejorem patior hostem, quam corpus in quo inhabito. Est enim quasi leo subversor in domo mea, undique me pestifero morsu dilacerando consumens. Ideo longa trahens suspiria clamitando dicam: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei. Per quem? Per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Haec velim, o Jesu Salvator bone, Redemptor optime, haec velim quae huc usque nunc supplicando deprecata sum: haec et haec deprecor, quia pretiosissimo sanguine tuo redempta sum: ut propter carnis corruptionem non peream in aeternum, non veniam in mortem secundam, neque in terram oblivionis. Haec vox mea in auribus misericordiae tuae sonet, ut tuam, non carnis faciam voluntatem, et omnis mens mea te meditetur, te delectetur, te sequatur, te confiteatur, quia redimendo me in aeternum misericordia tua est, et in tua misericordia revixi perdita peccatis adolescentiae meae, et egi poenitentiam coram te: quia servasti mihi tempus conversionis, quae considerans peccata mea compuncta sum, et te inspirante egi poenitentiam coram te. Laeta jam inde tibi nunc et semper innumeras gratias refero: quia ut invenirem te, tu prius quaesisti me; ut redirem ad te, tu compulisti, ut verberarer tu sicut pius pater respexisti; ut confiterer, tu es operatus; et ut me recognoscens plangerem, tu dedisti mihi. Pone, Domine, lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. IV, 9), et perveniat ad te in coelum deprecatio mea. Adesto, precor, et subveni, atque in manibus tuis commendatam tibi me ipsam suscipe, liberans me de ore saevissimi draconis, et de manu atrocissimi inferni. Cum acceperis me, et auferes de medio umbrae mortis: imo deduces in semitam lucis, in clarissimam regionem viventium. Colloca me in caulis tutissimis gregum tuorum; quia tu es pastor bonus, qui requiris et reducis perdita, tueris et salvas inventa, foves et sanas languentia. Et tu es miseriors Dominus, qui sperantes in te non confundis, requirentes te non derelinquis, revertentes ad te non respuis; sed exultando et laudando suscipis, atque in aeterna beatitudine una cum sanctis et electis tuis aeternaliter regnare concedis: quia est tibi cum aeterno Patre et Spiritu sancto una deitas, gloria, virtus, imperium et potestas in saecula saeculorum. Amen.

Editio Erasmi in superiore libro minus dissentit a Mss., neque hic indicantur a nobis editiones aliae quam quae ex Lovaniensium recognitione prodierunt.