De sacramento baptismi

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De sacramento baptismi
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

(0853C)Domino Christianissimo et gloriosissimo Carolo imperatori, felicissimo, augusto.

Praecipere nobis dignati estis, ut aut per nostra scripta aut per nos ipsos cognoscatis, qualiter nos et suffraganei nostri doceamus et instruamus sacerdotes Dei, et plebem nobis commissam de baptismi sacramento, et caeteris quae circa baptismum celebrantur. Deinde si in hoc quod praedicamus, nos ipsos custodiamus. Quae omnia sicut difficilia sunt et ardua ad cognoscendum, ita quoque perplexa et laciniosa ad innotescendum: praecipue nobis, quos et tenuitas (0854C)ingenii angustat, et magnitudo rei ita opprimit, ut ante reundum sit quam levandum. Sed quia ille jussit qui nec falli potest tergiversatione, nec contemni silentio, aggrediendum est opus, et juxta facultatem virium exponendum quod in regenerationis sacramento percipimus tenendum. Quidquid autem secus quam decet a nobis profertur, non est causa temeritatis, sed timiditatis: quia ei respondemus ad cujus interrogationem tacere non audemus. Illi scientiam nostram offerimus qui magis solet docere quam reprehendere, cujus reprehensio vita est saluberrima, (0855A)ut magis quisque ex ea erudiatur quam confundatur; cujus eruditio ad sermonis sui consortium cunctos clementer invitat, injuste nullum deterret. Vestrae ergo constantissimae modestiae freti favore, in quantum attingere de his rebus possumus; licet parum digne possimus dicere; exponimus quod nobis jussum fuisse a vobis advertimus, maxime verbis sanctorum Patrum ex diversis opusculis sumptis. Et priusquam ad caetera veniamus, libet pauca de his quae ab exordio mundi ad potentiam baptismi pertinentia praefigurata sunt, ponere, et nativitatis secundae, imo in Christo primae, digerere sacramenta, ac deinceps de caeteris rebus tractare: maxime quia dicitis vos velle cognoscere qualiter doceamus et instruamus plebem et sacerdotes.

CAPUT PRIMUM. De significationibus sacri baptismatis.

(0855B) Igitur rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et invisibilem materiam abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram medium exstruitur firmamentum, et juxta Hebraici sermonis etymologiam, coelum, id est Samaim, ex aquis sortitur vocabulum, et aquae quae super coelos sunt in laudes Domini separantur. Unde et in Ezechiel crystallum super cherubim videtur extensum, id est compactae et densiores aquae. Primum de aquis quod vivat egreditur, et pennatos (0855C)fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo, et inter manus Dei aquarum sacramenta versantur. Plantatur paradisus in Eden, et unus fons in quatuor principia dividitur, qui postea secundum visionem Ezechielis prophetae egrediens de templo, et contra solis ortum vadens, amaras aquas mortuasque vivificat. Peccat mundus, et sine aquarum diluvio non purgatur: statimque columba Spiritus sancti expulso alite teterrimo, ita ad Noe, quasi ad Christum in Jordanem devolat, et ramo refectionis ac luminis pacem orbis annuntiat. Pharao cum exercitu suo nolens populum Domini exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur; et in psalmis de interfectione illius scribitur: Tu confirmasti in virtute tua mare, (0855D)contrivisti capita draconum in aquis (Psal. LXXIII, 13). Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur: in ara mutatur sacramentum crucis, et LXX palmae apostolorum dulcoratis legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt; repugnant allophyli, et Bersabeae civitas juramenti, regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus. Rebecca invenitur ad puteum, Rachel propter aquas supplantatoris osculo salutatur, Moyses filias sacerdotis Madian aperto puteo ab injuria vindicat. Vox Domini super aquas. Dominus super aquas multas. Dominus diluvium inhabitare facit. Dentes ejus sicut grex detonsarum ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos (0856A)habentes, et sterilis non est in eis. Micheas de gratia baptismi vaticinatur: Miserebitur nostri, demerget iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. VII, 19). Ezechiel ait: Tollam vos quippe de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris (Ezech. XXXVI, 24, 25). Ipse Salvator post baptisma et sanctificatas suo lavacro aquas Jordanis, primum signum ex aquis facit; et qui ab aquis coeperat finivit in aquis. Latus percutitur lancea, et baptismi pariter atque martyrii sacramenta funduntur. Post resurrectionem suam mittit discipulos in mundum universum, et dicit eis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et (0856B)iterum: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.

Ex illo ergo tempore coeperunt apostoli docere et baptizare; gentes autem credere et baptizari. Ergo qui baptizandus est, prius docetur ut credat, id est instruatur fide: hoc est enim catechumenum esse, id est instructum. Catechizare est instruere. Sic filii Israel antequam ad mare Rubrum venirent, instructi sunt a Moyse de agni immolatione et ejus sanguine. Unde est ut is, cui per sacerdotem, quasi per Moysem, Deus primum loquitur, catechumenus, id est audiens, nominetur. Nam catechumenum, et instructum et audientem dicunt interpretari. Exorcizantur primum, deinde salem accipiunt et unguntur. Exorcizare Graece dicitur, Latine autem adjurare vel increpare. (0856C)Per peccatum enim in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes devenimus. Impleti sumus timoribus et erroribus merito peccati, cum quo nascimur. Ideo et parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo Dei creatura in infantibus exorcizatur, vel exsufflatur: sed ille, sub quo omnes cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. Exorcismus autem est sermo increpationis et adjurationis contra immundum spiritum pro energumenis sive catechumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima vis et inveterata malitia, vel violata incursio expulsa fugatur. Hoc enim significavit lunaticus ille, quem increpavit Dominus Jesus, et exiit ab illo daemonium. (0856D)Potestas ergo diaboli exorcizatur et insufflatur in eis, ut ei renuntient; atque erepti a potestate tenebrarum, in regnum Domini sui per sacramentum baptismatis transferantur.

Sal autem in ministerio catechumenis dandus a Patribus ideo est institutus, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore Christi; ne sint fatui, et retro respiciant, sicut uxor Lot, quae versa est in statuam salis; ut ejus signo condirentur hi qui per fidem mundo et actibus desideriisque ejus renuntiant; ut affectiones pristinae non recordentur, neque ad saeculi illecebras revertantur. (0857A)Unde legis mandatum est, ut omne sacrificium salis adjectione condiretur, dicente legislatore: Nec auferes sal foederis de sacrificio Domini. Propter quod et Dominus in Evangelio ait: Omnis victima sale salietur. Et in alio loco: Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos. Aestimant namque quidam, quod etiam apud quosdam gentilium antiqua erat consuetudo, ut qui fidelitatem regibus promittebant, salem adjuratum vel consecratum in praesentiam eorumdem regum quibus fidem promittebant, comederent. Unde in libro Esdrae scriptum est quod principes Samaritanorum regi Persarum, cum de accusatione Judaeorum scriberent, dixerint: Memores sumus salis quod in palatio comedimus (I Esdr. IV, 14).

Differt sane inter catechumenos et competentes. (0857B)Catechumeni itaque sunt, qui primum de gentilitate veniunt, et habentes voluntatem credendi in Christo audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur fideles. Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitae, gratiam Christi percipere festinant. Ideoque appellantur competentes, id est gratiam Christi petentes. Illi petunt et accipiunt, catechizantur et instruuntur instructione sacramentorum: istis salutare symbolum traditur, quasi commonitorium fidei, et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant, quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. Haec tota actio, quae super catechumenis et competentibus celebratur, a quibusdam scrutinium nominatur, non ob aliud, ut putamus, nisi a scrutando, juxta illud Psalmistae: Scrutans (0857C)corda et renes Deus. Eo quod ibi scrutarentur corda credentium et dubitantium a sacerdotibus, ut intelligerent quis ad baptismum jam rite admitteretur, qui adhuc differretur. Juxta hoc et Dominus in Evangelio ait: Scrutamini Scripturus.

CAPUT II. De tactu narium et aurium: ob quam causam secundum traditionem ecclesiasticam ab omnibus catholicis Christi sacerdotibus fiat. Introitus fidei et totius sanctae doctrinae ad animum per aures admittitur, et de auditu intellectus exoritur. Neque enim potest aliquis fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat praedicantem, affirmante beato Apostolo qui dicit: Fides ex auditu; auditus autem per verbum Dei. Recte ergo ejus sensus organa sanctificantur, (0857D)sine quo fides ad animum non potest pervenire. Sciendum tamen quod de hac re in diversis regionibus diversus teneatur usus. Alii namque oleo sancto tangunt catechumenorum aures et nares; alii vero sputo; alii absque sputo et oleo; alii etiam os tangunt oleo, ad exemplum Dominicum. Unde scriptum est in Evangelio de surdo et muto: Misit digitos suos in auriculas ejus. Sed sive tactu olei, sive aliter, ideo sanctificantur aures, ut venturi ad baptismum ab omni malo et turpi verbo aures suas impollutas custodiant, sicut scriptum est: Sepi aures suas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et rursus: Da in disciplinam cor tuum, (0858A)et para aurem tuam verbis prudentiae (Eccli. II, 2). Ergo sanctificatio aurium significat, ut omnes extra disciplinam sermones, quasi doctrinae Christi obloquentes, aversentur fideles ac fugiant, seque ad sola Dei verba audienda convertant: quia auditum suum Christi eloquiis consecrarunt. Nares quoque similis tactu sanctificantur, ut hi qui ad baptismum veniunt, admoneantur tanti mysterii sacramentum usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire: ut quandiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. Unde et Job vir sanctus loquitur: Donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur mendacium. Sed adhuc subtilior intellectus in hac narium (0858B)sanctificatione signatur. Ille enim tactus ad odoratum fideles provocat spiritalem, ut non corporis sed mentis sensibus Christum inaestimabili suavitate sentire possint, et dicere ei: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Hunc odorem commendat Apostolus Christianis, cum dicit: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. Debent ergo fideles ita vivere, ut suavissimus ad Deum odor ex eorum vitae sanctitate conscendat.

Unguntur etiam nunc catechumeni in pectore et inter scapulas oleo exorcizato, cum abrenuntiant Satanae et operibus ac pompis ejus. Quod ideo fieri arbitramur, (0858C)ut habitaculum cordis ante et retro signetur, quo signo diabolus auctor perfidiae pellatur, et Christus largitor fidei et charitatis ingrediatur. Nam cor hominis est sedes erroris et vitiorum cum a diabolo possidetur: et ipsum efficitur habitaculum fidei, spei et charitatis cum a Christo defenditur et illustratur. Sicut enim scriptum est: De corde exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia. Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde. Bene ergo in abrenuntiatione diaboli unguntur corda catechumenorum, ut recedat ab eis cum omnibus operibus et pompis ejus.

CAPUT III. De abrenuntiatione Satanae: vel quae sint opera ejus et pompae. Abrenuntiatio est abdicatio et repudiatio. Et cum (0858D)dicimus: Abrenuntias Satanae? quid aliud dicimus, nisi, Resistis diabolo? sicut Apostolus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis, ut sequatur; Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Resistendum est autem diabolo, spernenda sunt opera ejus, abdicandae pompae, ut non inveniat unde dominetur nobis, sed excludatur de cordibus catechumenorum, ut mundetur domus conscientiae; mundetur autem domus, ut Christus introiens eam, mundam inveniat. In hac professione abrenuntiationis, non hominibus sed Deo et angelis ejus conscribentibus dicitur: Abrenuntio. Abrenuntiandum est non solum vocibus, sed etiam moribus, non tantum sono linguae, sed et actu vitae (0859A)Postquam autem homo renuntiando diabolo exclusit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem.

Differt autem inter opera et pompas. Opera enim diaboli sunt ritus profanus qui idolis exhibebatur; deinde homicidium, furtum, rapina, fraus, perjurium, adulterium, inimicitiae, discordiae, irae, rixae, dissensiones, et caetera hujusmodi. Ad pompam vero diaboli pertinent spectacula, insana gaudia, inverecundus lepor, variaeque pestes lividorum sensuum. Sic enim antiquos Patres novimus praedicasse fidelibus de pompis diaboli fugiendis: « Diabolus spectaculorum insaniam, studiorum ac turpium voluptatum muscipulam quare proponit? nisi ut his delectationibus capiat, quos amiserat. Fugite, dilectissimi, spectacula, (0859B)fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos vincula teneant maligni. Amator est quispiam circi? Quid delectat circo aurigas videre certantes? populos insana furia anhelantes? quemlibet praecedentem adversarii sui equum frangentem? Ista est omnis delectatio, clamare. Quia vicit in theatris. Labes morum est discere turpia, audire inhonesta. Chorus ille et cantio pantomimi illicit auditum, sed expugnat sanum affectum. » Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria quae turpant, non quae exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent, illecebrae, voluptates; ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum; ad ambitionem saeculi insana superbia: ubi est fumus inflatus, ut homo positus (0859C)in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui vult ergo vincere tria ista, vincat quae sunt in mundo: et per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit mundum.

CAPUT IV. De Symbolo. Symbolum Graece, Latine vero interpretatur indicium, vel collatio; hoc est, Quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt apostoli in his sermonibus, in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quia in illo tempore multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non eum vera fide nuntiantes. Idcirco posuerunt symbolum, indicium (0859D)per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicaret. Discessuri enim apostoli ad evangelizandum in gentibus, hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. Continet autem confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, et omnem Christiani dogmatis confessionem. Quod symbolum fidei nostrae non reliquerunt apostoli scriptum atramento in charta, sed in tabulis cordis carnalibus.

CAPUT V. De credulitate. Post apostolicum symbolum certissima fides, quam magistri Ecclesiarum tradiderunt, haec est scilicet, ut profiteatur Patrem et Filium et Spiritum sanctum (0860A)unum Deum invisibilem, unius essentiae et potestatis ac sempiternitatis: ita ut, singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem. Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. Ipsum quoque Filium ex virgine sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet. Quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse ad coelum credimus. In qua carne ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus. Et quod (0860B)in divina humanaque substantia unam Christi gestaverit personam: quam non geminavit utriusque substantiae integritate, sicut non confundit geminam substantiam personae unitate.

Post incarnationem et passionem atque resurrectionem Christi, sequitur, in Symbolo commendatio sanctae Ecclesiae catholicae. Quia demonstratus est Deus, demonstretur et templum ipsius, quod est Ecclesia, sancta, una, vera, catholica, contra omnes haereses pugnans, nunquam expugnata. Haereses omnes de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa: ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua, et portae inferi non vincent eam.

Credimus remissionem peccatorum. Sine ista fide (0860C)si quis ad baptismum accedit, ipse contra se januam indulgentiae claudit. Omnia prorsus delicta delet sanctum baptisma et originalia et propria, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur. Innovat hominem qui fecit omnia; donat delicta, qui non quaerit merita; praevenit gratia etiam ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum, qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi. Propter omnia peccata baptismus inventus est. Propter levia, sine quibus esse non possumus, Oratio dominica inventa est. Semel abluimur baptismate, quotidie abluimur oratione. Propter scelera autem, aut aliqua facta immania, id est peccata criminalia, agenda est poenitentia ab his qui ea commiserunt, pro quibus necesse est, ut a Christi corpore separentur. Ergo tribus modis (0860D)dimittuntur peccata in ecclesia: in baptismate, in oratione, in humilitate majore poenitentiae. Tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis.

Credimus etiam resurrectionem carnis; quae praecessit in Christo, ut hoc etiam speret corpus, quod praecessit in capite. Omnis spes fidei nostrae haec est, quoniam resuscitabimur. Resurgent boni, resurgent mali: sed boni ut sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur.

Credimus vitam aeternam, in qua incorrupti aequales erunt angelis Dei, ut vivant cum ipsis in aeterna vita, in unam immortalitatem ac sempiternam patriam, in qua patria vita nostra aeterna ipse Christus erit. Quid sit autem illud bonum quod promisit Deus (0861A)sanctis suis, quis explicet verbis? Facilius tamen possumus dicere, in illa vita aeterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non luctus, non lassitudo, non infirmitas, non fames; nulla sitis, nulli aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia. De his igitur quibus catechumenos interrogamus quando baptizantur, sic credimus, et sic eis post baptismum praedicamus.

CAPUT VI. De baptismo. Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur. Quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur. Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum: in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione (0861B)virtutum. Per baptismum restauratur corpus [ Forte spiritus] hominis ad priorem statum primi illius hominis ante peccatum; sed non ita, ut securus post baptismum vivat. Nam ad agones producitur contra diabolum vitiorum principem dimicaturus in arena hujus mundi; ubi spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Utramque enim partem, Christi scilicet et diaboli, infinita populi multitudo spectat luctantem. Duae sunt namque pactiones credentium. Prima pactio est, in qua renuntiavit diabolo et pompis ejus, et universae conversationi illius; secunda pactio est, in qua se profitetur credere in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus, et in (0861C)Spiritum sanctum. Sed non est ibi finis victoriae. Has pactiones fideles in curiam proferunt angelicam nomina profitentium: in libro excipiunt vitae, non a quolibet homine, sed a superiore coelitus potestate. Jam deinde tirones Dei et milites Christi arma sacramentorum suscipiunt, ut pugnam gerant adversus diabolum. Sed fortissimum munimentum eorum ipse est Christus, quem in baptismo induerunt, sicut ait Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Qui vult vincere manu, fortis inveniatur in bono opere: figat pedes, non nutent vestigia, ut possit implere victoriam.

Unde et duo sunt genera baptismi. Primum baptismum, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur: secundum, quo quis sanguine (0861D)suo per martyrium baptizatur. Quo baptismo Christus baptizatus est; ut et in hoc, sicut et in caeteris, formam credentibus daret, sicut ait Apostolus. Christus passus est pro nobis relinquens vobis exemplum. De hoc igitur baptismo ipse Dominus ait: Baptismo habeo baptizari. Et quomodo coarctor, usquedum perficiatur (Luc. XII, 50)! Filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, et baptismo quo ego baptizor, baptizari (Marc. X, 38)? Baptismus autem aquae est, quae tempore passionis de latere Christi profluxit: nullumque aliud elementum est, quod in hoc mundo purget cuncta, quod vivificet universa. Ideoque cum baptizamur in Christo, (0862A)per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur. Fons iste origo est omnium gloriarum: fons iste similitudo est fontis aeterni. Aqua illa non solum sordes lavat, sed et animam a peccatis liberat.

Sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle autem verbum, et quid est aqua, nisi aqua? « Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Virtus verbi per aquam mundat nos. Ait enim Apostolus: Accedamus ad Deum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corde a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda.

Sciendum autem quod ordo et usus baptizandi diversis temporibus aliter atque aliter fuit; tamen una semper fides, unum baptisma. Aliter baptizavit Joannes, aliter ipse Dominus, aliter apostoli ante passionem (0862B)Salvatoris, et antequam ex latere ejus sanguis et aqua fluerent, aliter postquam dictum est illis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Apostolus quoque baptizatos dicit patres, qui ab Aegypto profecti sunt: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et re vera egressi de Aegypto ducuntur in manu forti et brachio excelso, et venientes ad mare Rubrum antecedit Moyses famulus Dei portans virgam quam a Domino acceperat: percutit aquas, et statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur: soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulvere. Ingressi (0862C)sunt alii salvandi, alii puniendi. Unum elementum aquarum, auctore totius creaturae jubente, judicavit utrosque, separavit pios ab impiis. Moyses figuram habuit Domini Christi: in virga agnoscimus crucem; mare Rubrum accipimus baptismum Christi sanguine purpuratum; regem Aegyptiorum populosque ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus ministris ejus. Sed baptismus imago mortis Christi est et sepulturae, sicut Apostolus testatur: An ignoratis, fratres, quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati (0862D)facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus noster homo simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo.

Quidam enim senserunt, trinam fieri mersionem propter Trinitatis venerationem: quidam autem propter triduanae sepulturae sacramentum. Sed beatus Gregorius papa cuidam se interroganti de trina et simpla mersione, sic respondit: « De trina vero mersione baptismatis nihil responderi verius potest, (0863A)quam ipsi sensistis; quia in una fide nihil officio sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus: ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimet; neque ad hoc aliquid obsistit baptizando semel in aquis mergere: quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismate vel ter vel semel mergere; quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. » Sed quamvis in morte Christi secundum Apostolum baptizamur, si praetermissa qualibet Trinitatis persona baptismus detur in regenerationis (0863B)solemnitate, nihil agitur; nisi tota Trinitas invocetur. Quia nonnisi in uno nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptismi sanctificatur officium.

Baptismus autem non est hominis, sed Christi. Ideoque nihil interest haereticus an fidelis baptizet; quia sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Habet quidem baptismum Christi haereticus; sed quia extra unitatem fidei est, nihil illi prodest. At ubi ingressus fuit, statim baptismum quod haberet foris ad perniciem, incipit illi jam prodesse ad salutem. Quia sic habent baptismum haeretici, quomodo desertor habet characterem: et tamen si desertor ipse correctus incipiat (0863C)militare, non ei audet quisquam characterem mutare.

CAPUT VII. De sacra unctione. Post lavacrum ungimur, ut Christi nomine censeamur. Chrisma enim unctio interpretatur, sicut et Christus, unctus; qua unctione efficimur genus regium. In Veteri namque Testamento non solum reges et sacerdotes ungebantur, sed etiam tabernaculum testimonii, quod Domino praecipiente institutum est, sacra unctione sanctificatum est, dicente Domino ad Moysem: Circumdabis atrium tentoriis et ingressum ejus, et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur; altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum cum basi sua, (0863D)omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint sancta sanctorum. Non solum altare, verum etiam omnia vasa oleo consecrantur, quia omnia membra ecclesiae per chrisma Christiani efficiuntur. Sacerdotes quoque, id est Aaron et filii ejus, in typo baptismi antea aqua lavantur, et postea unguntur, sicut Dominus ad Moysem ait: Applicabis Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum (Exod. XL, 13). In quibus verbis notandum valde est quod unctio illa typica in sacerdotium proficiat sempiternum, quod est Christi et Ecclesiae. Nam sacerdotium illud Leviticum (0864A)nullatenus potest dici sempiternum, quia veniente veritate figura cessavit. De hoc unguento quod in sacerdotium proficit sempiternum, et Psalmista ait: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Hujus ergo unctionis quae in Christo veraciter completa est, et in membris ejus quotidie impletur, figura exstitit unctio illa, de qua in Veteri Testamento legimus ita: Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, id est Saulis, et deosculatus ait: Ecce! unxit te Dominus super haereditatem suam in principem. Et iterum: Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum, id est, David, in medio fratrum ejus, et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum (I Reg. XVI, 13). In quibus quoque verbis notandum (0864B)est quod post unctionem, imo per unctionem, dirigatur spiritus Domini in David, sicut in Ecclesia credimus per chrismatis unctionem et manus impositionem dari Spiritum sanctum. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur. Et hoc quod dictum est de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant, quae dum carnaliter fit, spiritaliter proficit: quomodo et in ipsa baptismi gratia, visibilis quidem actus quod in aquam mergimur, sed spiritalis effectus quod delictis mundamur. Propter quod et sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operetur. Quod autem presbyteris licet capita baptizatorum chrismate ungere, (0864C)quod tamen ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum paraclitum, haec causa est: nam licet sint et presbyteri sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem solis pontificibus deberi, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum etiam Actuum apostolorum lectio, quae asserit, Petrum et Joannem apostolos Samariam fuisse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. De quibus etiam dicitur: Oraverunt pro illis ut acciperent Spiritum sanctum. Ex quo ostenditur quia Spiritum sanctum accipere possumus, dare non possumus; sed ut detur Dominum invocamus. Et propterea fit manus impositio, (0864D)ut per orationem et benedictionem advocatus invitetur Spiritus sanctus: et tunc ille Paraclitus, post munda, benedicta et uncta corpora, libens a Patre descendit.

Quaeri autem a quibusdam solet, cum fons baptismatis sine Spiritu sancto nullatenus sanctificetur, neque sine eo peccatorum remissio donetur, cur necesse est postea fieri manuum impositionem? Sed sciendum multis modis dari Spiritum sanctum, non solum in baptismo, sed etiam post baptismum. Nam etiam ipsis apostolis credimus in baptismo donatum Spiritum sanctum, ut remitterentur eorum peccata, sive per originem tracta, sive voluntate perpetrata. (0865A)Iterum post resurrectionem Domini, adhuc ipso Domino in terra consistente, acceperunt Spiritum sanctum, ut haberent potestatem vel dimittere vel detinere aliorum peccata. Sicut scriptum est: Accipite Spiritum sanctum. Quorum dimiseritis peccata, dimittentur; et quorum detinueritis, detenta erunt. Tertio acceperunt Spiritum sanctum jam Domino in coelo sedente, ut haberent dona diversa in eodem Spiritu; id est, gratiam sanitatum, operationem virtutum, prophetiam, discretionem spirituum, genera linguarum, interpretationem sermonum. Non solum autem ad haec sublimia dona percipienda, sed etiam ad omne opus bonum credimus dari Spiritum sanctum. Quicunque enim, ait Apostolus, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ergo in baptismo fit remissio (0865B)peccatorum, in impositione manuum conferuntur dona virtutum, sicut Petrus apostolus ait: Baptizetur quisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum ut accipiatis donum Spiritus sancti (Act. II, 38). Nam quae sit differentia baptismi et chrismatis, beatus Augustinus exponit, dicens: « Quando exorcizantur infantes, velut frumentum moluntur; quando baptizantur, consperguntur; quando chrismantur, coquuntur. » Pulchra comparatio! Dum moluntur per exorcismum, a potestate diaboli eruantur; dum consperguntur per baptismum, a peccatorum sordibus emundentur; dum per chrisma coquuntur, sancti Spiritus gratia illustrentur et confirmentur.

CAPUT VIII. De vestimentis albis. (0865C) Baptizati albis induuntur vestibus, ut ipso etiam habitu exterioris hominis demonstrent innovationem et emundationem interioris. Qui enim de potestate tenebrarum transfertur in regnum lucis et claritatis, consequenter utitur vestimentis albis ad exemplum Jesu non solum filii Josedech, sed et Jesu Filii Dei. Nam in Jesu filio Josedech praefiguratum est quod in Jesu Filio Dei erat implendum. Ait ergo propheta Zacharias: Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. Qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam; et indui te mutatoriis, et dixi: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et induerunt eum (0865D)vestibus (Zach. III, 4, 5). Quae licet in Domino Jesu Christo ex parte impleta sunt, magis tamen in membris ejus quotidie implentur. Erat quidem aliquo modo et Dominus indutus vestibus sordidis, quia cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est, et ipse infirmitates nostras portavit, et pro nobis doluit. Tamen quia in illo nulla fuit iniquitas quae auferretur, sed vulneratus est propter iniquitates nostras; sordida vestimenta auferuntur a nobis, cum nostra peccata delentur, ut resurgentes in eo, audiamus post baptisma: Ecce indui te mutatoriis. Et illud quod in Cantico dicitur canticorum. Quae est ista, quae ascendit dealbata? Et postquam in capite ungimur, quasi (0866A)impletur in nobis quod dicitur: Ponite cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus. Ut audiamus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Qui per baptismum tenebras Aegyptiorum evadit, et corpus Christi efficitur, merito vestimentis albis induitur; quia et caro Christi mundo linteo involuta sepulta est. Qui cum Christo surgit a morte per transitum sacri fontis, merito albis induitur: quia et testes resurrectionis illius sancti angeli in albis apparuerunt vestibus.

Albae autem vestes baptizatorum tres significationes gestant. Unam de praeterito, quae facta est per innovationem baptismatis. Aliam de praesenti, quae fit per candorem virtutum, sicut scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida. De quibus iterum (0866B)dicitur: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Tertiam de futuro, quae speratur in aeterna vita per claritatem immortalitatis. Unde Joannes apostolus vidisse se dicit innumerabiles stantes ante thronum in conspectu Agni amictos stolis albis, et interrogari ab uno de senioribus: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? et ab eo audisse: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas in sanguine agni. Propter has igitur dealbationes renatorum, dicuntur per Prophetam filii Sion candidiores lacte, rubicundiores ebore pretioso (Thren., IV, 7). Et Dominus angelo Laodiciae scribi jubet per Joannem: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris (Apoc. III, 18). Viginti quatuor (0866C)quoque seniores sedere dicuntur super thronos viginti quatuor circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Et omnibus in commune victoribus promittitur: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis.

CAPUT IX. De corpore Dominico ac sanguine. Oportet renovatos per baptismum mensae Dominicae applicari, ut sumentes panem qui cor hominis confirmat, et vinum quod laetificat, dicere possint cum Psalmista: Super aquam refectionis eduxit me, animam meam ibi convertit. Et post paululum: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; (0866D)dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Omnis ista sententia tenet, ut sine corpore et sanguine filii hominis vitam habere non possint. Dicit iterum Dominus: Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. Saeculi vita nomine homines significantur, qui nascendo in hoc saeculum veniunt: ac per hoc pro hominum vita caro Christi data est, quam nisi manducaverint, non habebunt vitam aeternam. Beatus namque Augustinus in quodam loco ait: « Optime Punici christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem; et sacramentum corporis Christi nihil aliud quam vitam vocant. Unde? nisi ex antiqua, ut aestimo, (0867A)et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christum insitum tenent, per baptismum et participationem mensae dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse pervenire. Hoc enim et Scriptura testatur. Nam quid aliud tenent qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis? Quid aliud etiam qui sacramentum mensae Dominicae vitam vocant, nisi quod dictum est: Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita? Idem Dominus in Evangelio: Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat, nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur (0867B)immortales et incorruptibiles facit; ita tamen, si ante omnia hi qui sumunt impleant illud quod sequitur: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Nam hoc est veraciter manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo scilicet manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, » etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat. Aliud est enim sacramentum, aliud virtus sacramenti. Salus autem et vita aeterna non est exterius in sacramento; nam hoc etiam infideles sumere possunt; sed interius sumi non potest in virtute sacramenti, quae non sumitur nisi ab (0867C)his qui veraciter sunt pii et fideles, et imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulant in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.

Hunc panem qui vitam tribuit mundo, significavit illud manna quo aliti sunt filii Israel in deserto, et de quo Dominus ait Judaeis: Patres vestri manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt (Joan. VI, 59). Cum ergo perspicuum sit quod Dominus non de morte corporis loqueretur, qua et nos morimur, qui panem de coelo descendentem manducavimus, sed de morte animae, cur dicitur quod qui manducaverunt manna mortui sunt? Nunquid et Moyses et caeteri sancti qui ibi fuerunt, mortui sunt? Sed illos dicit mortuos qui sacramentum sine virtute sacramenti perceperunt. Quod autem interius sit (0867D)virtus sacramenti, quae invisibiliter praestat ablutionem, sanctificationem et vitam, sicut aqua baptismatis, unctio chrismatis, et corpus ac sanguis Domini, nullus utique ignorat fidelium. Unde intelligitur quod et illis antiquis Patribus qui baptizati dicuntur in nube et in mari, sic datum est salvari, mundari et sanctificari in virtute sacramentorum. Propter quod nullus esse securus debet de perceptione sacramentorum, nisi virtutem invisibiliter teneat et custodiat. Haec igitur omnia ideo tali modo dicimus, quia nisi sumus exponere, quomodo plebem doceamus nobis commissam.

CAPUT X. De infantibus vel his qui pro se respondere non possunt. (0868A) Consuetudo Ecclesiae habet, et doctores tradunt, ut omnino eisdem sacramenti verbis in infantibus quibus et in majoribus baptismi mysteria celebremus. Hinc est enim quod sacerdos eadem sacramenta agens, non unum pro altero interrogat, id est majorem pro parvo, utrum abrenuntiet diabolo, aut credat in Deum: sed ipsum quem baptizaturus est interrogat, dicendo: Abrenuncias? aut, Credis? Is vero qui eum suscipit, non quasi unus pro altero respondet ac dicit, Abrenuntiat, aut Credit: sed Abrenuntio, aut, Credo. Et haec causa est, ut parvuli et poenitentes possint dici et fideles. Unde quibusdam haec negantibus, ita a Patribus invenitur responsum: Si (0868B)propterea poenitentes dicendi non sunt, quia sensum poenitendi non habent; nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi non habent. Si autem propterea recte fideles vocantur quoniam fidem per verba gestantium quodammodo profitentur, cur non prius etiam poenitentes habentur, cum per eorumdem verba gestantium, diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi sacramenti et divinae gratiae quam Dominus donavit Ecclesiae, cum baptizantur, propter virtutem celebrationemque tanti sacramenti, quamvis suo corde atque ore non agant, quod ad credendum confitendumque pertineat. Tamen in numero credentium computantur. Plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate (0868C)mortis urgente, in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine illius perversitate perciperent, et sive defuncti sive liberati, nequaquam apud eos manerent, ad quos nunquam corde transierant. Unde hoc fieri potest, ut quod unus perniciose tradit, alter salubriter accipiat? nisi quia secundum fidem accipientium sacramentum acceptum judicatur, non secundum fidem dantis. Et propter hanc causam fit ut hi qui surdi aut muti nati sunt, aut catholicorum aut in haereticorum numero reperiantur. Et cum Apostolus dicat: Quomodo credent nisi audierint? Et iterum: Ergo fides ex auditu; miro tamen modo, sive sint surdi, sive muti, sive infantes, per corda et ora offerentium et suscipientium numero aggregantur fidelium.

CAPUT XI. De disciplina vivendi et docendi. (0868D) De hoc autem quod quaeritur a nobis, ut similiter dicamus, si in hoc quod praedicamus nos ipsos custodiamus; nos hactenus nescivimus et adhuc nescimus, utrum possit homo suam profiteri custodiam, quam habet erga divina mandata. Nam cum quotidie vitae continentiam consequi conemur, et quotidie aut oblivione, aut subreptione, aut infirmitate, aut quod pejus est, voluntate peccemus; quomodo possumus profiteri ea, quae volentes, quando neque ea, quae nolentes agimus, intelligimus? sicut scriptum est: Delicta quis intelligit? Nam etsi dictum est: Deus, (0869A)vitam meam enuntiavi tibi, nos putamus quod de criminibus id possumus facere, non de aliis actibus nostris, sicut scriptum est: Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, qualiter nos in his quae praedicamus custodiamus, qui quotidie peccamus: et sic peccatum iniquitas est, confirmante Apostolo qui ait: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Ergo iniquitatem operamur; et si iniquitatem operamur, in viis Domini non ambulamus, dicente Psalmista: Non enim qui iniquitatem operantur, in viis ejus ambulaverunt. Cum haec ergo ita sint, quid de custodia mandatorum, id est qualiter nos in his quae praedicamus, custodiamus, dicere melius possumus, nisi illud quod idem Psalmista ait: Utinam dirigantur viae meae ad (0869B)custodiendas justificationes tuas! Quis enim implere potest quod nobis praecipitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum: et iterum, Diligite inimicos vestros? nisi cujus Dominus dilataverit per infusionem sancti Spiritus cor in charitate, ut ei possit dicere: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. Terribiliter valde Dominus in Evangelio proponit modum humilitatis et simplicitatis, dicendo: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Juxta quem modum et Apostolus praecipit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Sed quis ad tantam innocentiae perfectionem pervenire potest, nisi is quem tanta Dei gratuita benignitas praevenerit, ut ex intimis (0869C)visceribus dicere possit: Dilexi quoniam exaudivit Dominus vocem orationis meae, quia inclinavit aurem suam mihi. Et post pauca: Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum et liberavit me. Ac deinde securus: Convertere, inquit, anima mea, in requiem tuam. Dicunt ecclesiastici doctores, speculum animae esse mandata divina, ut unaquaeque fidelissima in eo se intuens, deprehendat in semetipsa vel foeditatem vitiorum, vel pulchritudinem virtutum. Et idcirco Psalmista ait: Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Subauditur, si direxeris vias meas ad custodiendas justificationes tuas. Sed quis nostrum absque hac confusione cantare potest: Domine Dominus noster si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, (0869D)decidam merito ab inimicis meis inanis?

De hac igitur confusione nos Dominus ad gaudium vult levari cum dicit: Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete et exsultate. Et in alio loco: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est. Quicunque hoc ex medullis cordis implere potuerit, ille non confundetur, cum perspexerit in omnibus mandatis Dei tanquam in speculo. Joannes namque apostolus ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Et iterum: Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, sic et ipse ambulare. Sed ad haec quid aliud nobis agendum est, nisi ut ingemiscentes (0870A)dicamus: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Igitur sicut supradictus Apostolus docet: Qui non diligit fratres, manet in morte. Quae est autem dilectio, qua fratres debemus diligere, ipse post pauca ostendit dicens: In hoc cognovimus charitatem Dei; quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Et iterum: Non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. Sed quia hanc tam summam dilectionem implere non possumus, et non ita diligendo fratres manemus in morte; timore perterriti clamamus ad omnipotentem: Adhaesit pavimento anima (0870B)mea; vivifica me secundum verbum tuum. Et, Domine si vis, potes me salvare

Sunt etenim in divinis praeceptis adhuc sublimiora et difficiliora ad implendum mandata: sed si propterea quia nos ea implere non possumus, aliis non praedicaverimus, duplex ut putamus malum erit. Neque enim nos ambigere oportet esse in plebe cui praelati sumus, aliquos vasa divinae misericordiae effectos, in quibus ostendat Deus divitias bonitatis suae; qui solet etiam de sterquilinio proferre praeclaras margaritas ornamento supernae civitatis aptandas, pro quibus taceri non debent Scripturae. Sciunt enim doctores nullam esse in hominibus conditionem, nullum ordinem, nullam aetatem, nullum ingenium, (0870C)unde non pereant, et unde non salventur in vitam. Et hoc ex judicio justitiae, et gratuita misericordia Dei hunc humiliantis et hunc exaltantis, quia calix in manu ejus vini meri plenus misto, et inclinat ex hoc in illud. Et propterea debent praedicari Scripturae, debet sonare Evangelium, debent annuntiari et terrores comminationum, et blandimenta consolationum. Quia in plebe ecclesiastica exsistunt et duricordes, quibus utilia sunt tonitrua et grando sermonum Dei, quae primum percutiant et postea irrigent. Existunt et mites, quibus tantummodo lenis et placidus sermo verbi divini expediat. Sic enim in hoc mundo vivimus, ut semper solliciti Deo dicere non cessemus: Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! in terra deserta, et (0870D)invia et inaquosa. Vascula enim sunt animae nostrae. Ergo levanda sunt ad Deum a nobis petentibus et quaerentibus, et dicendum: Anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Ecce haec juxta exiguitatem sensus nostri ad interrogata respondimus breviter, significantes quomodo plebem nostram doceamus, et ea quae docemus, qualiter nos ipsi custodiamus. Nunc autem maximas vobis referimus gratias, constantissime et gloriosissime imperator, semper felix, optime, auguste, qui nos pia vestra sollicitudine tanquam dormientes excitatis, et torporem mentis nostrae excutitis, et ad sanctum exercitium provocatis, quasi cum propheta sanctae dicentes Ecclesiae, pro cujus defensione vos Dominus Jesus Christus conservare (0871A)dignatur: Excutere de pulvere, consurge, sede Jerusalem, ad cujus fastigium in sempiterna gloria participandum, vos, ut pote charissimum membrum ejus, (0872A)perducere dignetur, transferendo de regno ad regnum, Rex regum et Dominus dominantium.