There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 De revolutionibus
orbium cœlestium
Præfatio Authoris 
Ad lectorem de hypothesibus huius operis
1543

AD LECTOREM DE HYPOTHESIBUS
huius operis.

Non dubito, quin eruditi quidam, vulgata iam de novitate hypotheseon huius operis fama, quod terram mobilem, Solem vero in medio universi immobilē constituit, vehementer sint offensi, putetque disciplinas liberales recte iam olim constitutas, turbari non oportere. Verum si rem exacte perpendere uolent, inuenient authorem huius operis, nihil quod reprehendi mereatur comisisse. Est enim Astronomi proprium, historiam motuum cœlestium diligenti & artificiosa observatione colligere. Deinde causas earundem, seu hypotheses, cum veras assequi nulla ratione possit, qualescunque excogitare & confingere, quibus suppositis, ijdem motus, ex Geometriæ principijs, tam in futuru, quàm in præteritu recte possint calculari. Horu aute utrunque egregie præstitit hic artifex. Neque enim necesse est, eas hypotheses esse veras, imò ne verisimiles quidem, sed sufficit hoc unum, si calculum observationibus congruentem exhibeant. nisi fortè quis Geometriæ & Optices usque adeo sit ignarus, ut epicyclium Veneris pro verisimili habeat, seu in causa esse credat, quod ea quadraginta partibus, & eo amplius, Sole interdum præcedat, interdu sequatur. Quis enim non videt, hoc posito, necessario sequi, diametrum stellæ in ῶιγείῳ plusq quadruplo, corpus autem ipsum plusq sedecuplo, maiora, quàm in ἀπογείῳ apparere, cui tamen omnis ævi experientia refragatur? Sunt & alia in hac disciplina non minus absurda, quæ in præsentiarum excutere, nihil est necesse. Satis enim patet, apparentiu inæqualium motuu causas, hanc arte penitus & simpliciter ignorare. Et si quas fingedo excogitat, ut certe quamplurimas excogitat, nequaqua tamen in hoc excogitat, ut ita esse cuiquam persuadeat, sed tantum, ut calculum recte instituant. Cum autem unus & eiusdem motus, varie interdum hypotheses sese offerant (ut in motu Solis, eccentricitas, & epicyclium) Astronomus eam potissimum arripiet, quæ compræhensu sit quàm facillima. Philosophus fortasse, veri similitudinem magis requiret, neuter tamen quicquam certi compræhendet, aut tradet, nisi divinitus illi revelatum fuerit. Sinamus igitur & has novas hypotheses, inter veteres, nihilo verisimiliores innotescere præsertim cum admirabiles simul, & faciles sint, ingentemque thesaurum, doctissimarum observationum secum advehant. Neque quisquam, quod ad hypotheses attinet, quicquam certi ab Astronomia expectet, cum ipsa nihil tale præstare queat, ne si in alium usum conficta pro veris arripiat, stultior ab hac disciplina discedat, quam accesserit. Vale.

NICOLAUS SCHONBERGIUS
Cardinalis Capuanus, Nicolao Copernico, S[alutem].

Cum mihi de virtute tua, constanti omnium sermone ante annos aliquot allatum esset, cœpi tum maiorem in modum te animo complecti, atque gratulari etiam nostris hominibus, apud quos tanta gloria floreres. Intellexeram enim te non modo veterum Mathematicorum inventa egregie callere, sed etiam novam Mundi rationem constituisse. Qua doceas terram moveri: Solem imum mundi, adeoque medium locum obtinere: Cœlum octavum immotum, atque fixum perpetuo manere: Lunam se unà cum inclusis suæ sphæræ elementis, inter Martis et Veneris cœlum sitam, anniversario cursu circum Solem convertere. Atque de hac tota Astronomiæ ratione commentarios à te confectos esse, ac erraticarum stellarum motus calculis subductos in tabulas te contulisse, maxima omnium cum admiratione. Quamobrem vir doctissime, nisi tibi molestus sum, te etiam atque etiam oro vehementer, ut hoc tuum inventum studiosis communices, & tuas de mundi sphæra lucubrationes unà cum Tabulis, & si quid habes præterea, quod ad eandem rem pertineat, primo quoque tempore ad me mittas. Dedi autem negotium Theodorico à Reden ut istic meis sumptibus omnia describantur, atque ad me transferantur. Quod si mihi morem in hac re gesseris, intelliges te cum homine nominis tui studioso, & tantæ virtuti satisfacere cupiente rem habuisse. Vale. Romæ, Calend. Novembris, anno M.D.XXXVI.


 De revolutionibus
orbium cœlestium
Præfatio Authoris