Liber XIX | Liber XXI |
INCIPIT LIBER XX
recensere
[1] De bellis
Primus bella instituit Ninus rex Assyriorum, ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae #M532# societatis foedus inrumpens, exercitus ducere, aliena uastare, liberos populos, aut trucidare, aut subicere coepit, uniuersamque Asiam usque ad Libiae fines noua seruitute perdomuit. Hinc etiam studuit urbes #M533# in mutuo sanguine, alterna crassari cede. Quatuor autem sunt genera bellorum, id est iustum, iniustum, ciuile, et plusquam ciuile, iustum bellum quod ex predicto geritur de rebus repetitis, aut pro pulsandarum hostium causa. In iustum bellum est quod de furore non de legitima ratinoe initur, de quo in re publica Cicero dicit: illa in iusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi, aut pro pulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest, et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit, nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Ciuile bellum est inter ciues orta seditio, et concitati tumultus, sicut inter sillam et marium, qui bellum ciuile inuicem in una #229b# gente gesserunt, plusquam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati. Quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer inuicem dimicauerunt, sicut in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium arma portauit. Lucanus in fratrum ceciderit premia fratres, item cui ceruix cesa parentis cederet, bella itaque dicuntur interna, externa, seruilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum agmina, per maria mioparonibus leuibus, et fugacibus, non solum nauibus comeatur, sed etiam insulas prouintiasque uastantibus,quos primum Gn. Pompeius per multam uastationem quam terra marique diu egerat. Mira celeritate compressit, ac superauit, sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod ciuili seditione concitatur. Nam seditio est dissentio ciuium dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii estimant dissensionem animorum. Seditionem uocari, quam Greci diastasin uocant, quo autem differant utrumque Cicero docet. Potest enim inquit esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse, sine bello non potest, quod est enim aliud tumultus nisi pro turbatio tanta ut maior timor oriatur. Vnde etiam dictus tumultos quasi timor multus, grauius autem esse tumultum quam bellum, nam in bello uocationes ualent in tumulto non ualent. Differt autem bellum pugna et prelium. Nam bellum uniuersum dicitur aut Punicum, cuius partes sunt pugnae ut canensis termensis, rursum #230a# in una pugna multa sunt prelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum pugna unius diei prelium pars pugnae est. Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem. Alterum uictum per ea mutata et detracta littera dictum bellum. Alii per antifrasin putant dictum eo quod sit horridum, unde illud bella horrida. Bella cum bellum contra sit pessimum. Prelia dicuntur ab inprimendo hostem. Vnde et prela #M534# igna quibus, uua premitur. Pugna uocata eo quod in initio usus fuisset in bello pugnis contendere, uel que primo bello pugnis incipiebant, unde et pugna etiam duorum est. Aliquando et sine ferro, haec enim bella apud carnales sunt que de potentia mundana confligunt. Ceterum apud Christianos et fideles Dei famulos, alius mos pugnendi est, de quo scribit apostolus: Non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitia in caelestibus et item castigo corpus meum inquit et seruituti subicio. Ne forte cum aliis predicauerim ipse reprobus efficiar. Item bella uel pugnae certamen aduersus nequitias spiritales, uel aduersus uitiorum conflictiones ut in apostolo sic pugno non quaesi aerem uerberans. Rursum bella uel certamen diaboli aduersus sanctos ut in Hieremia: Et bellabunt aduersum te, et non preualebit, semper enim sancti uiri contra uitia et contra temptamenta diaboli, contraque oblectamenta carnis. Et in#230b#lecebras uoluptatum dimicant, ut sint sancti non inmaculati in conspectu Dei perficientes sanctificationem in timore ipsius quibus pax Christus est, que discipulis suis ait: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. Ipse est enim pax nostra que fecit utraque unum. Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga, uictoria, pax. Pacis uocabulum uidetur a pacto sumptum posterius autem pax accipitur. Foedus primum initur. Foedus est pax que fit inter dimicantes uel a fide uel a fetialibus. Idem a sacerdotibus dictum per ipsos enim fiebant foedera sicut per seculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foedet, et crudelitur occisa cuius mors obtabatur ei que a pace resilisset. Virgilius et cesa iungebant foedera porta. Foeda foederis partes induciae et dictae indutiae quasi in die sotia.
[2] De triumphis
Omnem regnum saeculi huius belli queritur uictoriis propagatur. Victoria dicta quod ui idem uirtute adipiscatur. Hoc est enim ius gentium expellere. Nam turpis est dolo quaesita uictoria, certa autem uictoria est uel occisio hostis, uel expoliatio, uel utrumque. Non est autem locunda uictoria quae per inmensa detrimenta contingit. Et hoc est quod laudat Salustius ducis uictoriam incruento exercitu deportassere. Pompa dicta est Greca significatione @g ATIOTORTON PICIN @r, hoc est publicae hostentari. Precedit autem uictoria pompam ideo quod iturus ad hoc certamen primum est uictoriae uotum conuersione. Tropeum dictum apotostrofos id est a conuersione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quos fugasset merebatur tropeum, qui occidisset triumphum, qui dictus est apostostri ambes id est ab exultatione. Plenae enim uictoriae #231a# triumphus debetur. Semiplenae tropheum quia nondum plenam #M535# est uictoriam consecutus. Non enim obtinuit si fugauit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Erat autem Romanorum ut triumphantes quadrigis ueherentur ex illo quod soliti sunt priores duces hoc habitu bella inire, quicumque autem in conflictu uicissent palma aura coronabantur quia palma stimulos habet, qui uero sine conflictu fugientem prostrasset laurea eo quod haec arbor sine spinis est. Duobus autem generibus deletur exercitus aut inter nitione aut dispersione. Salustius hostes inquit oppressi aut dilapsi forent. Sic et utrumque Virgilius internitione submersasque obruere puppaes. Dispersione aut age diuersas ete dissicae corpora ponto. Spolia autem hostium preda manubiae exubie partes, preda, a predando uocata, manubiae eo quod manibus detrahuntur. Haec exubiae ab exuendo dictae quia exuunt, haec et partes a pari diuisione pro personarum qualitate et laborum iusta decisione, expolia autem a palleis quasi ex pallia. Victis enim detrahuntur. Victoria nostra Christus est, cuius triumphi signum crux est, quo diabolum uicit, et mortem superauit. Spolia autem eius quae de hoste sumpsit homines sunt in Deum credentes, qui de potestate diaboli eruti regi suo legitimo sociantur. Vnde ipse ueritas in euangelio ait, dum fortis ar#231b#tis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortiorum illo superueniens uicerit eum uniuersa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuet. Victoria est diaboli uel ab aduersarii. Triumphus ut est illud apostoli, Deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam. Brauium est constitutum bonorum premium meritorum in apostolo destinatum persequar brauium supernae uocationis. Corona aeternae gloria pro iustitia merces ut in apostolo: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Pax Christus est, quia ipse est qui fecit utraque unum, pax carnis aduersus spiritum concordia in bonum, ut in Psalmo: Rogate quae ad pacem sunt in Hierusalem. Et in aliam partem pro Iudeis uel hereticis accipitur ut in Deuteronomen: Non loqueris ei pacifica omni tempore.
[3] De instrumentis bellicis
Signa bellorum dicunt quod ex his exercitus, et pugnandi et uictoriae receptui accipit simbolum. Nam aut per uocem tubae aut per simbolum ammonetur exercitus.
[4] De bucinis et tubis
Bucina qua signum datur in hoste dicta a uoce quasi a uocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpitacon uocabuntur, propriae ergo hoc agrestibus signum fuit, de quo Persius bucina cogebat priscos ad arma quirites. Huius #232a# clangor bucinum dicitur. Tubam Tirreni #M536# primi inuenerunt. Tubam dictam quasi tofam, id est cauam. Iterum tubam quasi tibiam, inter tubam autem et bucinam ueteres dicernebant. Nam bucina in sonans sollicitudinem ad bellam nuntiabat Virgilius, bucina signum dira dedit. Tuba autem prelia indicabat, ut attuba terribilem sonitum, cuius sonus uarius est. Nam interdum canitur, ut bella commitantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum canitur receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. Tuba autem siue bucina sanctorum predicatorum uocem significat, quae in toto mundo per predicationem euangelii sonat. Et ad certamen spiritale milites Christi prouocat, hii docendo, ammonendo, et exortando populum Dei instruunt, et quid faciendum uel quid deuitandum sit demonstrant, quis quis autem iuxta eius indicia se obseruat et secundum eius magisterium uixerit uitam percipiet sempiternam.
[5] De armis
Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt, unde et ubi reponuntur armaria dicta sunt. Item arma dicuntur tela omnium generum, sed arma #232b# sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus, nam arma duplicia sunt id est uel quibus percutimus uel quibus tegimur. Arma autem dicta propriae sunt, eo quod armos tegunt. Nam arma uel ab armis dicuntur, id est ab humeris ut lactos huic asta per armos acta tremit uel a potu areos, id est a marte. Mistice autem arma pro sententiis sanctarum scripturarum uel exercitus uirtutum accipiuntur, unde apostolus ait, nam arma militae nostrae non carnalia sed spiritalia sunt, et potentia Deo ad destructionem aduersarum munitionum hoc est uitiorum. Et errorum quibus diabolo instigante homines aduersi contra milites Christi pugnant. Armarium uero scriptura est sacra uel fides recta, unde proferuntur arma spiritalia contra hostes Christianae fidei et obpugnantores uere religionis. Item arma protectionem diuinam significat, et adiutorium eius in sanctos, ut in Psaltero adprehende arma et scutum. Arma opera iustitiae aduersus diaboli uitia ut in apostolo: Accipite armaturam Dei ut possitis resistere. Arma opera peccati, uel diaboli insidiae ut in Psalmo: Arma et scuta conburet igni.
[6] De gladiis
Forus est exercendarum litium locus a fando dictus. Haec loca et prorostra uocantur. Ideo quod ex bello Punico captis nauibus Cartaginen#M387#sium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset eius insignae uictoriae.
Gladius generaliter dicitur ensis in prelio, sed ensis ferrum tantum. Gladius uero totus propriae autem appel#233a#latur gladius quod gulam diuidit id est ceruicem secat, ad hoc enim primum est fa#M537#ctum. Nam membra securibus magis ceduntur collum gladio tantum, acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus uocatur uel quia caput est, gladii uel que capit ibi ut teneat. Nam alias acies ferri non sinit, mucro non tantum gladii est sed et cuiuslibet teli acumen dictus a longitudine, nam macron Greci longum uocant. Hinc et macera. Macera autem est gladius longus ex una parte acutus. Framea uero gladius ex utraque parte acutus, quam uulgo spadam uocat, ipsa est rumfea. Framea autem dicta, quia ferrea est, nam sicut ferramentum, sicut framea dicitur, ac proinde. Omnis gladius framea gladius enim in bono et in malo accipitur. In bono ut in apostolo: Et gladium spiritus, quod est uerbum Dei. In malo ut est illud Psalmistae: Gladium euaginauerunt peccatores. Gladius peccatoris est quilibet dolus alterius appetens lesionem. Nam et ille, qui in opem spoliare contendit, peruerse consilii sui gladium educet, et ille que praua suasione desiderat, decipere animas innocentum ensem pessimae cogitationis ostendit, euaginauerunt autem significat nudauerunt, ut quod ante erat in cogitatione, tamquam in uagina reconditum. Post eductum reuelatis cogitationibus appareret. Framea ultionem diuinam significat #233b# in impio, unde est illud in Psalmo: Effunde frameam et conclude aduersus eos qui me persecuntur. Et in aliam partem: Eripe a framea animam meam. Liberari se postulauit a morte quam subiturus erat. Collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonimum nomen est significans, siue hastam siue gladium, siue quaelibet arma per que uoluit futurum crucis exitium. Conpetenter aduerti, que per ipsam plerumque succedit, sed primo dixit eripe animam meam, modo petit, liberari ecclesiam, quae est illi unica, id est catholicam ut intellegatur doctrinas nouas, et conciliabula perditorum unitatis uocabulo respuisse. Item framea significat uindictam in insontem plata ut est illud Psalmistae de peccatoribus: Inimici defecerunt framea in finem. Inimici genetiuus casus est, id est diaboli cuius framea defecisse testatur. Framea enim Ebraicus sermo est, significans gladium quo hostis ille bacchabatur. Quod autem dixit in finem consummatio seculi dat intellegi quando uirtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi, de quo dixit in septimo Psalmo: Nisi conuertimini gladium suum uibrauit et cetera. Spada a passione dicitur. Greco uerbo quoniam patin Grece dicitur pati, unde et patior et patitur dicimus. Semispatium gladius est, a media spate, longitudine appellatum #234a# non ut inprudens uulgus dicit, sine spatium dum sagitta uelocior sit. Pugio a pungendo et transfingendo uocatus est, enim gladius paruus et bis acutus. Lateri adherens idem, et duntabulum dictum quod religetur ad dunem. Sica a secando dicta, est eniom gladius breuis quo maxime utuntur, qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et si#M538#carii dicti.
Gladius enim plures significationes habet et in bono et in malo accipitur, ut supra ostendimus. Nam gladius uerbum Dei, et seueritatem legis atque prophetarum significat, ut in Apocalipsin: Et gladius egrediebat deore eius, id est uerbum Domini. Gladius uis est amoris Dei, ut in euangelio: Non ueni pacem mittere, sed gladium. Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia diuinae scripturae, ex utroque testamento legis, in acumine perducta, ut in Psalmo: Et gladii bis acuti in manibus eorum. Et in apostolo: Et gladium spiritus, quod est uerbum Dei. Gladii duo sunt testamenta legis, ut in euangelio secundum Lucam: Ecce gladii duo hic. Gladius est hereticorum predicatio, ut in Salamone: Quae pro dentibus gladios habet. Et in euangelio: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur. Gladius est seductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti seruum tuum de gladio maligno. #234b# Gladius est damnatio sempiterna, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius id est hereticorum discipuli in gladio erunt. Gladius est iudicium Dei, ut in Hieremia: A facie gladii columbe unusquisque ad populum suum conuertet. Gladius est uindicta uel sermo Domini, ut in apostolo: Viuus est enim sermo Domini, ut efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Rumphea idem est quod et supra. Machera sermo doli sunt, et insidiis pleniis ut est illud in Psalmo: Filii hominum dentes eorum arma et sagitta et lingua eorum machera acuta. Secures signa sunt quae ante consules ferebantur quas Ispania ab usu Francorum per diriuationem Franciscas uocant. Ea solebant signa portari ne aut usum perderet belli, aut uacans aspectum amitteret. Gladiorum dicitur autem securis ferramentum quo ceduntur ligna ad usum hominum, quod etiam mystice aut euangelicam predicationem, aut iudicii sententiam significat, unde est illud in euangelio: Iam enim securis ad radices arborum posita est. Arbor huius mundi est uniuersum genus humanum, securis uero est redemptor noster, qui uelut ex manubrio. Et ferro constat, tenetur que ex humanitate, sed incidit ex diuinitate quae uidelicet securis iam ad radicem arboris istius posi#235a#ta est, quia et si per patientiam expectat uidetur tamen quid factura est, potest et securis nomine predicatio sermonis euangelici intellegi quia secundum apostolum uiuus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad diuisionem anime, et spiritus conpagum, quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Et Hieremias propheta uerbum Domini securi conparat, cedenti penetrant, siue securis sententiam iudicii altissimi significat quae ad radices arborum id est ad finem regni populi Iudaici posita est, ut eos qui in Christo credere noluerint, de terra uiuentium abscidat.
#M539#
[7] De hastis
Hasta est contus cum ferro, cuius diminutiuum facit hastilia. Nomen autem haste ab astu sumpsit, unde et astutia. Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est Virgilius efferratas que trudes et acuta cuspide contus, contumauit quasi conitum est, enim contum acuta rotunditas insignificatione autem haste uel hastilium potest temptatio diabolica intellegi, per quam saluti generis humani. Ipse antiquus hostis inuidet, et interfectionem preparat, unde est illud quod de Goliad gigante scriptura refert dicens: Hastile autem haste eius erat, qua siliciatorium texentium, et cetera. #235b# Pugna uero Philistinorum contra Israel non inconuenienter malignorum spirituum prelium aduersum ecclesiam accipi potest. Inde egreditur de castris scilicet philistinorum uir spurius nomine Goliad nimiae magnitudinis qui bene potest significare diaboli superbiam quam Dauid noster singulari certamine congressus prostrauit. Ac populum Dei a timore eius eripuit, qui leonem et ursum necauit, ursum uidelicet diabolum. Leonem Antichristum alterum nunc hominibus latenter insidiantem alterum in posterum manifestissime seuientem. Lancia est hasta a mentum habens in medio. Dicta autem lancea quod equalance, id est equali a mento ponderato uibratur. Amentum uinculum est. Iaculorum hastilium, qui in mediis hastis aptatur, et inde amentum quod media hasta relegetur et iaculetur. Claua est qualis fuit Herculis dicta quod sit clauis ferreis inuicem religata et est cubico semis facta in longitudine, haec et cateia, quam Oratius caiam dicit. Est enim genus gallici telis ex materii quam maxime lenta quae iactu, non quidem longe propter grauitatem euolat, sed quo peruenit uinimia perfringit, quod si ab artifice mittatur rursum redit ad eum. Lancea enim potest significare passionis dolorem uel sacramentorum #236a# apertionem, unde in propheta scriptum est: Lanceis suis uulnerauit me. Et in passione Domini unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiuit sanguis et aqua. Eleganti ergo euangelista uerbo usus est, non ut diceret latus eius percusset, aut uulnerauit, aut quid aliud sed aperuit ut illic quodammodo uitae hostium panderetur, unde sacramenta aecclesiae manauerunt, sine quibus ad uitam quae uera uita est, non intratur ille sanguis in remissionem fusus est, peccatorum aqua illa salutare temperat poculum. Haec et lauacrum prestat et potum.
[8] De sagittis
Sagitta a sagaci iactu id est ueloci ictu uocata pennis enim fertur quasi auis et celeriter, mox percurrit ad hominem. His primum Cretenses usi sunt, quibus penne ut diximus, ideo adglutinantur, ut leues sint et preuolent hastas. Spicula sunt sagittae uel lanceae breues ab spicarum specie nun#M540#cupate. Scorpio est sagitta uenenata arcu uel tormentis excussa, quae dum ad hominem uenerit uirus quo figit, infundit. Vnde et scorpio nomen accepit. De sagittis uero in Iob ita scriptum est: Sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meam. Hic sagittarum nomine animaduersionis sententio designatur. Vir igitur sanctus quia #236b# peregrinationis suae erumnam respicit, quod sub persecutionibus Dominice animaduersionis ingemescit dicat. Vnde et uerba mea dolore plena sunt, quia sagittae in me sunt Domini. Ac si diceret ego in exilii damnatione non gaudeo, sed sub iudicio positus doleo, quia uim percussionis agnosco. Sagitta Dominus Iesus Christus corda electorum suorum salubriter uulnerans ut in Esaia sicut sagittam abscondit me in pharetra sua. Sagitta preceptum diuinum ut in Psaltero: Sagitte paruulorum factae sunt plageorum. Hoc est apostolorum: Et alibi misit sagittas suas et dissipauit eos. Sagittae insidiae inimici siue sermo hereticorum, ut in Hieremia: Sagitta uulnerans lingua inimici. Aliquando uero sagittarum nomine, ut diximus sententiae diuine legis exprimunt, unde est illud in Psalmo: Sagitte tuae acute potentissime. Et alibi sagitte potentis acute sagitte acute sunt. Verba Domini saluatoris hominum corda, salutariter infigentia quae ideo uulneriuit ut sanent. Ideo percutiunt ut liberent, ideo prosternunt, ut erigant. Nam et aliam significationem sagitta habet in illa Psalmo: Sententia parauerunt sagittas suas in faretra, ut sagittent in obscuro rectos corde permanet in comparatione sagittarii. Nam sicut iste habet sagit#237a#tas in faretra, ita ille gestat in corde uerba uenenosa. In obscuro uero siue cum persecutionibus perturbatur ecclesia quando timore periculi carnales homines credunt. Facilius inmutari siue in abscondito consilio, cum oportunius putant Christianos decipere. Quando eos iudicant sua consilia non uidere, sed cum dicit rectos corde insidias eorum, ostendit manes et uacuas.
[9] De faretris
Faretra sagittarum teca a ferendo iacula dicta sicut et feretrum ubi funus defertur quae idcirco ethimologiam communem habent, quia faretra mortem feretrum portat mortuum. Coriti proprie sunt arcuum thece, sic sagittarum faretre. Faretra enim aut scriptura est sacra unde sagitte sententiarum diuinarum proferuntur. Et prophete atque apostoli predicationis iacula mittunt, aut humanitatem saluatoris nostri, qui in Esaia loquitur dicens: Posuit me sicut sagittam electam et in faretra sua abscondit me, quando dicit: Sagittam electam ostendit habere Domini sagittas plurimas, sed non electas. Quae sagittae prophete sunt et apostoli quia in toto orbe discurunt, de quibus et in alio loco sunt: Sagitte tue acute potentissime populi sub te cadent. Et #M541# iterum sagitte potentas acute cum carbonibus desolatariis. Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et filius unige#237b#nitus est quam in feretra sua abscondit, id est in humano corpore ut habitare in eo plenitudo diuinitatis corporaliter, rarumque esset credentium fides. Cui et supra dicitur: Tu es Deus absconditus et nesciebam, qua sagitta et sponsa uulnus accipiens. Loquitur in Cantico canticorum uulnerata caritatis ego sum. Vagina appellata eo quod in ea mucro uel gladius baiuletur. Theca ab eo quod aliquid receptum tegat. C litera pro G posita alii Greco nomine thecam uocaro asserunt, quod ibi reponatur aliquid, inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. Vagina autem occultationem consilii uel prelationem iudicii significat, unde in Psalmo scriptum est: Nisi conuectum in gladium suum uibrauit. Contumans terret Iudeos, qui Deum lege contempta idola culturis nefandissimis seruiebant, ipsis enim dicitur: nisi conuertamini gladium suum uibrauit, id est unicum suum filium sublucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus quod modo lumen modo umbras tremulas probatur ostendere. Hoc constat in incarnatione Christi Deum prouenisse quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. Arcus uocatus eo quod arceat aduersarium, inde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Item arcus dicitur ob speciem quod capita eius sint curuata arcius. Arcus est iuxta misticum sensum euangelicus sermo, #238a# ut in Genesi: Sedit in forte arcus eius id est Domini. Et in Apocalipsi datus est ei arcus. Arcus intentio comminationis diuinae, ut in Psaltero: Tetendit arcum suum donec infirmentur. Arcus hereticorum dogma, ut in Psaltero: Quoniam esse peccatores tetenderunt arcum suum. Item de arcu in Psalmo ita scriptum est: Arcum suum tetendit et parauit illum. Arcum itaque scripturam noui et ueteris testamenti congruenter accipimus, quid uobis quodam modo curuatis flexibus deuotorum colla conplectitur. Hic fidelibus suaue iugum ostenditur, contumacibus autem arma terribilia declarantur. Tetendit adiectum est ne eius patientia remissa putaretur, quod autem sequitur. Et in ipso parauit uasa mortis sagittas suas ardentibus effecit. Hic distributio diuinae maiestatis ostenditur, quia per arcum id est per uetus et nouum testamentum sicut iam dictum est. Et effectus mortis uenit et sagittis ipsius uita prestatur. Egresse sunt autem de isto arcu tamquam sagittae id est apostoli qui ardentibus hoc est desiderantibus animis in modum sagittarum precepta salutaria transmiserunt. Vnde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proueniret.
[10] De fundis
Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides id est emittantur. Balista genus tormenti ab emittendo iacula dic#238b#ta. Bali enim Grece mittere dici#M542#tur. Torquetur enim uerbere neruorum et magna ui iacit aut hastas aut saxa inde et fundibulus, quasi fundens et emittens dicitur, contra balistam testudo ualet, series enim fit armorum umbonibus inter se colligatis. Funda est ecclesia sicut in Iob pro antikristo dicitur: Vt stipulam uersi sunt ei omnes lapides funde. Et in Zacharia subicient in lapidibus funde. De funda autem in libro Regum ita scriptum legimus: Elegit Dauid sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit aduersus Philisteum. Quod significat Christum per quinque libros legis in unitate caritatis. Diabolum funda predicationis superasse atque proprio gladio hoc est nequitia ipsius damnasse atque interemisse.
[11] De ariete
Arietis nomen species dedit eo quod cum impetu inpingit murum in modum arietum pugnantium. Valide enim ac nodosae arboris caput, ferro uestitur ea que suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum, ducta maiori impetu destinatur sique crebris ictibus concussum muri latus cedet. Caua tumque inrumpit ac fenestram facit, contra inpulsum arietis remedium est. Saccus paleis plenus, et in eum locum dimissus quo aries percutit. Laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur duriora enim mollioribus facilius cedunt. Plutei sunt #239a# cratescorio crudo. Intextae quae in opere faciendo hosti obiciuntur. Arietes sunt temptationum stimuli, uel impetus persecutionis ut est illud: Et pones arietes in giro.
[12] De clippeis
Clipeus est scutum maius dictum ab eo quod eo clipet, id est celet corpus periculisque subducat, @g APO TOV KLHPTIN. @r Oppositus est enim sua defensione, ab hastis et iaculis corpus munit. Clipeus autem peditam est, scutum aequitum. Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum, ut enim telis resistat clipeus antefertur. De clipeo in Prouerbiis scriptum est: Omnis sermo Dei clipeus ignitus est, sperantibus in se. Haec tota Christi ecclesia nouit. Et illi maxime sentiunt qui Deo secum morante terrene fastum sapientiae contemnunt, quia nimirum omnis sermo diuine auctoritatis corda electorum et igne caritatis accendit, et scientia ueritatis inlustrat. Et uitiorum sordes si quos in eis inuenerit consumit. Et ab hostium insidiis sperantes in se cunctis que defendit aduersis. Item in Cantico canticorum scriptum est: Mille clipei pendent ex eo omnis armatura fortium, quod significat testimonia scripturarum sanctarum. Vmbo sicut umbilicus pars media est quasi ancile uocatur scutum breue et rotundum de quo Virgilius Leua ancile gerebat. #M543# Et ancile dictum ab ancisione quod sit ab omni #239b# parte ueluti ancisum hoc est rotundum. Ouidius: Idque ancile uocant quod ab omni fit parte recisum quaque notis oculis angulus omnis abest. Peltum scutum breuissimum immodum lune medie de quibus meminit liber Regum: Fecit rex Salamon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato. Cetra scutum loreum sine ligno quo utuntur Affri et Mauri, de quo poeta leuas cetra tegit. Parma leuia arma quasi parua non clipeum. Dicitur autem et testudo scutorum, nam in modum testudinis fit. Clipeus est et testudo scutorum conexio curuata in testitudinis modum. Namque marmorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt at aries. Et Sallustius: In modum inquit iricii militaris. Scutum ergo aut fidem significat, ut est illud apostoli sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, aut adiutorium diuinum ut est illud Psalmiste: Adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. Item scutum obduratio cordis uel peccati defensio ut illud Hieremie: Dabis eis Domine scutum cordis laborem tuum. Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes uiolentissimos arceamus et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum ut obprimat inimicum. Ceterum arma et scutum sola uoluntas est Domini qua protegit pereclitantem #240a# et expugnat aduersum. Scutum enim dutum est, quasi sculptum quod in ipso antiqui sua facta signabant. Nam quod dicit adprehende, numquid ab eo sumitur ad tempus peregrina defensio, semper ille paratus exitus rerum, qui probatur omnipotens, nec quasi de quiete exsurgere creditur qui numquam iacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea per que salus humana defenditur, scutum ad repellendos ictus inimici ut frustrata tela candant quae fuerant ex initium hominis destinata.
[13] De loricis
Lorica uocata eo quod loris careat solis enim circulis ferreis contexta est. Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscus. Et ex ipso splendore squamarum in similitudine nuncupata, deliciis autem expoliuntur loricae et teguntur. Significat autem lorica iustitiae obseruantiam quae protegit hominem et inlesum seruat ab hoste. Quia sicut difficile uulneratur in his uel maxime locis quae uitam tenent qui consertam hamis et ferreis inuicem se tenentem, loricam uirtutis indutus est, ita qui est circumdatus multiplici ueste iustitiae nec ad similitudinem cerui in iecor accipiet et satittam nec in desideria corruet et furores. #240b# Sed erit mundo corde habens artificem huius loricae Deum qui uniquique sanctorum omnia arma fabricatur et non sinit eum ab iaculo uoluptatis per diem et a sagittis arden#M544#tibus percuit pariter et uexari. Item lorica in malam partem accipitur, ut in Ezechiele aduersus Gog omnis scutati et loricati.
[14] De galeis
Cassis de lammina est, galea de corio. Nam galeros coreum dicit, cassidam autem a Tuscis nominatam illi enim galeam cassem nominant. Credo a capite apex est, quod in summa galea eminet, quo figitur christa quam Greci conum uocant. Nam conus est curuatura quae in galea prominet super quam christae sunt. Nam cassis uel galea quae caput nostrum, hoc est mentem nostram contra arma inimici defendit, spes est in Dominum saluatorem. Vnde monet apostolus nos induere galeam salutis, quoniam contra atrocissimos hostes et omni tergiuersatione callidos. Bellum gerimus idcirco omni cautela et sollicitudine uigilare debemus, ut qualiter cumque temptauerint. Munitos nos et praeparatos inueniant, necesse est enim ut Deus adiuuet quos uiderit in precibus uigilare, et de armis eius expectare uictoriam, in huiusmodi ergo bello sobria mente opus est. Et pura conscientia quia non contra carnalia nequi#241a#tiae sed aduersus spiritalia dimicatur contra terrigenas enim hostes corpus sagena roboratur. Et pro oculis mens incenditur, ut repugnandi sumat audatiam, aduersus spiritalia enim nequitiae spiritaliter repugnandum est, et sobrietatis, et abstinentiae arma sumenda sunt ut infusi sancto spiritu inmundos et erraticos spiritus deuincamus. Sic itaque succingemus lumbos nostros, in ueritate si parati sumus errori resistere, omnis enim qui operari uult succignet se ut ablato inpedimento diligentius operetur.
[15] De foro
Forus est exercendarum litium locus a fando dictus, qui locus et pro rostra uocatur ab eo quod ex bello Punico captis nauibus Cartaginensium rostra ablata sunt et in foro Romano prefixa ut esset huius in signe uictoriae. Prima species fori locus in ciuitate, ad exercendas nundinas relictus. Secunda ubi magistratus indicare solet. Tertia quam supra diximus quam calcatorium nominauimus. Quarta spatia plana in nauibus. De quibus Virgilius laxatque foros. Constat autem forus causa lege et iudice, causa uocata a casu quo euenit. Est enim materia et origo negotii necdum discussionis examine facta quae dum preponitur causa est. Dum discutitur iu#241b#dicium est, dum finitur iustitia uocatum autem iudidicum quasi iuris dictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio uocabatur unde et auctores iuditiorum prepositos quaestiores uel quaesitores uocamus. De causa ergo in Psalterio scriptum est: Exsurge Domine et iudica causam tuam. Post cuncta quae dixit nunc facit iudicis causam ut eum effficatius commoueret, cui negotii sui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominum uerba conuertit, expetens ut causam suam #M545# contra illos diiudicet, qui non desinunt prauissimis murmurationibus insonare. Iudicat enim causam suam dum errantes facit manifesta cognoscere ut conuersi predicent quod stultis cogitationibus abnuebant. De iudicio uero item scriptum legitur: Deus iudicium tuum regida. Iudicium enim dictum est, quasi iurisdicium, id est quod in eo ius dicatur et ut ueracissime probaretur esse petitio eadem iterum sequenti commate geminauit. Hoc est enim quod dicit: Et iustitiam tuam filio regis, quod superius ait. Iudicium tuum regida, quod in scripturis diuinis ad exprimendam causam frequenter inuenis repetitum. Negotium multa significat modo actum rei alicuius cui contrarium est otium. Modo actionem causae quod est iurgium litis, et dictum negotium quasi neotium id est sine otio. #242a# Negotium autem in causis negotio in conmerciis dicitur, ubi aliquid datur ut maiora lucrentur. Iurgium dictum quasi iuris garrium, eo quod hii qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit de quo Virgilius: Limes erat positus litem ut discerneret agris. Causa autem aut argumento aut probatione constat. Argumentum numquam testibus, numquam tabulis dat probationem sed sola inuestigatione inuenit ueritatem. Vnde dictum est, argumentum argutum inuentum, probatio autem testibus et fide tabularum constat. Negotium enim aliquod laudabile est, hoc est quando in studiis spiritalibus laboratur, ut est illud in euangelio: Negotiamini donec ueniam. Hinc dicuntur negotiatores spiritales qui bonas margaritas querit, et e contrario aliud est negotium uituperabile, hoc est quod in cupiditate mundana exercetur, de quo dicit apostolus: Nemo militans Deo. Inplicet se nogotiis secularibus, ut ei placeat cui se probauit. Similiter et causae aliquando laudabiles sunt, aliquando uituperabiles. Tunc enim laudabiles sunt cause quando ad uirtutes spectant. Tunc autem uituperabiles quando ad contentiones seculares pertinent. Dicit enim Psalmista, Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta. Non enim petit peccata sua discuti sed ab iniquorum consortio liberari #242b# esset enim periculosum dicere iudica me nisi addidisset et discerne causam meam, id est diuide per mixtionem meam quam in seculo isto sustineo. Et aliquando segregatum me ab impiis in populi tui electione constitue, addidit de gente non sancta, hoc est de peruersis ac male uiuentibus. Legitur et in alio propheta Dominus increpasse peccantes ita dicens: Ecce ad lites et contentiones uigilatis et percutitis pugro impie quod quam sit uituperabile manifestum est.
In omne autem iudicium sex persone queruntur: iudex, accusator, reus, et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, siue quod iure disceptet. Iudex autem in scripturis sacris aliquando ipse Deus dicitur qui omnia secundum equitatem iudicat, unde propheta ait: Deus iudex niseus fortis et longanimis. #M546# Item homines iudices dicuntur, unde in lege scriptum est: Iudices in portis tuis constituas qui iudicent populum in aequitate. Accusator uocatur quasi ad causator quia ad causam uocat eum quem appellat. Accusator significat diabolum, de quo in Apocalipsi scriptum est: Letamini caeli, et exultate omnes qui habitatis in eis, quoniam proiectus est accusator fratrum nostrorum. Reus a re qua petitur nuncupatur, quia quamuis sceleris conscius non sit reus tamen dicitur quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. Reus enim in scripturis pro sonte et peccatore ponitur, unde est illud qui hominem oc#243a#ciderit reus est mortis. Testes antiquitus sub prestites dicebantur, eo quod superstatum causae proferebantur, nunc parte ablata nominis testes uocari. Testis autem consideratur conditione natura et uita. Conditione si liber non seruus, nam sepe seruus metu Dominantis testimonium subprimit ueritatis. Natura si uir non femina nam uarium et mutabile semper femina, uita si innocens et integer actu. Nam si uita bona defuerit, fide carebit, non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem. Duo sunt autem genera testium, aut dicendo id quod uiderit aut proferendo, id quod audierit. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut uera silentio obtegunt. Testes autem in scripturis sacris illi dicuntur qui ea quae uiderunt et audierunt ueraciter protulerunt, unde ipse Dominus ad apostolos suos ait: Et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terrae. Vnde et Petrus et Iohannis cum a Iudeis tenti fuissent. Et prohibiti sunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu ulli hominum, respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Domini, uos potius audire quam Domini iudicate. Non enim possumus quae uidimus, et audiuimus non loqui hinc, et illi qui in recta fide, et in confessione nominis Christi usque ad mortem perseuerauerunt martires, hoc est testes Christi nuncupantur, qui recte loquendo, et bene operando in uita sua necnon #243b# et in morte testimonium fidele Domino prebuerunt. Vnde et apostolus sanctorum uirtutes numerando ad extremum subiunxit dicens: Hii omnes testimonio fidei probati inuenti sunt, et ut breuiter cuncta replicemus, iudex Deus est, sicut supra ostendimus, ut in Psaltero: Deus iudex iustus fortis et patiens. Iudices sunt apostoli ut in euangelio: Sedabitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. Testes sunt apostoli, uel ceteri fideles ut in apostolo testimonium dicimus de Deo, quod suscitauit Iesum Christum a mortuis. Testis Christus, ut in Apocalipsin: Iesus Christus que est testis fidelis. Et in Esaia: Ecce testem populis dedi eum. Testes falsi sunt Iudei siue heretici ut in Psaltero: Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Et in Deuteronomio: #M547# Si steterit testis iniquus falsum testimonium proferens ad uersus proximum suum.
Iudicium est discretio boni ac mali ut in Psaltero: Si uere utique iustitiam loquimini recte iudicate filii hominum. Iuditium separatio bonorum a societate malorum ut in euangelio: Et separabit eos ab inuicem. Et in Psalmo: Iudica me Deus et discerne causam meam. Iuditium damnatio futura sicut in euangelio pro fidelibus ueritas loquitur: Qui credit in me non iudicabitur. Et e contrario de reprobis: Qui autem non credit iam iudicatus est, hoc est condemnatus. Iudicium in iniusta reprehensione uel damnatione utin euangelio: #244a# Nolite iudicare ut non iudicemini. Et in apostolo: Qui non manducat manducantem non iudiceat. Iuditium confessio penitentis in eo enim quod se accusat. Et Dei iuditium laudat, uerum iuditum est. De quo iuditio Dominus per Esaiam loquitur dicens: Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Et in Iob: Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iuditium. Et in apostolo: Quod sinos metipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Iuditium quorundam presumptio. Et de propria se extellentium iustitia, quibus Dominus per Hieremiam respondit dicens: Quod uultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me. Inimicus diabolus iuxta allegoriam intellegitur, ut in euangelio: Inimicus homo hoc fecit. Inimici Iudei uel heretici, ut in Michea: Inimici hominis hoc est Christi domestici eius. Aduersarius diuinus sermo eo quod contrarius contraria hominum. Voluntati precipiat ut in euangelio: Esto consentiens aduersario tuo cito dum es cum illo in uia. Aduersarius diabolus ut in Zacharia: Et Satan stabat a dextris eius, ut aduersaretur ei. Crudelis diabolus ut in Salamone: Ne des alienis hoc est demonibus honorem tuum, et annos tuos creduli. Alieni demones Iudaei siue heretici, ut in Psalmo: Quoniam alieni insurrexerunt aduersum me. Extranei demo#244b#nes ut in Salamone: Ne forte impleantur extranei uiribus tuis. Et labores tui sint in domo aliena. Fur diabolus; in Osee: Et fur spolians. Latrunculus a foris. Latrones demones in Iob: Simulauerunt latrones et fecerunt sibi uiam per me. Fures et latrones heretici siue Iudeorum doctores; in euangelio: Omnes quotquot uenerunt fures sunt, et latrones. Fur mors ex inprouiso adueniens, ut in euangelio: Hoc autem inquit scitote quia sisciret paterfamilias qua hora fur ueniret, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Fur dies iudicii in apostolo: Dies Domini sicut fur ita in nocte ueniet.
[16] De spectaculis
Spectacula ut opinor generaliter, nominantur #M548# uoluptates quae non per semetipsa inquinant, sed et per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi prebeat inspectio haec et iudicia nuncupata quod in ludis gerantur, aut in scenis. De spectaculo autem in apostolo ita legimus: Spectaculum facti sumus huic mundo. Et angelis et hominibus quia erunt spectaculum. Et Enoch et Helias usque a Deo ut corpora eorum in platea proiciantur, in conspecto totius populi infidelis, ita et apostoli spectaculum facti sunt, #245a# quia publice ridebantur positi ad iniuriam et mortem quam passi sunt. Mundum autem angelos et homines dixit quia et angeli mali sunt. Dicente Dauid in Psalmo LXXIIII: Vexabant illos per angelos malos et homines mali atque increduli, his apostolorum iniuriae oblectamento sunt. Mundus autem idcirco infidelitas dicitur quia uisibilia sequitur.
[17] De ludo gimnico
Gimnicus ludus est uelocitas ac uirium gloria cuius locus gimnasium dicitur, ubi exercentur athelete et cursorum uelocitas conprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gimmasia dicuntur. Ante enim in ludis certantes cincti erant, ne nudarentur. Post relaxato cingulo repente prostratus et examinatus est quidam cursor. Quare ex consilii decreto arconi propomenes ut nudi deinceps omnes exercitarentur permissit ex illo gimnasium dictum quod iuuenes nudi exercentur in campum ubi sola tantum uerecunda operiuntur.
[18] De generibus gimnicorum
Genera gimnicorum quinqu sunt, id est saltus, cursus, iactiis, uirtus, atque luctatio. Vnde ferunt quendam regem tot filius adulescentes habentem todidem generibus de regno iussisse contendere.
[19] De saltu
Saltus dictus quasi exilire in altum. Est enim altius exilire uel longius. Saltus enim mistice profectum uirtutum significat, ut est illud #245b# in Esaia: Tunc saliet claudus sicut ceruus. Saltare totis uiribus in Domino gaudere sicut in liber Regum de Dauid dicitur: Et saltauit coram archa Domini totis uiribus. Et in aliam partem in euangelio: Cantabimus uobis tibiis, et non saltastis.
[20] De cursu
Cursus a uelocitate crurum uocatus est. Enim cursus celeritas pedum, mistice autem cursus ad transitum presentis uitae pertinet uel certaminis agonem quo milites Christi in hoc mundo laborant. Vnde dicit apostolus: Nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit prauium. Vos quidem sic currite, ut conprehendatis, hoc est ut palmam uictoriae, et plenam mercedem laboris uestri accipiatis. #M549#
[21] De iactu
Iactus dictus a iaciendo, udne et piscatorium rete iaculum dicitur. Huic arti usus est arreptos lapides procul ferire. Hastas pondere librato iacere, sagittas arcu emittere.
[22] De uirtute
Virtus est inmensitas uirium in labore et pondere corporis. Virtus pertinet ad exercitium spiritale, ut uirtutibus uincamus uitia superemus.
[23] De luctatione
Luctatio a laterum conplexu uocata quibus comminus certantes innituntur qui Greca appellatione athlete uocantur. Nam et luctatio nostra spiritalis est, non carnalis, quia teste apostolo non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus #246a# principes et potestates aduersus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in celestibus
[24] De palestra
Locus autem luctationis palestra dicitur. Palestram autem uel a potu palesi, id est a luctatione uel a potu palin, id est a motu ruinae fortis nominatam dicunt. Scilicet quod in luctando cum medios arripiant. Fere quatiunt, id que apud Grecos palin uocatur.
[25] De agone
Quae Latini certamina, Greci agonas uocant a frequentia qua celebrantur siquidem et omnem coetum atque conuentum agona dici. Alii quod in circulis, et quasi agonis id est, sine angulosis locis ederentur nuncupatos agones putant.
[26] De generibus agonum
Agonum genera sunt haec inmensitas uirium, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, citharam quoque uel tibias incitandi gestus. De moribus quoque de forma, de cantandi modulatione terrestris quoque belli, et naualis prelii, per petiendorum que suppliciorum certamina. De agone autem mundano apostolus sumpsit exemplum ad agonem spiritalem dicens: Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam, et cetera. A quibus omnibus dixerit inquiramus #246b# ut possit nobis spiritalis agonis instructio conparacione carnalis adquiri. Illi et enim qui in hoc agone uisibili student legitime decertare utendi omnibus. Escis quas desiderii libido suggesserit non habent facultatem sed illis tantummodo quas eorundem certaminum statuit disciplina. Et non solum interdictis escis et ebrietate omnique crapula eos necesse est. Abstinere uerum etiam cuncta inertia et otio atque diffidia ut cotidianis exercitus iugi que meditacione uirtus corum possit adcrescere et #M550# ita omni sollicitudine ac tristicia negotiis que secularibus affectu etiam et opere. Coniugali efficiuntur alieni, ut preter exercititum discipline nihil aliud norint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur. Ab eo tantum qui certamini presidet sperantes cotidiani uictus subtanciam et corone gloriam condignaque premia uictoriae laude conquirere itaque si agonis mundialis intellegimus disciplinam cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire docens: Quanta custodia quid nos conueniat facere qua puritate oportet et custodire nostri corporis atque anime castitatem quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus uesci, quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi nos debemus #247a# etiam in cordis consciencia possidere in qua Dominus arbiter atque agonitheta residens pugnam cursus atque certaminis nostri iugitur expectat, ut eaque in propatulo horrem admittere ne intrinsecus quidem calescere in cauta cogitacione patiamur. Et in quibus humana cogitacione confundimur ne occulta quidem concupiscencia polluamur. Quae licet possit hominum preterire noticiam sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scienciam quam nulla subter fugiunt secreta, nec latere poterunt et in hoc dispar donum est ac per hoc diligentiores nos esse debere quibus non terrenis et marcescentibus floribus sed aeternis conserta gemmis immodum regalis diadematis spiritalis corona seruatur.
[27] De ludis circensibus
Ludi circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt, unde et qui eos expectant demonum cultibus inseruire uidentur.
[28] De circis
In circo unde emittuntur equi carceres dixerunt ab ea re qua et ille carcer qui est in ciuitate quod sicut ibi homines damnati atque inclusi. Ita hic equi coercentur ne exeant antequam signum emittant. Carcer aut spiritaliter poenam significat presentem uel futuram ut est illud Psalmistae: Educ inquit de carcere #247b# animam meam ad confitendum nomini tuo. Hic carcerem duplici modo maiores intellegere uoluerunt, aut secundi istius penales angustias quas patimur in isto corpore constituti aut magis custodias inferni quas euadere non licet lege humanitatis infirmae. Carcer enim dictus est quasi arcer eo quod a se arceat exire conclusos sunt. Curse de isto carcere liberare desideret causa subsequitur ad confitendum nomini tuo tunc enim a cunctis fidelibus patri confessio laudis exhibetur quando eum resurreccionis miraculo de inferni carcere constat eductos.
[29] De aurigis
Ars circi auriga et currus equites siue pedites auriga propriae dictus quod currum agat et regat #M551# siue quod feriat iunctos equos. Nam auriga ferit ut latus aurit. Aptum ipse est et agitator, id est uerberator ab agendo dictus.
[30] De curru
Currus autem a cursu dictus uel quia rotas habere uidetur unde et currum quasi cursuum. Currus sub allegoria duplici modo intellegitur aut enim angelicus exercitus in eo exprimitur unde legitur in regum Helias igneo curru raptus in celum per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adiumenta quia nec ad caelum quidem oreum per se ascendere poterat quem naturae suae infirmitas grauabat, aut sanctorum hominum #248a# societas. Vnde est illud Psalmiste: Currus Dei decem milia multiplex milia letantium Dominus in illis. Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini quem ille uelut auriga insidet. Et ad uoluntatis suae ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum si humanis cogitacionibus adtributum, Ait decem milium multiplex ex quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere subiunxit milia letancium quod utique de fide libet debet. Intellegi et ut ostenderetur leticiae plenitudo. Ait Dominus in illis: Quia magne exultacionis est cumulus et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Nam aliquando currus societas impiorum uinculo peccatorum alligata intellegitur. Vnde in Exodo scriptum est: Currus Faraonis et exercitum citum eius proiecit in mare.
[31] De equis quibus curritur
Quadrige et bige et trige et seiuge a numero equorum et iugo dicti ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis se iugas Ioui desultores, Lucifero et Hespero sacrauerunt. Quadrigam ideo soli iungunt que per quatuor tempora annus uertitur: uere estate et autumno et hieme. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit siue quod die et nocte uidetur. Iungunt enim unum equum nigrum alterum candidum. Trigas diis inferis que hii per tres #249b# etates homines ad se rapiunt, id est per infantiam iuuentutem, atque senectam. Seiugum si maximus cursus currui Iouis propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. Quadrige autem in scripturis sacris, aut quatuor euangelistae siue euangelia intelleguntur, uel quatuor uirtutes principales, hoc est prudentia, iustitia, fortitudo, et temperantia. In quibus omnium uirtutum summa consistit, quae etiam hominem ad celsitudinem perfectionis prouehunt, et ad celeste regnum perducunt. In bigis autem aut duo testamenta intelleguntur, aut duo populi fidelium, ex Iudeis uidelicet, et gentibus quos auriga celestis secundum uoluntatem suam ducit. Vnde et Psalterus ait: Deduc me Domine in uia tua et ambulabo in ueritate tua.
#M552#
[32] De septem spatiis
Septem spatia quadrige currunt referentes hoc ad cursum septem stellarum quibus mundum regi dicunt, siue ad cursum septem dierum presentium quibus per actis uitae terminus consummatur, quorum finis est certus id est iudicium.
[33] De equitibus
Porro equites singulares ideo currere dicunt quia singulariter unusquisque cursum uitae huius peraget, atque transit. Alius alio tempore sequens alium per unam tamen uiam mortalitatis usque ad propriam metam mortis.
[34] De peditibus
Pedites autem aiunt propterea pede currere #249a# quia pedibus curritur mortalitatis, ob hoc a superiore parte, currunt ad inferiora id est ab oriente, usque ad occidentem, quia mortales oriuntur. Et occidunt, nudi currunt quia et homini in seculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter uitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut uanitates suas, et sacrilegia excusare conantur. Equites autem significant eos qui alienis amminiculis adiuti rem peragunt. Pedites autem qui proprio labore certaminis cursum consummant, unde de aequitibus propheta ad Dominum dicit: Ascendens ascendes super equos tuos, et equitatus tuus satitas, id est ascendes in corda electorum tuorum per inluminationem gratiae, per quam te regente iter uirtutum incedunt. Per que orbem totum te euangelizando ferentes perpetuae salutis mundo uitam predicent. De peditibus autem ita scriptura dicit: Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris conticessent. Pedes enim sanctorum suorum Dominus seruabit, hoc est electorum suorum opera in uiam iustitiae diriget. Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, ubi conticescent, id est ab arrogantia superbiae suae cessabunt.
[35] De coloribus equorum
Circa causas quoque elementorum #249b# idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt roseos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terre, uenetos maria dissimulantes. Item roseos estati currere uoluerunt quod ignei coloris sint et cuncta tunc flauescant. Albos ieme quod sit glatialis et frigoribus, uniuersa canescant. Veri prasinos uiridi colore quia tunc pampinus densatur. Sed haec uana sunt et fidei Christianae contraria unde animaduertere debes Christiane quod circum numina inmunda possideant. Quapropter alienos erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaue#M553#runt. Totum enim illum diabolus et angeli eius repleuerunt. Attamen in Apocalipsi legimus quod apparuerit Iohanni equus albus rufus niger et pallidus quorum diuersitas spiritalem querit intellegenciam, unde equus albus significat ecclesiam. Super niuem gracia de albatam super quem sedebat ille qui habebat arcum, cui et data est corona et exiuit uincens ut uinceret quia Dominus supra aecclesiam sedens spiritalis doctrine est contra impios arma ferens uictoriam suis percipit. Equus autem rufus super quem sedebat ille ille qui sumpserat pacem de terra significat populum sinistrum ex sessore suo diabulo sanguino lentum cui semper discordia placet. Equus uero niger super quem sedebat qui stateram habebat in manu sua falsorum caterua est fratrum. Hi stateram recte professionis habent, et socios ledunt per opera tenebrarum. Nam equus pallidus in quos sedebat ille cui nomen erat mors. #250a# Et quem infernus sequebatur heretici sunt, qui se catholicos fallunt. Morte inhabitatrice digni perditorum post serapiunt exercitum, diabolus enim et ministris eius metanymicos mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sunt.
[36] De theatro
Theatrum est quos cena includitur semicirculi figuram habens in quo stantes omnes inspiciunt, cuius forma primum rotunda erat, sicut et amfitheatrum propterea ex medio amfitheatro theatrum factum, theatrum autem ab spectaculo nominatum @g APO TETEORTAC @r quod in eo populus stans desuper spectans ludos contemplaretur. Id est uero theatrum idem et prostibulum eo quod preludos exactos meretrices prosternerentur, id est et lupanar uocatum ab eisdem meretricibus quae propter uulgati corporis leuitatem lupe nuncupantur. Nam lupae meretrices sunt a rapacitate uocatae eo quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur. Mistice autem theatrum presentem mundum significare potest, in quo hi qui luxum huius saeculi secuntur ludibrio habent seruos Dei et eorum penas spectando letantur. Vnde apostolus dicit: Spectaculum sumus facti in hoc mundo engelis et hominibus propter Deum.
[37] De ferali certamine
Ferarum pugna erat emissas bestias iuuenes excipere aduersus eas ultro neofunere certare non crimine sed furore.
#250b#
[38] De horum execratione ludorum
Haec quippe spectacula crudelitatis et inspectio uanitatum non solum hominum uitiis, sed et demonum iussa instituta sunt proinde nihil esse debet Christiano cum circensi insania cum inpudicicia #M554# theatricum cum amphiteatri crudelitate cum atrocitate arene cum luxuria ludi. Deum enim negat qui talia presumit fidei Christiane preuaricator effectus, qui id denuo apetit quod in lauacro iam pridem renuntiauit id est diabolo cum pompis et operibus eius.
[39] De nauibus
Artium quarundam uocabula quibus aliquid fabricatur, huiuscemodi deinceps ex parte, notanda decerno. Artifex generale nomen uocatus quod artem faciat sicut aurifex, que aurum. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. Nauclerus Dominus nauis est. appellatus, ita quod nauis in sorte eius sit. Cleros enim Grece sors dicitur, ceteri autem in naui in conturbatione sunt. Cuberno qui et gubernator quasi cohibernator. Quod cohibeat prudentia sua, hibernia id est tempestas maris. Nauta a naue dictus per diriuationem. Nauita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mafors pro Mars, nam rectum est nauta. Remus uocatus quod renium gerit. Sic autem remex quo modo tubex dicitur nominatiuo casu, epipata Greco nomine appellatur, qui Latine dicitur superueniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo elato in alias terras transire disponit. Nauem quidam perhibent dictam eo quod nauiam rectorem querat id est peritum #251a# sapientem strenuum. qui continere et gubernare nouit propter maritima pericula et casus, unde est illud in Salamonis intellegens gubernacula possidebit. Nauis enim mistice aut ecclesiam significat ut est illud in euangelio: Nauis autem iactabatur in mediis fluctibus. Et in Psalmo: Hoc mare magnum, et spatiosum et cetera usque illic naues pertransibunt. In nauibus autem merito significantur ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriose crucis euadunt, portantes populos qui signo fidei crediderunt. In his nauibus habitat Christus, qui si a credentibus excitetur dicit in manissime tempestati, ut quiescat. Et quiescit. Item alibi id est propheta ait, in spiritu uehementi conteres naues Tarsis. Quia per spiritus sancti gratiam philosophorum dogma quae in mare istius saeculi disputando transierit per predicatores euacuata est. Dominus ergo nauis ecclesiae ipse saluator est, qui et gubernatorum, quia per spiritum suum ipse eam regit atque gubernat donec eam ad portum salutis aeterne perducat. Item in aliam partem nauis accipitur, ut in Esaia ululate naues maris quo nomine designantur philosophi uel heretici inanis questionibus ob errantes. Rates primum, et antiquissimum nauigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum, ad cuius similitudinem fabricatae naues ratariae dictae. Nunc iam rates abusiue naues, nam propriae rates sunt conexe inuicem trabes. Trieris nauis magna quam Greci dulconem uocant, de qua in Esaia: non transibit per eam trieris magna. Liburneae dictae a #M555# Libiis. Naues enim sunt negotiotorum de qualibus Oratius: ibis liburnis in terra ita nauium. #251b# Rostratae naues uocate ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos neferiantur et conladantur. Longe naue sunt quas dromones uocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris cuius contrarius musculus curtum nauigium. Dromo autem ad ecurrendo dictus, cursum enim Greci dromum uocant. Classis dicta est e Greco uocabulo @g ano tor kalon @r, id est lignis, unde et calones nauiculae quae ligna militibus portant. Barca est quae cuncta nauis commercia ad litus portant. Haec nauis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio ubi autem adpropinquauerit, ad portum reddet uicem. Barca naui quam accipit in pelago. Paro nauigium piratarum aptum, et ex his ita uocatum. Mioparo quasi minimus, paro est enim scafa ex uimine facta quae contectae crudo corio genus nauigii prebet quales utuntur Germanorum pirate in Oceani litoribus uel paludibus ob agilitatem. De qualibet historia gens inquit Saxonum mio paronibus non uiribus nituntur fugae potius quam bello parati. Celones quos Greci celecras uocant, id est ueloces biremes, uel triremes agiles et administerium classis aptae. Ennius labitur uncta carma per equora cana celocis. Limbus nauicula breuis que alia appellatione dicitur et cumba et caupolus, sicut et lintris id est carabus quem in pado paludibus que utuntur. Carabus est parua scafa ex uimine facta quae contectae crudo corio genus nauigii prebet. Varia enim nauium genera diuersa conuenticula possunt exprimere, bonorum et malorum, in quibus boni bona, mali autem mala machinantur #252a# similiter et instrumenta nauium uaria diuersas artes significant, in quibus boni prodesse student mali autem nocere.
[40] De partibus nauigum et armamentis
Puppis posterior pars nauis est, quasi post prora autem anterior quasi priora. Cumba locus imus nauis quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta quasi currina. Forinauium latera concaua a ferendo onere dicta siue tabulata nauium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant, uel foris emineant. Transtra sunt tabulae, ubi sedent remiges quod in transuerso sint dicta quae Virgilius iuga appellat. Remi a remouendis, et decutiendis fluctibus. Dicti sicut tonsores a tondensi, et decutiendis capillis. Palmula est extrema latitudo remi a palma dicta qua mare inpellitur. Antemne autem dictae quod ante amnem sint positae propter fluit eas amnis. Cornua extreme partes antem narum sunt dictae, per tropum. Malus est arbor nauis qua uela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, uel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur quorum uolubilitate uela facilius eleuantur. Clauus est quo regitur gubernaculum de quo Ennius #M556# ut clauum rectum teneam naucinque gubernem. Porticulus malleus in manu portatur, quo modus signumque datur remigantibus, de quo Plautus adloquendum atque tacendum tute habes porticulum. Tonsilla uncinis ferreus uel ligneus ad quem hi littore defixum funes nauium inligantur, de quo Ennius tonsilla sapiunt #253b#confugiunt litus aduncas. Ancora dens ferreus ex Greca ethimologia nomen ducit quod quasi hominis manus conprehendat uel scopulos uel arenas. Nam manus Grece @g KYRA @r dicitur apud Ebreos autem aspiracionem non habet, nam ancira dicitur. Vnde et apud maiores sine aspiracione proferebatur. Significat autem ancora intencionem sanam et affectum ammi bonum quo homo tendit ad Deum et ad uitam eternam. Vnde apostolus hortatur nos dicens: Fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut ancoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora uelaminis ubi precursor introium pro nobis Iesus, et cetera.
[41] De uelis
Vela Grece armena dicunt proinde quod aere mouentur. Apud Latinos autem uela a uolatu dicta, unde est illud uelorum pandimus alas. Vela ergo nauium typice exprimere possunt uoluntates hominum, quae uento hoc est spiritali inpulsu ad cursum uite bonae siue male ad interitum impelluntur, spiritus enim Dei bonus deducit in uiam rectam, et nequam spiritus in uiam prauam.
[42] De funibus
Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera unde et funalia. Restes siue quod rates contineant, seu quod his reces tendantur. Rudentes sunt funes nauium ex nimo stridore ita dicti. Funes uero siue rudentes retinacula exprimere possunt uoluptatum et animas hominum ne in precipicium ruant retinent. #253a# Funis fides trinitatis ut in Salomone funis triplex difficile rumpetur funes populi fideles in trinitatis fide contextuit in Psalmo: Funes ceciderit mihi in preclaris. Funes pro longacio peccatorum ut in Esaia: Ve qui trahitis iniquitates in funiculis uanitatis.
[43] De retibus
Retes uocatae siue aretinendis piscibus siue arestibus, quibus tenduntur. Minus atuem retes in plagium dicitur a plagiis. Nam propriae plagas dicti funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. Funda genus est piscatoriae retis dicta ab eo quod infundum mittatur, id est etiam a iactando. Iaculum dicitur Plautus probus quidem antea iacolator eras. Tragum genus retis ab eo quod trahit nuncupatum ipsae et uerriculum uerrere enim #M557# trahere est. Retia siue sagena predicacionem mystice designant euangelii. Vnde apostoli et tipici piscatores a Domino mittuntur in mare istius seculi ut dogmatibus suis eruant homines ab erroribus mundanis et perducant ad recta fidem Dei. De sagena uero ita in euangelio legitur: Simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti quam cum impleta esset. Educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in uasa malos, autem foras miserunt. Sub hac ergo parabola sancta aeclesia sagene conparatur, quia et piscatoribus e comissa et pero eam ad eternum regnum a presentis seculi fluctibus trahitur ne in eternae mortis profunda mergatur, que ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum ueniam sapientes et famos, liberos et seruos, diuites et pauperes, fortes et infirmos uocat. Vnde per Psalmo Deo dicitur: Ad te omnis #253b# caro ueniet. Quae sagena scilicet tunc unium saliter repletur. Cum in fine suo humani generis summa concluditur quam educunt et secus litus sedent quia sicut mare seculum ita seculi finem significat litus maris in quo scilicet fine boni pisces inuasis eliguntur mali proiciuntur foras. Qui et electus quisque in tabernacula eterna recipitur et eterni luce regni perdita ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nam retia aliquando decepcionem diaboli designantur, ut in Psalmo: Cadem in retiaculo eius peccatores. Conopeum rete qua culices excluduntur in medii tentorii, quo magis a Alexandrini utuntur qui ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Vnde et conopeum dicitur. Nam conope Egyptus est legitur quoque in libor Iudit de Holoferne quod habuerit conopeum, et usus esset illo. Columnaque erat ad caput lectuli Holofernis, significat duriciam praui cordisque errorem genuit male fide securitatis. Gladius qui in ea aligatis pendebat malicia est inique intencionis, coma capitis elacio superbe mentis, ceruix uero contumacia utique accionis. Et conopeum hoc est rete muscarum, insidias significat dolose cogitacionis, commendat ergo Iudith nostra puellae suae ostiorum custodiam que sanctam aecclesiam unicuique fidelium catholicae fidei precipit habere obseruanciam orat ipsa cum lacrimisque supernum auxilium poscit intima deuotione cordis accedit ad columnam et ex solum puguinem per quem hostis nequissimiam putet caput cum denudata malicia duri cordis. Abscidit ab oste occasione pro terue temptacionis. Aufert et conopetum qui fraudes eius tetigit quibus simplices et incautos implicare contendit, sicque truncum hostis corpus euoluit cum ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse ostendit ut eo facilius bellatores Christi confidant hostem nequissimum #254a# se uincere posse quo eum pleniter ediscunt fragilem et suprabilem fore.
#M558#
[44] De fabrorum fornace
Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc diriuatum est nomen ad alias artium materias fabros uel fabricas dicere sed cum adieccione ut faber lignarius et reliqua propter operis scilicet firmitatem. In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt. Figuraliter per Vulcanem ignem significantes sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim paene quod igne non efficiatur. Alibi enim uitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficitur. Igne lapides in aere soluuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum efficitur, igne cremato lapide cementa, et parietes ligantur. Lapides nigros ignis coquenda candificat ligna candida urende obfuscat. Carbones ex pruna fulgida nigros facit de lignis duris fragiles de putribilibus et imputribiles reddit. Stricta soluit soluta restringit dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum, nam sepe ruri prodest pestilenciae quoque quae obscuracione solis contrahitur auxiliare certue. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud terciis. Habet quoque et aliam in se diuersitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui in iudicio apparet diuino, siue qui de celo fulmen adstringit siue qui de terra per uertices moncium eructuat. Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo est. Enim inuiolabile dementum assumens cuncta que rapit. De ignis mystica significacione iam superius dictum est ubi de quatuor #254b elementis disputatum est. Si autem quis haec que hic scripta sunt illis comparare uoluerit per efficiencias earum forsitan, adhuc plura misteria inde poterit explanare. Faber uerus Deus intellegitur pro eo quod omnem fabricam celi et terre operatus sit. Vt in euangelio: Nonne hic est fabri filius. Fabri sancti predicatores sicut Regum liber dicit: Porro faber ferrarius non inueniebatur in Israel. Fabri regnagencium a quattuor mundi partibus populum Israel, uel ceteros humiles seruitutis pondere deprimentes, ut in Zacharia: Et ecce quattuor fabri. Fabrica duobus ebus constat uentis et flamma. Flamma uero propriae fornacis est, dicta quod flatu follium excitetur. Fornax uero ab igne uocata. Fos enim ignis est. Caminus fornax Grecum est diriuatum a cauma. Fornax enim siue caminus aut tribulacionem nimiam presentis temporis tipice exprimere potest ut est illud testimonium propheticum: Liberauit uos Dominus de fornace ferrea, hoc est, Aegypto ubi populus Dei grande tribulacione uexabatur, autem Gehenne tormentum significat. Vt est illud in euangelio: Mittunt eos in caminum ignis ubi erit fletus et stridor dencium. Incus est in quo ferrum tunditur a cedendo dictus eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus cudere enim cedere et ferire est. Ve#M559#teres autem non incudem uocabant sed in tude, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur et unde et tundis. malleus a tundendo id est tendendo dicut, deinde autem ita in libro Iob scriptum est cum de leuiathan narratur: Cor eius inrumpitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus. Incudem quippe malleator solis apta percussionibus. Figit ad hoc namque incus statuitur ut crebris ictibus feriatur. Leuiathan ergo ut malleatoris incus stringitur, qui inferni uinculis coartabitur. #255a# Vt et hi supplicii continua percussione tunditur qui modo quoque percutitur dum iusti quique illo in insidiis uigilante sed doloribus tabescente saluantur in incude autem alia uasa formantur ipse uero tot percussionibus. In uas aliud non transfertur recte ergo leuiathan iste incudi comparatus est qui nos illo persequente componimus ipse autem semper percutitur et inuase utili numquam mutatur. Malleus uocatus qui dum quid calet et molle est cedet et producet. In scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc deliquencium culpe feriuntur. Aliquando uero percussio caelestis accipitur, qui audecti supernos ictus senciunt ut a prauis itineribus corrigantur uel iusta ira reprobos percutit ut iam supplicia aeterna preueniens quid etiam in posterum mereantur ostendit. Nam qui appellacione mallei antiquus hostis exprimitur propheta testatur cum super eum uim extremi iudicii contemplatur dicens quomodo confractus est et contritus malleus uniuerse terre ac si diceret cum per quem uascula sua Dominus in ministerii usu formanda percutit quis perpendat quae turbine ueniente extremo iudicio in eterna damnacione confringit. Rursum per malleum percussio celestis exprimitur quod #M560# Salomone templum aedificante signatur cum dicitur domus autem cum aedificaretur lapidibus de dolatis atque perfectis aedificata est, malleus et securis et omne ferramentum. Non sunt audita in dom cum aedificaretur quid enim domus illa nisi sanctam aecclesiam quam in celestibus Dominus inhabitat. Figurabat ad cuius aedificacionem electorum animae quasi quidam expoliti lapides deferuntur qui cum aedificantur in celis nullus illic iam disciplinae malleus resonat qui dolatiatque perfecti illuc lapides dicimur ut locis iuxta meritum congruis disponamur. Item mallei sunt #255b# comminaciones diuine aduersus peccatores ut in Hieremia: Nonne uerba mea sunt sicut ignis et sicut malleus conterens petras. Item mallei flagella peccatorum, sicut Salomon dicit: Mallei stultorum corpora percucientes. Forcipes quasi ferricipes eo quod ferro candens capiant teneantque siue quod ab his aliquid foruum capimus et tenemus quasi fornicapes. Nam foruum est calidum unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulcritudinem careat. De forcipe ita in Esaia legitur: Et uolauit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari unde in forcipe. Qua calculus conprehenditur duo testamenta designantur quae inter se spiritu sancti unione sociantur et uerbum Dei ad purgandum. Labia prophetae per angelica ministeria adfert ut populo digne possit nunciare uoluntatem Dei. Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est, in quo boni doctoris exprimi potest officium qui mentes hominum iocundis sermonibus. Lenificat et placidum faciat ad audiendum uerbum Dei et ad perficiendum bonis operibus uoluntatem ipsius.
EXPLICIT LIBER XX