De rerum naturis (Rabanus)/XVII

This is the stable version, checked on 18 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XVII

 Liber XVI Liber XVIII 

INCIPIT LIBER XVII

recensere

 

[1] De pulueribus et glebis terra

 

Puluis dictus quod uiuenti pellatur. Tolliter enim eius faltu nec resistit, nec stare nouit sicut ait propheta tamquam puluis quem proicit uentus a faciae terrae. Limus uocatur quod lenis sit. Coenum est uorago luti. Cinis ex incendio dicitur, ab eo enim fit fauilla quod pignem effecta sit. Nam fons ignis est. Gleba quod sit globus pulueris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur, terra autem ligata gleba est soluta puluis, lutum uxatum quidam per antifrasin putant quod non sit lotum, hoc est mundum. Nam omne lutum inmundum est. Volutabra appellata quod ibi porti uolutentur, uligo sordes lunae uel aquae sunt. Puluis significat corruptionem humane nature uel leuitatem humane mentis ut est illud in Psalmis quod de peccatore scriptum est. Et erit tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae, puluis enim ut supra diximus est resolutio terrae. Et quia homo terrenus quando inflatur seductorio uento superbiae de soliditate terrae uiuentium quasi puluis abicitur, quia sua leuitate adfirmamentum mandatorum se tenere non potuit. Limus autem terrenam materiam humani corporis significat, ut est illud: Formauit igitur hominem deus de limo terrae, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitae. Et factus est homo in animam #143b# uiuentem, cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua uiueret creauit, aliter limia caenum et sordes exprimit uitiorum in quibus pollutuo homo. Similiter et lutum duplicem significationem habet, hoc est carnis humane et pollutionem uitiorum. Vnde dominus legitur in euangelio lutum ex puto fecisse, et ceci nati oculos aperuisse. Expuit enim in terram et fecit de saliua lutum, quia uerbum caro factum #M458# fide. Incarnationis eius imbi ut genus humanum quod cecum erat a natiuitate, hoc est ab origine primi hominis, et sic ad piscinam Siloae, hoc est ad baptismi sacramentum illud misit, e contrario uero lutum ponitur quando sordes significat uitiorum. Vnde est illud beati Petri apostoli de peccatoribus ait: Contigit enim eis illud ueri prouerbium, canis reuersus ad suum uomitum. Et sus lota in uolutabro luti. Argilla ab argis uocata apud quos primum ex ea uasa confecti sunt, et significat sanctam scripturam. Vnde legitur in libro Regum quod omnia uasa quae fecit iram Salomoni in domo domini de auricalco erant, in regione Iordanis, fusa sunt, fudit ea rex in argillosa terra apte in regione Iordanis, fusa sunt uasa domus domini in quo uidelicet flumine dominus noster baptizari dignatus est, eiusque tinctus undis aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum conuertit. Argillosa autem terra de qua facte sunt forme ad fundenda uasa domini, quae melius quam scriptura #144a# sacra, de qua regulam bene uiuendi accipimus, ualet intellegi, quasi enim argilla ignibus durata formam uasis domini quanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobis scriptura regulam iustitiae quam sequamur ostendit. Sanctorumque nobis exempla qui in igne tribulationum inuincibiles perseuerarunt in omnibus sequenda premonstrat. Creta ab insula Cretam ubi melior est nomen traxit. Creta imolia candida est a Cimea Italie insula dicta, quarum altera uestimentorum pretiosos colores emolliet contristatus sulphure, quodam nitore exhalarat. Altera gemmis nitorem prestat. Creta argentaria et ipsa candida appellata, eo quod nitorem argento reddat. Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis medicamentis et uasculis necessaria. Sulfur uocatum quia igne accenditur. Vr enim ignis #M459# est. Nam uis eius et aquis seruentibus sentitur. Neque aliares facilius accenditur. Nascitur in insulis Eolus inter Siliciam et taliam quas ardere dicunt. Inuenitur et in aliis locis effossum, huius genera quattuor, unum quod foditur translucetque et uiret quo solo, ex omnibus generibus medici utuntur. alterum quod appellant glebam usibus tantum fullorum familiare, tertium liquor est usus eius ad lanas sulfindas quo candorem mollitiemque prestet. Quartum ad licinia maxime conficienda aptum sulfuris tanta uis est ut mor#144b#bos comitiales deprehendat nidore suo inpositus. Ignibus ardescens in calice uini prunaque subdita circumferens ex ardescentibus animis repercusso pallorum dirum uelud defunctorum effundit. Quid in sulphure, nisi foetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur. Cum ergo habitantium Sodom Israel, Gomorra carnis scelera punire dominus decreuisset. In ipsa qualitate ultionis innotuit maculam criminis, sulfur quippe foetorem habet, ignis ardorem qui itaque ad peruersa desideria ex carnis foetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent. Et igne, quatinus ex uista poena discerent ex iniusto desiderio quid fecissent.

 

[2] De glebis et aquis

 

Bitumen in Iudeae lacu Asfaltide emergit, cuius glebas supernatantes nautae scafis appropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra estuans, spissatura autem utraque et densitate coeunt. Et intraque Greci spissa asfalton appellant, natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus, inquinamentis utilis ad conpages nauium. Mystice autem bitumen quod est feruentissimum et uiolentissimum gluten, significat dilectionis ardorem, ui magna fortitudine ad tenendam societatem spiritalem, omnia tolerantem, unde de arcae structura quam domino iubente aedificauit Noe. Ita legitur in libro Genesi, Fac #145a# ubi archam de lignis leuigatis mansiunculas in archa facias, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam. Archam instruxit Noe de lignis non putrescentibus, et aecclesia construitur a Christo, ex hominibus uicturis in aeternum. Archa enim ista ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi huius, quod autem eadem archa de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat, ad omne opus puritam quacumque enim uerteris quadratum firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arce ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compagine unitatis significetur tolerantia caritatis. Ne scandalis aecclesiam temptantibus, siue ab his qui intus sunt, siue ab his qui foris sunt, cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis.

Alumen uocatum, a lumine quod lumen coloribus prestat tinguendis, est autem salsugo terrae efficiturque hieme ex aqua et limo et aestiuis solibus maturatur, huius species duae sunt, liquidum et spissum. #M460# Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat, fugit enim ignem dum sit igneum, sed naturam sequitur. Quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole uocatum, existimant. Nam aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus uel scopalis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus #145b# et flumina et putei e quibus hauritur, de hinc in salinis ingestus sole siccatur, sedet flumina densantur in salem amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum lunae noctibus. Nam in Cirena ammoniacus sub arenis inuenitur, sunt et montes natiui salis in quibus ferro ceditur ut lapis renascens maius tante alicubi duritae ut muros domusque massis salis faciant sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiae. Nam alibi suauis, alibi salsissimus commune sal in igne crepitat, fragaseum nec crepitat in igne nec exilit. Agrigentinum Sicilie, flammis patiens in aqua exilit in igne fluet. Sal mystice significat condimentum sapientiae, unde dominus ad apostolos in euangelio ait: Vos estis sal terrae, quod si sal euanuerit in quo salietur? Ad nihilum ualet ultra, nisi ut mittatur forus et concalcetur ab hominibus. Sic appellantur apostoli: Quia per ipsos uniuersam hominum conditur genus, terrae enim nomine humana natura significatur, hi salis uero uerbi sapientia, quod autem apostolos suos caelestis ac diuina sapientia plenos sal terrae saluator nominat, ostendens fatuos esse iudicandos, qui terrena tantum sapiunt qui temporalium bonorum uelud copiam sectantes, uel inopiam metuentes #146a# amittunt aeternaque nec dari possunt ab hominibus nec auferri. Notandum autem quod salis natura in fecunditatem terrae facit. Vnde et in Psalmo scriptum est: Posuit terram fructiferam in salsaginem. Et quasdam uerbes legimus ira uictorum sale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur. Allegorice autem hoc etiam bene conuenit doctrinae apostolicae, ut distructis aduersariorum munitionibus et peccati regno deiecto sale sapientiae conpescat ultra in carnis humanae terra, saeculi luxum, atque foeditatem germanare uitiorum. Item quia sal ad condiendos cibos carnesque siccandos aptum est, rite demonstrat, quod per predicationem euangelii fluxus restringatur uoluptatum. Et humana natura exclusis uermibus et putredine peccatorum inlesa seruatur suo conditori, per eius custodiam mandatorum. Bonum quippe est dei uerbum, audire frequentius sale sapientiae spiritalis cordis archana conditori. Immo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est corum quoque qui adhuc terrena sapiunt, inbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento ueritatis inluminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustabit sapientiae dulcedinem, uel aduersis saeculi per ter#146b#ritus, uel inlecebris allectus abiecit. Sicut ergo sal infatuatum, cum ad condiendos cibos carnesque siccandas ualere desierit, nullo iam usui aptum erit, neque enim ut alius testatur euangelista in terram #M461# utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agri culture pro futuram, quod in uacibus licet glebis inmixtum non fetare semina frugum, sed extinguere naturaliter solet. Sic omnis qui post agnitionem ueritatis retro redierit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere ualet, sed foras mittendas, hoc est ab ecclesiae est unitate secernendus, ut iuxta aliam parabolam, Inridentes eum inimici dicant, quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.

Nitrum a loco sumpsit uocabulum, nascitur enim in oppido uel regionae Aegypti, nitria ex quo et medicinae fiunt, et sordes corporum uestiumque lauantur, huius natura non multum a sale distat, habet enim uirtutem salis, et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. Nam sicut salem in litore maris feruor conficit solis durando in petram aquas marinas quas maior uis uentorum, uel ipsius maris feruor in litora ulteriora proiecerit. Ita in nitria ubi aestate pluuiae prolixiores tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus qui #147# ipsas aquas pluuiales per latitudinem harenarum concoquat in petram, sali quidem uel glaciei aspectu simillimum, sed nil gelidi rigoris, nil salis saporis habentem quae tamen iuxta naturam salis in caumate durare, at in nubiloso aere fluere, ac lique fieri solet, hanc indigine sumentes seruant. Et ubi opus exstiterit pro iumente utuntur, unde Iudae peccanti dicit propheta: Si laueris te nitro et multiplicaueris ubi herbam borith, maculata es in iniquitiae tua dicit dominus deus. Crepitat autem in aqua quomodo calx uiua, et ipsa quidam disperit, sed aquam lauationi habilem reddit. Cuius natura cui sit apta figurae cernens Salomon, ait: Acetum in nitro et qui cantat carmina corde pessima. Acetum quippe si mittatur in nitrum feruescit nitrum protinus et ebullit. Et peruersa mens quando per increpationem corripitur, acetoni per predicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Quod autem de prophetica sententia supra commemoraui, ubi scriptum est: Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, et reliqua. Per herbam borith septuaginta transtulerunt @g POAN @r, ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum prouinciae Palestinae, in uirentibus et #147b# umectis nascitur locis. Et ad lauandas sordes eandem uim habet quam et nitram. Nitrum autem nostrum et herba fallonis paenitentia est, ecclesiasticus quoque sermo qui arguit et increpat et corripit delinquentem mordeatioris nitri habet similitudinem. qui u ero leui peccatorum sorde maculatur est leuioribus purgatur monitis, porro peccata grauia quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba borith dilui possunt, sed grauioribus tormentis indigent, unius enim cuiusque opus quale sit ignis probabit, et in igne reuelabitur, pulchreque addidit maculata est in iniquitate tua in conspectu tuo. Quod etiam si hominibus munda uidearis, mihi munda non sis, qui noui con#M462#scientias singulorum. Afronitum Grece Latine spuma nitri est, de quo quidam ait: Rusticus es nescis quid Greco nomine dicar spuma uocor nitri, Grecus es afronito colligitur autem in Asia in speluncis distillans de hinc siccatur sole optimum putatur, si minime fuerit ponderosum, et maxime fricabile colore poene purpureo.

 

[3] De lapidibus uulgaribus

 

Lapis a terra tamquam densior etiam uulgo discernitur. Lapis autem dictus quod ledat pedem. Lapis mellis est et sparsus saxa herent et a montibus exciduntur. Petra Grecum est. Silex est durus, #148a# lapis eo quod exiliat ignis ab eo dictus, scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus, siue a tegimento nauium a poto. Lapis uel petra multiplicem significationem habet aliquando enim significat Christum propter firmitatem fidei, atque soliditatem ueritatis, ut est illud in Psalmo: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, a domino factus est. Et est mirabilis in oculis nostris. Et apostolus: Bibebant inquit de spiritali, consequente eos petra. Petra autem erat Christus. Aliquando uero lapidis nomine significantur apostoli, aut sancti uiri, siue ipsa opera uirtutum, unde scriptum est in Apocalypsi: Fundamentum muri ciuitatis, omnia lapide praecioso ornata. Et in Psalmo de sanctis scriptum est: Beneplacitum habuerunt serui tui lapides eius, et terrae eius miserebuntur. Et alibi, lapides inquit sancti uoluuntur super terram. Item lapides aliquando significant ordinem praepositorum in ecclesia, de quibus Hieremias: Dispersi sunt inquit lapides sanctuarii. In capite omnium platearum, id est in latarum spatiosarumque uiarumque ducunt ad perditionem. Aliquando populum Iudaeorum, de quibus in propheta dicitur: Tollite lapides de uia et redigite in aceruos. Similiter autem lapides significant duritiam cordis gentilium de quibus dominus ait: Potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abra#148b#ae. Significat autem et petrosa terra sterilitatem cordium reproborum, unde in euangelio scriptum est: Quod semen illud quod in terram petrosam cecidit radicem non haberet. Quia reproborum corda oportunum fructum offerre non possunt, et quod ad tempus credunt. Et in tempore temptationis aestatu iustitiae recedunt. Item de duritia diaboli in libro Iob scriptum est: Cor eius indurabitur tamquam lapis, quia nulla umquam conuersionis paenitentia mollitur. Gipsus cognatus calci est, et est Greca nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum de lapide speculari est, enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. Calcis uiua dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem. Vnde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura enim eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit aquis incenditur. Quibus solet ignis extingui, oleo extinguitur. Quo solet ignis incendi. Vsus eius structuris fabrico necessarius. Nam lapis #M463# lapidi non potest adherere fortius, nisi calce coniunctus. Calx e lapide albo et duro melior quod significare potest glutinum caritatis, quo copulantur inuicem electi per#149a#tinentes ad spiritale aedificium dei, quia candore uirtutum nitent, et pulchritudinem bonarum operum in se ostendunt. Arena ab ariditate dicta. Non autem adherendo in fabricis ut quidam uolunt huius probatio est si manu inpressa stridet. Aut si in uestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. Arena autem mystice significat instabilitatem hominum terrenorum uel infertilitatem Iudaici populi, qui terrenis concupiscentus inhiantes spiritales fructus gignere neglexerunt, de quibus scriptum est: Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur, et in euangelio legitur: Virum sapientem aedificare domum suam super petram, stultum aero super arenam fundamentum, quod apostolus Paulus architectus posuit. Vnum est dominus noster Iesus Christus, super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum aedificatur, Christi ecclesia, super arenam uero quae fluida est, et coaugmentari non potest nec in unam copulam redigi omnis omnes hereticorum sermo, qui ad hoc aedificatur ut corruat.

 

[4] De lapidibus insignioribus

 

Magnes lapis Indicus ab inuentore uocatus. Fuit autem in India primum repertus, clauis crepedarum baculique cuspide herens. Cum armenta idem magnes pasceret, postea et #149b# passim inuentus est. In colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat alorum. Vnde et eum uulgus ferrum uiuum appellat. Gagates lapis primum inuentus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus. Vnde et nominatur, licet in Britannia sit plurimus, est autem niger planus lenis sed ardens, igni admotus fictilia ex eo scripta non delentur. Incensus serpentes fugat doemonia eos, prodit uirginitatem depraehendit, mirumque accenditur aqua, oleo restinguitur. Abeston Arcadiae lapis ferrei coloris ab igne nomen sortitur, eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana oblita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse ueneris fanum ibique candelabrum et in eo lucernam sub diuo, sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus ymber extingueret. Selinitis qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere, atque deficere aiunt gignitur in Persida.

 

[5] De marmoribus

 

Marmor sermo Grecus est a uiriditate uocatus. Et quamuis postea et alii colores inueniantur. Nomen tamen pristinum a uiriditate retinuerunt. Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen #150a# omnia erupibus exciduntur, sed multa sub #M464# terra sparsa sunt, et praeciossimi generis sicut Lacedemonium uiridius cunctis repertum prius apud Lacedemonios, unde et uocabulum traxit. Prius candoris eximii ligdinus cognomenio, hic apud Paron insulam nascitur. Vnde et parius nuncupatus, magnitudo eius qua lances craterasque non excedat unguentis et ipse aptus. Parius enim marmor coloris candidi est, et significat munditiam electorum. Vnde in templo Salomonis ex ipso lapide legitur, parietes templi aedificatos esse. Quod significat ex munda sanctorum uita et conuersatione probatissima sanctam ecclesiam aedificatam esse. Alabastris lapis candidus inter distinctus uariis coloribus, ex quo euangelicae illius unguenti uasculum fuit. Cauant enim hunc ad uasa ungentaria quoniam optime seruare ea incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascam Syriae, ceteris candidior probatissimus uero in India. Alabastrum mystice potest significare sanctam scripturam, quae continet unguentum pretiosum, hoc est scientiam spiritalem, quae odore suo totum mundum replet. Vnde legitur in euangelio: Mulier habens alabastrum unguenti preciosi, effudisse ipsud unguentum super caput Iesu recumbentis. Quod significat ecclesiam diuinitatem Christi predicare in toto mundo. Vnxit #150b# et ipsa mulier pedes domini ex eodem unguento, quia illam eius naturam quia terram contingere, hoc est inter homines conuersari dignatus est pia preadicatione commendat ac deuotis ueneratur obsequiis.

 

[6] De ebore

 

Ebur a barro id est elefanto dictum, Oratius quid tibi uis mulier nigris dignissima barris. Significat autem ebur pudicitiae contnentiam. Vnde scriptum est in Psalmo de ecclesia: Mirra et gutta et casia a uestimentis eius, a domibus eburneis et cetera. Dicti enim propheta: Vnde ueniat sponsae gloriossima pulcritudo quae ad domini dexteram locata consistit, id est a domibus eburneis, quod significat palatia quae e copioso ebore uestiuntur. Sedebur non ad solas diuitias intellegamus aptatum, sed quoniam elephans cuius haec ossa sunt nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupediaet sensu plurimum ualet et temperanter miscetur faeminae suae et coniuge secunda non utitur. Hoc pudicis feminis decenter aptatum est, quia ille in dombius eburneis mansisse noscuntur, quae per castitatem Christi domini precepta secute sunt. Hanc enim translationem probauerunt doctissimi patres Augustinus atque Hieronimus.

 

[7] De gemmis

 

Post marmorum genera gemme secuntur, quae multum auri decorem tribuunt uenustate colorum. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur. Equibus nos ea #151a# tantum quae principalia sunt siue notissima adnotabimus. Gemmae uocata quod instar gummi transluceant, praetiosi lapides ideo dicti sunt #M465# quia care ualent, siue ut a uilibus discerni possunt seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum uocatur, sicut et in Samuelis uolumine legitur: Et sermo domini pretiosus erat in Israhel, hoc est rarus. Lapides praeciosi intelleguntur sancti apostoli et omnes sancti, de quibus in Apocalipsin, ciuitas regis magni construitur. Item in Ezechile leguntur nouem nomina lapidum praeciosorum, in quibus nouem ordines angelorum exprimuntur. Vnde per prophetam contra diabolum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Sardius, topalius, iaspis, chrisolitus, onix, berillus, suffirus, carbuncunlus, et smaragus. Et post pauca: In medio lapidum ignitorum ambulasti perfectus decore a die conditionis tuae. Praeciosissimi autem lapides in Exodo numerantur, hoc est in rationali pontificis positi, et in Apoclapsi in constructione spiritalis ciuitiatis. Nam in Exodo ita scriptum est: In primo uersu: Erit lapis sardius topazius et smaragdus, in secundo carbunculus saphirus et iaspis, in tertio ligirius achates et conethistos,in quarto chrisolitus, onichinus et berillus. In apocalipsin quoque #151a# ita legitur: Fundamenta muri ciuitatis, omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum iaspis, secundus saphirus, tertius calcedonius, quartus zmaragdus, quintus sardonix, sextus sardonius, septimus chrisolitus, octauus barillus, nonus topazius, decimus, chrissoprassus, undecimus, yacinthus, dudecimus, amethistus. Et duodecim porte duodecim margaritae, sunt per singula et singulae portae erant ex singulis margaretis. Variorum nominibus lapidum, uel species uirtutum, uel ordo uel diuersitas indicatur, quibus tota Hierusalem caelestis exstruitur. Difficile est enim singulos cunctis florere uirtutibus. Denique Esaias cum eiusdem ornatum describeret ciuitatis dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphiris, et reliqua. Statim quasi exponens, subiecit uniuersos filios tuos doctos a domino. Fundamentum inquit primum, iaspis. Iaspidum multa sunt genera. Alii enim uiridi coloreis et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris quo omnia fantasmata fugari autumant. Alius niuei et spume marinorum fluctuum quasi mixto cruori botilans. Per iaspidem ergo fidei uiror in marcos cibilis indicatur, quae dominice passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur atque a domnis spiritua#152a#lium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit uanos timores fugat, monente beato Petro apostolo. Aduersarius uester diabolos, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem deuoret. Cui resistite sortes fide, et potest cum sponsa dicere, dilectus meus candidus et rubicundus. Vnde merito ex haec lapide, in Apocalypsi structura muri. Et apud Isaiam pro pugnaculo eius deo ciuitatis muniuntur pariter et ornantur. Duo autem lapides, id est, iaspis et sardius duorum iudiciorum dei, primum per aquam diluuii, secun#M466#duj per ignem figuram habere dicuntur. Vnde legitur in Apocalipsi, qui dedebat super thronum similis erat lapidi iaspidi et sardoni. Item iaspis testimonia scripturarum significat, ut est illud in Esaia iaspide propugnacula tua.

Secundus saphurus, huius lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit, cum dei habitum describens diceret. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphyri, et quasi celum cum serenum est. Hiezechiel quoque dicit, quod locus in dei thronus sit saphyri habeat similitudinem, et gloria domini, in hoc colore consistat. Qui portat imaginem super celestis. Vt qui talis est, cum apostolo possit dicere. Nostra autem conuersatio in caelis est, qui radiis percussus solis fulgorem ardentem ex se emittit, quia caelestibus #152b# semper intentus sanctorum animus diuini luminis, cotidie radiis innouatus, conpunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit. Aliisque inquirenda persuadet. Nam quod in Rubo Mari reperiri dicitur, significat per domini passionem, et sacri baptismatis lauacrum mentes mortalium ad presumenda caelestia sublimiter erigi.

Tertius calcedonius. Calcedonius quasi ignis lucernae pullenti specie renitet, et habet fulgorem sub diuo non in doma, quo demonstrantur hi qui caelesti desiderio subnixi hominibus tamen latent. Et quasi in abscondito, ieiunium, elemosinam precesque suas agan, sed uel cum doctrinae, uel aliis sanctorum usibus, in seruitur, ad publicum procedere iubentur. Nam quod sculpturis resistere, radiis autem soluicta uel digitorum adtritu si excandeat paleas ad se rapere dicitur. Talibus merito congruit quia in nullo suam fortitudinem uinci permittentes, ipsi potius fragiliores quosque in sui luminis ardorisque iura coniungant. De quorum uno dicitur, ille erat lucarna ardens et lucens, ardens uidelicet amore, lucens sermone. Lumen enim uirtutum suarum et internae caritatis oleo ne deficiat semper refouent. Et quod apud Nasamonas quae est Aethiopiae prouintia nascitur, indicat eos sub ardente feruore dilectionis fama tamen obscura quasi nigranti cute sordere.

Quartus sma#153b#ragdus. Nimiae uiriditatis est adeo ut herbas urrentes frondesque geminas etiam superet omnes. Inficiens circa se uiriditate repercussum aerem. Qui mero et uiridi proficit oleo, quamuis natura imbuatur, cuius genera plurima, sed nobiliores Scytici, secundum locum tenent Bactriani tertium Aegypti. Significat autem animas fide semper uirentes, quae quo magis aduersitate seculi quon figura Scythiae designat adtemptantur, eo amplius hereditatem in marcescibilem et aeternam conseruatam in caelis, et mente concipere sperando et in proximos satagant spargere predicando, quae etiam calice dominicae passionis et internae pinguitudine caritatis quae per spiritum sanctumd datur, ad contemptum mundi proficiunt. Ius eiusem quoque lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit, tellus locuples, sed inhabitabilis. Nam #M467# cum auro, et gemmis affluat, griphes tenent uniuersa aliter ferocissimi, uel potius ferae uolantes. Sunt enim quadrupedes, ete corpore quidem leonibus, capite uero et alis, aquilis simillimae, arimaspicum his dimicant, qui uno oculo infronte media feruntur, insignes ut accipiant. Hos lapides mira cupiditate et feris rapientibus, et arimaspis custodientibus, hanc enim terram uirtutum thesauris #153b# abundantem audierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine, id est a mundi inlecebris animos elongando subtraxi. In hac contraria sibi bestias offenderat cum increpans ait, muta efficiantur labia dolosa quae loquuntur aduersus iustum iniquitatem in superbia et contemptu. In hac quoque Gazas desiderabiles inuenire se manifestabat cum admiratione delectabili secutus adiungeret dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te, et cetera usque ad finem Psalmi. Contra huiusmodi alites semen diuini uerbi nobis praeripere, anhelantes quique sanctorum inuigilant. Simp@lici per caeleste desiderium intentione quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei ceterarumque uirtutum, inuestigare et effodere queant. quo enim quaeque uirtus celsior est, eo pauciores habet cultores, grauoremque ab inmundis, per secutionem tolerat. Quid uelud griphes horrendi meritorum detectione, terrestres, sed superba mentis altitudine uolucres diuitias spiritales non sibi ad usum possidere. Sed hominibus auferre in defesso labore decertiant. Et quia tanta fidei sublimitas per #154a# euangelium mundo innotuit. Apte propter quattuor euangelii libros quarto loco smaragdus ponitur.

Quintus sardonix: Hic ex onice candorum ex sardio ruborem trahens, abutroque sardonici nomen accepit. Sunt enim genera plurima. Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius quasi per humanam unguem sanguis eniteat bicolor apparet. Alius tribus coloribus subterius nigro, medio candido, superius mineo consistit. Cui comparantur homines corporis passione rubicundi. Spiritus puritate candidi. Sed mente, sibimet humilitate dispecti, cum apostolo protestantes, et si exterior homo noster corrumpitur. Sed tamen interior renouatur de die in diem. Et iterum nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Itemque Psalmista: Quamquam in imagine dei homo ambulet, id est de uirtute mentis, tamen uane conturbabitur, id est de infirmitate carnis, quae quoniam et passio corporis infirmitate uersatur, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et humilitas de eiusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo quis me liberauit de corpore #154b# mortis huius. Recte sardonix quinto fundamento inseritur. Nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est.

Sextus sardius: Sardius qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Preciosa in conspectu domini, mors sanctorum eius, #M468# merito sexto loco positus cum domius noster, et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.

Septimus crysolitus: Crysolitus lapis qua si aurum fulget, scintillas habens ardenter, cuius specie figuratur. Hi qui intellectu supernae, uereque sapientiae fulgenter, uerba exortationis in proximos, uel etiam uirtutum signa quasi scintillas ignis effundunt, quorum et Arator ait: Mentibus instat amor sermonibus aestuat ardor, qudo quia sole spiritalis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento crysolitus hi est, septiformi enim sepe numero solet spiritus sancti gratia figurari, de quo supra dicitur. Et auri spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, cui sensui consonat etiamhoc qod eiusdem lapidis genus quoddam cerulei uiriditatisque coloris inuenitur. Vnde et apud Hebreos amarim coloris, similitudine tharsis appellatur, uiros quippe ad integritatem fidei quiae initium sapientiae dicitur. #155a# Aqua uero tropice ad spiritum sanctum pertinet. Domino attestante qui ait: Qui credit in me sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae, hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credenter in eum.

Octauus byrillus. Byrillus est quasi consderes aquam solis fulgore percussam, rubicandum ac decorum reddere colorem, sed non fulget nisi in sex angulam formam poliendo figuretur repercussu enim angulorum splendor illius acuitas. Significat autem homines ingenio quidem sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes. Nam quod aquam sensus altitudinem designet Salomon testis est qui ait: Aqua profunda uerba ex ore uiri. Sed non est perfecti fulgoris, uel humana uel etiam diuina sapientia, nisi operum quoque consummatio subnectatur. Nam senario sepe numero perfectio designatur actionis, maxime cum in hoc numero mundi huius sit opus consummatum, quodque tenentis manum adurere dicitur proculdubio patet, quia quisquis sancto iuro coniungitur eius nimirum bonae conuersationis igne recreatur.

Nonus topazius. Topazius lapis quantum inuentione rarus, tantum meritum quan#155b#titate pretiosus est, qui duos habere fertur colores, unum auri purissimi, et aliorum aetheria claritate relucentem. Pinguedo rosea uerecundaque puritas, uicinus lapidi crysopraso magnitudine uel colore, quia maxime lampat cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans preciosissimas claritates. In aspectum suum singulariter prouocans oculorum cupidissimam uoluptatem, quem si polire uelis obscuras, sinaturae propie relinquas inradiat. Haec regibus ipsis fertur esse mirabilis, ad inter diuitias suas, nihil se simile possidere cognoscant, cuius pulcherimeae naturae, qualitas contemplatiuae uitae decori dignissimae comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu dei, cunctis bonorum operum diuitus, uniuersisque uirtutum gemmis merito preserunt. In eam maxime purae suae mentis intuitum, aciemque dirigentes tanto ar#M469#dentius caelestis uitae dulcedinem, animo complectentes, quanto frequentius superne gratiae fuerunt splendore percussi, habent ergo sancti uiri aureum colorem ex interne flamma caritatis, habent et aetherium ex superne contemplacione dulcedinis, qui sepe presentis saeculi turbine uelut attritu limae uilescit. Non enim facile potest animus #156a# uno eodemque momento terrenis laboribus, curisque et doloribus agi, et illa caelestis uitae gaudia tranquillae mentis statu delectatus intueri. Quin potius ingemescendo proclamat, turbatus est inquiens praelia oculus mei\us quod uero hi insula thes ide quae topazion apellatur. Vnde et ipse nomen accepit inueniri dicitur, dupliciter intellegendum est. Quia et ille precipue id est aegyptiorum regiones monachorum gregibus abundens, et quicumque soli iustitiae haitauerit aetherei nimirum luminis fulgore coloretur. Et pulchre sicut in octauo ordine actiue uitae perfctio, sic in nono speculatiuae suauitatis gemma ponitur. Siue quia nouem ordines angelorum, quorum uitam imitatur in scriptura sancta repperiantur. Siue quia a perfecte beatitudinis denario uno tantum utita dicam gradu mortis abest, cui summo desiderio propheta suspirans aiebat. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion, id est super omnem probatae acitonis claritatem, superque omnem quae in hoc saeculo fieri potest contemplatiui gaudii sublimitatem dulcissimo mandatorum tuorum delectabar amore quorum primum et maximum est. #156b# Diliges dominum tuum, ex tote core, tota anima, tota uirtute, quod non nisi in illo caelesti regni culmine ad integram perfici posse certissimum est.

Decimus chrisoprassus est uiridis aureaeque aeque mixturae quidam etiam purpureum iubar trahens aureis interue mentibus guttis. Nascitur autem in India, qui significat eos qui uiriditatem aeternae patriae, perfectae caritatis fulgore promerentes eam etiam ceteris purpurea martyri sui luce patefaciunt. Qui quo in eo quod presentem uitam despiciunt aeternam gloriam preferunt. Domini in carne apparentis exemplam sequuntur. Iamuelud in India, id est prope solis ortum, meritorum suorum fulgus ostendunt. Et qui uelut sol in regno patris fulgere, regique suo cui nunc conpatiuntur, tunc con regnare desiderans exspectant. Iurae in decimo loco sunt positi. Per denarium enim quo dominicae uineae cultores remunerantur aterni regis percipienda imago figuratur, ubi quod in nono gradu non poterat perfecta dilectione dei, et proximi per omnia decalogus implebitur.

Vndecimus iacinthus. Iycinthus in Aethiopia reperitur, ceruleum colorem habens #157a# optimus qui nec rarus est, nec desitate obtursus. Sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suauiter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter, sed cum caeli facie mutatur. Sereno autem perspicuus, atque gratus est, nubilo coram oculis euanescit, atque marcescit, indicat autem animas caelesti semper intentioni deditas, #M470# atque angelicae quodammodo quantum mortalibus fas est conuersationi, propinquantes, quibus omni custodia discretionis conseruare praecipitur, ne uel nimia sensus subtilitate callentes altiora sequaerere et fortiora se scrutari audeant. Gloria enim domini celare uerbum, id est caute de deo uel homine Christo philosophari. Vel rursum desidia torpente ad infirma fidei initia atque elementa exordii, sermonem dei relabantur. Quin potius uia regia gradientes a dextris et a sinistris, per arma iustitiae tutati procedant, aptaque temporis obseruantia cum celo faciem mutantes suis inspectatoribus dicant. Siue enim mente excidimus deo siue sobrii sumus uobis. Quasi enim iacinthus nubilo circumdatur loquitur. Et ne angustiamini in nobis. Angustiaminia item in uisceribus uestris. Et iterum nihil nim iudicaui me scire inter uos nisi Iesum Christum. Et hunc crucifixum et quasi in serena luce uisus ait: #157# Sapientiam autem loquimur inter perfectos.

Duodecimus amethistus. Amethistus purpureus est permixto uiolacio colore et quasi rose nitore quasdamque leniter flammulas fundens. Sed et quidam in purpura illius non ex toto igneus sed quasi uinum rubens apparet. Purpureus ergo decor caelstis regni habitum, roseus uero atque uiolacius humilem sanctorum uerecundiam preciosamque mortem designat. Quorum uidelicet mens principaliter in summis erigitur. Etiam cum exterius perpeti abiecta cernuntur. Dominici semper inter aduersa memor primissi, noli timere pusillus grex, quia complacuit patri uestro clari uobis regnum, quique flammani caritatis non ad se tantum inuicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes positis genibus inplorant, domine ne statuos illis hoc peccatum, atque inter calicem passionis bibendum illius potius uini quod laetificat cor hominis iugi recordatione debriantur quod dominus se nouum cum discipulis suis in regno patris bibiturum esse promisit. Sicque fit, ut in iaspide fidei uiriditas.

#158a# In sapyro spei celestis altitudo, in calcedone flamma caritatis internae figuretur. In smaragdo autem eiusdem fidei fortis inter aduersa confessio, in sardonice sanctorum inter uirtutes humilitas, in sardio reuerendus martyrum cruor exprimitur, in chrisolito uero spiritalis inter miracula praedicatio, in berillo praedicantium perfecta praedicatio (>operatio), in topazio eorundem, ardens contemplatio mosntratur. Porro in chrisoprasso beatorum martyrum, opus pariter et premium. In iacintho doctorum caelestis ad alta subleuatio. Et propter infirmos humilis ad humana decensio. In amethisto caelestis emper regni in humilium memoria designetur.

Onix appellata quod habeat in se permeatum candorem in similitudinem unguis humanae. Grece enim unguem onice dicunt. Hanc in India uel Arabia gignit. Distant autem inuicem nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. Legitur in #M471# Exodo quod domino iubente Moyses faceret Aaron fratre suo superhumerale, ex auro iacintho et purpure cocoque bistincto et bysso recorta, duosque lapides onichinos sculpant. #158b# Nominibus filiorum Israhel insereret ipso super humerali inclusos auro atque circumdatos, cuius significatio mystica inpromptu est. Lapides quippe pretiosi opera sunt uirtutum spiritalium, habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos et in eis nomina patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eandem claritatem non a se nouiter inuentam, sed antiqua sibi patrum auctoritate traditam esse docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat, ut et ipse praeceptis dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis sempter caelestia, siue sua, siue patrum exempla quae sequuntur preponat.

Carbunculus dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte uincitur. Lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos uibret, genera eius duodecim, sed prestantiores, qui uidentur fulgere et uelut ignem fundre. Hic enim lapis potest significare uerbum dei quod per apostolicum ordinem et predicatores euangelii inlucescit, in obscuro istius modi et effugat noctis tenebras et caliginem peccatorum, unde scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt.

Ligirius uoca#159a#tus quod fiat ex urina lincis bestiae tempore indurata. Est autem sicut esuninum fulua, actrahens spiritu folia propinquantia. Haec gemma quia cleribris gemmis una est potest martyrum passionem significare qui domino spiritu incitati folia uerborum adtrahunt per ea persecutores suos orando siue predicando sibi conciliant et ad unitatem fidei perducunt.

Achates namque lapis de nigris gemmis una est potest martyrium passione significare reperta in Sicilia, iuxta flumen eiusdem nominis. Postea plurimis in terris, est autem nigra habens in medio circulos nigros, et albos iunctos et uariatos simils emathiti. Si creditur tempestates auertunt, flumina sistunt. Hic etiam illos significare otest, qui propter caelestis uitae desiderium dispectum mundi habent, et coronam uitae expectauit aeternae.

Corallius gignitur in mari, forma ramosus colore uiridis et maxime rubens, uiae eius candidae sub aqua et molles detracte confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari euellique, retibus solet ac nigri ferramento precidi, qua de causae uocitatus, quantum apud nos margaretum indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant si creditur. Hic ergo #159b# lapis eorum figuram mertio exprimit, qui de maris fluctibus, hoc est de mollicia saecularis conuersationis abstracti per roborem continentiae durescunt, et soliditatem recte fidaei ac bonorum operum decorem in se ostendunt. Ita ut sanctissimis uiris merito inde compari possunt.

Alabandina dicta ab alabando Asiae regione purpurae aspectae similis, iste in oriente igne liquatur, #M472# atque in usum uitri funditur, cuius color prope ad calcedonium similatur, sed magis rubeus est, et sanguinem martyrum, per figuram ostendit.

 

[8] De margaretis

 

Margareta prima candidarum gemmarum, quam inde margaretum aiunt, uocatam quod in conculis maris, hoc genus lapidum inueniatur. Inest enim in carne cocleae calculus natus sicut sicut in cerebro piscis lapillus, gignitur autem de caelesti rore, quem certo commit tempore cocleae harant, ex quibus margaretis quidam uniones uocantur. Aptum nomen habentes quod tantum unius numquam duo, uel plures simul repperiantur, quam qaue flauescunt, illas enim aut inuentus, aut matutini roris conceptio reddet candidas, has senectus, uel uespertinas aer gignit obscuras.

Margaretum mystice significat euangelicam doctrinam, siue spem regni caelorum, #160b# uel caritatem et dulcedinem caelestis uitae. Vnde legitur in euangelia parabola de homine querenti bonas margaretas, quod inuenta una pretiosa margareta abierit et uendiderit omnia quae habuerit, et emerit agrum illum. Quia qui caelestis uitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfectae cognouerit ea quae in terris amauerit, libeter cuncta derelinquit. In comparatione eius uilescunt omnia, deserit habita, coingregata dispergit. In ardescit in caelestibus animus, nel in terrenis libet, de forme conspicitur, quicquid de terrena placebat speciae quia sola praetiosae margarete caritas fulget in mente.

 

[9] De christallis

 

Cristallus resplendens et aquosus colore traditur, quod nix sit galtiae durata per annos. Vnde et nomen ei Greci dederunt, gignitur autem in Asia, et Cipro maxime in septentrionum alpibus, ubi nec aestate, sol feruentissimus inuenitur. Ideoque ipsa duturna et annosa duritia reddit hanc speciem, quae christallus dicitur, hic obpositus radiis solis, adeo rapit flammam, ut aridis spangiis, uel foliis ignem prebeat, usus eius etiam ad pocula destinatur, nihil autem aliud quam frigidum pati potest. Christallus aliquando significat baptismi sacramentum. Ali#160b#quando firmitatem sanctorum angelorum. Aliquando etiam incarnationem dominicam, baptismum etiam significat in illo, quod in Apocalipsin scriptum est, in conspicui sedis tamquam mare uitreum, simile christallo, propter fidem ueritatis baptisma refertur ad uitrum, in quo non aliud uidetur exterius, quam quod gestat interius.

Christallo quo quod de aqua in glaciem et lapidem preiosum efficitur, baptismi gratia figuratur. Quod autem christallus significet, soliditatem angelorum, uel incarnationem dominicam, in illo testimonio, Hiezechielis prophetae probatur, quo ait: Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus christalli horribilis et extenti, super capita eorum desuper. Possunt enim firmamenti nominem, caelestes potestates #M473# intellegi, quod firmamentum recte, quasi aspectus dicitur christalli,quia uidelicet christallum forte quidem nimis est, sedet ex aqua soliditum, et natura angelica, quando creata liberum arbitrium acepit, ut utrum uellit in humilitate persistere, et in omnipotentis dei conspectu permanere, an ad superbiam laberetur. Et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia cadentibus, aliis angelis, sancti in sua beatitudine perstiterunt. Atque hoc perceperunt inmanerere, ut iam cadere omnino non possunt. #161a# In eis natura sua quia iam dici mutabiliter non potest, quasi ad imaginem cristalli durata est. Item humana natura priusquam a creatore omnium susciperetur, terra erat. Nam firmamentum non erat, peccatori quippe homini dictum est, terra eret in terram ibis. At post quam adsumpta est ab auctore omnium, atque in caelis subleuata, et super angelos ducta, firmamentum facta est quae terra fuit. Sed firmamentum quod aspicitur cuius habebat similitudinem sub infertur cum dicitur, quasi aspectus cristalli horribilis, christallum sicut dictum est, ex aqua congelascit et robustum fit. Scimus enim quanta sit aqaue mobilitas, corpus autem redemptoris nostri quia usque ad mortem passini subiacuit aquae simile iuxta aliquid fuit, quia nascendo, crescendo, iasiscendo, et esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem suam per momenta temporum mutabiliter decurrit. Aqua ergo in cristallum uersa est, quando corruptionis eius infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis firmitatem est inmutata.

Adamans indicus lapis paruus et indecoras forrogineum habens colorem et splendorem christalli, numquam ultra magnitudinem nuclei auel#161b#lani repertus, hic nulli cedet materiae, nec ferro quidem, nec igni, nec umquam incalescit, unde et nomen interpretatione Greca, in domita accepit. Sed dum sit inuictus ferri ignis, que contemptor, hircino rumpitur sanguine, recenti et calido maceratur. Sicque multis ictibus ferri perfrangitur, cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. Hic autem dissidet, cum magnete lapide, in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur. Abstrahi magneti,. Atu si ad morus magnes comprehenderit, rapit atque auferat, fertur quoque, in electri similitudine uenena depraehendere metas uanos expellere, maleficis resistere, arbius genera eius sex. Significat autem iste lapis duritiam cordis Iudaeorum, quae indomabilis et inhabilis semper ad paenitentiam erat. Vnde ita legitur in Hieremia propheta: Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exurtatum super latitudinem cordis eorum. Peccatum autem Iuda indelebile atque ut ita dicam nulla ratione abolendum. Scriptum st, stilo ferreo, ungue adamantino. Per stilum ergo ferreum, fortis sententia per ungue uero adamantinum #162a# signatur finis aeternus. Peccatum uero Iudae stilo ferreo in ungue adamantano scriptum dicitur, quia culpa Iudaeorum per fortem #M474# dei sententiam in fine seruatur infinito, qui in passione saluatoris dixerunt, sanguis eius super nos, et super filios nostros. Aliter de Iuda proditore et consortibus eius dictum accipi potest. De quo ipsa ueritas ait: Filius hominis uadit, sicut scriptum est: Vae autem homini in illi, per quem tradetur. Melius erat ei, sinatus non fuisset homo ille.

 

[10] De uitro

Vitrum dictum quod uisui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quicquid intrinsecus continetur absconditur. In uitro uero quilibet liquor, uel species qualis est interius, talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet, cuius origo haec fuit in parte Syriae quae Phoenicis uocatur finitima Iudae circa radicem montis Carmeli palus est, ex qua nascitur belus annis quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ytholomaidem, cuius arenae decurrente fluctu a sordibus eluuntur. Hinc sama est pulsa naue mercatoprum nitri cum sparsim prolitus epulas pararent nec essent pro attollendis uasis lapides, glebas nitrinam subdi#162b#derunt. Quibus accensis permixta arena litoris translucentes noui liquoris fluxisse riuos et hanc fuisse originem uitri.

Mox ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis. Hanc artem studuit, leuibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto Cypro ac nitro continuisque fornacibus, ut aes liquatur, masseque fiant, postea ex massis rursus funditur in officnis et aliud flatu figuratur. Aliud turno teritur, aliud argenti modo celazur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos saphirosque, et uirides imitetur, et onices uel aliarum gemmarum colores, neque est alia speculis aptiur. Maximus tamen bonor incandido uitrom, proximaque in christalli similitudine. Vnde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit, uitrum olim fiebat et in Italia,e per Gallus et Hispaniam harena alba mollissima pila, molaque terebatur.

Vitrum autem quod baptismatis sacramentum significat, in qu abluimus abomini sorde peccatorum et purificati spiritus restituimur, iam superius dictum est. Vnde in Apocalipsi ita scriptum est, de structura ciuitatis supernae ipsa uero ciuitas aurum mundum similis uitro mundo, ecclesia in auro figuratur quae #163a# in candelabris aureis, et fialis. Propter sapientiae cultum saepe compta describitur. Vitrum autem ad fidem ueri retulit, quia quod foris uidetur, hoc est et intus, et nihil simulatum est. Et non perspicium hi sanetis ecclesiae. Potest et ad illud tempus referri quo sibi inuicem cogitationes in alter utrum perspicaciter declarantur.

 

[11] De metallis

 

Metallum dictum Grece PARATO MEtAN quod natura eius ea sit, ut ubi una uena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem autem sunt #M475# genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum, et quod domat omnia ferrum.

 

[12] De auro

 

Aurum ab aura dictum, id est a splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Vnde et Virgilius: discolor inde auri perramos aura refulsit. Hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plusfulgeat lece alia repercussus, hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit. Aurum splendore sapientiae uel intellectum spiritalem sacrarum scripturarum, uel caritatis eminentiam significare potest. Vt est illud in Psalmo: Adstiti regina a dextris tuis, in uestitu de aurato, id est supra uirtutes alias. Gratia caritatis apparuit, quia omnia #163b# eius fulgor excellit et sapientiae lumen splendidissimum est, quod maxime in scripturarum meditatione percipietur.

Obrizum aurem dictumq udo obradiet splendore. Est enim coloris obtimi quod Hebrei ofat, Greci carron uocant. De auro autem obrizo in Iob ubi de sapientia diuina scriptura commemorat, ita legitur: Non dabitur aurum obrizum pro ea. Quid namque per aurum obrizum nisi sancti angeli designantur, qui recte et aurum uocantur, et obrizum aurum quia fulgent claritate iustitiae, obrizum quia nullum habuerunt umquam contagium culpae. Homines uero iusti quamdiu in hac carne corruptibili mortaliter uiuant, aurum quidem esse possunt, obrizum quidem omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur adgrauat animam, et deprimit terrena in habitatio sensum multa cogitantem. Nam quamuis in hac uita ex magna iustitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum pecatorum sordibus carent. Item in eodem libro legitur, Si putaui aurum robur meum, et obrizo dixi fiducia mea. Quid in hoc loco aurum accipimus, nisi preclari intellectus ingenium. Quid obrizum, nisi mentem, quae dum igne amoris excoquitur, #164a# semper, in se seruat claritatem pulchritudinis, cottidiana innouatione feruoris. Nescit enim mens per torporem ueterescere. Quae studet per desiderium semper inchoare. Sancti autem uiri robor suum, aurum non deputant, quia quantolibet ingenio fulgeant. Nihil se esse ex suis uiribus pensant. Et cum sentrie omnia ualenter possint. Prius intellegere semetipsos cupiunt. Quatenus lumen ingenii more solis. Prius inlustret locum in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatetur. Ne si intendendo cognoscenis aliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur tenebrescet. Item in auro deus intellegitur sicut in Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caput autem eius aurum obtimum. In apostolo, cpaut autem Christi deus. Aurum spiritalis est sensus in scriptura diuina ut in Psalmo posteriora dorsi eius in uirore auri. #M476# Aurum sancti de quo in Iob legitur, Ab aquilone aurum uenit, id est a populo gentium credentes in Christo. Et in Psalmo: Viuit et dabitur ei de auro Arabiae. Aurum sapientia, sicut in Exodo: In ornamento sacerdotis hoc ipsud priore in loco habere praecipitur. Aurum reprobi quique apud deum et apud homines electi, de quibus in Iob pro diabolo dicitur: Sternet sibi, aurum quasi lutum. Et in Abbacuc aesca eius electa. [12] De argento

Argentum non longe a Greca appellatione distat. Hoc enim illi argirum uocant, cui mirum in modum illud dum candidum sit inpressi corpori, lineas nigras reddit. Argentum uiuum dictum quod excidat materias in quibus inicitur. Hoc et liquidum quia percurrit. Inuenitur specialiter in metallis, siue in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inherens. Sepe etiam et in stercore uetutissimo cloacarum uel puteorum limo.

Mystice in argento eloquia diuinae siue intellectus litterae, uel historiae exprimitur, ut est illud in propheta non hereticos, argentum meum et aurum meum, tulistis et posuistis inda lubris uestris. Et in Psalmo eloquia inquid domini eloquia casta argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum. Definit per similitudinem metalli candidi. Quid sint eloquia casta argentum terrae igne examiantum quod solet ese parissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum, examinatum quippe uel purgatum contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde #165b# et corde. Et ut quam plurimum distaret agnosceres. Addidit purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem spiritum uidetur posse respicere, id est umore dei, pietatum dei, scientiam, fortitudinem, consilium, intellegentiam, sapientiam, per quam uerbum diuinum, tamquam in succensis fornacibus manens ueritatis rutila coruscatione resplendet, Item argentium oris confessio, siue munditia castitatis. In Exodo omnis qui peripit corde offert initia deo, aurum et argentum et ueramentum. Rursus argentum populus Iudaeorum in Hieremia: Argentum reprobum uocate eos, uqia dominus proiecit eos. Iterum argentum sermonem predicationis significat. Vnde in Exodo: columnas tabernaculi de argentate esse perhibentur.

 

[13] De aere

 

Aes ab splendore aeris uocatum sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe primi proscindebant terram. Aerum certamina belli gerebant. eRatque in pretio magis aer. Aurum uero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc uersa uicae iacet aes. Aurum summo cessit honore. Sic uolenda aetas commutat tempora rerum. Et quod in praetio, #M477# fit nullo denique honore. Vsus aeris postea transiit in simulacris, in uasis, in aedificiorum structuris maxme et ad perpetuitatem monumentorum. Etiam publice in eis constitutiones scriptae sunt. In aer autem uel uanitas uel inanitas fidei exprimitur, utest illud apostoli: Factus sum uelut aes sonans aut cimbalum tinniens. item aliam significationem habet in illo Psalmistae: Pousisti inquit ut arcum aercum brachia mea. Hic ergo propheta demonstrat qualiter contra diabolum oportet dimicari, brachia uero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae uoluntatis operatus est. His comparat aereum arcum quia nesciunt dei serui predicando mollescere, sed in caelesti fortitudine permanentes, uerbis salutaribus emissis, tamquam sagittis eminus laculatis, de uotorum hominum corda conpungunt. Item aes sunt scripturae diuinae. Vnde in Iasaia: Pro aere inquit afferam aurum, et pro ferro afferam argentum,et pro lignis aes. Et in Deuteronomio propter terram promissionis quae est ecclesia ait: Cuius lapides ferrum sunt, et de cuius montibus, id est doctoribus, aeris metalla fodiuntur. Aer paenitentiae est fortitudo, uel sinus praedicationis. Vt in Exodo: Omnis inquit #166a# qui percipit corde, offerat domino aurum et argentum et aera mentum. Item aer fortitudinem aeclesiae in loganimaitate patientiae signifcat. Vnde est illud in Iob: Lapis solutus calore in aes uertitur. Item de Antiqchristo in eodem libro legitur: Reputauit ferrum ut paleas, et aes ut lignum putridum. In quo denotatur ei pertinanciae rigor. Rursum aes murmuratiores in flagellis dei significat. Vt in propheta omnes inquit isti conuersi sunt in scoriam argenti, in medio fornacis, aes stagnum et plumbum.

 

[14] De auricalco

 

Auricalcum dictum, quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Greca. Aes enim sermone Grecorum, calco uocatur. Fit autem ex aere et igne multo. Ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit corintho cum caperetur in causa. Nam dum hanc ciuitatem Hannibal coepisset Omnes statuas aeneas in umum rogum congessit et eas incendit. Ita ex hac commixtione fabri sustulerunt #166b# et fecerunt parapsides. Sic corinthei nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Vnde et usque in hodiernum diem, siue ex ipso, siue ex imitatione eius, aes corintheum, uel corinthea uasa dicuntur. Legitur enim in Apocalipsi de similitudine filii hominis, quod caput eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nex, et oculi eius uelud falmina ignis et pedes eius similes auricalco, sicut in camino ignis ardentis. Pedes aignitos, nouissimi temporis ecclesiam dicit. Quae uehementibus est examinanda et probanda pressuris. Auricalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductus ad aureum colorem. Alia translatio quae dicit similes aurichalco libani. #M478# Significat in Iudaea, cuius libanus mons est, ecclesiam ese persequendam precipuae nouissimo. In scoria autem potest intellegi populus Iudaeorum, uel reprobi omnes, a naturali metallo per uitium peccati reprobati ac proiecti. In propheta omnes isti conuersi sunt in scoriam argenti et cetera.

 

[15] De electro

 

Electrum uocatum quod ad radium solis #167a# clarius auro argentoque reluceat. Sol enim a poetis elector uocatur. Defecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. Huius tria sunt genera: unum quod ex pini arboribus sint, quod sucinum dicitur; alterum metallum quod naturaliter inuenitur, et in pretio habetur; tertium quod fit de tribus partibus auri et argenti unaquas parter etiam si naturale soluas inuenies, inde nihil inter esse natum an factum, utrumque enim eiusdem naturae est.

Electrum quod est naturale, eius modi natura est, ut in conuiuio et adlumina clarius cunctis metallis fulgeat. Et uenenum prodat. Nam si eo infundas uenenum, stridores edit, et colores uarios inmodum arcus caelestis emittit. De electro autem in uisione Hiezechielis prophetae ita scriptum est: Et uidi quasi speciem electri uelut aspectum ignis intrinsecus percuitum alumbis eius et desuper. Et alumbis eius usque deorsum. Vidi quasi speciem ignis splendentis in circitu uelud aspectum arcus cum fuerit in nubae indi e pluuiae. Quid est quod aspectus hominis uidetur in throno quasi species electri, nisi quod in electro aurum et argentum miscetur, utres una ex metallis dubous fiat, in qua et per argen#167b#tum auri claritas temperatur, et per claritatem auri, species clarescit argenti. In redemptore autem nostro utraeque naturae, id est diuinitatis et humanitatis. In confusae atque inseparabiliter sibimet sunt unitae, ut per humanitatem diuinitatis eius, claritas nostris posset oculis temperari, et per diuinitatem humana in eo natura claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat haberet.

 

[16] De stagno

 

Stagni aethimologia a poxii paton id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem. Metalla dissociat et ab auro et argento aes plumbumsque secernit. Alia quoque metalla ab igne defendit, etiam sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit uritur et crematur. Stagno in litum aereis uasis saporem facit gratiorem, et conpescit uirus eruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo sicut ex plumbo conficitur. Stagnum allegorice simulationem significare potest. Vnde et in Ezechiele ubi de tyri negotiis memoratur, ita scriptum est: Cartaginenses negotiatores tui. A multitudine cunctarum diuitiarum, argento, #168a# ferro, #M479# stagno, plumboque, repleuerunt nunc uenas tuas. Ergo nundinas Tyri non auro nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stagno, plumboque multiplicauit, habentes eloquii uenustatem, et arma a lex pugnandum, et in stagno eloquii similitudinem, quod mentitur argentum et in plumbo impietatem grauissimam. Iuxta Zachariam, in quo mulier sedit super talentum plubmbi et Aegyptii dimersi sunt in profundum, sicut plumbum. Longa singularum disputatio metallorum, sed beruitati studendum est. Item stagnum st simulatio sanctitatis, ut in propheta: Omnes isti conuersi sunt, mihi in scoriam argenti aer stagnum et plumbum.

 

[17] De plumbo

 

Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est, huius duo genera sunt, nigrum et candidum, sed melius candidum, quod prius insulis Athalantici maris inuentum est. Siquidem et in Lusitatia et in Galatia gignitur. Summa terra arnosa et coloris nigiri et pondere grauis. Interueniunt et minuti calculi, maxime et orrentibus siccatis. Lauant eas arenas et quod subbit coquunt in fornacibus, inueniunturn in aurariis metallis calculi nigri et grauer, et dum aurum colligitur cum eo remanent. Postea separti conflantur, et in plumbum #168b# album resoluuntur, inde et eadem grauitas plumbique auri est. Sic et cupiditas mundi et auaritia peccuniarum onerosa est et grauissima iniquitate, opprimit amatorem ipsius.

 

[18] De ferro

 

Ferrum dictum quod facta, id est semina frugum #M480# terrae condat. Idem et calips, a Chalibe flumine, ubi ferrum optinia acie temperatur. Vnde abusiue dicitur, calips ipsa meteries, ut uulnificusque calips. Ferri usus post alia metalla repertus est, cuius postea uersa in obprobium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Ferrum mystice significat tribulationem et angustiam ut est illud in Psalmo de Ioseph: Ferrum petransibit animam eius. Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis quae instante anima peruagatur, dum de futuris sollicite iam mala patitur, quae timere non desinit. Talis illa in euangelio locutio est: Vbi Symon dicit ad mariam, et tuam ipsisu anima pertransibit gladius. Significans habituram matrem gloriosam tristitiam dominicae passiones. Quod genus locutionis inter propria scripturae diuinae credmius annotandum. Item #169a# ferrum, fortes quique in ecclesia, ut est illud in libro Iob: Ferrum de terra tollitur. Et in Deuteronomio: Cuius lapides ferrum sunt. Item ibi ecclesia dicitur, ferrum et aes calciamentis eius. Rursum ferrum acumen mentis significat. Vnde per Salomonem dicitur: Ferrum ferro exacuitus. Et homo exacuit faciem amici sui. Et erum ferrum sermo est increpationis, ut est, illud in Deuteronomio. Si quis abierit cum amico suo simpliciter in siluam adligna caedenda, et ferram de manubrio eius exierit, et amicum eius occiderit. Rursum ferrum insidiae sunt inimici, sic per Salomonem dicitur: Sicut ferrum eruginat, et malitia eius.

 

EXPLICIT LIBER XVII