De remediis peccatorum

This is the stable version, checked on 22 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De remediis peccatorum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


PRAEFATIO.

(0443A)

De remediis peccatorum paucissima haec quae sequuntur ex priorum monimentis excerpsimus; in quibus tamen omnibus non auctoritate censoris, sed consilio potius compatientis usi sumus, solerter admonentes doctum quemque sacerdotem Christi, ut in universis quae hic annotata reperit, sexum, aetatem, conditionem, statum, personam cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque cor poenitentis curiose discernat, et secundum haec, ut sibi visum fuerit, singula quaeque judicet. Quibusdam namque a cibis abstinendo, nonnullis genua saepius flectendo, sive in cruce stando, aut aliud aliquid hujusmodi, quod ad purgationem peccatorum pertineat, faciendo, plurimis universa haec agendo, sua (0443B)necesse est errata corrigere: quae universa in examine discreti debent pendere judicis.

I. Excerptum de canonibus Catholicorum Patrum, vel poenitentiae ad remedium animarum domini Egberti archiepiscopi. Institutio illa sancta, quae fiebat in diebus patrum nostrorum, rectas vias nunquam deseruit, qui instituerunt poenitentibus atque lugentibus suas passiones ad vera medicamenta salutis: quia diversitas culparum diversitatem facit poenitentibus medicamentorum, vel sicut medici corporum diversa medicamina vel potiones solent facere contra diversitatem infirmitatum, vel judices saecularium causarum. Diversa igitur judicia, qui boni sunt et recti, pensant et tractant, quomodo recte judicent inter (0443C)miseros et divites, inter causam et causam. Quanto magis igitur, o sacerdotes Dei, diversa medicamenta animarum invisibilium hominibus pensare et tractare oporteat, ne per stultum medicum vulnera animarum fiant pejora, Propheta dicente: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. O stulte medice, noli decipere animam tuam, et illius ne duplicem poenam accipies, vel septupla vel millena. Audi Christum dicentem: Si caecus caecum duxerit, ambo cadent in foveam. Si tu non cogitas judicium meum, alter homo non audit neque videt, qui me judicet. O non intelligis quia (0444A)Deus judex justus et fortis videt et audit, et in palam abscondita deducit, et reddit secundum opera: et item vere sunt nonnulli caecorum canum similitudine currentium ad cadavera mortuorum, vel corvorum volantium, qui ad sacerdotium vehuntur, qui non propter Dominum, sed plus propter honorem terrenum inhiantes, caeci divina sapientia. De talibus dixit Gregorius Nazianzenus: Timeo hoc quod canes assectantur officium pastorale, maxime cum in semetipsis nihil pastoralis praeparaverint disciplinae. Ezechiel namque ait: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, et non gregem: lac bibebant, et lanis eorum operiebantur, et quod crassum fuit manducabant, quod fractum fuit non alligabant (Oseae IV), etc. Item Ezechiel ait: Vae sacerdotibus, qui comedunt (0444B)populi mei peccata, hoc est, sibi eorum sumentes victimas, et non orantes pro eis. Comedentes hostias, et non corripientes: qui ubi morituros homines audiunt, inde gaudentes praeparant se ad praedam quasi corvi ad cadavera mortuorum. Nunc ergo, fratres, qui voluerit sacerdotalem auctoritatem accipere, in primis cogitet propter Deum, et praeparet arma ejus antequam manus episcopi tangat caput, id est, psalterium, lectionarium, antiphonarium, missale, baptisterium, martyrologium, in anno circuli ad praedicationem cum bonis operibus, et computum cum cyclo, hoc est jus sacerdotum. Postea autem suum poenitentialem, qui hoc ordine secundum auctoritatem canonum ordinatur, ut discretiones omnium causarum investiget primitus, sine quibus (0444C)rectum judicium non potest stare, quia scriptum est: In nulla re appareas indiscretus, sed distingue quid, ubi, quandiu, quando, qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una eademque libra pensandum est, licet in uno constringantur vitio: sed discretio sit unoquoque eorum, hoc est inter divitem et pauperem; liberum, servum, infantem, puerum, juvenem, adolescentem, aetate senem, hebetem, gnarum; laicum, clericum, monachum, episcopum, presbyterum, diaconum, subdiaconum, lectorem; in gradu, vel sine; in conjugio, vel sine; peregrinum, virginem, feminam, canonicam, vel sanctimonialem, (0445A)debilem, infirmum, sanum. De qualitate pecudum vel hominum, continens vel incontinens, voluntate vel in casu, in publico vel in abscondito, quasi compunctione emendet necessitate vel in voluntate, loca et tempora collationum constituerunt sancti apostoli. Deinde sancti Patres, et sanctus Penufius: deinde canones sanctorum Patrum, deinde alii atque alii, ut Hieronymus, et Augustinus, et Gregorius, et Theodorus. Ex quorum omnium ista descripsimus dictis et sententiis veraciter, ut salvi sint omnes, et non pusillanimes, quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). Item in Jesu filii Sirach: In judicando esto misericors, pusillis ut pater, et pro viro matri illorum (Eccles. IV). Item sanctus Jacobus dixit: Judicium sine misericordia erit illi qui non facit (0445B)misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium (Jac. II) ut idem ipse consequatur: ut sanctus Benedictus, hoc est qui veram poenitentiam faciunt in jejunio et fletu, in eleemosynis, in orationibus, et perpetrata iterum non faciunt; et si faciunt, tamen non perseverant in eis, quia Deus dixit: Malum cogitasti, ignovi; malum dixisti, ignovi; malum fecisti, ignovi; perseverare vis in malo, non ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignosce, sed judica judicium districtum secundum canones, ut alii timorem habeant.

II. De fornicatione. Adolescens si cum virgine peccaverit, annum unum poeniteat. Si semel et fortuito, levietur, et tamen usque ad annum plenum. Si intra viginti annos (0445C)puella adolescens, tres quadragesimas, et ferias legitimas. Si propter hoc peccatum servitio humano additi sunt, quadraginta dies: si nitens tantum, et non coinquinatus, viginti dies poeniteat. Si vidua obstuprata, annum totum, et dies jejuniorum in altero: si usque ad generatum filium, annos duos integros, et duos alios levius. Si et occiderint, annos tres, et alios quatuor levius. Si monachus laicam, tres annos poeniteat; illa duos, et legitimas ferias. Si monacham laicus, duos annos poeniteat, et legitimas ferias; illa tres. Si usque ad generatum filium, annos quatuor: si et occiderint, septem annos poeniteat. Si quis vacans alterius uxorem polluit, duos annos poeniteat. Si uxoratus virginem, similiter: ita ut primo horum a sua contineat, si ei consenserit; (0445D)alioquin addatur modus poenitentiae. Si uxoratus uxorem alterius, tres annos poeniteat: primo horum a propria consentiente abstineat. Si uxoratus ancillam suam, annum unum poeniteat, et tres quadragesimas, et legitimas ferias tribus mensibus primis, et a sua se contineat. Illa si invita passa est, quadraginta dies poeniteat: si consentiens, tres quadragesimas, et legitimas ferias. Si adolescens, sororem (0446A)septem annos poeniteat: si matrem, septem annos, et quandiu vixerit, nunquam sine poenitentia. Si sodomitae, annos septem; si in consuetudine, annos septem; vel si monachus, annos septem. Qui cum pecude peccat, annum unum; si monachus est, duos annos. Qui saepe fornicantur laicus cum laica, tres annos poeniteant, et quanto saepius aut negligentius, tanto magis et tempus addat et modum. Qui diutius fornicationi, perjurio, latrociniis, caeterisque flagitiis servivit, annos septem poeniteat. Qui complexu feminae illecebroso, vel osculo polluitur, dies triginta poeniteat. Qui contactu ejus inverecundo ad carnem, tres menses poeniteat. Puer se ipsum voluntate polluens, triginta dies poeniteat; juvenis quadraginta. Qui in turpiloquio polluitur negligens, (0446B)septem dies poeniteat. Qui impugnatione cogitationis et naturae inquinatur nolens, per quatuor dies quinquagenos psalmos canat, et quarta et sexta feria jejunet ad nonam vel ad vesperam. Qui in ecclesia consecrata nubunt: qui in ecclesia per somnium polluitur, tres dies poeniteat; uxoratus contineat se quadraginta dies anni ante Pascha et Natale Domini; et omni die Dominico, et quarta et sexta feria a conceptione manifestata, usque post natam sobolem. Vir contineat se ab uxorem tres menses. Uxor post natam sobolem abstineat se ab ecclesia, si filius est, dies triginta, si filia quadraginta. Sed in tempore menstrui sanguinis, nam qui tunc sumpserit, triginta dies poeniteat, qui septem dies. Parens, cujus filius per negligentiam non baptizatus obiit, (0446C)unum annum poeniteat, et nunquam sine aliqua poenitentia. Si sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus venire neglexerit, ipse ob damnationem animae judicio episcopi sui castigetur. Sed in omnibus licet fidelibus, ubi forte morituros invenerint non baptizatos, imo praeceptum est, animas eripere a diabolo per baptisma: id est, benedictam simpliciter aquam in nomine Domini, baptizare illos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Intincto autem superfusus aqua, unde oportet eos qui possunt, fideles monachos maxime, et scientiam habere baptizandi, et si longius alicubi exierint, eucharistiam semper secum habere.

III. De occisione. Qui occiderit monachum aut clericum, arma (0446D)relinquat, et Deo serviat, vel septem annos poeniteat. Qui laicum, odii meditatione, vel possidendae haereditatis ejus, annos quatuor. Qui pro vindicta fratris, unum annum. Et in sequentibus duos annos, tres quadragesimas ac legitimas ferias. Qui per iram subitam et rixam, tres annos poeniteat. Qui casu, unum annum. Qui in bello publico, dies quadraginta. Qui jubente domino suo servus, dies (0447A)quadraginta. Qui liber jubente majore suo innocentem, annum unum, et sequentes duas tres quadragesimas, et legitimas ferias. Qui super rixam ictu debilem vel deformem hominem reddit, impensas in medicos, et maculae pretium, et opus ejus, donec sanetur, restituat, et dimidium annum. Si vero non habet unde restituat haec, annum integrum. Qui ad feriendum hominem surrexerit, volens eum occidere, duas septimanas poeniteat. Si clericus fuit, septem menses. Quod et si vulneraverit, dies quadraginta. Si clericus, annum totum. Sed et pecuniam pro modo vulneris, licet lex non commendat, cui inflixit tribuat, ne laesus scandalizet. Mulier partum suum ante dies quadraginta sponte perdens, unum annum poeniteat. Si vero post quadraginta dies, (0447B)tres annos poeniteat. Si vero postquam natus fuit, quasi homicida. Sed distat multum, utrum paupercula per difficultatem nutriendi, an fornicaria, causa sceleris celandi faciat. Qui perjurat sciens, compulsus a domino suo, tres quadragesimas poeniteat, ac legitimas ferias. Qui sciens virtutem juramenti vel perjurii, perjurat in manu episcopi aut presbyteri, vel altari, vel cruce consecrata, tres annos poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, unum annum poeniteat. Si autem in manu hominis, apud Graecos nihil est. Qui seducit nescium perjurare pernoxio, qui et postea perjurium suum cognovit, unum annum poeniteat.

IV. De immunda carne. Qui manducat carnem immundam aut dilaceratam (0447C)a bestiis, quadraginta dies poeniteat. Si necessitate famis cogente, multo levius. Mus si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur liquor ille aqua benedicta: si vero mortuus sit, abjiciatur totus liquor, nec ab hominibus sumatur, sive lac sit, sive cerevisia, vel aliquid hujusmodi: quod si mortuus sit, liquor ille in quo mus vel mustela incidens moritur, purgetur, et aspergatur aqua sancta, et sumatur, si necessitas sit. Si avis stercoraverit in quemcunque liquorem, hujusmodi tollatur stercus, et mundetur cibus aqua benedicta, et sumatur. Qui sanguinem nescius cum saliva sorbet, non ei nocebit; qui manducans proprio polluitur inscius, non ei nocet. Si autem scit, poenitentiam agat juxta modum pollutionis.

V. De capitalibus criminibus. (0447D) Nunc igitur capitalia crimina secundum canones explicabo. Prima superbia, invidia, fornicatio, inanis gloria, ira longo tempore, tristitia saeculi, avaritia, ventris ingluvies. Augustinus adjecit sacrilegium, id est, sacrarum rerum furtum, et hoc est maximum furtum, vel idololatriis servientem, id est, auspiciis, et reliqua. Deinde adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, ebrietas assidua, idololatria. Molles, (0448A)sodomitae, maledici, perjuri. Ista sunt ergo capitalia crimina. Sanctus Paulus et Augustinus, et alii sancti computaverunt, pro istis fieri oportere eleemosynas largas, et longum tempus jejunium teneatur. Id est, ut alii judicant, pro capitalibus, id est, adulteris, homicidis, perjuris, fornicariis, et similibus. Laicus quatuor annos poeniteat, clericus quinque, subdiaconus sex, diaconus octo, presbyter decem, episcopus duodecim, si consuetudo erat.

VI. De minoribus peccatis. Id est, furtum, falsum testimonium, et similibus. Laici annum unum, clerici duos, subdiaconus tres, diaconus quatuor, presbyter quinque, episcopus septem annos poeniteant. Item sodomitis si consuetudo erat, episcopus quatuordecim annos poeniteat, (0448B)presbyter duodecim, diaconus decem, subdiaconi octo, clerici septem, laici quinque: monachus si fornicationem facit cum ancilla Dei, quatuor annos poeniteat: si cum puella, septem annos poeniteat. De parricidis vel fratricidis, quidam septem, quidam quatuordecim et septem.

VII. De cupiditate caeterisque flagitiis. Item cupidus vel avarus, vel ebriosus, vel superbus, vel invidus, vel rapax, vel iracundia longa, vel maledicus, vel his similia, quae enumerare longum est, tres annos poeniteat. Item si clericus cum quadrupede fornicaverit, duos annos poeniteat, subdiaconus tres, diaconus quinque, presbyter septem, episcopus decem annos poeniteat. Qui cum matre fornicaverit, quindecim annos poeniteat. Si cum filia vel sorore, (0448C)duodecim annos poeniteat. Qui cum fratre naturali fornicaverit per commixtionem carnis, ab omni carne se abstineat, quindecim annos poeniteat. Si clericus venationes exercuerit, annum unum poeniteat, diaconus duos, presbyter tres. Si presbyter, vel diaconus, vel monachus uxorem duxerit, in conscientia populi deponatur. Si adulterium perpetraverit cum ea, et in conscientia populi devenit, projiciatur extra Ecclesiam, et inter laicos poeniteat quandiu vixerit. Qui dimiserit uxorem suam alteri conjugi, septem annos poeniteat. Si clericus homicidium fecerit, et proximum suum occiderit, decem annos poeniteat, exul septem poeniteat, si odii meditatio fuit. Si laicus homicidium fecerit per furorem, (0448D)et meditationem, quatuor annos poeniteat, vel quinque, vel septem annos poeniteat. Si per rixam, quatuor annos poeniteat. Item qui immolat daemonibus in magnis, si consuetudo est, decem annos poeniteat: in minimis annum unum: auguriis et divinationibus, quinque annos poeniteat. Emissores tempestatum septem annos poeniteant; ut poenitentia semper isto ordine servata sit ab uno anno, et deinceps de qualicunque peccato: id est, in unaquaque (0449A)hebdomada tres dies vino, et sine medone, carne: et jejunet usque ad vesperam, et manducet de sicco cibo, et tres quadragesimas semper de sicco cibo, et jejunet tres dies ad nonam, et tres ad vesperam; et in diebus Dominicis, et in Natale Domini quatuor dies, et in Epiphaniam, et in Pascha, usque in albas, et Ascensionem Domini, et Pentecosten, et sancti Michael, et sanctae Mariae, et sancti Joannis Baptistae, et duodecim apostolorum, et sancti Martini, et illius sancti festivitatem, qui in illa provincia est in his praedictis diebus faciat charitatem, sicut sui compares, clerici sive laici. Ebrietatem et ventris distentionem in omnibus caveant. Faciant quod Apostolus dicit: Sive manducatis, sive bibitis, vel quidquid facitis, omnia ad gloriam Dei facite (0449B)(I Cor. X). Tunc ergo digna poenitentia est, si hoc impleatur.

VIII. De clericorum poenitentia. Item in canone apostolorum indicatur, ut episcopus, presbyter, diaconus, qui in fornicatione aut perjurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur, quia non judicat Deus bis in idipsum (Nahum, sec. LXX). Si quis pontifex fornicationem faciens, naturalem judicabit, duodecim annos poeniteat; per multas lacrymas et eleemosynas veniam a Domino petat; post annos tres vel quatuor levius. Presbyter cum puella non praelato monachi voto annos tres vel quatuor poeniteat, tres quadragesimas, et quartas et sextas ferias semper de sicco cibo. Si cum (0449C)ancilla Dei, aut cum masculo, plus addetur, id est, septem annos poeniteat, si consuetudo est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos vel tres annos poeniteant. Sic et monachus sine gradu, si cum puella, annos tres. Si diaconus vel monachi sunt, quinque vel septem annos poeniteant: si sine voto, monachi cum puella, novem annos vel decem poeniteant. Clericus sine voto monachi fornicatus, unum annum poeniteat. Si frequenter, duos annos poeniteat. Si cum canonica, duos annos; frequenter, tres. Si genuerit filium, plus poeniteat, id est, quatuor vel quinque annos, alii dicunt septem exul fiat. Sic et virgo sanctimonialis cum laicis sine gradu, si clericus, qui canonici sunt unum annum; frequenter, duos. In gradu autem, sicut monachus, id est, tres (0449D)annos. Theodorus dixit: Monachus faciens fornicationem, et non invenit, unum annum poeniteat et dimidium. Item monachus faciens cum puella, sex annos poeniteat. Laicus maculans se cum ancilla Dei, annos duos poeniteat. Si genuerit ex ea, tres annos poeniteat. Si sine conjugio sunt, tres quadragesimas; quidam quadraginta dies judicant, id est, consuetum. Item sodomitae quidam, decem, id est, qui saepe fecerit, vel in gradu quidam septem annos, quidam annum, ut mollis quidam centum dies, ut pueri, viri inter annos, si pueri duos annos. Qui cum pecude peccaverit, vel jumento, decem annos (0450A)poeniteat, quidam septem, quidam tres, quidam unum, quidam centum dies, ut pueri. Oportebat discretionem esse inter qualitatem pecudum, vel hominum, sicut supra diximus. Item episcopus, si cum quadrupede fornicaverit, octo annos poeniteat. Si consuetudo, decem, presbyter quinque, diaconus tres, clericus duo.

IX. De juramento. Qui juramentum fecerit in ecclesia, aut in Evangelio, sive in reliquiis sanctorum, septem annos poeniteat. Alii duodecim annos judicant. Sive in manu episcopi aut presbyteri vel diaconi, sive in cruce consecrata, unum annum poeniteat. Alii tres vel quatuor judicant. Et in cruce non consecrata, unum annum, vel septem menses, ut aliis: qui autem seductus (0450B)ignorans, et postea cognoscit, unum annum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies poeniteat. Si quis coactus pro qualibet causa necessitatis, tres quadragesimas, alii tres, annum unum, et ex eis in pane et in aqua, ut alii judicant. Item perjuri tres annos, qui suspicatur priusquam jumentum ducatur, et tamen jurat per consensum, duos annos poeniteat. Si quis in manu laici juraverit, apud Graecos nihil est.

X. De abstinentia mulierum. Mulier abstineat se a viro suo, quando conceperit, antequam pepererit: et post partum quadraginta dies. Qui autem nupserit his diebus, decem dies poeniteat, vel triginta, vel viginti. Qui in matrimonio sunt, abstineant se tres quadragesimas, et poeniteat, (0450C)vel triginta, vel viginti. Qui in matrimonio sunt, abstineant se tres quadragesimas, et in dominica nocte, et in sabbato et feria quarta et tertia, qui legitime sunt, et tres noctes abstineant se, antequam communicent. Qui in quadragesima ante Pascha cognoscit uxorem suam, et noluit abstinere, unum annum poeniteat, vel suum pretium reddat ad ecclesiam, vel pauperibus dividat, vel viginti sex solidos reddat. Si per ebrietatem vel aliqua causa accesserit sine consuetudine, quadraginta dies poeniteat. Mulier si divinationes fecerit, vel incantationes diabolicas, unum annum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies, juxta qualitatem culpae. Mulier si aliquem interfecerit, imitantem maleficia sua, id est, per poculum, aut per artem aliquam, quatuor (0450D)annos poeniteat. Si paupercula, quatuor annos. Mulier si occiderit filium suum per homicidium, undecim annos poeniteat.

XI. De auguriis vel divinationibus. Auguria vel sortes, quae dicuntur falsa sanctorum, vel divinationibus observare, vel quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt, vel votum voverit in arborem vel in quamlibet rem, excepta ecclesia, si clericus laici, excommunicentur ab ecclesia, vel tres annos clericus poeniteat, laici duo vel uno et dimidio. Mulier si filium suum supra tectum ponit, vel in fornacem, pro sanitate febrium, (0451A)quinque annos poeniteat. Nolite exercere, quando luna obscuratur, ut clamoribus ac maleficiis sacrilego usu, se defensare posse confidunt. Caragios et divinos praecantatores, laici tres dies sine cerevisia vel vino et carne, alii duodecim dies. Si fidelis laicus sit, qui pro nequitia inebriat alterum, quadraginta dies poeniteat. Si vomitum facit infirmitatis causa, sine culpa est.

XII. De ebrietate. Si per ebrietatem vel voracitatem evomuerit eucharistiam, quadraginta dies poeniteat clericus monachus, diaconus sexaginta, presbyter septuaginta, episcopus centum decem. Si infirmitatis causa, septem dies unusquisque: sine infirmitatis causa, sacrificii die quatuor dies: quidam psalterium, quidam (0451B)bis psalterium suum sacrificii die in ignem projecit, vel in flumine, centum psalmos cantet. Si canes comedunt talem vomitum, centum diebus, si scit: si non scit, quadraginta. Qui vero inebriantur contra praeceptum Domini, si votum sanctitatis habent (hoc est ebrietas, quando statum mentis mutat, et linguae balbutiunt, et oculi turbantur, et vertigo erit, et ventris distensio, ac dolor sequitur), si clericus sit, quatuor dies poeniteat, monachus quatuordecim; diaconus quatuor hebdomadas, presbyter quatuor, episcopus quinque, praelati tres sine vino et carne.

XIII. De eucharistia. Si quis eucharistiam negligentiae causa perdiderit, unum annum poeniteat, tres quadragesimas, seu quadraginta dies poeniteat. Si sacrificium in terra ceciderit (0451C)causa negligentiae, quinquaginta psalmos cantet. Qui neglexerit sacrificium, ut vermes in eo sint, ut colorem non habeat, saporemque, viginti dies poeniteat vel triginta, vel quadraginta, et in igne accendetur: cinis ejus sub altare abscondatur. Si usque ad terram ceciderit, unum diem poeniteat: si stella arserit, altare ceciderit, triginta dies poeniteat. Qui in ecclesia modicam partem perdiderit, et non invenerit, viginti dies poeniteat, unoquoque die psalmos quadraginta cantet. Qui autem in plebem suum chrismalem perdiderit, et non invenerit, quadraginta dies poeniteat, vel tres quadragesimas. Qui perfuderit calicem in finem solemnitatis, triginta dies poeniteat.

XIV. De diversis causis. (0451D)Qui creaturam perdiderit, ithus, tabulas, aut schedulam suam, sal benedictum, panem novum consecratum, vel aliquid huic simile, quatuor dies poeniteat. Qui morticinum inscius comederit, quadraginta dies poeniteat: si autem sciens, centum (0452A)dies poeniteat. Qui fraudatum comedit, et est inops vel hebes, quatuor dies poeniteat: sani autem et infirmi, si sciunt, quadraginta dies poeniteant. Qui saepe faciunt, tres quadragesimas, vel annum. Qui comedit vel bibit intinctum a familiari bestia, id est, cane, vel catto, et scit, centum psalmos cantet, vel unum diem jejunet. Si quis dederit alicui liquorem in quo mus vel mustella mortua inveniuntur, si saecularis, quatuor dies poeniteat, in coenobiis trecentos psalmos cantet. Qui postea noverit quod talem potum biberit, psalterium cantet. Si quis semicoctum comederit inscius, tres dies poeniteat, vel psalterium cantet. Sciens autem, quatuor dies poeniteat. Pro modico furto, triginta dies poeniteat in viginti annos. Pueri decem annorum aliquod (0452B)furtum facientes, quatuor dies poeniteant. Si quis intinxerit manum in aliquo cibo, et non idonea manu, centum palmadas emendetur. Si in farina aut in aliquo cibo sicco aut in pulte aut lacte coagulato mus vel mustella mortua inveniuntur, quod in circuitu ejus remanserit, projicietur foras: et quod reliquum est manducetur. Item qui autem, quod in poenitentiale scriptum est, implere poterit, bonum est; qui autem non potest, consilium damus per misericordiam Dei in primitus pro uno die in pane et aqua quinquaginta psalmos genuflectendo, aut sine flexu septuaginta psalmos, intra ecclesiam, vel in uno loco per ordinem psallat: et pro uno die valent ducentae genufluxiones, vel unus denarius pro die valet, et tres (0452C)eleemosynas tres pauperes valent: quidam dicunt quinquaginta percussiones, quinquaginta psalmi pro uno die valent. Id est, hieme, in autumno, et in verno, centum percussiones vel psalmos, et in aestate, centum quinquaginta psalmos vel percussiones. Item pro uno mense, quod in pane et aqua poenitere debet, psalmos in genuflexu, vel sine flexu, id est, sexcentos octoginta, et postea omnes dies reficiant ad sextam, nisi quarta et sexta feria jejunet ad nonam. A carne et vino abstineat se, alium cibum postquam psallat sumat. In secundo anno remissior poenitentia erit, de Natali Domini usque in Epiphania, et illos praedictos dies, qui supra scribuntur, qui impoenitentiae non computantur. Item qui non potest sic agere poenitentiam, sicut (0452D)superius diximus, in primo anno eroget in eleemosyna solidos viginti tres, pro uno anno in pane et aqua, donet in eleemosyna solidos viginti duos, et in unaquaque hebdomade unum diem jejunet ad nonam, et alium ad vesperum, et 3 quadr. in 2 (0453A)viginti solidos, pro tribus annis octodecim solidos, quae sunt sexaginta quatuor solidi. Potentes homines pro culpis criminalibus faciant, ut Zachaeus ait: Domine omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si quid aliquid injusti abstuli, in quadruplum reddam (Luc. XIX): et de mancipiis dimittat liberos, et captivos redimat, et a quo die desinat peccare non desinat communicare, sicut apostolus ait: Qui per corpus peccat, per corpus emendat, hoc est jejuniis et vigiliis, et orationibus ad Dominum, qui conversus fuerit, et omne malum fecit, in effundendum sanguinem, in furto, in fornicatione, in mendacio, et juramento, et omnibus malis: et postea Deo servire vult usque in finem, tres et duos annos poeniteat, vel quomodo sacerdos judicet. Ipse (0453B)tamen cogitet de medicamento animarum, quomodo suam vel eorum animas servare valeat in erudiendo, in docendo sanum sermonem, quod qui bene ministrat, (0454A)bonum gradum sibi acquirit apud eum qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

XV. Item de pretio anni, vel diei. Primo anno quidam promiserunt quatuor triduanas, interveniente una nocte. Alii aiunt duodecim triduanae: hoc est semel in uno mense triduanas quidam dixerunt. Quidam verberibus aut in vigiliis insistendo, quatriduum: alii sic, alii vero sic. Pretium autem diei, hoc est agapen, duobus vel tribus pauperibus. Alii totum psalterium, id est, in aestate, in hieme vero, et in verno vel autumno quinquaginta psalmos. Quidam duodecim plagas vel percussiones, vel plus minus, vel discernat tempora. Quidam in labore alieno, vel inflectendo quadraginta bis desinat, (0454B)quadraginta ter desinat, 120 sexies desinat, et addetur 10, secundo 20, superiori 30, si labor non sit.