De regula verae fidei

This is the stable version, checked on 21 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De regula verae fidei
Migne Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


Augustinus Hipponensis - Fulgentius Ruspensis (Incertus)


AuInAuH.DeReVeF 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Fulgentius Ruspensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

1. Epistolam, fili Petre, tuae Charitatis accepi; in qua te significasti velle Jerosolymam pergere, et poposcisti te litteris nostris instrui, quam debeas in illis partibus verae fidei regulam tenere, ut nullus tibi possit sensus haereticae subrepere falsitatis. Gaudeo quidem, quod pro fide vera sine ullo perfidiae vitio custodienda sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Fides est namque bonorum omnium fundamentum: fides est humanae salutis initium. Sine hac nemo ad filiorum Dei potest numerum pertinere: quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam; et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide omnis labor hominis vacuus est. Tale quippe est, ut sine vera fide quisque velit Deo per contemptum saeculi placere, quale si quisquam tendens ad patriam, in qua se scit beate esse victurum, relinquat itineris rectitudinem, et improvidus sectetur errorem; quo non ad beatam civitatem perveniat, sed in praecipitium cadat; ubi non gaudium pervenienti detur, sed cadentis interitus inferatur.

2. Verumtamen ut de fide sufficiens sermo promatur, nec temporis suffragatur spatium, quia celeriter nostrum cupis habere responsum; et tam magnum est opus disputationis hujus, ut a magnis vix possit impleri. Neque enim poposcisti sic te debere de fide instrui, ut unam quamlibet haeresim designares, contra quam specialiter nostrae disputationis vigilaret intentio: sed cum indefinite definitionem fidei petis, eamque cupis etiam sub brevitate concludi; vides procul dubio quam sit nobis impossibile, ut rem tantam in brevi plene comprehendamus, cui sufficientes esse non possumus, etiamsi tantum spatium temporis et tale nobis esset ingenium, ut multa volumina de hoc quod a nobis expetis, facere valeremus. Sed quia Deus prope est omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV, 18), qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. IX, 28); spero, quia sicut tibi dedit hujus fidei sanctam sollicitudinem, sic etiam mihi, ut tuo tam bono tamque laudabili serviam desiderio, sufficientem tribuet facultatem: ut etsi non potuero cuncta dicere, ex quibus omnis error haereticus possit agnosci, et agnitus vel convinci valeat vel vitari; tamen in nomine atque adjutorio sanctae Trinitatis, quae unus solus verus et bonus est Deus, ea dicam in quibus saltem magna ex parte rationem catholicae fidei constet sine aliqua erroris caligine contineri. Quibus retentis, poteris etiam illa deprehendere atque fugere, quae etsi in hoc opere non videntur speciali disputatione convinci, tamen ex iis quae hic generaliter atque absolute ponentur, appareant illa quae infideles homines auribus volunt insusurrare fidelium, non regula divinae veritatis tradita, sed nequitia humani erroris inventa.

CAPUT PRIMUM. 3. Trinitas unus Deus. Quocumque igitur loco fueris constitutus, quia secundum regulam nostri Salvatoris imperio promulgatam, nosti te in uno Patris et Filii et Spiritus sancti nomine baptizatum: principaliter atque indubitanter toto corde retine, Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, id est, sanctam atque ineffabilem Trinitatem unum esse naturaliter Deum, de quo in Deuteronomio dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est; et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13). Verumtamen quia istum unum Deum, qui solus est verus naturaliter Deus, non Patrem solum, neque solum Filium, neque solum Spiritum sanctum, sed simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse diximus; cavendum est, ne sicut Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse, quantum ad naturalem attinet unitatem, veraciter dicimus; sic eum qui Pater est, eumdem vel Filium, vel Spiritum sanctum; aut eum qui Filius est, sive Patrem sive Spiritum sanctum; aut eum qui Spiritus sanctus proprie in confessione hujus Trinitatis dicitur, vel Patrem vel Filium personaliter dicere sive credere, quod omnino nefas est, audeamus.

4. Fides enim quam sancti Patriarchae atque Prophetae ante incarnationem Filii Dei divinitus acceperunt, quam etiam sancti Apostoli ab ipso Domino in carne posito audierunt, et Spiritus sancti magisterio instructi, non solum sermone praedicaverunt, verum etiam ad instructionem saluberrimam posterorum scriptis suis inditam reliquerunt, unum Deum praedicat Trinitatem, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed Trinitas vera non esset, si una eademque persona diceretur Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si enim sicut est Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia, sic esset una persona, nihil omnino esset, in quo veraciter Trinitas diceretur. Rursus Trinitas quidem vera esset, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ad invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti. Sed quia in illo uno Deo vero Trinitate, non solum quod unus Deus est, sed etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est; propterea ipse verus Deus in personis Trinitas est, et in una natura unus est. Per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, et totus Filius in Patre et Spiritu sancto est, totusque Spiritus sanctus in Patre et in Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est: quia nemo alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut anterior aut major Pater est; nec Filii aeternitas atque immensitas, velut anterior aut major, Spiritus sancti aeternitatem immensitatemque aut praecedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spiritus sanctus posterior aut minor est Filio. Aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura natus exstitit: et aeternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres, unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter trium est divinitas personarum.

5. Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, neque Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci οὐσίαν vocant, in qua non est aliud Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim singulari numero dicit, imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter, nostram, ostendit eumdem Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim in illa una natura Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram; sed, ad imaginem meam: nec dixisset, Faciamus; sed, Faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram; sed, ad imagines nostras: una enim imago trium naturarum inaequalium esse non posset. Sed dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimatur. Deinde et paulo post pro eo quod Deus superius dixerat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; sic hominem factum Scriptura narravit, ut diceret, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 26, 27).

6. Hanc Trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit Seraphim vidisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod dicitur semel, Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. In illa igitur sancta Trinitate (quod ideo a nobis repetitur, ut vestro cordi tenacius infigatur), unus est Pater qui solus essentialiter de se ipso unum Filium genuit, et unus Filius qui de uno Patre solus est essentialiter natus, et unus Spiritus sanctus qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit. Hoc autem totum una persona non posset, id est, et gignere se, et nasci de se et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse; manifestum est quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas Patris et Filii et Spiritus sancti refertur, unitas ad naturam.

CAPUT II. 7. Humanitas Christi. Exinanitio Filii Dei quae fuerit. Sicut ergo secundum illam divinitatem, qua unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium; sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et praedicat. Neque enim in illa Trinitate proprium esset solius Patris quod non est natus ipse, sed unum Filium genuit; neque proprium solius Filii quod non genuit ipse, sed de Patris essentia natus est; neque proprium Spiritus sancti quod nec natus est ipse, nec genuit, sed solus de Patre Filioque procedit; si secundum divinam quidem naturam Deus Pater de nullo nasceretur Deo, secundum carnem tamen ipse nasceretur de virgine. Si enim Pater de virgine nasceretur, una persona esset Pater et Filius: ipsa autem una persona, pro eo quod non de Deo, sed tantum de virgine nasceretur, non Dei Filius, sed tantum hominis filius veraciter diceretur. Ipse autem Dei Filius dicit: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et iterum: Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 16, 17). Nec beatus dixisset Joannes: Qui diligit Genitorem, diligit et eum qui natus est ex eo (I Joan. V, 1). Nec ipse Filius dixisset: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Ipse enim qui Filius dicitur, si idem esse et Pater, non veraciter Dei Filius diceretur, quia non de Deo, sed de sola virgine nasceretur. Ad extremum nec ipse Pater de coelo testaretur, et suum corporali voce Filium demonstraret, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Apostolus quoque Paulus non dixisset de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32).

8. Sed quoniam ista omnia et divinitus ad nostram doctrinam dicta sunt, et quia divina dicta sunt, utique vera sunt; verum est quod fides catholica praedicat, et secundum divinitatem de Patre natum esse solum Filium, aeternum cum Patre, immortalem, impassibilem, atque incommutabilem Deum; et secundum carnem non Patrem, sed unigenitum ejus Filium, salva aeternitate sua temporaliter natum, salva impassibilitate sua passum, salva immortalitate sua mortuum, salva incommutabilitate, qua Deus verus et vita aeterna est, veraciter suscitatum. Qui totum habet commune cum Patre quod aeternus naturaliter sine initio habuit; et nihil habet commune cum Patre eorum quae in suam personam temporaliter atque humiliter ille aeternus atque excelsus accepit. 9. Rursus si non ille qui proprius atque unigenitus Dei Patris Filius est, sed Spiritus sanctus nasceretur ex virgine, non ipsum Filium qui factus est ex muliere, factus sub Lege, natum de Spiritu sancto ex Maria virgine, in Symbolo acceptum, et corde ad justitiam crederet, et ore ad salutem sancta confiteretur Ecclesia. Sed et si ipse Spiritus sanctus, qui Patris et Filii Spiritus est, formam servi acciperet, non ipse Spiritus sanctus super se ipsum hominem factum in columbae specie coelitus adveniret. 10. Pater igitur Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi aequalem, et eadem qua ipse naturaliter aeternus est divinitate coaeternum. Sed idem Dei Filius cum sit Deus aeternus et verus, et cum Patre secundum divinitatem naturaliter unus Deus, secundum hoc quod dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); idem pro nobis est homo factus verus et plenus: in eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit, et animam rationalem. Idem tamen Unigenitus Deus secundo natus est; semel ex Patre, semel ex matre: natus est enim de Patre Deus Verbum, natus est de matre Verbum caro factum.

11. Unus igitur est atque idem Deus Dei Filius natus ante saecula, et natus in saeculo: et utraque nativitas unius est Filii Dei; divina, secundum quam creator in forma Dei coaeternus Patri Deus est; humana, secundum quam semetipsum exinaniens et formam servi accipiens, non solum in conceptu materni uteri semetipsum, dum homo fieret, eadem servilis formae susceptione formavit; verum etiam de eodem matris utero idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus homo factus pependit, et in sepulcro idem Deus homo factus jacuit, et ab inferis idem Deus homo factus tertio die resurrexit: sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus jacuit, et in infernum secundum solam animam descendit. Qua de inferis ad carnem die tertia revertente, idem Deus secundum carnem qua in sepulcro jacuit, de sepulcro resurrexit; et quadragesimo post resurrectionem die, idem Deus homo factus in coelum ascendens, in dextera Dei sedit, inde in fine saeculi ad judicandos vivos mortuosque venturus. 12. Verbum ergo caro factum unus est Filius Dei Dominus Jesus Christus, mediator Dei et hominum. Idcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre unam divinitatis naturam, et humanitatis unam cum matre substantiam: habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam, habens incommutabilem de Deo Patre justitiam; propter iniquitatem nostram temporaliter mortuus, propter justitiam suam, et ipse semper vivus, et immortalitatem mortalibus largiturus. Qui perfectam quidem humanitatem suam in ipsa divinitatis suae perfectione servavit: veritatem vero mortalitatis suae per susceptionem mortis, veritate atque incommutabilitate suae immortalitatis absorbuit.

13. Hoc est quod testatur beatus Petrus, quia Christus deglutivit mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur (I Petr. III, 22). Beatus quoque Paulus docet quod Christus mortem deglutierit, illuminaverit autem vitam et incorruptionem (II Tim. I, 10). Christus ergo mortem gustavit, quia verus homo est; idemque mortem deglutivit, quia verus Deus est. Idem quippe, sicut dicit Apostolus, crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4): unus atque idem, qui secundum prophetiam beati David, et homo factus est in Sion, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). 14. Itaque nec divinitas Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: nec humanitas ejus aliena est a natura matris, secundum id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Illa enim natura quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex virgine. Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter concipi et temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae, veram temporaliter conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus ac verus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex virgine. Dum enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5): illo scilicet Deo facto naturaliter filio hominis, qui unus est naturaliter Filius Dei Patris. Hoc utique Joannes evangelista confirmans, postquam dixit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; subsequenter ait, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Sic ille omnium spirituum, omniumque corporum, id est, omnium naturarum Creator et Dominus, creavit virginem creandus ex virgine; et cujus ipse factor est, matrem sibi fecit, quando de ejus carne concipiendus atque pariendus veram materiam carnis Deus immensus ac sempiternus accepit: ut et secundum veritatem formae servilis, Deus homo misericorditer fieret; et secundum formam Dei, naturali veritate, idem Deus homo permanens non careret.

15. Sic ergo Christum Dei Filium, id est, unam ex Trinitate personam Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites: et sic eum verum hominem crede, ut ejus carnem non coelestis, non aeriae, non alterius cujusquam putes esse naturae; sed ejus cujus est omnium hominum caro, id est, quam ipse Deus homini primo de terra plasmavit, et caeteris hominibus plasmat, quos per propagationem ex hominibus creat. Sed licet caro Christi, et omnium hominum unius ejusdemque naturae sit; haec tamen quam Deus Verbum ex Maria virgine sibi unire dignatus est, sine peccato concepta, sine peccato nata est: utpote secundum quam Deus aeternus et justus misericorditer et conceptus et natus est, et Dominus gloriae crucifixus est. 16. Quibus autem verbis explicabitur carnis illius excellentia singularis, cujus divina est ex ipsa sui conceptione persona, cujus origo nativitatis insolita, qua sic Verbum caro factum est, ut una persona esset cum carne sua Unigenitus ac sempiternus Deus, ipsa suae carnis conceptione conceptus? Istam vero caeterorum hominum carnem per humanum certum est nasci concubitum, viro seminante, femina vero concipiente atque pariente. Et quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur ut filios generent, sine libine non est parentum concubitus; ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas naturae humanae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis, quam homines habent ex illius primi justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, quamvis de legitimo nasceretur justoque conjugio, in quo scilicet nec infidelitatis culpa, nec fornicationis macula poterat inveniri; propter originale tamen peccatum, quo naturaliter obstricti filii sunt irae, non solum impiorum filii, sed omnes etiam qui de justorum sanctificata carne nascuntur, exclamat et dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Sanctus etiam Job dicit mundum a sorde non esse hominem, nec si unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX).

17. Dei ergo Filius unigenitus qui est in sinu Patris, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis atque animae rationalis incarnatus est; et qui est Deus verus, homo verus factus est; non ut alter Deus esset, alter homo, sed idem Deus, idem homo. Qui ut illud peccatum quod in concubitu mortalis carnis generatio humana contraxit, auferret, conceptus est novo more, Deus incarnatus in matre virgine, sine coitu viri, sine libidine concipientis virginis: ut per Deum hominem, quem absque libidine conceptum inviolatus edidit virginis uterus, ablueretur peccatum quod nascentes trahunt omnes homines, quibus in corpore mortis hujus talis est nascendi conditio, ut matres eorum fecunditatis opus implere non possint, nisi prius virginitatem carnis amiserint. Solus igitur abstulit peccatum conceptionis atque nativitatis humanae Deus Unigenitus, qui dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex virgine; et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre. Ista causa est, qua Deus factus est filius virginis Mariae, et Maria virgo mater facta est Unigeniti Dei; ut quem Pater genuit ex aeternitate, ipsum virgo conceptum proferret in tempore: illa utique virgo, quam Deus, qui de ea fuerat nasciturus, ita singulari gratia praevenit atque replevit, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habet universitas Dominum; et ipsum sibi videret nascendi solemnitate subditum, quem in unitate Paternae substantiae non solum humana, sed etiam angelica creatura cognoscit et adorat Altissimum. 18. Sic ergo peccatum et poena peccati, quae per scelus corruptae mulieris intravit in mundum, per inviolatae virginis partum aufertur a mundo. Et quia in conditione generis humani per mulierem, quae de solo viro facta est, contigit ut mortis vinculo teneremur obstricti; hoc in redemptione humani generis divina bonitas egit, ut per virum, qui de sola muliere natus est, vita hominibus redderetur. Illic humanam naturam nequissima deceptione sibi diabolus in peccati similitudinem sociavit: hic Deus humanam naturam in unitatem personae suscepit. Ibi femina decepta est, ut fieret filia diaboli: hic virgo gratia repleta est, ut fieret mater summi atque incommutabilis Unigeniti Dei. Ibi angelus dejectus per superbiam, seductae mulieris animum obtinuit: hic Deus humilians se per misericordiam, incorruptae virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Dei enim Filius Jesus Christus qui in forma Dei erat; quod nisi ex natura Patris natus esset, esse non posset; ipse, secundum apostolicam doctrinam, semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Formam ergo servi, id est, naturam servi in suam accepit Deus ille personam, atque ita hominum factor in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo; ipse humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8).

19. Intente igitur hanc Apostoli sententiam cogita, ut in ea cognosces quomodo Dominum Jesum Christum eumdem Deum atque hominem credas; nec tamen in eo veritatem utriusque naturae in una persona, aut confundas, aut dividas. Cum ergo primum audis de Domino Jesu Christo, quia in forma Dei erat; oportet te agnoscere, firmissimeque tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei Dominus Jesus Christus erat; quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat. Unius ergo naturae cum Patre est, aequaliterque cum eo sempiternus atque immensus, aequaliter immortalis et incommutabilis, aequaliter invisibilis et inenarrabilis, aequaliter bonus et justus, aequaliter miserator et misericors, patiens et multum misericors et verax, aequaliter fortis et suavis; aequaliter sapiens atque omnipotens.

20. Proinde haec omnia quae diximus de Filio Dei, firmissima fide retinens (quia haec utique omnia in unitate naturae habens cum Patre, sine dubio aequalis est Patri: propter quod et Apostolus continuo adjungens ait: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; non enim rapinae fuit illa Filii cum Patre divinitatis aequalitas, sed naturae), etiam illa quae consequenter subjungit Apostolus dicens, quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; et quia humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: omnia haec de illo unigenito Deo Dei Filio, de illo Verbo Deo, de quo dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; de illa Dei Virtute, Deique Sapientia, de qua Deo dicitur, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); de illo Principio cum quo unum est Pater ipse principium, et in quo sibi coaeterno fecit coelum et terram, id est omnem spiritualem corporalemque naturam; de Deo unigenito, qui est in sinu Patris, ut dixi, omnia haec personaliter accipe; salva tamen aeternitate, immensitate, immortalitate, incommutabilitate, invisibilitate divinitatis ejus. Quae ita naturaliter et aequaliter communia cum Deo Patre habet Deus Filius, ut licet homo pro nobis fuerit veraciter factus, permanserit tamen aequalis vero Deo Patri, de quo natus est verus et Veritas Deus. Semetipsum igitur exinanivit, sed de plenitudine ejus nos omnes accepimus: quam plenitudinem si exinanitus amitteret, quod de ea nobis daret utique non haberet. Eodem autem non habente, nos procul dubio nihil possemus accipere. De plenitudine autem ejus nos omnes accepimus. Ex eo igitur quod nobis de plenitudine sua dedit, ostendit etiam, cum se exinanivit, plenitudinem non amisisse quam habuit: quia si plenitudinem suam amitteret, dare de illa nullatenus posset. Formam ergo servi accepit: neque enim aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae humanae acceptio. 21. Utraque est igitur in Christo forma, quia utraque et vera et plena est in Christo substantia. Ideo sanctus evangelista plenum eum gratiae et veritatis praedicat (Joan. I, 1, 16, 14): quia et in divina natura, in qua Deus Veritas est, plenus est; et in humana, in qua homo verus Gratia factus est, plenus est. In illa plenitudine Deus est, in forma Dei aequalis Deo; in ista plenitudine servus, in forma servi, quia in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo. Exinaniens ergo semetipsum, formam servi accepit, ut fieret servus; sed formae Dei plenitudinem non amisit, in qua semper est aeternus atque incommutabilis Dominus: factus secundum formam servi homo verus, ejusdem naturae cujus est ancilla mater; et manens in forma Dei Deus verus, ejusdem naturae cujus est etiam Dominus Pater. In forma Dei cum Patre et Spiritu sancto unus et solus formator omnium Deus; secundum formam servi solus ipse sua et Patris et Spiritus sancti operatione formatus: quod creator est, commune habens naturaliter cum Patre et Spiritu sancto; quod autem creatus est, solus habens personaliter in se ipso. Cujus et nativitatem futuram secundum carnem, et mortem, et resurrectionem, atque in coelos ascensionem Lex et Prophetae praenuntiare nunquam destiterunt, prout ipse praecipiebat, obedientes et verbis et factis. 22. Nam et in sacrificiis carnalium victimarum, quae sibi ipsa sancta Trinitas, quae unus est Deus Novi et Veteris Testamenti, a patribus nostris praecipiebat offerri, illius sacrificii significabatur gratissimum munus, quo pro nobis se ipsum solus Deus Filius secundum carnem esset misericorditer oblaturus. Ipse enim, secundum apostolicam doctrinam, obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 5). Ipse verus Deus et verus Pontifex, qui pro nobis non in sanguine taurorum et hircorum, sed in sanguine suo semel introivit in sancta (Hebr. IX, 12). Quod tunc pontifex ille significabat, qui cum sanguine in sancta sanctorum per annos singulos intrabat. Iste igitur est, qui in se uno totum exhibuit, quod esse necessarium ad redemptionis nostrae sciebat effectum; idem scilicet sacerdos et sacrificium, idem Deus et templum: sacerdos, per quem sumus reconciliati; sacrificium, quo reconciliati: templum, in quo reconciliati; Deus, cui reconciliati. Solus tamen sacerdos, sacrificium, et templum: quia haec omnia Deus secundum formam servi: non autem solus Deus; quia hoc cum Patre et Spiritu sancto secundum formam Dei.

23. Reconciliati sumus igitur per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum divinitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis permanet humanae divinaeque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre incommutabilem habet, ita vera semper atque incommutabilis ejus humanitas sit, quam sibi unitam summa divinitas gerit. 24. Haec pauca de fide sanctae Trinitatis, quae solus et verus est naturaliter Deus, quantum brevitas temporis et sermonis permisit, inserui. Nunc de creatura quid absque dubitatione credere debeas, intimabo.

CAPUT III. 25. Creatae res a Deo. Unde naturae creatae proficiant et deficiant. Deus ubique. Deus naturaliter vita. Origo vitae malae. Peccatum in Spiritum sanctum. Principaliter itaque tene, omnem naturam quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate quae solus verus et aeternus Deus est, creatam ex nihilo; ac sic universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Thronos sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, opus atque creaturam esse sanctae Trinitatis (Coloss. I, 16); quae est unus Deus rerum omnium Creator et Dominus, aeternus, omnipotens, et bonus, habens naturaliter ut semper sit, et ut mutari aliquando non possit. Hic Deus qui sine initio semper est, quia summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura ejusdem naturae est, cujus est Trinitas unus verus et bonus Deus, a quo creata sunt omnia. Et quia summe bonus est, dedit omnibus naturis quas fecit ut bonae sint: non tamen tantum bonae, quantum Creator omnium bonorum, qui non solum summe bonus, sed etiam summum atque incommutabile bonum est; quia aeternum bonum est, nullum habens defectum, quia non ex nihilo factum; nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; ideo deficere, quia ex nihilo factae sunt. Ad defectum eas conditio ducit originis, ad profectum vero provehit operatio Creatoris. In eo igitur primum Trinitatis, quae Deus verus est, aeternitas sine initio naturalis agnoscitur, quia quaedam ita fecit, ut cum esse quidem coeperint, tamen non esse aliquando non possint: in eo vero ejus omnipotentia intelligitur, quia omnem creaturam visibilem atque invisibilem, id est corporalem atque spiritualem de nihilo fecit; in quibus ipsa rerum diversitas multo magis commendat bonitatem atque omnipotentiam Creatoris. Nisi enim omnipotens esset, non una eademque facilitate summa atque ima fecisset; et nisi summe bonus esset, non se gubernandis rebus quoque infimis praestitisset. 26. Igitur tam in magnis quam in parvis quibusque rebus conditis magna est bonitas atque omnipotentia Conditoris. Omnia enim sapienter fecit summa veraque Sapientia; cui naturaliter hoc est esse, quod sapientem esse; hoc facere, quod sapienter facere. Simplicitas itaque multiplicis sapientiae Dei magnitudinem celsitudinis suae, non solum in magnitudine sublimium creaturarum, verum etiam in infimarum parvitate commendat: dum bona omnia quae creavit, non solum multo inferius dissimiliusque suo Creatore sunt, utpote non prolata de ipso, sed facta prorsus ex nihilo; verum etiam inter se non aequaliter sunt, sed unaquaeque res ita permanet, sicut a Deo ut esset accepit, alia quidem sic, alia autem sic. Neque enim sic datum est corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt: cum ipsa quoque corpora non aequaliter sint, et in ipsis coelestibus atque terrestribus inveniatur nonnulla diversitas; cum tam coelestia quam terrestria, non solum impari distent quantitate molis, verum etiam dissimili splendeant claritate. Alia namque est, sicut Apostolus dicit, claritas coelestium corporum, alia terrestrium. In ipsis quoque coelestibus, alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 40, 41). Corporalium igitur naturarum diversitas ostendit unamquamque earum non hoc esse, quod ex se semper habere potuerit, sed quod ex dispositione atque opere omnipotentissimi atque incommutabilis et sapientissimi Creatoris accepit 27. Quod si unius ejusdemque naturae esset quaelibet creatura corporalis, cujus est sancta Trinitas, quae unus est Deus; nec localiter in loco esset, nec temporis mutationem aliquando sentiret, nec de loco ad locum transiret, nec circumscriberetur quantitate molis suae. Quae omnia ostendunt hujuscemodi naturarum illum esse opificem, cui nullus latus aut angustus locus est, quia non minus in angustis quam in latis totus est; nec mutatur tempore, quia solus potest volumina temporum, non temporali volubilitate, sed aeterna stabilitate mirabiliter ordinare. Neque enim in tempore cogitat, quemadmodum temporum series rerum decessione ac successione transcurrat: nec aliqua molis quantitate terminatur, quia nulla concluditur: neque per mundi partes partibus suis est ipse diffusus, ut majores mundi partes suis majoribus impleat, et minores minoribus implendo nusquam tamen totus se infundat. Ipse enim est Deus qui ait: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Omnia igitur quae fecit, id est, spiritus et corpora, summa et ima, coelestia atque terrestria, viventia et quibus facultatem vivendi non dedit, ineffabiliter ubique totus Dominus Deus et implet et continet; nec in iis quae dividuntur ipse dividitur, nec in iis quae mutantur ulla mutatione variatur. Nisi enim naturaliter incommutabilis ipse esset, nunquam in rebus mutabilibus ordo quidam consilii ac dispositionis ejus incommutabilis permaneret.

28. Deus igitur rerum corporearum atque incorporearum creator immensus, eo primum se nullum esse corpus ostendit, quia quibusdam corporibus vitam non dedit, cum corpora omnia ipse creaverit. Ipse autem naturaliter vita est, quia si vita non esset, non viventia corpora non fecisset. Neque enim facit rem non viventem, nisi res vivens. Non igitur unius naturae cum Deo sunt corpora, quae omnino vivere non possunt. Ac sic neque illa corpora unius naturae cum Deo sunt, quibus singulis singulos brutos atque irrationabiles spiritus, quibus eadem corpora vivificarentur ac sensificarentur, inseruit. Sed nec ipsi bruti spiritus unius naturae cum Deo sunt, quos licet vivificandis sensificandisque cognoscatur inseruisse corporibus; ipsis tamen spiritibus nullum intelligendi largitus est lumen, quo suum possent aut cognoscere aut diligere Creatorem. 29. Ipsos quoque spiritus, quos rationales atque intellectuales esse non dubium est, quis audeat blasphemo spiritu et caeco corde, ejusdem naturae cujus est Deus, vel putare, vel dicere; cum Deus utique naturaliter incommutabilis omnino sit et immensus? Qui cum in se diversitatem ullam habere non possit, in eisdem tamen spiritibus, quos rationales atque intellectuales fecit, diversitatem suae operationis ostendit. In quibusdam enim, id est, qui terrenis ac mortalibus sunt inserti corporibus, etsi nullus est localis motus, quia per locorum corporalium partes, cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt, sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus toti sunt: tamen cogitationum varietas diversitatem in eis cujusdam temporalis motionis ac mutationis ostendit; dum modo aliquid nesciunt, modo sciunt; modo volunt, modo nolunt; modo sapiunt, modo desipiunt; modo iniqui ex justis, modo justi sunt ex iniquis; modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis errore. 30. Illos quoque quos terrenorum corporum nulla gravat lutulenta materies, id est, angelicos spiritus, quis non videat non unius naturae esse cum Deo, sed factos ex nihilo? Quorum naturalis mutabilitas in eo cognoscitur, quia ejusdem naturae pars est in deterius permutata. Deinde quia ii qui depravati non sunt (licet illius dono a quo, cum non essent, facti sunt, indefessa, et in quantum creaturae angelicae gratis datum est perfecta dilectione, contemplatione, atque exsultatione multitudinem dulcedinis Domini incessabiliter sumant; nec ab eo naturali conditione deficiant), etsi inhaerentibus Deo nihil inest de varietate temporis; quia collato sibi aeternae incorruptionis atque incommutabilitatis munere, nihil in se sentiunt mutationis: inest tamen singulis terminus naturalis, quo a se invicem discernuntur; quia nullus eorum est in alio; et cum uni eorum opus quodlibet injungitur; alius quoque alteri operi implendo divinae potestatis deputatur arbitrio. Haec autem omnia ostendunt etiam sanctos Angelos creaturam esse sanctae Trinitatis: cujus per singulas res, quas utique sicut voluit fecit, apparet mirabilis et sapientia in dispositione, et virtus in opere. 31. Quosdam igitur spiritus sic Deus creavit, ut semper essent; quosdam vero, ut esse spiritus quandoque desinerent. Illos itaque desituros quosdam ex aqua, quosdam, quia sic voluit Omnipotens, produxit ex terra. Superiores vero spiritus nullum cum corporeis elementis habere fecit naturale consortium; quos et aeternos creavit, et eis facultatem atque intelligentiam cogitandae, cognoscendae, diligendaeque divinitatis inseruit. Quos tamen ita creavit, ut etiam prae se ipsis illum diligerent, cujus se tales creatos opere cognovissent; cum eorum, ut tales fierent, nulla merita praecessissent. Ut autem haec dilectio haberet justam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem; ut esset eis possibile, sive ad eum qui supra eos est intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se vel ad ea quae infra eos sunt pravae cupiditatis semetipsos pondere declinare.

32. Non est igitur natura, quae in aeternum possit, sive misere, sive beate vivendo subsistere, nisi quae potest de Deo, ipsius Dei munere, cogitare. Haec autem natura intellectualis in animalibus est hominum, et spiritibus Angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi se non nisi Angelis et hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae Creatoris benignitate conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut eam unusquisque et habere posset, et perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret: ut illius esset sanctae cogitationis initia gratuitae dono bonitatis denuo renovandis quibus vellet infundere, cujus fuit in ipso creationis exordio nullis praecedentibus meritis spiritus et corpora locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter ordinare. Angeli ergo atque homines pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitudinis donum in ipsa naturae spiritualis creatione divinitus acceperunt: ita scilicet, ut si dilectioni Creatoris sui jugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent; si vero propriae libertatis arbitrio contra summi Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, protinus a contumacibus beatitudo discederet, et ad supplicium eis relinqueretur aeternitas misera, erroribus deinceps doloribusque crucianda, Et de Angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet. 33. Pars itaque Angelorum, quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis supernae judicio initium suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit; ut non aliud ei esset incipere jam puniri, quam illius beatifici boni dilectione destitui: quam Deus in aeterno sic totam praecepit remanere supplicio, ut etiam ignem ei aeternum pararet; in quo illi omnes praevaricatores angeli nec mala voluntate possint unquam carere, nec poena; sed permanente in eis injustae aversionis malo, permaneat etiam justae retributionis aeterna damnatio. Horum malorum princeps diabolus primos homines, quos ad peccati participium invidus duxit, non eis tantum, sed et universae propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit. Deus autem misericors et justus, sicut diabolo et angelis ejus propria cadentibus voluntate, caeteros Angelos in suae dilectionis aeternitate firmavit; sic etiam humani generis massam non totam in sempiternum perire permisit, sed quos voluit ejus gratuita bonitas, repulsis tenebris, in quibus omnis humana nativitas peccati originalis condemnatione versatur, reducendos praedestinavit ad lucem: in eo praecipue demonstrans quod istos originalis peccati vinculis indebita gratia Liberatoris absolveret; cum alios, et quam maxime parvulos, quibus nulla possunt vel bona vel mala inesse propriae merita voluntatis, insolubili nexu aeterna damnatio retineret. 34. Bonae quoque voluntatis et cogitationis initium, non homini ex se ipso nasci, sed divinitus et praeparari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliquis angelorum ejus, ex quo ruinae illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset; multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate. Sed ostendit Deus unde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt angeli cum haberent, ut amissam deinceps habere non possint. 35. Quoniam igitur digna est eadem voluntas bona per Dei gratiam aeternae beatitudinis praemio, et iniquitas angelica atque humana esse non debet impunita; propterea secundum catholicae fidei regulam, venturum esse Filium Dei ad puniendos omnes peccatores angelos, et ad judicandos homines vivos et mortuos fideliter exspectamus. Testatur enim beatus Petrus quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni detrudens, tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4). De hominibus quoque vivis ac mortuis judicandis beatus Paulus hoc ait: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius, et regnum ejus (II Tim. IV, 1). In cujus adventu ab illo primi hominis corpore, quod Deus de terra plasmavit, usque ad omnium hominum corpora, quae animata quandoque vivere coeperunt, ab illo resuscitabuntur, a quo operante creata sunt. Singula vero corpora illis singulis suis animabus in resurrectione reddentur, quas in maternis, ut vivere inciperent, ventribus habere coeperunt: ut scilicet animae in illo examine justi judicis in eisdem singulis corporibus suis accipiant retributionem, sive regni, sive supplicii, in quibus sive bonam, sive malam qualitatem vitae praesentis habuerunt. 36. Qualitas autem malae vitae ab infidelitate incipit, quae ab originalis peccati reatu initium sumit. In quo quisquis incipit ita vivere, ut ante finiat vitam, quam ab ejus obligatione solvatur, si unius diei, vel unius horae spatio anima illa vixit in corpore, necesse est eam cum eodem corpore interminabilia gehennae supplicia sustinere: ubi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est, qui et primus peccavit, et peccatum primis hominibus persuasit; ubi cum eo etiam fornicarii, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, ebriosi, maledici, rapaces, et omnes qui opera carnis agunt (de quibus beatus dicit Apostolus, quia regnum Dei non consequentur [I Cor. VI, 9, 10, et Galat. V, 19-21] ), si ante hujus vitae terminum a viis suis malis conversi non fuerint, aeternis ignibus exurentur. Omnis enim homo, qui in hoc saeculo usque ad finem in iniquitatum delectatione et cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine sempiterna cruciatio retinebit. 37. Erit enim etiam iniquorum resurrectio, sed sine immutatione, quam solis fidelibus et ex fide juste viventibus daturus est Deus. Hoc est enim quod ait beatus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ostendens autem justos divino munere commutandos, ait: Et nos immutabimur. Habebunt ergo iniqui cum justis resurrectionem carnis communem, immutationis tamen gratiam non habebunt, quae dabitur justis: quoniam a corporibus impiorum non auferetur corruptio et ignobilitas et infirmitas in quibus seminantur; quae ob hoc morte etiam non exstinguentur, ut illud juge tormentum corpori atque animae sit mortis aeternae supplicium. Justae vero animae, quas hic Redemptor Deus gratis ex fide justificavit, et justificatis bene vivendi usque in finem perseverantiam tribuit, in ipsis corporibus, in quibus hic justificationis gratiam divinitus acceperunt, et in quibus justificatae per fidem, in charitate Dei proximique vixerunt, regni coelestis aeterna beatitudine potientur: glorificatis etiam corporibus suis, quae sine dubio carnis natura, quam Deus creavit, veraciter permanente, non sicut hic animalia, sed spiritualia tunc habebunt. Sanctorum enim seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his per illam immutationem, quae solis dabitur justis, implebitur quod oportere dicit Apostolus, ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 51, 52, 44, 53). In quibus sexus masculinus, vel femineus, sicut eadem corpora creata sunt, permanebit: quorum gloria erit pro factorum bonorum diversitate diversa. Omnia tamen corpora, sive masculorum, sive feminarum, quaecumque in regno illo erunt, gloriosa erunt: ille autem judex novit quantam unicuique sit daturus gloriam; quia in hac vita per misericordiam gratis justificando praevenit, quos illic per justitiam glorificare disponit. 38. Tempus vero acquirendi vitam aeternam in ista tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit esse etiam poenitentiam fructuosam. Ideo autem hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita malitia bene vivere, et mutata voluntate injusta, merita simul operaque mutare, et in timore Dei ea gerere quae placeant Deo. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet: quia etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla tamen ibi erit amplius correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt; ita illi qui erunt in supplicio ignis aeterni cum diabolo et ejus angelis deputati, sicut nullam ulterius habebunt requiem, sic bonam nullatenus habere poterunt voluntatem. Et sicut cohaeredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam; sic consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas poenam, quando exterioribus deputati tenebris nullo illustrabuntur interiore lumine veritatis. 39. Proinde omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocumque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio, dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus eris (Isai. XXX, 15, sec. LXX). Et alio loco dicitur: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat: cui Deus in persona beati Petri ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens, Quae alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). In quacumque igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. XXXIII, 11). 40. Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere peccatis; cum etiam in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sacra Scriptura benigne praemonet, dicens: Ne tardaveris converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolit obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Cui beatus quo que Paulus concordat his verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Hebr. III, 12 et 13). Obdurato igitur corde vivit, sive qui non convertitur desperans de indulgentia peccatorum suorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum criminum perversitate remaneat. 41. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissione peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas justissimi judicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum (Matth. XII, 31, 32). Ideo autem hominis anima intellectualis spiritus est, ut quaerat, agnoscat, atque discernat et tempus operum suorum, pro quibus receptura est in judicio quod ordinavit divina justitia, et ejusdem retributionis tempus, quo non etiam licebit aut opera mutare, aut remissionem peccatorum suorum de divina misericordia utiliter postulare. Caeteri vero spiritus omnium animalium, quibus non est intellectus, quia quidam eorum de terra, quidam de aquis originem ducunt (de aquis enim sunt reptilia et volatilia, de terra vero quaedam quae repunt, quaedam vero quae gradiuntur, exorta sunt); tamdiu spiritus sunt, quamdiu in corporibus vivunt. Anima quippe quae rationis capax divinitus facta non est, cum carne sua et incipit et desinit vivere; quia quando corpori vitam non tribuit, et ipsa non vivit: atque ita miro modo cum omni carni anima vivendi causa sit; spiritus tamen irrationalis tamdiu vivit, quamdiu in carne manere potuerit, et dum a carne sua separatur, exstinguitur. Ita fit ut cum ipse vita carnis suae sit, vivere tamen nequeat, quando vitam carni subministrare destiterit; et si non sit caro cui vitam dare valeat, ipse quoque eam protinus non habebit. Ideo nec aeternitas irrationalibus spiritibus data est, nec aliquod eis judicium praeparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis, vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo autem in eis nulla operum discretio requiretur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea ergo eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec in ipsis animabus eorum aut aequitas aut iniquitas fuit, pro qua eis aeterna vel beatitudo sit retribuenda, vel poena. 42. Illa igitur animalia praesentis saeculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quae de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt. Numquid enim de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Homines vero quia rationales facti sunt, et de se et de omnibus rebus quas in usum vitae praesentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient aut poenam aut gloriam. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): tunc scilicet, cum secundum ipsius nostri Creatoris ac Redemptoris eloquium, Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Ut scilicet qui mala egerunt, eant in combustionem aeternam, semper arsuri cum diabolo principe omnium malorum; qui vero bona fecerunt, eant in vitam aeternam, regnaturi sine fine cum Christo rege omnium saeculorum. Illi autem cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita bonitate sua praedestravit ad regnum. Quia enim eos tales praedestinando praeparavit, ut regno digni essent; praeparavit utique secundum propositum vocandos, ut obediant; praeparavit justificandos, ut accepta gratia recte credant, et bene vivant; praeparavit etiam glorificandos, ut Christi cohaeredes effecti, regnum coelorum sine fine possideant. 43. Ad quod regnum diversis temporibus per Sacramenta, quae ad fidem incarnationis suae Christus instituit, illi pervenerunt, quos Deus gratis nullo bonae voluntatis, vel boni operis merito praecedente salvavit. Quemadmodum et ex illo tempore quo Salvator noster dixit, Si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Id. III, 5), absque sacramento Baptismatis, praeter eos qui in Ecclesia catholica sine Baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam. Quia sive in Catholica, sive in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Baptismi sacramentum acceperit, integrum Sacramentum accipit; sed salutem, quae virtus est Sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum Sacramentum habuerit. Ergo ideo debet ad Ecclesiam redire, non ut sacramentum Baptismatis iterum accipiat, quod nemo debet in quolibet homine baptizato repetere; sed ut in societate catholica vitam aeternam accipiat, ad quam obtinendam nunquam esse potest idoneus, qui cum sacramento Baptismatis ab Ecclesia catholica remanserit alienus. Qui si et eleemosynas largas faciat, et pro nomine Christi etiam sanguinem fundat, pro eo quod in hac vita non tenuit Ecclesiae catholicae unitatem, non habebit aeternam salutem. Ubi enim cuique prodesse potest Baptismus, ibi potest et eleemosyna prodesse. Baptismus autem extra Ecclesiam quidem esse potest, sed nisi intra Ecclesiam prodesse non potest. 44. In Ecclesia igitur tantummodo catholica potest unicuique prodesse, et perceptio Baptismatis, et opera misericordiae, et nominis Christi gloriosa confessio: si tamen in Ecclesia catholica bene vivatur. Sicut enim sine Ecclesiae catholicae societate nec Baptismus alicui potest prodesse, nec opera misericordiae; nisi forte ut mitius torqueatur, non tamen ut inter Dei filios deputetur: sic intra Ecclesiam catholicam per solum Baptismum vita aeterna non acquiritur, si post Baptismum male vivatur. Nam et illi qui bene vivunt, debent operibus misericordiae indesinenter insistere: scientes se licet levia, nonnulla tamen quotidie contrahere peccata, pro quibus etiam sancti et justi semper in hac vita Deo dicere debeant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). 45. Quae peccata quoniam etiam in rebus licitis et a Deo concessis frequenter hominibus subrepunt, et quanto magis fortioribus cibis corpus impletur, et carnalibus cor hominis actibus atque affectibus implicatur, tanto frequentior culpa in hac mortalitate contrahitur: propterea humiles servi Christi, qui cupiunt Domino suo sine impedimento et absque animi noxia occupatione servire, conjugia omnino non appetunt, et a carnibus ac vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit. Non quia peccatum est aut conjugem habere, aut vinum carnesve percipere. Nam et beatus Apostolus dicit, Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem (I Tim. IV, 4 et 5). Conjugium quoque in primis hominibus Deus et instituit, et benedixit (Gen. II, 22-24): propter quod Apostolus ait, Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Igitur servi Dei in eo quod a carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, sed mundioris vitae instituta sectantur: et in eo quod conjugia non habent, non nuptiarum bonum crimen esse existimant, sed continentiam jugem bonis nuptiis meliorem esse non dubitant; isto quam maxime tempore, quando dicitur de continentia, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); de nuptiis vero dicitur, Qui se non continet, nubat, (I Cor. VII, 9). In uno enim hortatione virtus erigitur, in altero infirmitas remedio sublevatur. Unde quia aegritudini semper est consulendum, propterea si cui primo contigerit privari conjugio, si voluerit secundas, vel etiam tertias inire nuptias, nullum de illis peccatum habebit, si eas caste servaverit; id est, si unus et una legitime duntaxat conjuncti fidem servant, ut nec ille mulieri praeter uxorem, nec illa viro praeter maritum ullatenus misceatur. In talibus etsi fuerit aliquis conjugalis excessus, qui tamen legitimum non violet thorum, habebit nonnullum, sed veniale peccatum. 46. Sed haec illorum sunt, qui nullam voverunt continentiam Deo. Caeterum quisquis se ipsum castraverit propter regnum coelorum, et in corde suo continentiam Deo voverit, non solum si fornicationis mortifero crimine maculetur, verum etiam si aut vir uxorem accipere, aut mulier nubere voluerit, secundum Apostoli sententiam damnationem habebit, quia primam fidem irritam fecit (I Tim. V, 12). Sicut ergo secundum Apostoli sententiam, dignum est ut uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; quia si quis acceperit uxorem non peccat, et si virgo nupserit non peccat: ita secundum ejusdem apostoli dictum, qui statuerit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et voverit continentiam Deo (I Cor. VII, 3, 27, 37), debet eam usque in finem tota mentis sollicitudine custodire, ne damnationem habeat, si primam fidem irritam fecerit. Similiter et conjugati viri, vel conjugatae mulieres, si ex consensu perennem Deo voverint continentiam, noverint se voti sui obnoxios detineri; nec jam sibi debere commixtionem carnis, quam licitam primitus habuerunt; sed Deo se debere continentiam, quam voverunt. Tunc enim unusquisque regnum coelorum, quod sanctis promittitur, possidebit, si obliviscens quae retro sunt, et in anteriora extendens se ipsum (Philipp. III, 13), secundum quod in Psalmis dicitur, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); quod scit esse licitum, et ad profectum melioris vitae pertinere cognoscit, et libenter voveat, et celeriter reddat, et in hoc quod votum reddit, meliore semper conatu proficiat. Omni enim voventi Deo et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddet coelestis regni praemia quae promisit.

CAPUT IV, seu REGULA PRIMA. 47. Natura divina. Firmissime itaque tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, in cujus nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; hoc est utique unum naturae nomen horum trium, quod dicitur Deus: qui dicit in Deuteronomio, Videte, videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39); et de quo dicitur, Audi Israel: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Id. VI, 4, 13).

CAPUT V, seu REG. II. 48. Unus Deus, Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem esse solum naturaliter verum Deum. Quia cum tres deos nobis colere non liceat, nisi unum solum verum Deum: tamen sicut Pater Deus verus dicitur testante Apostolo, qui ait, Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum (I Thess. I, 9, 10); ita quoque Filium verum Deum Joannes commendat apostolus dicens, Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est Deus verus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Qui utique quoniam verus Deus est, etiam Veritas est, sicut ipse nos edocet, dicens: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). De Spiritu quoque sancto Joannes apostolus ait, Quia Spiritus est veritas (I Joan. V, 6). Et utique non potest naturaliter Deus verus non esse, qui Veritas est. Quem etiam Deum Paulus apostolus confitetur, dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).

CAPUT VI, seu REG. III. 49. Deus aeternus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem unum verum Deum sine initio sempiternum esse. Propter quod scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Haec denuo sempiternitas intimatur in Psalmo, ubi dicitur, Deus autem Rex noster ante saecula (Psal. LXXIII, 12): et alio loco, Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20).

CAPUT VII, seu REG. IV. 50. Deus incommutabilis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum verum Deum, sicut aeternum, ita solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim significat, cum dicit servo suo Moysi: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hinc et in Psalmis dicitur: In principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 26-28).

CAPUT VIII, seu REG. V. 51. Deus omnium creator. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum esse verum Deum, rerum omnium visibilium atque invisibilium creatorem: de quo in Psalmis dicitur, Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 5, 6). De quo etiam Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36).

CAPUT IX, seu REG. VI. 52. Trinitas in unitate. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patris et Filii et Spiritus sancti unam quidem esse naturam, tres vero esse personas: Patremque solum esse qui dixit, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui : et Filium solum esse super quem illa vox solius Patris insonuit, quando in Jordane secundum carnem baptizatus est Unigenitus Deus, qui carnem solus accepit: et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbae super Christum baptizatum et ascendentem ab aqua descendit (Matth. XI, 17, 16), et quinquagesimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos in linguarum ignearum divisione adveniens replevit (Act. II, 3, 4). Illam vero vocem qua solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua solus homo factus est Unigenitus Deus, et illam columbam in cujus specie Spiritus sanctus super Christum descendit, illasque linguas igneas in quarum divisione fideles in uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctae Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia.

CAPUT X, seu REG. VII. 53. Distinctio personarum. Firmissime tene, et nullatenus dubites, solum Deum Filium, id est, unam ex Trinitate personam, solius Dei Patris esse Filium: Spiritum vero sanctum, ipsum quoque unam ex Trinitate personam, non solius Patris, sed simul Patris et Filii esse Spiritum. Ostendens enim Deus Filius se solum esse de Patre genitum ait, Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: et paulo post, Qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 16, 18). Spiritum autem sanctum et Patris et Filii esse Spiritum Apostolus docet, qui ait, Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: et secutus ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

CAPUT XI, seu REG. VIII. 54. Spiritus sanctus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, eumdem Spiritum sanctum, qui Patris et Filii unus Spiritus est, de Patre et Filio procedere. Dicit enim Filius: Cum venerit Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Ubi suum Spiritum esse docuit, quia ipse est Veritas (Joan. XIV, 6). De Filio quoque procedere Spiritum sanctum, prophetica atque apostolica nobis doctrina commendat. Isaias enim dicit de Filio: Percutiet terram virga oris sui, et Spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isai. XI, 4). De quo et Apostolus ait: Quem interficiet Dominus Jesus Spiritu oris sui (II Thess. II, 8). Quem etiam ipse unicus Dei Filius Spiritum oris sui esse significans, post resurrectionem suam insufflans in discipulos ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). De ore vero ipsius Domini Jesu ait Joannes in Apocalypsi quia gladius utraque parte acutus procedebat (Apoc. I, 16). Ipse ergo Spiritus oris ejus, ipse est gladius qui de ore ejus procedit.

CAPUT XII, seu REG. IX. 55. Trinitas nullis terminis circumscripta. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum immensum esse virtute, non mole; et omnem creaturam spiritualem atque corporalem virtute ejus et praesentia contineri. Dicit enim Deus Pater: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Dicitur etiam de Sapientia Dei, quae Filius ejus est, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). De Spiritu quoque sancto legimus, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Id. I, 7). Et David Propheta dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8).

CAPUT XIII, seu REG. X. 56. Persona Filii. Firmissime tene, et nullatenus dubites, unam ex Trinitate personam, id est Deum Filium, qui de natura Dei Patris solus natus est, et unius ejusdemque naturae cum Patre est, ipsum in plenitudine temporis secundum susceptionem formae servilis voluntarie in virgine conceptum, et de virgine natum, Verbum carnem factum: ipsum quoque esse qui essentialiter natus est de Patre, et essentialiter conceptus est natusque de virgine: ipsumque unum esse, et unius naturae cum Patre, et unius naturae cum virgine, qui ait de Deo Patre, Ante saecula fundavit me, et ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 22, 25); de quo etiam dixit Apostolus, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4).

CAPUT XIV, seu REG. XI. 57. Humanitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Christum Dei Filium sicut de Deo Patre plenum perfectumque Deum, ita de virgine matre plenum perfectumque hominem genitum, id est, Verbum Deum, habentem scilicet sine peccato veram nostri generis carnem et animam rationalem. Quod ipse Dei Filius evidenter ostendit, dicens de carne sua: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Animam quoque se habere his verbis ostendit, dicens: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam (Joan. X, 17). Intellectum quoque animae se habere ostendit in eo quod ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Et de ipso Deus per prophetam dicit: Ecce intelliget puer meus, et exaltabitur, et sublimis erit valde (Isai. LII, 13). Nam et beatus Petrus secundum sancti David prophetiam, in Christo carnem et animam confitetur. De ipso enim beato David loquens ait: Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelicta est anima ejus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem (Act. II, 30, 31).

CAPUT XV, seu REG. XII. 58. Divinitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, unum atque ipsum esse Deum Verbum, qui cum Patre Deo et Spiritu sancto Deo fecit omnia tempora, et in monte Sinai legem Moysi dedit ordinatam per Angelos (Exod. XX, et Galat. III, 19); et ipsum Verbum Deum carnem factum, qui veniente plenitudine temporis, missus a Patre et Spiritu sancto, solus factus est ex muliere quam fecit, solus factus est sub lege quam dedit (Galat. IV, 4).

CAPUT XVI, seu REG. XIII. 59. De duabus in Christo naturis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Dei Verbi quod caro factum est duas naturas inconfusibiliter atque inseparabiliter permanere: unam veram divinam quam habet cum Patre communem, secundum quam dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me est (Id. XIV, 9-11); secundum quam eum dicit Apostolus splendorem gloriae et figuram substantiae Dei (Hebr. I, 3): alteram veram humanam, secundum quam ipse Deus incarnatus dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28).

CAPUT XVII, seu REG. XIV. 60. Unitas personae in Christo. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Deum Verbum carnem factum, unam habere divinitatis suae carnisque personam. Deus enim Verbum plenam naturam humanam ita sibi veraciter unire dignatus est, et permanente divinitate sua ita Verbum caro factum est, ut quamvis naturaliter non hoc sit Verbum quod caro, quia duarum naturarum veritas manet in Christo; secundum unam tamen personam, idem Verbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis initio. Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam; et in aeternam personam divinitatis accepit temporalem substantiam carnis. Unus est ergo Christus Verbum caro factum (Id. I, 14), qui et ex patribus secundum carnem, et super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Unus Jesus, cui et Pater dicit, Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3): ubi significatur ante omne tempus sine initio aeterna nativitas. De quo et evangelista dicit, quia vocatum est nomen ejus Jesus, quod dictum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21).

CAPUT XVIII, seu REG. XV. 61. Verbi et carnis unio. Firmissime tene, et nullatenus dubites, carnem Christi non sine divinitate conceptam in utero virginis, priusquam susciperetur a Verbo; sed ipsum Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam.

CAPUT XIX, seu Reg. XVI. 62. Sacrificia. Sacrificium panis et vini. Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2): cui cum Patre et Spiritu sancto a Patriarchis et Prophetis et sacerdotibus, tempore Veteris Testamenti, animalia sacrificabantur; et cui nunc, id est tempore Novi Testamenti, cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta catholica Ecclesia per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguinis quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum: in isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus dicit in Actibus Apostolorum: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28). In illis ergo sacrificiis quid nobis esset donandum figurate significabatur: in hoc autem sacrificio quid nobis jam donatum sit evidenter ostenditur. In illis sacrificiis praenuntiabatur Filius Dei pro impiis occidendus: in hoc autem pro impiis annuntiatur occisus, testante Apostolo quia Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est; et quia cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 6, 10).

CAPUT XX, seu Reg. XVII. 63. Humanitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Verbum carnem factum, eamdem humanam carnem semper veram habere, qua de virgine Verbum Deus natus est, qua crucifixus et mortuus est, qua resurrexit et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedit, qua etiam venturus est judicare vivos et mortuos. Propter quod ab Angelis Apostoli audierunt, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11): et beatus Joannes ait, Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum confixerunt; et videbunt eum omnes tribus terrae talem (Apoc. I, 7).

CAPUT XXI, seu REG. XVIII. 64. Natura nihil non bonum. Malum quid. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse naturaliter summum atque incommutabile bonum; et ab ipso creatas esse omnes naturas, bonas quidem, quia a summo bono factae sunt; sed mutabiles, quia de nihilo factae sunt: nullamque esse mali naturam, quia omnis natura in quantum natura est, bona est. Sed quia in ea bonum et minui et augeri potest, in tantum mala dicitur, in quantum bonum ejus minuitur, malum enim nihil est aliud, nisi privatio boni. Unde constat geminum esse creaturae rationalis malum: unum, quo voluntarie ipsa defecit a summo bono Creatore suo; alterum, quo invita punietur ignis aeterni supplicio: illud passura juste, quia hoc admisit injuste; et quae ordinem in se non servavit divinae institutionis, ordinem divinae non effugiet ultionis.

CAPUT XXII, seu REG. XIX. 65. Nulla creatura est eadem cum Deo. Firmissime tene, et nullatenus dubites, neque Angelos, neque quamlibet aliam creaturam ejusdem naturae esse, cujus est secundum naturalem divinitatem suam summa Trinitas, quae est unus naturaliter Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Neque enim unius naturae esse potuerunt ille qui fecit, et ea quae fecit.

CAPUT XXIII, seu REG. XX. 66. Angeli facti stabiles. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem creaturam naturaliter mutabilem a Deo incommutabili factam: nec tamen jam posse quemlibet sanctorum Angelorum in deterius commutari; quia sic acceperunt aeternam beatitudinem, qua Deo stabiliter perfruuntur, ut ea carere non possint. Sed hoc ipsum quod ab illo statu beatitudinis in quo sunt, mutari in deterius nullatenus possunt, non est eis naturaliter insitum, sed postquam creati sunt, gratiae divinae largitate collatum. Si enim Angeli naturaliter incommutabiles fierent, nunquam de eorum consortio diabolus et ejus angeli cecidissent.

CAPUT XXIV, seu REG. XXI. 67. Creaturae rationales. Firmissime tene, et nullatenus dubites, in omni creatura, quam spiritualem atque corpoream summa Trinitas fecit, solos spiritus angelicos et humanos intelligendi facultatem divinitus accepisse; caeteros vero spiritus brutorum animalium rationem et intelligentiam non accepisse, et etiam hoc omnino habere non posse. Propter quod dicitur hominibus, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9): et ideo animas hominum, et animas pecorum unius naturae non esse nec animas pecorum in homines, nec animas hominum in pecora posse aliquando transire.

CAPUT XXV, seu REG. XXII. 68. Libera voluntas Adae. Firmissime tene, et nullatenus dubites, primos homines, id est, Adam et mulierem ejus, bonos, rectos, et sine peccato creatos esse, cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, Deo semper humili et bona voluntate servire atque obedire; quo arbitrio etiam possent, si vellent, propria voluntate peccare: eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse; illoque peccato sic in deterius mutatam humanam naturam, ut non solum in ipsis primis hominibus per peccatum mors obtineret regnum, sed etiam in omnes homines transiret peccati mortisque dominium.

CAPUT XXVI, seu REG. XXIII. 69. Peccatum originale. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subjectum, et ob hoc natura irae filium nasci: de qua dicit Apostolus, Eramus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, qui sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus, peccatum pro nobis factus est (II Cor. V, 21), id est, sacrificium factus est pro peccatis nostris. In Veteri quippe Testamento peccata dicebantur sacrificia quae pro peccatis offerebantur: in quibus omnibus fuit significatio Christi, quia ipse est Agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29).

CAPUT XXVII, seu REG. XXIV. 70. Non baptizatorum poena quae. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines jam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive jam de matribus nati sine sacramento sancti Baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos. Quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt.

CAPUT XXVIII, seu REG. XXV. 71. Judicium. Firmissime tene, et nullatenus dubites, ideo Christum Filium Dei ad judicandos vivos mortuosque venturum, ut homines, quos hic dono suae gratiae gratis per fidem justificat, eisdemque justificatis in fide et charitate sanctae matris Ecclesiae usque in finem perseverantiam donat, in suo adventu resuscitet, glorificet, secundum promissionem suam aequales sanctis Angelis faciat (Matth. XXII, 30), et ad eum statum perducat, in quo perfecte, in quantum unicuique donat Deus, boni sint, et ab ipsa perfectione deinceps mutari non possint: ubi diversa erit sanctorum gloria, sed una erit omnium vita aeterna. Diabolum vero et angelos ejus in ignem aeternum a Christo esse mittendos, ubi nunquam carebunt poena quam eis praeparavit divina justitia: cum ipso autem diabolo impios et iniquos homines, de quibus Scriptura dicit, imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 25), pro eo quod eum in malis operibus imitati sunt, et ante finem praesentis vitae congruam poenitentiam non egerunt, resumptis corporibus supplicio aeternae combustionis arsuros.

CAPUT XXIX seu REG. XXVI. 72. Resurrectio carnis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnibus hominibus et bonis et malis resurrectionem carnis in adventu Domini futuram esse communem, retributionem vero justitiae Dei esse bonis malisque dissimilem: secundum quod Apostolus ait, Quia omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Mutabuntur autem justi qui ibunt in vitam aeternam. Quod Apostolus ostendit dicens: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ostendens quae erit ipsa immutatio adjecit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. In eorum corporibus fiet quod ipse Apostolus ait: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 51-53, 42-44). Quod propterea spirituale dixit, non quia ipsum corpus spiritus erit, sed quia vivificante spiritu immortale atque incorruptibile permanebit. Sic autem tunc dicetur spirituale corpus, cum non spiritus sit, sed permaneat corpus; sicut nunc animale dicitur, cum tamen inveniatur non anima esse, sed corpus.

CAPUT XXX, seu REG. XXVII. 73. Fides et Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum vitam aeternam, qui non hic a malis suis fuerit per poenitentiam fidemque conversus, et per Sacramentum fidei et poenitentiae, id est, per Baptismum liberatus. Et majoribus quidem necessarium esse et poenitentiam de malis suis agere, et fidem catholicam secundum regulam veritatis tenere, et sacramentum Baptismatis accipere: parvulis vero, qui nec propria voluntate credere, nec poenitentiam pro peccato quod originaliter trahunt, agere possunt, Sacramentum fidei et poenitentiae, quod est sanctum Baptisma, quamdiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem.

CAPUT XXXI, seu REG. XXVIII. 74. Gratia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, neminem hic hominum posse poenitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita miseratione converterit. Apostolus enim dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis (II Tim. II, 25, 26).

CAPUT XXXII, seu REG. XXIX. 75. Nihil agi sine gratia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, posse quidem hominem, quem nec ignorantia litterarum, nec aliqua prohibet imbecillitas vel adversitas, verba sanctae legis et Evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam praedicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua praevenerit, ut quod audit corpore, etiam corde percipiat, et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): Qui etiam operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

CAPUT XXXIII, seu REG. XXX. 76. Deum nihil latere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Deo incommutabili non solum praeterita et praesentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima, cui dicitur: Deus qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42).

CAPUT XXXIV, seu REG. XXXI. 77. Praedestinatio. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, incommutabilem, rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia saecula scire quibus esset per fidem gratiam largiturus: sine qua nemo potuit ab initio mundi usque in finem, a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29)

CAPUT XXXV, seu REG. XXXII. 78. Beati ex praedestinatione. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnes quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus facit, ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei praedestinatos a Deo: neque perire posse aliquem eorum quos Deus praedestinavit ad regnum, nec quemquam eorum quos Deus non praedestinavit ad vitam ulla posse ratione salvari. Praedestinatio enim illa gratuitae donationis est praeparatio, qua nos Apostolus ait praedestinatos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5).

CAPUT XXXVI, seu REG. XXXIII. 79. Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sacramentum Baptismatis, non solum intra Ecclesiam catholicam, sed etiam apud haereticos, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, esse posse; sed extra Ecclesiam catholicam prodesse non posse: imo sicut intra Ecclesiam recte credentibus per sacramentum Baptismi conferri salutem, sic extra Ecclesiam baptizatis, si ad Ecclesiam non redierint, eodem Baptismo cumulari perniciem. Tantum enim valet ecclesiasticae societatis unitas ad salutem, ut Baptismo non salvetur, cui non ibi datur, ubi oportet ut detur. Inesse tamen homini Baptismum etiam extra Ecclesiam baptizato, sed ad judicium inesse ab Ecclesia separato. Et quia manifestum est, ubicumque datum fuerit hoc Baptisma, semel esse dandum; ideo etsi ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit datum, venerabiliter agnoscendum, et ob hoc nullatenus iterandum. Salvator enim ait: Qui semel lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII. 10).

CAPUT XXXVII, seu REG. XXXIV. 80. Extra Ecclesiam salus nulla. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem extra Ecclesiam catholicam baptizatum, participem fieri non posse vitae aeternae, si ante finem vitae hujus, catholicae non fuerit redditus atque incorporatus Ecclesiae. Quia si habeam, inquit Apostolus, omnem fidem, et noverim omnia sacramenta, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Nam et in diebus diluvii, neminem legimus extra arcam potuisse salvari.

CAPUT XXXVIII, seu REG. XXXV. 81. Damnandi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed et omnes Judaeos, et omnes haereticos atque schismaticos, qui extra Ecclesiam catholicam praesentem finiunt vitam, in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

CAPUT XXXIX, seu REG. XXXVI. 82. Haeretici. Firmissime tene, et nullatenus dubites, quemlibet haereticum sive schismaticum, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatum, si Ecclesiae catholicae non fuerit aggregatus, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine etiam sanguinem fuderit, nullatenus posse salvari. Omni enim homini qui Ecclesiae catholicae non tenet unitatem, neque Baptismus, neque eleemosyna quamlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem, quando in eo vel haeretica vel schismatica pravitas perseverat, quae ducit ad mortem.

CAPUT XL, seu REG. XXXVII. 83. Christiani male viventes. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non omnes qui intra Ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos esse vitam aeternam: sed eos qui percepto Baptismate recte vivunt, id est, qui se abstinuerint a vitiis et concupiscentiis carnis. Regnum enim coelorum sicut infideles, haeretici, atque schismatici non habebunt; sic catholici criminosi possidere non poterunt.

CAPUT XLI, seu REG. XXXVIII. 84. Sine peccatis neminem vivere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, etiam justos atque sanctos homines, exceptis iis qui baptizati parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere posse: semperque omni homini esse necessarium, et peccata sua usque in finem vitae praesentis eleemosynis diluere, et remissionem a Deo humiliter ac veraciter postulare.

CAPUT XLII, seu REG. XXXIX. 85. Cibus et potus. Conjugium. Secundae nuptiae licitae. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem creaturam Dei bonam esse, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4): et Dei servos, qui a carnibus aut vino abstinent, non tanquam immunda, quae a Deo facta sunt respuere; sed a fortiori cibo et potu, pro sola castigatione corporis abstinere. Nuptias quoque divinitus institutas et benedictas: et melius quidem esse si quisquam sine conjugio sit, ut liberius atque plenius cogitet quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; tamen illis qui continentiam non voverunt, nullum esse peccatum si vel mulier nubat, vel vir uxorem ducat (I Cor. VII, 34, 28). Nec solas primas nuptias a Deo institutas, sed etiam secundas et tertias, pro eorum qui se continere non possunt infirmitate, concessas. Eis vero qui sive conjugati, sive a conjugio liberi continentiam Deo voverint, admodum esse damnabile si vel illi conjugale opus voluerint appetere, quo se non accessuros, vel illi repetere, a quo se recessuros, illi libera, illi communi professi sunt voluntate.

CAPUT XLIII, seu REG. XL. 86. Malos misceri bonis in Ecclesia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, aream Dei esse catholicam Ecclesiam, et intra eam usque in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est, bonis malos Sacramentorum communione misceri: et in omni professione, sive clericorum, sive monachorum, sive laicorum, esse bonos simul et malos. Nec pro malis bonos deserendos, sed pro bonis malos, in quantum exigit fidei et charitatis ratio, tolerandos; id est, si vel in Ecclesia nullius perfidiae semina spargunt, vel fratres ad aliquod malum opus mortifera imitatione non ducunt. Nec posse aliquem intra Ecclesiam catholicam recte credentem beneque viventem, alieno unquam maculari peccato, si cuiquam peccanti nec consensionem praebeat, nec favorem: utiliterque malos a bonis intra Ecclesiam tolerari, si hoc cum eis bene vivendo et bene monendo agatur, ut et videntes et audientes quae bona sunt, mala sua respuant, et judicandos se a Deo pro suis malis operibus contremiscant; atque ita praeveniente dono gratiae, de suis iniquitatibus confundantur, et ad bonam vitam per Dei misericordiam convertantur. Bonos vero a malis intra Ecclesiam duntaxat catholicam constitutis nunc debere operum dissimilitudine separari; ut cum quibus divina communicant Sacramenta, non habeant mala opera, quibus illi sunt criminosi, communia. In fine vero saeculi bonos a malis etiam corpore separandos: quando veniet Christus habens ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12); quando per judicium justum segregabit justos ab injustis, bonos a malis, rectos a perversis: bonos constituet a dextris, malos a sinistris; et ex ejus ore justi aeternique judicii sempiterna atque incommutabili prolata sententia, iniqui omnes ibunt in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Id. XXV, 45): iniqui semper arsuri cum diabolo, justi autem regnaturi sine fine cum Christo.

CAPUT XLIV. 87. Persistendum in fide. Haec interim quadraginta capitula ad regulam verae fidei firmissime pertinentia fideliter crede, fortiter tene, veraciter patienterque defende. Et si quem contraria his dogmatizare cognoveris, tanquam pestem fuge, et tanquam haereticum abjice. Ita enim ista quae posuimus fidei catholicae congruunt, ut si quis non solum omnibus, sed etiam singulis voluerit contraire, in eo quod singulis horum contumaciter repugnat, et his contraria docere non dubitat, haereticus et fidei christianae inimicus, atque ex hoc omnibus Catholicis anathemandus appareat. Quamvis igitur et angustia temporis, et festinatio portitoris compulerit nos aliqua, quae pro diversis haeresibus agnoscendis atque vitandis fuerant inserenda, praeterire silentio; tamen si omnia quae in hoc opusculo continentur recensere, et notissima prorsus habere non negligas, ex his poteris cauta discretione etiam de caeteris specialiter judicare. Apostolus enim dicit quia spiritualis judicat omnia (I Cor. II, 15): quo donec unusquisque nostrum perveniat, in eo quo pervenit ambulet, id est, in eo quod certum recepit, fideliter perseveret. Quod si quid aliter sapit, hoc quoque illi Deus revelabit (Philipp. III, 15). Amen.

CAPUT XLV. 1. Alterius regula. Vere firmum fidei est fundamentum, principaliter credere Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter Deum: ita ut de natura Patris vere natum unigenitum Filium, et simul de Patre et Filio vere atque naturaliter procedentem credamus Spiritum sanctum: ipsamque sanctam Trinitatem esse unum solum, verum, aeternum, atque incommutabilem Deum. Credere etiam congruit ad salutem, unam ex Trinitate personam, id est, Unigenitum Deum, pro nostra salute solum hominem factum: eumdemque unum esse Deum verum, et hominem verum, secundum divinitatem unam naturam habentem cum Patre et Spiritu sancto; secundum humanitatem vero, animam Christi rationalem ejusdem naturae esse cujus sunt animae omnium hominum, et carnem Christi illius esse naturae cujus est universorum qui de primo homine originem ducunt. Ergo nec animam Christi, nec carnem unius cum divinitate ejusdemque esse naturae: quia secundum humanitatem vere ipse creatus est. Sed sicut divinitati ejus cum Patre et Spiritu sancto est divina natura communis; sic animae ejus et corpori naturalis est communio cum animabus et corporibus nostris. Qui divinitate sua carnem atque animam credentium in se, et a peccati dominio, et ab aeternae mortis supplicio gratis eripuit auferendo peccatum. 2. Hac enim credulitate munitus, non oblivisceris divinam misericordiam die noctuque supplicare; obsecrans beatam spem omnium credentium in se, qui est Christus Dominus, ut hujus fidei veritatem firmiter teneas, inviolatamque custodias: quia Spiritus sanctus fidelibus se deprecantibus copiosum subministrat adjutorium, sicut propheta dicit, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV, 18-20). Et iterum ipsi Deo dicit, Ecce omnes qui se elongant a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te; de se autem ait, Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam (Psal. LXXII, 27, 28). 3. Adhaere igitur Deo, fili charissime, et in ipso spem tuam toto corde, fide et charitate constitue. In militia saeculi exhibe regi terreno fidele servitium: quia hoc diligit Deus, hoc mandat Apostolus. In causa vero fidei, qua Christus nos redemit in sanguine suo, omnis de corde nostro timor abscedat. Illi animas nostras debemus, cujus sanguine redempti sumus. Illum debemus prae omnibus diligere, quem novimus nostrarum animarum clementissimum Redemptorem. Illius debemus timere prae omnibus aeternam et veram potestatem, quem venturum speramus aequissimum judicem. Illius debemus promissa toto affectu cordis appetere, qui potest animae et corpori donare vitam aeternam. Illius debemus timere iracundiam, qui potest animam et corpus mittere in gehennam: in cujus judicio sine acceptione personarum, sine ambitu potestatum aequaliter judicabuntur domini et servi, reges et milites, divites et pauperes, humiles et sublimes. Ubi servus quisquis hic fidem Dei in veritate tenuerit, regno potietur aeterno: dominus autem infidelis sempiterno exuretur incendio. Ubi servorum dominorumque fidelium nec vita terminabitur, nec laetitia finietur: infidelium vero sive servorum sive dominorum, secundum sermonis prophetici veritatem, Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai. LXVI, 24). Ibunt enim iniqui in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. 4. Attendamus autem quos illuc Salvator ituros esse praedixerit: nempe illos, quibus dicturus est: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: silivi, et non dedistis mihi bibere: nudus fui, et non vestistis me: hospes, et non suscepistis me: infirmus, et in carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 41-43). Quod si in ignem aeternum digne mittetur, qui Christo in suis minimis esurienti panem non dederit; quid passurus est qui ipsum panem, qui de coelo descendit, sibi per infidelitatis vitium adimit? Et si in flammis perennibus exuretur, qui Christo in suis minimis sitienti calicem aquae frigidae non tribuit; quid ille patietur, qui renatus ex aqua et Spiritu sancto, sanctum Baptisma in se iterare permittit, quod ad salutem semel et ad sacramentum sanctae regenerationis accepit? Et si illum credimus perennibus subdendum esse tormentis, qui Christum in suis minimis peregrinum hospitio negligit charitate suscipere; quid passurum se putaverit, qui Dominum Christum de domo sui cordis excludens, et diabolum in se caeca prorsus infidelitate recipiens, de sancta Ecclesia, quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15), haeretica circumventus falsitate discesserit? Et si ille qui infirmos atque in carcere positos famulos Christi non visitat, igni deputatur sempiterno; quid illis retribuendum dicemus, qui Dei famulos, in quibus solam persequuntur fidei veritatem, aut squalore carcerum, aut exsiliorum deportatione violenter affligunt? Sed in his omnibus licet infideles saeviant, Deus tamen suis auxilium subministrat. Et dum inimici fidei aut callida quemque seductione, aut violenta compulsione cupiunt depravare, Christus qui est Virtus et Sapientia Dei, virtutem tribuit, ut mortiferae suasionis promissa despiciant, et terroribus humanis robore divini timoris obsistant: tantum est ut voluntas non avertatur a Deo, et fidei praemio potiatur. Ipsa est enim cui aut pro infidelitate infligitur aeterna poena, aut servatae fidei merces erit sempiterna laetitia.