De regibus apostaticis

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De regibus apostaticis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


De regibus apostaticis

(PL 13 0793B) Usitatum quia habere dignaris verbum, quod enim nisi et integre crederes, et haec quae geris circa nos Deo essent placita, iam fuisses exstinctus, paucorum tibi in apostasia atque crudelitate aequalium regum facta desideravi reserare, quo possit vox illa tua sepeliri quae dicat: Nisi catholica esset fides Arii, hoc est mea, nisi placitum esset Deo quod illam persequar fidem quam contra nos scripserint apud Niciam, numquam profecto adhuc in imperio florerem. Non illorum regum facio mentionem, qui a Dei notitia fuerunt alieni; de his solis tracto qui in Iudaea noscuntur regnasse. (0793C) In libro Iudicum invenimus Ierobabelem filium Iosiae electum a Deo, et dictum ei: Vade in fortitudine tua, et salvum facies Israel de manu Madiae: nonne ecce mitto te (Iudic. VI, 14) ? Et infra: Ego ero tecum, et percuties Madiam ' quo modo unum hominem (Ibid. 16) ; quem Madiam loquitur scriptura habuisse multitudinem tamquam arenam maris. At ubi impleta sunt cuncta quae Deus Gedeoni promisit, ubi se exaltatum ex humili, locupletatum ex paupere, regem factum vidit ex plebeia conditione, quid statim facit? (0794B) nempe dicit ad populum: Date mihi unusquisque inaurem de praeda sua (Ibid. VIII, 24) . Qui cum accepisset pondus inaurium aureorum ad mille septingentos siclos, praeter brachialia et torques, et operimenta, et purpuram quae super reges Madiam erant, et praeter torques aureas, quae in collo camelorum adversariorum (Ibid. 26) , quid dicit fecisse Gedeonem sacra scriptura? Gedeon qui et Ierobabel, fecit Ephod, et statuit illud in civitate sua Ephrath: et fornicati sunt filii Israel ibi, et factum est Gedeoni et domui eius in scandalum (Ibid. 27) . Numquid nam distulit diebus aliquantis, et sic hanc est operatus contra Deum malignam operam? Numquid nam reminisci potuit, cum haec fuisset aggressus facere, quod dixisset ei Deus: Vade , ego ero tecum (Ibid. VI, 16) ? Ubi est illud, quod secundum praeceptum Dei demolierit Baal et lucos eius exciderit, et Deo obtulerit sacrificium? (0794C) ubi est illud quod dixit ad Dei nuncium sibi dicentem: Dominus tecum, potens virtute: In me, Domine, et si est Dominus nobiscum, et quid apprehenderunt nos omnia mala haec? et ubi sunt mirabilia eius, quae retulerunt nobis patres nostri dicentes: Nunc ex Aegypto adduxit nos Deus? (0795A) et nunc sprevit nos et tradidit nos in manu Madiae Dominus (Ibid. 11) . Numquid repetebat tempore quo contra Deum facere tentavit, quod illa consecuti fuissent mala propter idololatriam? At ubi erepti sunt, ut viverent sine adversariorum timore, ab omnibus illis malis, quibus se dicebat cum omni praegravatum populo, illico facit rem, per quam et ipse et omnis pariter populus propter idololatriam fuisset traditus in manus adversariorum. Audierat Deum, quod idolis servissent derelicto Deo, illis cuncta illa mala accidisse; meminerat prophetam locutum; et tamen ea die, qua nihil facti sunt ante eos inimici eorum, censuit rex ille, in vecordia cui dignaris esse similis, idolis quam Deo qui illa sibi praestiterat fuisse famulandum. (0795B) Et fecerunt, inquit scriptura, filii Israel malignum ante Dominum Deum, et tradidit in manus Madiae annis septem, et praevaluit manus Madiae valde super Israel: et fecerunt sibi Israel ante faciem Madiae cryptas in montibus, et speluncas, et monumenta. Et factum est quando seminabat Israel, ascendebant Madiam et Amalech, et filii Orientis, et ascendebant super eum, et committebant cum eis, et corrumpebant fines terrae, usque dum venias Gazam, et non relinquebant ad vitam huic Israel ovem, nec vitulum, nec asinum: quoniam ipsi et iumenta eorum ascendebant, et tabernacula sua afferebant, et camelos suos ducebant, et adveniebant sicut locustae in multitudine, quoniam non erat numerus, et adveniebant super terram corrumpere eam. Et pauper factus est Israel a facie Madiae: et clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madiam. (0795C) Misit Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit illis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego sum qui adduxi vos ex Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis, et abstuli vos de manu regis Aegypti, et de manu omnium persequentium vos, et eieci illos a facie vestra, et dedi vobis terram eorum. Et dixi vobis: Ego sum Dominus Deus vester, non timebitis Deos Amorrhaeorum, in quibus vos inhabitatis in terra ipsorum: et non exaudistis vocem meam (Ibid. 1) . Quid post hanc increpationem Domini facit Ierobabel qui dicitur etiam Gedeon? (0795D) mox ut inimicum suum videt deductum ad nihilum, mox ut universi illi adversarii, qui ut arena maris fuisse narrantur, sunt mactati, et non ingenti numero Israelitarum, sed in trecentis viris, mox ut omnes reges vidit alienigenas interfectos, fabricat eam rem, per quam possint in Deum delinquere filii Israel, et tamen quadraginta annis etiam post tantum facinus commissum regnasse hic in Israel invenitur. (0796A) Non erit ergo mirandum, si et tu sacrilegus adhuc degas in corpore, quando videas Gedeonem regem quadraginta annis vixisse post idololatriam commissam, regnoque suo potitum: etenim quievisse Israelitas quadraginta annis, nec adversarios in eos omnino permissos, nec ullum eis idem fuisse dominatum ex alienigenis, propterea quod exclamassent ad Deum, scriptura loquitur sacra. Talia circa consacrilegos tuos fecit bona Deus, ostendens se quidem totum potentem, illos tamen indignos ad consequendam requiem, qui nec una die quidem post receptam requiem tantorum periculorum illi, qui tantam praestiterat misericordiam, servire delegissent. Cum tales fuerint Israelitae, tamen pro sua pietate pepercit eis, etiam post haec gerentibus idololatriam, nec statim reddidit, sed iterum tempore quo ei placuit tamen reddidit: non eis impune idololatriae reatus cedere potuit. (0796B) Ita et tibi, Constanti, erit repraesentaturus, nisi tibi provideris interea. Si Israelitae servientes daemonibus, derelinquentes Deum, cum iam extranei fuissent a notitia effecti Dei, tamen mox ut ascendit in corda illorum, quia ille sit Deus totum potens, qui eorum patres eduxisset de terra Aegypti, exauditi sunt et liberati de manu Madiae, et ab omnibus persequentibus; quid sentis arbitrari nos posse Christianos eripi de manibus tuis? an necne, quod sciam, es pervidens nos tantum Deum colere Abrahae, Isaac, et Iacob, et omnium prophetarum, apostolorum, et martyrum? (0796C) Crede mihi quia auditi sumus, et audiemur, ut tu possis cum omni tua fragili sublimitate iacere sub omnium eius servorum calce; sed et quod morulae aliquae fiant, ut non iam sanctae suae ecclesiae, exstinctis vobis Arianis, tribuat plenam securitatem pacis, est causa illa, quia sit dignum te adversario saeviente ad omnium veniri probationem. Dicis: Si male fecissem, si haeresim tenerem, iam in me Deus vindicasset. Audis sacram loquentem scripturam etiam alienigenae diu pepercisse Dominum, et tamen postea consecutos merita factorum suorum. Dixit Samuel ad Saul: Misit me Dominus ut ungerem te super Israel in regem, et nunc audi vocem verbi Domini: Haec dicit Dominus omnipotens: Nunc defendam quae fecit Amalec tibi, Israel, quemadmodum obviavit tibi in via quam ascendisti de Aegypto. (0796D) Et nunc vade et percuties Amalec, et omnia ipsius, et non concupisces ex illis aliquid, sed exterminabis illum, et anathematizabis illum et omnia illius, et non parces illi, et occides omnia illius a viro usque ad mulierem, et ab infante usque ad nutrientem (I Reg. XV, 1) . Et infra: Et venit Saul usque ad civitatem Amalec, et accessit, et obsedit Amalec in torrente: et dixit Saul ad Cinaeum: Vade et declina e medio, et declina ab Amalec, et noli apponere te cum illo, quoniam tu fecisti misericordiam cum filiis Israel, cum ascenderent ex Aegypto. Et declinavit Cinaeus de medio Amalec: et percussit Saul Amalec ab Evilat usque Sur, quae est contra faciem Aegypti: et comprehendit Saul Agag regem Amalec vivum, et omnem populum eius occidit in ore gladii (I Reg. XV, 5) . Vides quomodo, tarde licet, consecuti fuerint sceleris sui factum? et tu inquis: Nisi bene agerem, numquam diu regnarem? Ipsum etiam Saul invenimus contra Domini mandatum quia fecerit, quod fuerit reprobatus, et tamen diu regnaverit post reprobationem, posteaquam dixit ad Samuel Deus: Poenitet me unxisse in regem Saul (Ibid. 11) . Et tu inquis: Ego nisi recte fuissem credens, nisi quomodo est Deo placitum viverem, numquam profecto nunc usque imperarem? (0797B) Et ut haec penitus possis haurire quae dicimus propter Saul, accipe quae contra Domini fecerit mandatum. Et accepit Saul et omnis populus eius Agag regem et bona gregum et armentorum et escarum et vinearum, et omnium bonorum, et noluerunt disperdere omnia bona, sed et omne opus pretiosum reservaverunt, et supervacua disperdiderunt. Et factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: Poenitet me quod constituerim regem Saul, quoniam aversus est a me, et verba mea non statuit. (0797C) Et contristatus est Samuel, et clamavit ad Deum tota nocte: et ante lucem, et Samuel abiit in obviam Israel (Ibid. 9) . Et infra: Et venit Samuel ad Saul, et ecce Saul offerebat holocaustum Domino, et initia praedarum quae attulit ex Amalec: et pervenit Samuel ad Saul, et dixit illi Saul: Benedictus es tu Domino, statui omnia quae locutus est Dominus. Et dixit Samuel: Et quae est vox huius gregis in auribus meis, et vox boum quam ego audio? Et dixit Saul: De Amalec attuli ea, quae praedavit populus optima gregis et boum, ut immolentur Domino tuo regi; reliqua autem disperdidi et exterminavi. Et dixit Samuel ad Saul: Nonne minimus eras in conspectu dux sceptrorum de tribu Israel, et unxit te Dominus in regem super Israel, et immisit te Dominus in viam, et dixit tibi: Vade et disperde illos, qui peccant in me, Amalec, et expugnabis illos usque dum consumes illos? Et quare non audisti vocem Domini, sed impetivisti ad praedam, et fecisti quod malignum est coram Domino? (0797D) Et dixit Saul: Quoniam audivi populum, abii in viam, quam misit me Deus, et adduxit Agag regem Amalec, et Amalec disperdidi; et accepit populus praedam gregis et armenta primaria illorum quae disperdidi, ut sacrificem coram Domino Deo nostro in Galgala. (0798A) Et dixit Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et sacrificia magis quam exaudire vocem Domini? et ecce dico : Audientia melior est quam sacrificium, et obedientia quam adipes arietum; quoniam peccatum abominatio est, dolores et gemitus ad te adduxisti: pro quibus nullius momenti fecisti verbum Domini, nullius momenti te faciet Dominus ne regnes. Et dixit Saul ad Samuel: Peccavi quoniam praeterivi verbum Domini et verbum tuum, quoniam timui populum, et audivi vocem illorum; et nunc aufer peccatum meum. Revertere mecum, adorabo Dominum Deum tuum. (0798B) Et dixit Samuel ad illum: Disrumpet Dominus regnum tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo meliori te (Ibid. 28) . Et infra: Et non adiecit Samuel amplius videre Saul usque ad diem mortis suae, quoniam lugebat Samuel in Saul, et Dominum poenituit quoniam regem fecit Saul super Israel (Ibid. 35) . Et dixit Dominus ad Samuel: Quousque luges tu in Saul? Ecce ego expello illum ne regnet super Israel, et imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Iesse usque in Bethlehem, quoniam audivi in filiis Iesse mihi in regem (Ibid. XVI, 1) . Cognoscere iam poteris, Constanti, etiam reprobatus a Domino, etiam ad aeternam destinatus mortem, diu regnare post delictum grave commissum: quandoquidem videas posteaquam unctus fuerit in regem gloriosus filius Iesse David, tamen Saul diu regnaverit, et persequendi etiam eum, quem sibi Deus in prophetam atque regem elegerat, habuerit potestatem; malus bonum, iniustus iustum, Deo odibilis persequebatur eum quem diligebat Deus. (0798C) Cum haec ita sint, ne glorieris, quia post tantum facinus perpetratum sis vivens hactenus ut vixerit Saul; sed adverte cuiusmodi vindicta processerit circa Saul, quod et circa te possit procedere, nisi tibimet consulas. Si enim circa illum sic est indignatus Dominus, primo cur praedam contra interdictum acceperit, secundo cur eius hominem David fuerit persecutus, quanto magis circa te indignationis eius procedat vindicta necesse est, circa te cuius adeo ingentia sunt scelera, ut etiam in sacrilegii venires reatum. Si male, inquis, egissem, si, quomodo dicit Lucifer, essem haereticus, iam mihi abstulisset Deus regnum. (0798D) Accipe etiam Salomonem supervixisse post idololatriam commissam, et intelligere dignare te quoque talem esse, qualis ille post idololatriam fuerit (III Reg. XI. 14.) Et suscitavit Dominus satan Salomoni, Ader Idumaeum et Esrom filium Anadeth in Remathad, Adragas regem Saba dominum eius, et congregati sunt super eum viri: et erat princeps congregationis: et praeoccupavit Demasic civitatem, et sedit in ea, et regnavit in Demasic, et erant satanae Salomoni et Israel omnibus diebus Salomonis. Probavimus tibi etiam Salomonem aliquot annis regnasse post idololatriam, et utique iam non Deo, sed diabolo serviente, mundo, et diabolicis hominibus notatur haesisse; ita et tu haerens es consacrilegis tuis Arianis, qui licet adhuc in corpore sis, licet in regno sis manens, tamen talis esse inveniris qualis fuerit Salomon, posteaquam Deum dereliquerit, et idola fuerit secutus. Talibus nos adhaerere volueras, qualibus Salomon fecerit adhaerere Israelitas. Ubi fuit ille amor Dei, qui fuisse narratur per sanctas scripturas apud Salomonem, tempore isto quo idola dignatus est sequi, derelinquere Deum? Unde hoc? (0799B) nisi quia factus omnino fuerit homo alienus ab intellectu sobrio. Nolo tibi plaudas, quod cum sis blasphemus, et destructor Dei religionis, tamen adhuc habeas regnum, et sis superbiens post sacrilegium tuum, cum et Roboam filium Salomonis idololatriam facientem vixisse inveniamus in regno viginti annis. Dicit enim sacra scriptura de eo (III Reg. XI, 43) : Et rex Salomon dormivit cum patribus suis in civitate David; et regnavit filius eius Roboam pro eo in Ierusalem, et erat sexdecim annorum cum regnaret, et viginti annis regnavit in Ierusalem. Et infra: Et fecit malignum ante conspectum Domini, et non abiit in via David patris sui. (0799C) Ut igitur tam Salomon, ex quo idolis semet dignatus est mancipare, quam eius filius Roboam, qui semper idolis fuit serviens, cum non ambulaverint in David itineribus, tamen vixerint in regno, et utrique regnantes ad vitae ultimum diem pervenerint, quomodo te miraris ad temet, cur post commissum piaculum in eo scelere degens rex superbias, quod neque tibi regnum neque vita auferatur a Deo? (0800A) quando videas etiam Hieroboam Domini religionem funditus vertere ut tu fuisse conatum, et tamen supervixerit annis quam plurimis, et quidem in eo scelere manens sicut scriptum est: Et erat homo ex monte Ephraem servus Salomonis, et nomen ei erat Hieroboam, et nomen matris eius erat Sariram, mulier fornicaria (Ibid. 26) . Et alio loco (Ibid. XII, 20) : Et factum est ut audivit omnis Israel, quoniam reversus est Hieroboas ex Aegypto, et miserunt, et vocaverunt eum in synagoga, et regnificaverunt eum in Israel. Et infra (Ibid. 26.) : Et dixit Hieroboas in corde suo: Nunc revertetur regnum David, si ascenderit populus hic sacrificium offerre in domo Domini in Hierusalem; et convertetur cor populi ad dominum suum Roboam regem Iuda. Tunc igitur Hieroboas cogitavit, et abiit. Et fecit duas vitulas aureas: et dixit ad populum: Sufficiat vobis ascendisse in Hierusalem: Ecce sunt dii tui Israel qui reduxerunt te de terra Aegypti. (0800B) Et posuit unam in Bethel, et unam dedit in Dan; et factum est hoc verbum in peccatum, et antecedebat populus ante faciem unius vitulae usque Dan: et fecerunt domos in excelsum, et fecit sacerdotes partem aliquam populi, qui non erant ex filiis Levi. Et fecit Hieroboas diem festum in mense octavo in quinta decima mensis secundum diem festum Iuda; et ascendit in sacrario, quod fecit in Bethel, ut sacrificaret ante vitulas quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit; et ascendit in sacrarium quod fecit in quinto decimo die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo; et fecit diem festum filiis Israel. Nolo ergo glorieris quod cum idololatriam sis gerens, tamen vivas regni possidens gloriam, quando videas hunc Hieroboam vitulas fecisse aureas, populum Israelitarum convertisse ad idololatriam, et tamen non solum non statim ut deliquerat exstinctum, sed et diu vivere permissum. (0800C) Numquid non potuerat Deus eosdem reges idololatras removere? sed ostensum est quam sitis ingrati Deo vos qui cum tantum exaltemini, tamen ipsum qui vos exaltat, non solum obliviscamini, sed et adhuc eumdem in servis eius persequamini, religionem eius tollere cupientes e medio. (0801A) Quod ita esse ex istius regis cognosce facto Hieroboae, qui cum fuerit filius ancillae, cum se meminisset ortum de meretrice, cum regnum acceperit domini sui Salomonis in opprobrium eiusdem Salomonis, cur delinquens Deum ad idola semet verterit, cum, inquam, sciverit sibi regnum datum a Deo Hieroboas propterea quod Salomon dominus eius idola fuisset secutus, tamen haec omnia ducens pro nihilo cogitavit idola facere, et ipsis cum omni populo, qui Deo serviebat, esse mancipatus quam Deo vivo, qui illum ex mulieris meretricis filio fecerat regnum habere Salomonis domini sui. Ne itaque mireris quod vobis ingratis in ipsum delinquentibus parcat: sed illud hortor videas, quod tarde licet, si in hac tua manseris nequitia, sis percepturus ea quae omnes in sacrilegio perceperunt praedecessores tui. Hortamur ut temet tantis a malis eripere digneris: et es habens insuper, non tu primus facis. (0801B) Videmus etiam istum Hieroboam commonitionem Domini duxisse pro nihilo (III Reg. XI, 29) : Et factum est, inquit, in tempore illo, et Hieroboas exiit de Hierusalem, et invenit eum Achias Silonites prophetes in via, et Achias opertus erat vestimento novo, et ambo erant in campo. (0801C) Et apprehendit Achias vestimentum suum novum quod super se habebat, et dirupit illud duodecim scissuris; et dixit ad Hieroboam: Accipe tibi decem scissuras, quoniam haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego disrumpo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra: et duo sceptra erunt illi propter servum meum David, et propter Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel, pro quibus dereliquit me Salomon, et fecit Astarte idolo immundo Sydoniorum, et Cama idolo Moab, et regi eorum, religioni filiorum Ammon, et non abiit in vias meas ut faceret quod rectum est coram me, sicut fecit David pater eius: et non accipiam regnum totum de manu eius in diebus vitae eius propter David servum meum, quem elegi, quoniam contra faciam illi per omnes dies vitae eius: et accipiam regnum de manu filii eius, et dabo tibi sceptra decem; filio autem eius dabo duo sceptra, ut sit positio servo meo David omnibus diebus coram me in Hierusalem civitate quam elegi mihi, ut ponerem nomen meum ibi: et accipiam te et regnabis in quibus concupiscit anima tua, et tu eris rex in Israel. Et erit si custodieris omnia quaecumque praecepero tibi, et ieris in vias meas, et feceris quod rectum est in conspectu meo, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, sicut aedificavi David. (0802A) Cum audierit haec a Deo homo ortus qui fuerit ex meretrice, homo qui se meminerat natum de genere servili, numquid, posteaquam impleta sunt omnia quae promiserat Dominus, illi, qui sibi tanta promiserat, est obsecundatus? et non statim ut exaltatum se vidit, contra ipsum auspicatus est? non statim quomodo fuisset Deus derelictus ab omnibus cultoribus suis opera est data per Hieroboam? Dicitur tibi a nobis, quod nisi te correxeris, nisi in viis Deo placitis esse coeperis, sis novo periturus exemplo; et tu in tua manens es iniquitate, in tuo es perseverans sacrilegio. (0802B) Non novum siquidem isti Hieroboae regi, et Deus per hominem suum illa quae iam dicta sunt perferri fecerit, et cum ingenti detinetur filius eius infirmitate, miserit ad Dei domesticum, et audierit futura; et tamen cum ea quae sibi fuerant etiam mala promissa videret impleri, ille magis atque magis contra Deum fecerit, Dei voluerit destrui domum (Ibid. XIV, 1) . Et homo, inquit, erat exilis et nomen ei Achiabeth; hic erat sexaginta annorum, et verbum Domini erat cum illo. Et dixit Hieroboam ad uxorem suam; Surge et accipe in manu tua homini Dei panes et collyrides filiis eius, et uvas et vas mellis. Et surrexit mulier, et fecit sicut dixit ei vir eius: Et Achiab homo senex erat valde et oculi eius caliginabantur videre. Et surrexit mulier ex Baria et abiit. (0802C) Et factum est cum intrasset ipsa in civitate ad Achiab Selonitem, et dixit Achiab puero suo: Exi nunc in obviam Annae uxori Hieroboam, et dices ei: Intra et noli stare, quoniam haec dicit Dominus: Dura ego mitto in te: et intravit Anna ad hominem Dei; et dixit ei Achiab: Ut quid mihi attulisti panes et uvam et collyrides et vas mellis? Haec dicit Dominus: Ecce tu ibis a me, et ecce cum intraveris portam civitatis Arira, et puellae tuae exient in obviam, et dicent tibi: Puer mortuus est. Quoniam haec dicit Dominus: Ecce ego disperdo huius Hieroboam mingentem ad parietem: et erunt mortui eius Hieroboam in civitatem, et comedent eos canes, et mortui erunt ei in agro, et comedent eos volucres coeli. (0803A) Non est, inquam, novum, si tu in hac pertinacia sis perstans, cum cognoscas istum Hieroboam his omnibus non deterritum rebus: statim etenim ut fuerat dictum ab homine Dei, ut ingressa est mulier civitatem, filius eorum mortuus est; et tamen non conspexit Hieroboas quid ei Deus, propterea quod eum dereliquisset, et populum secum perire fecisset, fuisset repraesentaturus, nec timuit ex morte filii sui, quod et cetera illum possint subsequi, sed in sua senuit versutia: usque adeo etenim impos mentis fuerat factus Hieroboas ex quo recesserat ab eo, qui regnum tradiderat illi, ut cum dixisset: Vade ad Dei hominem et disce an moriturus sit filius noster (III Reg. XIV, 2, 3.) Et didicerit per Dei hominem, quod non solum filius eorum esset moriturus, sed et in cuncto eius regno imminerent pericula; ille tamen, ut semel statuerat, diabolo servire maluit. Ad hominem Dei sciscitandum mittit de futuris, et eum, ad cuius hominem mittit, despuit, et facit in contumeliam maiestatis eius vitulas, et has adorare secum fecit populum. (0803B) Haec egit, et tamen non illico est exstinctus, sed diu in regno superfuit; et tu dicis: Si fuissem haereticus, si ut dicunt Lucifer, Pancratius et Hilarius , Dei impugnarem religionem, iam in me fuisset vindicatum? Accipe adhuc quid huic contigerit Hieroboam regi, et tamen quomodo nec sic convertatur ad Deum, sed magis in suo perseverans mortuus fuerit scelere, in suo defecerit sacrilegio (Ibid. XII, 32): Et fecit Hieroboam diem festum in mense octavo in die festo quintodecimo mensis secundum diem festum Iuda: et ascendit in sacrificium quod fecit in Bethel, ut sacrificarent vitulis quas fecit, et constituit in Bethel sacerdotes excelsorum quos fecit: et ascendit in sacrarium quod fecit quintodecimo die mense octavo in die festo quem finxit a corde suo: et fecit diem festum filiis Israel, et ascendit in sacrarium ut sacrificaret. (0803C) Et ecce homo Dei ex Iuda advenit in verbo Domini in Bethel, et Hieroboam stabat super aram suam sacrificare: et propheta invocavit ad aram in verbo Domini dicens: O sacrarium, sacrarium, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur in domo David, et Iosias erit nomen illi, et sacrificabit inter sacerdotes excelsorum qui sacrificant in te, et ossa hominum comburet in te: et dabit in illa die prodigium quod locutus est Dominus: Ecce sacrarium disrumpetur et effundetur pinguedo quae est in eo, et factum est ut audivit verba hominis Dei invocantis in aram quae in Bethel erat, et extendit manum suam ad aram, dicens: Apprehendite eum. Et arida facta est manus regis quam extendit in eum, et non potuit reducere eam ad se. Et sacrificium ruptum est, et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum prodigium quod dixit homo Dei in verbo Domini. (0803D) Et respondit rex et dixit homini Dei: Roga faciem Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me. (0804A) Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum (Ibid. XIII. 1) . Impleta cum viderit haec prodigia, quae fuerant ore hominis prolata Dei, et brachium impium porrectum ad Dei hominis necem repente aridum factum pro metu, illico etiam per Dei cultoris precem factum incolume, numquid idololatriam quam ipse constituerat dissipavit? numquid diem festum quem ipse finxerat ex corde suo, tandem tollit e medio? minime; sed in ea pertinacia praesumptionis suae invenitur mortis suscepisse diem. Non ergo mirari poterimus, si quod Deus avertat a te, in haeresi tua censueris mortis diem suscipere, quandoquidem etiam signis ac prodigiis non potuerint priores consacrilegi tui revocari ad solum Deum colendum. Dicit enim de Hieroboam sancta scriptura (Ibid. 33) : Et post hoc non est reversus Hieroboas a malitia sua, sed reversus est, et fecit ex parte populi sacerdotes excelsorum. (0804B) Qui enim volebat, allevabat manum suam, et fiebat sacerdos in excelsis. Et factum est hoc verbum in peccatum in domum Hieroboam, et in interitum, et in exterminium a facie terrae. Quae ne dicantur etiam de te, quaeso, temet eripias a nefando Arianorum coetu, quaeso, sis Christianus ut ante eras ex Ariano, nec nobis indigneris quod actus tuos et Hieroboae aequemus: sed magis obsecro conspicias has omnes instructiones potius quam increpationes nuncupandas sospitatis tuae me bono ingerere. Compararis etenim a nobis Hieroboae nostris temporibus, quia sic cunctos a Deo fueris conatus vertere, sicut ille populum fuerit conatus Israel facere apostatam ex Dei cultore. (0804C) Nolo adhuc hinc tibi aliquid spei promittas, quod enim male sis faciens, et tamen regnes, cum videas et Hieroboam diu regnasse in scelere suo, sed et filium Salomonis totidem et idololatriam gerentem in eodem defunctum scelere; item eius filium Abiud, de quo scriptum invenio (Ibid. XV, 3) : Et abiit in peccatis patris sui, quae fecit in conspectu eius, et non erat cor eius consummatum cum Domino Deo suo, sicut erat cor David patris eius; et tamen cum servirent idolis, fuerint in regno et mortui sint in ea dignitate, et tradiderint filiis suis auctoritatem regni. Ne itaque etiam in eo plaudas, quod enim pater vester vobis tradiderit regnum, dicens: Nisi pater meus bene fecisset, conferre se ad Arianos, non eius filii regnaremus. (0804D) Nolo dicas: Si haereticus essem, numquam tantum imperarem, numquam me permitteret Deus adhuc in regno esse, quando videas viginti quatuor annis regnasse Basiam filium Achiae super Israel, de quo scriptum invenisti in Regnorum libro tertio: (Ibid. 34): Et fecit malignum coram Domino, et abiit in viam Hieroboam filii Nabath, et in peccatis eius, quemadmodum peccavit in Israel; qui Basia rex debuerat utique metuere ne fuisset percussus ut Hieroboas, si a viis recessisset Domini. Sed ita estis, qui a Deo declinatis, ut cum vobis fuerit libitum in iniuriam Dei suscipere officium idololatriae, non possetis nec illorum qui iam iudicati fuerint terreri exemplo, converti ad Deum. Scriptum est etiam de Iambre rege (III Reg. XVI, 25) : Et fecit malignum in conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum, et abiit in omnem viam Hieroboam filii Nabath in peccatis eius; et tamen hic qui dicitur super omnes peccasse, qui ante illum fuerant reges, non statim ut dereliquit Deum exstinctus est, nec per aliquam gravem valetudinem est vexatus, ut graviori poena fuisset visus interemptus, qui gravius describitur deliquisse. (0805B) Vides, Constanti, tametsi contingat tibi in summa felicitate in hac temporaria versari vita, tamen magis te timere debere, quod Dei reserveris iudicio: et, licet etiam hi, qui statim exstinguuntur, quibus hic aliqua divinitus irrogatur poenarum, post descensum semper torqueantur, tamen tu si in summa vivens felicitate fueris hinc raptus, adverte qualiter in te vindicta sit processura, qui in tanto inveniaris scelere. (0805C) Ne hinc itaque quidcumque tibi ascripseris felicitatis, quod cum sis negans Filium unicum Dei, quod cum eius familiam persequaris, tamen adhuc spiritus tuus in corpore illo carnifice sit manens, quando consideres etiam filium Basa annis triginta quinque, cum fuerit ut tu sacrilegus, regnasse apud Iudaeos: de quo scriptum esse legisti (Ibid. XXII, 43) : Abiit in vias Asab patris sui, et non declinavit ab illis, ut faceret quod rectum erat in conspectu Domini, sed ab excelsis non abstinuerunt, et sacrificabant in excelsis et incendebant. Ecce etiam hic describitur rex in pace dormiisse. Cum itaque fuerit triginta quinque annis idololatriam gerens, ne tibi ascribas ad gloriam et dicas: Iccirco non aliqua vulneror plaga, iccirco non iam exstinctus sum, sed adhuc vivo regnum imperii Romani possidens, quia sim bene credens, quia Arii recta sit fides, quia fecerim bene removere episcopos, et alios tales instituerim quales concupiverit Arius. Noli, inquam, hinc tibi gloriari, quod cum haec sis faciens, tamen superbias, quando videas istum regem triginta quinque annis tenuisse regnum, in pace fuisse exemptum. (0805D) Si igitur potuit illis quia ita exempti sint impune idololatriae crimen cedere, poterit et tibi, Constanti. (0806A) Converte te itaque ad Dominum, ne talis inveniaris qualis est inventus Achab de quo scriptum invenio: Et fecit Achab malignum in conspectu Domini, et maligne fecit super omnes qui fuerunt ante eum: et non fuit illi satis ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath, sed et accepit uxorem Iezabel filiam Bazan et Hela regis Sydoniorum: et abiit, et servivit Baali, et adoravit eum: et statuit sacrarium Baali in domo religionum suarum, quam aedificavit in Samaria; et fecit Achab lucum ut faceret exacerbationem, ut exacerbaret Deum, et animam suam disperderet: et malignum fecit super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum. (Ib. XVI, 30) . Noli adhuc te sinere esse apud Arianos, sed fac transitum ad nos Christianos, quibus sunt ita cunctae haereses ut est Baal. (0806B) Sic vos nunc nobis estis haeretici, ut illis illorum temporum Dei cultoribus fuerint illi, qui idolis immolabant: per hanc haeresim tuam, mihi crede, quod talis sis nostris temporibus, qualis fuerit et Achab. Ne tibi itaque placeas quod non statim tibi reddiderit Deus, quando videas huic Achab, et uxori eius Iezabel, qui etiam prophetas occiderint Domini, qui in tanto scelere fuisse inveniantur versati, ut nullum in terra Israel Dei se hominem confitentem permiserint demorari, pepercitum fuerit diutissime. Noli hoc intueri quod cum sis malefaciens, superbias tamen in sceleribus tuis; sed illud, obsecro te, videas, quod nisi te converteris, ut illis sero licet reddita sunt merita operum suorum, ita et tibi posse repraesentari. (0806C) Ne dixeris: Diu hinc in regno sum, hinc potens sum, quod enim bonam fidem teneam, quod faciam recte persequendo eos qui credunt, quomodo se se continet illa fides descripta apud Niciam; haec, inquam, ne dixeris, sed illa precor te videas, quod enim adhoc sis post tanta funera tua superbiens, ut aut audiens nos Dei sacerdotes temet convertas ad Deum, aut certe percipias digna factorum tuorum tunc, quando dicere non valebis inscium te errasse. Haec ita esse adverte exemplo admonitus Achab et prophetarum Domini interfectoris, et omnium daemonum cultoris. (0806D) Hunc tam sceleratum intellige ideo post tanta scelera fuisse in regno diu reservatum, ut tandem se si velit converteret, cui non solum non repraesentantur malorum factorum suorum merita, sed et in angustiis iuvatur ad hoc sine dubio, ut possit coniicere non se per Baal et reliquos daemones, quod ethnici Deos nuncupant, vindicatum, sed per Deum Israel, cuius prophetam secum videret loquentem atque sibi declarantem quonam modo Deus fuisset inimicos Israelitarum ad nihilum redacturus. (0807A) Obsederat enim filius Ader rex Samariam, cum aliis triginta duobus regibus, iactitans adeo tamquam nihil se habere Israelitas, ut unum se hominem omnem multitudinem Israelitarum superaturum. Hunc alienigenam fecit nihil ante Israel Deus. Cui vicit Deus regi? nempe Achab, ei qui eum dereliquerat, qui Baali et omnibus daemoniis servire Israel fecerat, quia propterea auxiliatus est, nempe ut crederet quia sit Deus solus iste, cuius erat populus Israel, et non alius praeter ipsum qui ei vicerat, ut videret Achab quia fuisset aequum, tandem corrigeret errores suos, mox ut aedificare adversarius coepit obsidionem ad civitatem Israelitarum. Et ecce, inquit scriptura sacra, prophetes unus accessit ad regem Israel, et dixit: Haec dicit Dominus. Si audisti sonum magnum istum? Ecce ego hodie tradam eum in manus tuas, et scies quoniam ego sum Dominus. Et dixit rex: In quo? (0807B) et dixit prophetes: In pueris principum regionum. Et dixit rex: Quis committet pugnam? et dixit prophetes: Tu (III Reg. XX, 13) . Et infra: Et exierunt pueri de civitate principum regionum, et exercitus qui post illos, et percussit unusquisque quem invenit secus se, et fugerunt Syri, et persecutus est Israel (Ib. XX, 19) . Quomodo dicis, Constanti: Si non bene servirem Deo, si non recte credens fuissem, numquam regnum Romanorum in mea vidissem potestate collocatum, aut sic diu fuissem vivens in regno? quando videas Achab regi Israel more gentilium viventi, et populum Dei, sicuti et tu avertis, vertenti a Deo, dictum ab eo, in quem delinquebat, cuius praecepta ducebat pro nihilo: Trado eum in manus tuas, ut scias quoniam ego sum Deus. (0807C) Ut igitur illum eripuit a filio Iaderis Syriae regis, sic etiam te ab omnibus perimere cupientibus eripuit atque eripit, ad hoc utique ut possis cognoscere quia ipse sit Deus patriarcharum ac martyrum, ad hoc ut coniicere possis non pro meritis fidei tuae ac vitae tibi victoriam tributam, quando sis Achab in omnibus regi similis, sed sic tibi contra merita tua exhibitam misericordiam ab eo, quem dereliquisti, ut fuerit Achab exhibita. Si enim dixeris propterea te vincere adversarios tuos, quia bene sis credens, potuit et Achab dixisse idolorum cultor, et prophetarum sanctorum interemptor. Ad hoc ergo te reservatum ut errores corrigeres tuos, non vides? (0807D) Illico ut occupasti Italiam, ecclesiam eius tentasti vertere; dixisti Deum Patrem non esse verum Deum Patrem, unicum eius negans Filium, affirmans non esse illum verum Filium; astruxisti etiam sanctum paracletum Spiritum fabricatum esse ex nihilo, descendere ex nihilo defendere tentasti, quod unicus Dei Filius fuerit quando non fuerit; apostolicam atque evangelicam traditionem quo potuisses tollere e medio, operam totis tuis dedisti viribus, episcopos Dei iudicio ordinatos tua amoveri fecisti auctoritate, haereticos locis eorumdem constituendos duxisti, qui possint tuam praedicare haeresim; manu militari pugnasti contra ecclesiam in Alexandria, quamplurimos episcoporum relegasti in exsiliis, in metallis, coniecisti in carcerem, certum etiam numerum interfecisti ex omnibus Dei cultoribus. Cum haec egeris, tamen dicis: Nisi bene essem faciens, et integre essem credens, numquam adhuc me Deus regnare permitteret? (0808B) tamquam iccirco et circa Achab ac caeteros coidololatras tuos fuerit Deus patiens, quia fuerint rectam tenentes viam. Tu ergo quia sit peccatis tuis patiens pro sua infatigabili pietate sicuti fuerit et Achab regi, arbitraris non te delinquere, sed pro meritis tuis tibi parci: quem Achab etiam in hoc imitaris, quod enim sis eos diligens qui tibi mala suadeant, eos vero perdens qui tibi salutis tuae causa quae sunt vera dicant. (0808C) Ut enim ad Achab quadringenti illi pseudoprophetae, quod possent illum omnia felicia consequi loquebantur, contra vero Dei dicebat propheta Michaeas, quod essent illum cuncta consecutura mala, et ille magis diligebat eos pseudoprophetas quam verum Domini prophetam, ita ut tu amas cohaereticos tuos Arianos, ipsorum dictis obtemperas, nos omnes Domini sacerdotes exsecraris; primo omnium, cur Dei Filium verum Dei Filium confiteamur: secundo cur non tibi adulemur, cur te in periculo esse asseveramus, et dicamus nisi te converteris ad Deum, quod sis in aeternam poenam venturus. Et ut credere possis Dei semper odio habitos homines ab hominibus apostaticis, amatos vero inimicos Dei religionis, hoc est diaboli cultores, accipe quos amaverit Achab, et quem odio habuerit. Et dixit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel: Interrogate nunc hodie Dominum. Et convocavit rex Israel omnes prophetas, quasi quadringentos viros, et dixit illis rex Achab: Si ibo in Remma ad Galaath in pugnam, aut cessabo? (0808D) et dixerunt: Ascende (Ib. XXII, 5) . Et infra: Et dixit Iosaphat ad regem Israel: Non est hic prophetes Domini, et interrogabimus Dominum? (0809A) Et dixit Achab rex Israel ad Iosaphat regem: Unus est per quem interrogemus Dominum, sed ego odi illum, quoniam non loquitur de me bona (Ibid. 7) . Item, posteaquam dixisset propheta Domini ad illum Michaeas ne ascenderet, quoniam si ascendisset, non esset reversurus: Dixit rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Nonne dixi ad te, quoniam prophetat mihi hic non bona, sed magis mala (Ibid. 18) ? Videbantur mala et excordi ei quem iam obsederat diabolus, mala ea quae a Dei dicebantur servo, et illa bona iudicabantur quae a servis dicebantur diaboli. (0809B) Nec mirandum itaque si illos audiebat Achab, quos ut audiret faciebat diabolus mancipia videlicet sua, et si illos audire nollet, quos Deus suos esse servos et ipsa tolerantia passionum et ipsa constantia asseverationis manifestabat illis: pseudoprophetae ditati honoratique dimissi sunt a rege, Michaeas vero propheta Domini recluditur in carcerem, et dicitur: Manducet panem doloris donec redeam (Ibid. 27) : et tamen iuxta servi Dei dictum reversus minime est. Ita et ipse agis, Constanti; diligis eos qui trahunt temet secum ad mortem perpetuam, qui ad omnem interitum tuam ducunt animam; odio habere dignaris contra eos, qui te sunt optantes Dei fieri amicum. (0809C) Ne tibi glorieris quod cum tanta sis faciens, tamen regni gloria pollens, hanc adhuc possideas fragilem vitam; quando et Hieroboam Filius Ioas, quod regnaverit in Israel quadraginta et unum annis in Samaria, narrant sacrae litterae, et quidem derelicto Deo serviens idolis, et quidem non recedens de Achab regis Israel malitiis, atque Hieroboam sacrificiis. Male, inquis, si fecissem, iam me Deus amovisset de regno: quasi non Filius Amasiae propterea quod non recesserit a supervacuis, impletus lepra quidem fuerit, sed tamen quinquaginta duo annis regnaverit in Hierusalem. Sed tu in eo potior Oziae regi, quia tu non elephantiam habeas, quae cum temet omnes consumere possit artus, sed illam quae animam valeat penitus maculare. Dole tibi nobiscum et mitte lacrymas pro te; conspice quomodo maculet corpus, haec videtur elephantia, quomodo consumat membra leprae virus: intellige quod sic Ariana haeresis elephantia vestra interna illa omnia tua maculet; adverte, quod enim sic efficiat hominem tuum interiorem sicuti et haec, quae comprehenderit hos, quos videas elephantiam infusos. (0809D) Ne dixeris: Nisi bene agerem, numquam tanto tempore imperarem, numquam adhuc vivere fuissem permissus. (0810A) Quando et Manassem cernas filium Ezechiae regis regem Iudae sedecim annorum suscepisse regnum, et quinquaginta septem annis regnasse; de quo quae sint scripta cum audieris, invenies profecto eiusdem te imitatorem esse, et non incipies mirari quod malefaciens cum sis, tamen adhuc parcatur tibi, cernens Manassem, cuius tu in crudelitate et sacrilegio non minor es, quod tanta agentem regnum tenuerit quinquaginta septem annis. Et dormivit, inquit scriptura (IV Reg. XX, 21) . Ezechias cum patribus suis, et sepultus est in civitate David, et regnavit Manasses filius eius pro eo. (0810B) Cum esset rex sedecim annorum Manasses cum regnaret, et quinquaginta septem annis regnavit in Hierusalem, et nomen erat matris eius Ebsibas: et fecit quod malignum est ante conspectum Domini secundum abominationes gentium, quas eiecit Dominus a facie filiorum Israel: et aedificavit excelsa, quae destruxerat Ezechias pater ipsius, et aedificavit sacrarium Baal, et fecit lucos sicut fecit Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et servivit illis. Et aedificavit sacrarium in duabus aedibus domus Domini, et induxit filios suos in ignem, et augurabatur, et fecit pythones, et divinos multos, ut faceret quod malignum est in oculis animae suae, ut exacerbaret Dominum Deum. Et fecit sculptilia lucorum quae fecit in domo quam dixit Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: In domo ista et in Hierusalem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, ponere nomen meum in aeternum, et non apponam pedem in Israel movere a terra quam dedi. (0810C) Sed si audierint me per omnia quae mandavi eis, et secundum legem quam mandavit eis puer meus Moyses. Et non audierunt . (0810D) Et quoniam valide aspernatus est Manasses, et seduxit eos Manasses ut facerent quod malignum est super omnes gentes quas abstulit Dominus a facie Israel: et locutus est Dominus in manu puerorum suorum prophetarum quae fecit Manasses rex Iuda simulacra, secundum omnia quae fecit Amorrhaeus qui erat ante faciem eius, et peccare fecit Iuda in idolis suis: propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego adduco mala in Hierusalem et in Iuda: omnes qui audierint haec, tinnibunt aures eorum utraeque: et extendam in Hierusalem mensuram Samariae et pondus domus Achab, et deleam Hierusalem quemadmodum deletur buxum de poste ante faciem eius: et dabo eos in manus inimicorum ipsius, et erunt in direptionem et combustionem omnibus inimicis eorum, quoniam proiecti sunt de post me, et erant de post me , et erant exacerbantes me, ex qua die exierunt patres eorum de terra Aegypti usque in hunc diem. Et caetera verborum Manasse, et omnia quae fecit, quemadmodum peccare fecit Israel, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda, et quemadmodum sanguinem innocentium fudit multum valde, usque dum impleret Hierusalem super os , extra peccatum, quae peccare fecit Iuda, ut faceret, quod malignum est in conspectu Domini Dei? Et dormivit Manasses cum patribus suis, et regnavit filius eius pro eo, cum esset annorum viginti duo Amos (Ibid. XXI, 1) . Quid dicis, Constanti, ad haec? (0811B) Credo iam desinere te dicere: Si non bene agerem, non essem tanto tempore regnans; quando videas te alterum istum Manassem talia agentem quinquaginta septem annis regnasse; et quia diximus te alterum esse Manassem, omnia ipsius te habere conspice. Ille in Dei domo idololatriam constituit, totidem ipse fecisti in templo et aedibus Domini; ille idola fecit adorari, usurpavit sibi quod Domini dicebatur, ut deinceps dici possit idolorum cultor; omnia haec et tu fecisti, quia Arianam haeresim introduxisti in ecclesiam, et qui blasphemiam tuam tamquam fidem catholicam statuisti suscipiendam, illam vero apud Niciam scriptam, quam nos scimus apostolicam evangelicamque, despuendam mandaris; ut tu nunc haec fieri concupisti, ita et Manasses omnibus idolis serviendum esse mandavit, recedendum vero a Deo. (0811C) Non ergo erit mirandum si tibi vindicasti aedes, quas colligere sumus soliti Dei populum, et te idololatram dixisti esse catholicum, quando videas et Manassem fecisse istud, quod tu nunc feceris; sic denique et tibi parcet Dominus viam tenenti Manasse, quomodo illi pepercerit, et quousque pepercerit, ut scriptum sit dormisse illum cum patribus suis, et sepultum in Hierusalem, et suscepisse loco illius regnum filium eius. Numquid legis in bello illum interiisse ut aliqua valetudine praegravatum? minime; sed quid sentis, credo, pro tua illa prudentia, dicis impune omnia illi cessisse Manasse regi. Talis es tu, ut ita sentias de Manasse; quod enim quia quinquaginta septem annis regnans filio tradidit regnum, et ipse in pace defecerit, potuerint impune ei cessisse tanta admissa. (0811D) Noli tibi ipse misereri ut temet ad Deum vertas, noli corrigere nefarios actus tuos, et invenies te torqueri cum Manasse, quem Manassem in eo videris tu praecedere; quod enim ille tantum intra terminos Hierusalem sanguinem iustorum fuderit, tu autem toto fudisti ac fundis in regno Romano. Sed, inquis, ille filios suos ante simulacra deorum suorum concremavit vel consecravit: et tibi si fuissent, fecisses sine dubio eosdem Arianam suscipere blasphemiam. (0812A) An ignoras, quia sicut tunc placebant diabolo hi qui filios suos comburebant, quoniam quidem una esset illis mens derelinquendi creatorem, et servire creaturae, ita nunc nihil exigat diabolus a te, nisi ut neges unicum Filium Dei? hoc est illi acceptissimum sacrificium, ut sis credens quomodo et Arius crediderit: plus est illi nostris temporibus hoc, ut Dei neges Filium, quam si temet in honore omnium daemonum ignibus volueris concremari. Videt enim ab omnibus idolorum culturam despectam, quod vana fuerit inventio; nunc est cupiens per vos suos famulos haereticos decipere nos Dei servos. Quomodo, inquis, decipere? (0812B) quomodo et te iam deceperit, ita et nos vult decipi: cum sis Arianus, ad hoc te fingis Christianum, donec veneno haeresis tuae possis vermes sauciare, quo possint deinceps non esse Christiani, quod nos sumus, sed quod vos estis Ariani. Haec est sagina officiorum tuorum quae per te exhibetur daemoniis. Qui etenim nisi diabolus et eius filii dicere possunt de unico Dei Filio; Filius est, et non est verus Filius; Deus est, et non est verus Deus? Ergo tu cum dicis, Christianus sum, sed non credo Deum verum habere Filium, non credo unam potentiam Patris et Filii; cum dicis Filium creaturam, factum illum ex nihilo; cum dicis fuisse, quando non fuerit, melius tu sacrificas diabolo, quam tunc Manasses quando filios suos aut per ignem omnibus consecrabat daemoniis, aut cum concremabat. Doleo tibi, imperator, cum tantae sis insipientiae, et cum sis tanta faciens mala, digneris tamen dicere: Si non bene facerem, non adhuc in regno essem; iam me Deus exstinxisset. (0812C) Non conspicis istum Manassem in sacrilegio et incredulitate tibi comparandum, quod quinquaginta septem annis, ut saepe dixi, regnum tenuerit in Iudaea? hic utique qui fecerit delinquere populum Domini, et servire idolis; hic utique qui in templo Domini et in aedibus Dei simulacra collocaverit, qui domum Dei, qui sacrarium eius maiestatis, idolorum fecerit sacrarium. Sic et te patitur Deus, sic sustinet quoad usque familiam probet suam, et dignos coronet, et indignos tecum nisi te correxeris ad aeternam puniat poenam. (0812D) Caeterum crede quod possit sic et tunc Manassem et nunc te in uno atomo exstinguere oculorum: sed parcit, non quia non possit, sed quia dignum sit et eius coronari cultores contra vestram manentes crudelitatem immobiles, et vos inimicos eius clementiae, si tales ut estis durare censueritis, ad poenam damnet sempiternam. Tu ut dicas: Si non bene agerem, numquam adhuc imperarem, faciunt illi qui te errantem non solum corrigi nolunt, sed ut et pereas impellunt. (0813A) Non mirum; scriptum est enim, et te et illos tales futuros: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur: exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae, non inquiret: non est Deus in conspectu eius, inquinatae sunt viae eius in omni tempore: auferantur iudicia eius a facie eius (Ps. IX, 3; post 21) . Cum igitur tu dicis: Bene facimus tollere episcopos illos, qui confitentur se tenere fidem apud Niciam scriptam et constituere eos qui confiteantur, sicuti confitebatur Arius; et illi dicunt: Recte utique tu es peccator ille qui laudaris iniuste pro desideriis animae tuae: et tu es iniquus, qui, cum sis derelictus pro blasphemiis tuis a Deo, tamen cum adulatoribus tuis, quodcumque delinquis, non reprehendatur, sed magis dicatur bene te agere. (0813B) Cum dicis: Bene feci ad Alexandriam mittere militem ad auferendum Athanasium ; et illi rectissime dicunt: Tu cui comparandus eris, nisi illi qui per psalmographum notatur a Spiritu sancto; quod enim, cum gerat iniqua, cum sit pessimus et exsecrabilis, tamen cupiens sit laudari? (0813C) Dicis: Nisi bene agerem, non adhuc mihi pepercisset Deus (Sap. XIX, 2) ; et invenio dictum ad Deum; Propterea quod hos qui exsecrarint patribus corripis, et eos qui peccant admonens alloqueris, ut derelicta malitia credant in te, Domine: et illos enim antiquos inhabitatores terrae tuae odiens, quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacramenta iniusta, et filiorum necatores sine misericordia voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem filiorum Dei, quae tibi omnium charior est terra: sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus vespas, ut illos partibus exterminarent: numquid impotens eras impugnare, impios iustis subiicere, aut bestiis saevissimis, aut verbo duro simul perdere: sed partibus iudicans dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio, nec timens aliquam veniam dabas peccatis eorum. Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? (0814A) Similiter et tibi parcitur, Constanti, ut agas poenitentiam, aut eorum intereas exemplo, qui cum sciti fuissent a Deo, quod non essent acturi poenitentiam, quod non fuissent semet conversuri ad Deum, propterea fuerit ab initio malignum, tamen pepercerit eis, et non statim ut deliquerunt eos puniverit. Ne igitur dicas: Si non bene agerem, numquam profecto mihi Deus pepercisset; quando videas consceleratis tuis diu poenitentiae locum exhibitum ut tandem malorum factorum suorum viderent causas, et satis pro delicto fecissent Deo. (0814B) Eris ergo et tu, si minime conversus fueris ad Deum, unus ex illo maledicto genere, de quo ad Deum dicitur: Non ignorans quoniam est nequam natio illorum, et naturalis malitia eorum, et quoniam non potuerit mutari cogitatio eorum in perpetuo: semen enim erat maledictum ab initio (Ibid. 10) . Quam igitur te gloriosum esse videbis, quando cum talibus esse coeperis, cum inter tales te videris iudicatum, cum inter tales inventus, missus fueris in flammas inexstinguibiles? Tu itaque prior omnibus et maior etiam illic futurus in illis poenis: neque enim quisquam in nequitiis tibi compar inveniri poterit, nisi solus diabolus, ut te aliquis in illis poenis possit conspici melior. (0814C) Audes dicere: Si non bene viverem, si non mea essent recta opera, si non fides mea, hoc est Ariana, fuisset catholica, si non recte egissem tollere illos episcopos, qui fidem praedicant descriptam a trecentis apud Niciam et eo amplius, numquam diu regnarem, numquam sic eo usque fulgerem in regno, ut, et pauco licet tempore, tamen solus intra limitem Romanum imperassem. Si ita est, ut dicis, cur dicit iustissimus Dei cultor Iob ad eos, qui eius iustitiam falsis allegationibus lacessebant: Audite me, quoniam dolores vulneris mei cogunt me loqui : Ut quid impii vivunt, et domus illorum non dissipatae sunt, et timor ab illis longe est? (0815A) Vacca illorum numquam abortavit , semper tulit ventrem suum; ipsi vero permanent tamquam oves in perpetuo, et filii eorum, accepto organo , ludunt cum delectamento, ut vitam degerent in bonis, cum dicat Dominus; Recedite a me, iniqui, vias illorum nolo nosse: quoniam lucerna impiorum exstinguetur, et gemitu dolebunt in vita sua: erunt tamquam palea quae a vento rapitur, aut tamquam pulvis, qui a tempestate volvitur; videant autem oculi illorum mortem (Iob XXI, 6) . Cum haec sciam Dominum de illis dixisse, Scitote quia nemo vestrum potest me compescere ut taceam, cur haec gloriosissimus dicit Iob? (0815B) nisi quia sciret quam plurimos quidem male agere, et tamen certis non statim reddi, sed servari eos ad hoc, ut aut se corrigant aut certe post obitum sentiant delictorum suorum poenas, sentiant quid fuerit non quaesivisse Dominum, non ei servisse, dum facultas erat, credendo in eum solum, famulandoque ei eum promereri. Iam crede convictus tanti viri testimonio, desinas dicere te iuste fecisse, quod amoveris Domini sacerdotes, et ordinaveris etiam Arianae fidei homines, et iusseris fidem praedicari Ariani dogmatis, quod proscripseris et deportaveris, et tormenta admoveris atque interfeceris credentes in unicum Dei Filium; desine inquam dicere, propterea te vivere, et sic in regno florere quod illa egeris, ac sis gerens, quando audias dicentem iustum virum Iob, quem Deus sine querela dixerit sibi servisse, quem verum suum cultorem narravit, quod enim cum sint impie quam plurimi agentes, tamen in hac vita vivant quam iucundissime. (0815C) Adhuc dignare accipere quae infra dicat de vobis impiis, et cognosce quomodo cum male agatis interim vobis parcatur, et temet Deo repraesenta per poenitentiam. Nesciebam (Ibid. XXIII, 17) quoniam tales tenebrae venturae essent ante faciem meam. Quare (Ibid. XXIV, 1) ergo, Domine, non potui una hora latere? (0816A) impii autem transeunt in finibus alienis, et greges ovium cum pastoribus rapuerunt, et pecora orphanorum afflixerunt, et bovem viduae pigneraverunt, agrum non suum ante tempus demessi sunt, et coegerunt homines in vineis suis gratis operari, et multos despoliaverunt, et esurientibus panem abstulerunt, et in faucibus multis obsederunt, et non intellexerunt viam iustitiae. Maledicatur pars illorum interris Quae (Ibid. 18) est enim spes impiis hominibus, aut quem aditum possunt habere apud Domnum? Sed (Ibid. XXVII, 8) . et si corroboraverint, ad egentiam venient, et qui remanserint ex illis, mala morte morientur, et viduis illorum nemo miserebitur, et si collexerint, aurum aut argentum tamquam lutum, haec omnia iusti possidebunt (Ib. 14) . Ne itaque iam digneris iniuste tibi blandiri, imperator, quia cum sis talis, qualem asseveravimus, et arbitreris, te homicidam ac sacrilegum propterea diutissime degere in hac vita, quod enim tua opera sint Deo accepta: talia sunt opera tua, qualia et illorum, in quos invehitur ore Isaiae Spiritus sanctus dicens: Sic dicit Dominus qui liberavit te sanctus Israel: Ego sum Deus, ostendi tibi viam in qua ambules; et si audisses mandata mea, facta fuisset fluvius pax tua, et iustitia ut fluctus maris, et factum esset sicut arena maris semen tuum et nati ventris tui (Is. XLVIII, 17) . Sed, inquis, haec ad Iudaeos dicta sunt; nempe ad eos, quorum te fecisti imitatorem; et nunc, ut est crebro dictum, muta malignas vias tuas, crede ut credit sancta Ecclesia, et in omnibus tibi propitiabitur. (0816C) Dicit enim ipse: Revertimini ad me ex toto corde vestro simulque et ieiunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra et non vestimenta (Ioel., II 12) . Revertere toto corde ad Deum, acquiesce his salubribus remediis ad criminis tui intelligentiam conspiciendam; aperi cordis oculos, ingemisce toto corde tam te graviter deliquisse colligens; tunc tui miserebitur ille qui dicit: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris . Reminiscere Deo dicatum dixisse prophetam: Nolo mortem morientis , dicit Dominus, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) . Noli iam sentire, quod cum mala sint opera tua, ut bene te agere existimes, cur non statim pro factis poenas receperis tuis, sed aspice scriptum, Dominum patientem esse ut poenitearis. Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? (0817A) est enim Altissimus patiens redditor (Eccli. V, 4) . Audi etiam Paulum beatum invitantem te ad Deum, circa te placandum aperientem tibi, quod enim idcirco sit patiens, et non illico sint repraesentata merita operum tuorum, quia velit te tandem a malis emergere per poenitentiam, per veram satisfactionem. Numquid sustinentiam bonitatis eius et patientiam contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? (0817B) Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum operam eius (Rom. II, 4) , Redi. Constanti, ad Deum: contra interni tui hostis latrocinium sume poenitentiae arma; fuge adulatorum, qui tibi non fuerint dignati quae se habent dicere, perniciosam laudem; memento ore Isaiae dixisse Dominum: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant (Is. III, 12) . Crede in unicum Dei Filium, accipe veniam tuorum scelerum, repete dicere psalmographum; Apud inferos quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6) ? et iterum: Numquid exomologesim faciet tibi pulvis (Ps. XXIX, 10) ? Revertere ad Deum, ingemisce pro criminibus tuis, per Hieremiam Domini dicentis audi vocem: Numquid qui cadit non resurget, aut qui avertitur, non convertetur (Ier. VIII, 4) ? Cecidisti die qua negasti Dei Filium; resurges hora qua fueris confessus: quia te plaga hostilis insedit, trade te curandum medicinae, ipse tibi adhibe medelam. Vulnerasti temet dicens: Non est verus Dei Filius, iterum temet sanaturus, si dicas ut nos dicimus et credimus esse illum verum Dei Filium. (0818B) Revertimini , dicit Iohel, ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius et patiens, et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitiam irrogatam (Ioel. II, 13) . Si hanc tibi promissam indulgentiam funerum tuorum repudiandam duxeris, illic hanc consequi desideraturus, ubi nihil eris praeter cruciamenta percepturus poenarum.