De reductione artium ad theologiam

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De reductione artium ad theologiam
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus


1.

"Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum", Iacobus in Epistulae suae primo capitulo. In hoc verbo tangitur origo omnis illuminationis, et simul cum hoc insinuatur multiplicis luminis ab illa fontali luce liberalis emanatio. Licet autem omnis illuminatio cognitionis interna sit, possumus tamen rationabiliter distinguere, ut dicamus, quod est lumen exterius, scilicet lumen artis mechanicae; lumen inferius, scilicet lumen cognitionis sensitivae; lumen interius, scilicet lumen cognitionis philosophicae; lumen superius, scilicet lumen gratiae et sacrae Scripturae. Primum lumen illuminat respectu figurae artificialis, secundum respectu formae naturalis, tertium respectu veritatis intellectualis, quartum et ultimum respectu veritatis salutaris.


2.

Primum igitur lumen, quod illuminat ad figuras artificiales, quae quasi exterius sunt et propter supplendam corporis indigentiam repertae, dicitur lumen artis mechanicae; quae, quia quodam modo servilis est et degenerat a cognitione philosophiae, recte potest dici exterius. Et illud septuplicatur secundum septem artes mechanicas, quas assignat Hugo in Didascalico, quae sunt scilicet lanificium, armatura, agricultura, venatio, navigatio, medicina, theatrica.

Quarum sufficientia sic accipitur. Quoniam omnis ars mechanica aut est ad solatium, aut ad commodum; sive aut est ad excludendam tristitiam, aut indigentiam; sive aut prodest, aut delectat, secundum illud Horatii:

"Aut prodesse volunt, aut delectare poetae".

Et iterum:

"Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci."

Si est ad solatium et delectationem, sic est theatrica, quae est ars ludorum, omnem modum ludendi continens, sive sit in cantibus, sive in organis, sive in figmentis, sive in gesticulationibus corporis. - Si vero ordinatur ad commodum sive profectum secundum exteriorem hominem, hoc potest esse aut quantum ad operimentum, aut quantum ad alimentum, aut quantum ad utriusque adminiculum. - Si quantum ad operimentum, aut illud est de materia molli et leni, sic est lanificium, aut de materia dura et forti, et sic est armatura sive ars fabrilis, quae continet omnem armaturam fabricatam sive ex ferro, sive ex quocumque metallo, sive lapide, sive ligno.

Si vero iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: quia cibamur vegetabilibus, aut sensibilibus. Si quantum ad vegetabilia, sic est agricultura; si quantum ad sensibilia, sic est venatio. - Vel aliter: si iuvat quantum ad cibum, hoc potest esse dupliciter: aut iuvat quantum ad ciborum genituram et multiplicationem et tunc est agricultura; aut quantum ad cibi multiplicem praeparationem, et sic est venatio, quae continet omne genus praeparandi cibos et potus et sapores, quod pertinet ad pistores, coquos et caupones. Denominatur autem ab unius parte solum propter quandam excellentiam et curialitatem.

Si autem est in utriusque adminiculum, hoc est dupliciter: aut defectum supplendo, et sic est navigatio, sub qua continetur omnis mercatio sive pertinentium ad operimentum, sive ad alimentum; aut removendo impedimentum et nocumentum, et sic est medicina, sive consistat in confectione electuariorum, sive potionum, sive unguentorum, sive curatione vulnerum, sive decisione membrorum, sicut est chirurgia. - Theatrica autem est unica. Et sic patet sufficientia.


3.

Secundum lumen, quod illuminat nos ad formas naturales apprehendas, est lumen cognitionis sensitivae, quod recte dicitur inferius, quia cognitio sensitiva ab inferiori incipit et fit beneficio lucis corporalis. Et hoc quintuplicatur secundum quinque sensus. - Quorum sufficientiam sumit Augustinus secundum naturam luminis elementorum in tertio Super Genesi hoc modo: quia lumen sive lux faciens ad distinctionem rerum corporearum aut est in suae proprietatis eminentia et quadam puritate, et sic est sensus visus; aut commiscetur aeri, et sic est auditus, aut vapori, et sic est odoratus; aut humori, et sic est gustus; aut terrae grossitiei, et sic est tactus. Spiritus enim sensibilis naturam luminis habet, unde in nervis viget, quorum natura est clara et pervia; et in istis quinque sensibus multiplicatur secundum maiorem et minorem depurationem. Itaque cum quinque sint corpora mundi simplicia, scilicet quatuor elementa et quinta essentia; ut homo omnes formas corporeas posset percipere, quinque sensus habet illis correspondentes; quia nulla fit apprehensio nisi per aliquam similitudinem et convenientiam organi et obiecti, pro eo quod sensus est natura determinata. - Est et alius modus sumendi sufficientiam sensuum, sed hunc appobat Augustinus, et rationabilis videtur, quia ad hanc sufficientiam simul concurrunt correspondentia ex parte organi, medii et obiecti.


4.

Tertium lumen, quod illuminat ad veritates intelligibiles perscrutandas, est lumen cognitionis philosophicae, quod ideo interius dicitur, quia interiores causas et latentes inquirit, et hoc per principia disciplinarum et veritatis naturalis, quae homini naturaliter sunt inserta. Et hoc triplicatur in rationalem, naturalem et moralem. - Et sufficientia potest accipi sic. Est enim veritas sermonum, veritas rerum et veritas morum. Rationalis veritatem sermonum considerat, naturalis veritatem rerum, moralis veritatem morum. - Vel aliter: sicut in summo Deo est considerare rationem causae efficientis, formalis sive exemplaris, et finalis, quia "est causa subsistendi, ratio intelligendi et ordo vivendi"; sic in ipsa illuminatione philosophiae, quoniam illuminat aut ad cognoscendas causas essendi, et sic est physica; aut rationes intelligendi, et sic est logica; aut ordinem vivendi, et sic est moralis sive practica.- Tertio modo sic: quia lumen cognitionis philophicae illuminat ipsam intellectivam; hoc autem potest esse tripliciter: aut in quantum regit motivam, et sic est moralis; aut in quantum regit se ipsam, et sic est naturalis; aut in quantum regit interpretativam, et sic est sermocinalis; ut sic illuminetur homo ad veritatem vitae, ad veritatem scientiae et ad veritatem doctrinae.

Et quoniam tripliciter potest aliquis per sermonem exprimere quod habet apud se, ut scilicet notum faciat mentis suae conceptum, vel ut amplius moveat ad credendum, vel ut moveat ad amorem, vel odium: ideo sermocinalis sive rationalis philosophia triplicatur, scilicet in grammaticam, logicam et rhetoricam; quarum prima est ad exprimendum, secunda ad docendum, tertia ad movendum. Prima respicit rationem ut apprehensivam; secunda, ut iudicativam; tertia, ut motivam. Et quia ratio apprehendit per sermonem congruum, iudicat per verum, movet per sermonem ornatum: hic est, quod haec triplex scientia has tres passiones circa semonem considerat.

Rursus, quoniam intellectus noster dirigi habet in iudicando secundum rationes formales, et has tripliciter possunt considerari: vel in comparatione ad materiam, et sic dicuntur rationes formales; vel in comparatione ad animam, et sic intellectuales; vel in comparatione ad divinam sapientiam, et sic ideales: ideo naturalis philophia triplicatur in physicam proprie dictam, in mathematicam et in metaphysicam; ita quod physica consideratio est circa rerum generationem et corruptionem secundum virtutes naturales et rationes seminales; mathematica est circa considerationem formarum abstrahibilium secundum rationes intelligibiles; metaphysica, circa cognitionem omnium entium, quae reducit ad unum primum principium, a quo exierunt secundum rationes ideales sive ad Deum in quantum principium, finis et exemplar; licet inter metaphysicos de huiusmodi rationibus idealibus nonnulla fuerit controversia.

Postremo, quia regimen virtutis motivae tripliciter habet attendi, scilicet respectu vitae propriae, respectu familiae et respectu multitudinis subiectae; ideo moralis philosophia triplicatur, scilicet in monasticam, oeconomicam et politicam; quae distinguuntur secundum triplicem modum praedictum, sicut apparet ex ipsis nominibus.


5.

Quartum autem lumen, quod illuminat ad veritatem salutarem, est lumen sacrae Scripturae, quod ideo dicitur superius, quia ad superiora ducit manifestando quae sunt supra rationem, et etiam, quia non per inventionem, sed per inspirationem a Patre luminum descendit. Quod licet unum sit secundum intellectum litteralem, est tamen triplex secundum sensum mysticum et spiritualem. In omnibus enim sacrae Scripturae libris praeter litteralem sensum quem exterius verba sonant concipitur triplex sensus spiritualis, scilicet allegoricus, quo docemur, quid sit credendum de Divinitate et humanitate; moralis, quo docemur, quomodo vivendum sit; et anagogicus, quo docemur, qualiter est Deo adhaerendum. Unde tota sacra Scriptura haec tria docet, scilicet Chisti aeternam generationem et incarnationem, vivendi ordinem et Dei et animae unionem. Primum respicit fidem, secundum mores, tertium finem utriusque. Circa primum insudare debet studium doctorum, circa secundum studium praedicatorum, circa tertium studium contemplativorum. Primum maxime docet Augustinus, secundum maxime docet Gregorius, tertium vero docet Dionysius - Anselmus sequitur Augustinum, Bernardus sequitur Gregorium, Richardus sequitur Dionysium, quia Anselmus in ratiocinatione, Bernardus in praedicatione, Richardus in contemplatione - Hugo vero omnia haec.


6.

Ex praedictis colligitur, quod licet ex primaria divisione quadruplex sit lumen desursum descendens; sunt tamen sex eius differentiae: scilicet lumen sacrae Scripturae, lumen cognitionis sensitivae, lumen artis mechanicae, lumen philosophiae rationalis, lumen philosophiae naturalis et lumen philosophiae moralis. Et ideo sex illuminationes sunt in vita ista et habent vesperam, quia omnis scientia destruetur; et ideo succedit eis septima dies requietionis, quae vesperam non habet, scilicet illuminatio gloriae.


7.

Unde valde apte possunt reduci sex istae illuminationes ad senarium formationum sive illuminationum, in quibus factus est mundus, ut cognitio sacrae Scripturae primae formationi, scilicet formationi lucis, respondeat; et sic deinceps per ordinem. - Et sicut omnes illae ab una luce habebant originem, sic omnes istae cognitiones ad cognitionem sacrae Scripturae ordinantur, in ea clauduntur et in illa perficiuntur, et mediante illa ad aeternam illuminationem ordinantur. Unde omnis nostra cognitio in cognitione sacrae Scripturae debet habere statum, et maxime quantum ad intellectum anagogiae, per quem illuminatio refertur in Deum, unde habuit ortum. Et ideo ibi completus est circulus, completus est senarius, et propterea status.


8.

Videamus igitur, qualiter aliae illuminationes cognitionem reduci habent ad lumen sacrae Scripturae. Et primo videamus in illuminatione cognitionis sensitivae, quae tota versatur circa cognitionem sensibilium, ubi tria est considerare: cognoscendi medium, cognoscendi exercitium, cognoscendi oblectamentum. – Si consideremus medium cognoscendi, intuebimur ibi Verbum aeternaliter generatum et ex tempore incarnatum. Nullum enim sensibile movet potentiam cognitivam, nisi mediante similitudine, quae egreditur ab obiecto, sicut proles a parente; et hoc generaliter, realiter, vel exemplariter est necesse in omni sensu. Illa autem similitudo non facit completionem in actu sentiendi, nisi uniatur, cum organo et virtute; et cum unitur, nova fit perceptio, et per illam perceptionem fit reductio ad obiectum mediante similitudine illa. Et licet non semper obiectum sentiatur, semper tamen, quantum est de se, gignit similitudinem, cum est in sua completione. - Per hunc etiam modum intellige, quod a summa mente, quae cognoscibilis est interioribus sensibus mentis nostrae, aeternaliter emanavit similitudo, imago et proles; et ille postmodum, cum "venit plenitudo temporis", unitus est menti et carni et hominis formam accepit, quod nunquam fuerat prius; et per illum omnes mentes nostrae reducuntur ad Deum, quae illam similitudinem Patris per fidem in corde suscipiunt.


9.

Si vero consideremus sensuum exercitium, intuebimur ibi ordinem vivendi. Unusquisque enim sensu se exercet circa proprium obiectum. Refugit sibi nocivum et non usurpat alienum. - Per hunc modum tunc sensus cordis ordinate vivit, dum se ipsum exercet ad id, ad quod est, contra negligentiam; dum refugit sibi nocivum, contra concupiscentiam; et dum non usurpat sibi alienum, contra superbiam. Omnis enim inordinatio aut venit ex negligentia, aut ex concupiscentia, aut ex superbia. Ille enim ordinate vivit prudenter, temperanter et obtemperanter, ut refugiat negligentiam in operabilibus, concupiscentiam in appetibilibus, superbiam in excellentibus.


10.

Si autem consideremus oblectamentum, intuebimur Dei et animae unionem. Omnis enim sensus suum sensibile conveniens quaerit cum desiderio, invenit cum gaudio, repetit sine fastidio, quia "non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur". - Per hunc etiam modum sensus cordis nostri sive pulcrum, sive consonum, sive odoriferum, sive dulce, sive mulcebre debet desideranter quaerere, gaudenter invenire incessanter repetere. - Ecce, quomodo in cognitione sensitiva continetur occulte divina sapientia, et quam mira est contemplatio quinque sensuum spiritualium secundum conformitatem ad sensus corporales.


11.

Per hunc modum est reperire in illuminatione artis mechanicae, cuius tota intentio versatur circa artificialium productionem. In qua ista tria possumus intueri, scilicet Verbi generationem et incarnationem, vivendi ordinem et Dei et animae foederationem. Et hoc, si consideremus egressum, effectum et fructum; vel sic: artem operandi, qualitatem effecti artificii et utilitatem fructus eliciti.


12.

Si consideremus egressum, videbimus. Quod effectus artificialis exit ab artifice, mediante similitudine existente in mente; per quam artifex excogitat antequam producat, inde producit, sicut disposuit. Producit autem artifex exterius opus assumilatum exemplari interiori eatenus, qua potest melius; et si talem effectum posset producere, qui ipsum amaret et cognosceret, utique faceret; et si effectus ille cognosceret suum opificem, hoc esset mediante similitudine, secundum quam ab artifice processit; et si haberet obtenebratos oculos cognitionis, ut non posset supra se elevari, necesse esset ad hoc, ut ad cognitionem sui opificis duceretur, quod similitudo, per quam productus esset effectus, condescenderet usque ad illam naturam, quae ab eo posset capi et cognosci. - Per hunc modum intellige, quod a summo Opifice nulla creatura processit nisi per Verbum aeternum, "in quo omnia disposuit", et per quod produxit non solum creaturas habentes rationem vestigii, sed etiam imaginis, ut eidem assimilari possint per cognitionem et amorem. Et quoniam per peccatum rationalis creatura oculum contemplationis obnubilatum habuit; decentissimum fuit, ut aeternum et invisibile fieret visibile et assumeret carnem, ut nos ad Patrem reduceret. Et hoc est quod dicitur Ioannis decimo quarto: "Nemo venit ad Patrem nisi per me"; et Matthaei undecimo: "Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare". Et ideo dicitur "Verbum caro factum". - Considerantes igitur illuminationem artis mechanicae quantum ad operis egressum, intuebimur ibi Verbum generatum et incarnatum, id est Divinitatem et humanitatem et totius fidei integritatem.


13.

Si vero consideremus effectum, intuebimur vivendi ordinem. Omnis enim artifex intendit producere opus pulcrum et utile et stabile; et tunc est carum et acceptabile opus, cum habet istas tres conditiones. - Iuxta haec tria necesse est reperiri tria in ordine vivendi scilicet "scire, velle et impermutabiliter sive perseveranter operari". Scientia reddit opus pulcrum, voluntas reddit utile, perseverantia reddit stabile. Primum est in rationali, secundum in concupiscibili, tertium in irascibili.


14.

Si consideremus fructum, inveniemus Dei et animae unionem. Omnis enim artifex, qui aliquod opus facit, aut facit ut per illud laudetur, aut ut per illud sibi aliquid operetur vel lucretur, aut ut in illo delectetur, secundum tria, quae sunt in appetibilibus, scilicet bonum honestum, conferens et delectabile.- Propter haec tria fecit Deus animam rationalem, ut ipsa eum laudaret, ut ipsa illi serviret, ut ipsa in eo delectaretur et quiesceret; et hoc est per caritatem, "in qua qui manet in Deo manet, et Deus in eo", ita quod est ibi quaedam mirabilis unio et ex unione mirabilis delectatio; quoniam, secundum quod dicitur in Proverbiis, "deliciae meae esse cum fillis hominum". - Ecce, quomodo illuminatio artis mechanicae via est ad illuminationem sacrae Scripturae, et nihil est in ea, quod non praedicet veram sapientiam. Et ideo sacra Scriptura frequenter talibus similitudinibus utitur satis recte.


15.

Iuxta hunc etiam modum est reperire in illuminatione rationalis philosophiae, cuius principalis intentio versatur circa sermonem. In quo est tria considerare secundum triplicem ipsius sermonis considerationem, scilicet respectu proferentis, ratione prolationis et respectu audientis sive ratione finis.

16.

Si sermonem consideremus in respectu ad loquentem, sic videmus, quod omnis sermo significat mentis conceptum, et ille conceptus interior est verbum mentis et eius proles, quae nota est etiam ipsi concipienti. Sed ad hoc quod fiat nota audienti, induit formam vocis, et verbum intelligibile mediante illo indumento fit sensibile et auditur exterius et suscipitur in aure cordis audientis, et tamen non recedit a mente proferentis. - Iuxta hunc modum videmus in Verbo aeterno, quod Pater aeternaliter ipsum concepit generando, secundum, illud Proverbiorum, octavo: "Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram". Sed ad hoc, quod homini sensuali fieret cognoscibile, induit formam carnis, et "Verbum caro factum est et habitavit in nobis", et tamen remansit "in sinu Patris".


17.

Si vero consideremus sermonem rationem sui, sic intuebimur in eo ordinem vivendi. Ad complementum enim sermonis necessario ista tria concurrunt, scilicet congruitas, veritas et ornatus. - Et iuxta haec tria omnis actio nostra debet habere modum, speciem et ordinem; ut sit modificata per modestiam in exteriori opere, speciosa per munditiam in affectione, ordinata et ornata per rectitudinem in intentione. Tunc enim recte et ordinate vivitur, cum est intentio recta, affectio munda et operatio modesta.

18.

Si vero consideremus sermonem ratione finis, sic est ad exprimendum, ad erudiendum et ad movendum; sed nunquam exprimit aliquid, nisi mediante specie, nunquam docet, nisi mediante lumine arguente, nunquam movet, nisi mediante virtute; et constat, quod hoc non fit nisi per speciem et lumen et virtutem intrinsecam, intrinsecus animae unita: et ideo concludit Augustinus, quod ille solus est verus doctor, qui potest speciem imprimere et lumen infundere et virtutem dare cordi audientis. Et hinc est, quod "cathedram habet in caelo qui intus corda docet". Sicut ergo nihil cognoscitur per sermonem perfecte, nisi mediante virtute, lumine et specie unitis animae; sic ad hoc quod anima erudiatur ad Dei cognitionem per ipsius internam locutionem, necesse est "quod uniatur ei qui est splendor gloriae et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae". - Ex quo patet, quam mira est haec contemplatio, per quam Augustinus in multis libris manuducit ad divinam sapientiam.


19.

Secundum etiam hunc modum est reperire in illuminatione naturalis philosophiae, cuius principalis intentio versatur circa rationes formales in materia, in anima et in divina sapientia. Quas tripliciter contingit considerare, scilicet secundum habitudinem proportionis, secundum effectum causalitatis et secundum medium unionis; et secundum haec tria est reperire tria praemissa.


20.

Si consideremus eas secundum habitudinem proportionis, videbimus in eis Verbum aeternum et Verbum incarnatum. Rationes intellectuales et abstractae quasi mediae sunt inter seminales et ideales. Sed rationes seminales non possunt esse in materia, quin sit in ea generatio et productio formae; similiter nec in anima rationes intellectuales, quin sit generatio verbi in mente: ergo nec ideales in Deo, quin sit productio Verbi a Patre secundum rectam proportionem; hoc enim est dignitatis, et si convenit creaturae, multo fortius inferri potest de Creatore. Propter quod dixit Augustinus, quod Filius Dei est "ars Patris".- Rursus, appetitus, qui est in materia, ordinatur ad rationes intellectuales, ut nullo modo perfecta sit generatio, nisi anima rationalis uniatur materiae corporali. - Per similem igitur rationem potest argui, quod summa perfectio et nobilissima in universo esse non possit, nisi natura in qua sunt rationes seminales, et natura, in qua sunt rationes intellectuales, et natura, in qua sunt rationes ideales, simul concurrant in unitatem personae, quod factum est in Filii Dei incarnatione. - Praedicat igitur tota naturalis philosophia per habitudinem proportionis Dei Verbum natum et incarnatum, ut idem sit "alpha et omega", natum scilicet in pricipio et ante tempora, incarnatum vero in fine saeculorum.


21.

Si vero consideremus rationes istas secundum effectum causalitatis, perpendemus ordinem vivendi: quoniam generatio non potest fieri in materia generabili et corruptibili secundum rationes seminales, nisi beneficio luminis corporum supercaelestium, quae elongantur a generatione et corruptione, scilicet a sole, luna et stellis. - Per hunc etiam modum anima non potest opera viva facere, nisi suscipiat a sole, id est a Christo, gratuiti luminis beneficium, et nisi consequatur ipsius lunae, id est Virginis Mariae, Matris Christi patrocinium, et nisi imitetur aliorum Sanctorum exempla; ex quorum concursu congregetur in ipsa opus vivum atque perfectum. Unde ordo vivendi pendet in tribus.

22.

Si autem consideremus istas rationes secundum unionis medium, intelligemus, per quem modum fiat unio animae ad Deum. Nam natura corporalis animae non potest uniri, nisi mediante humore, mediante spiritu et mediante calore, quae tria disponunt carnem, ut vitam suscipiat ab anima.- Secundum hoc etiam intelligitur, quod Deus non praestat vitam animae nec ei unitur, nisi sit humida per gemitum compunctionis et pietatis, nisi sit spiritualis per contemptum omnis terrenitatis, nisi sit calida per desiderium patriae caelestis et ipsius dilecti. - Ecce, qualiter in philosophia naturali latet sapientia Dei.


23.

Penes modos praedictos est reperire in illuminatione philosophiae moralis lumen sacrae Scripturae: quoniam intentio moralis philosophiae principaliter versatur circa rectitudinem; versatur enim circa iustitiam generalem, quae, ut dicit Anselmus, "est rectitudo voluntatis". Rectum autem habet tripliciter notificari, et secundum hoc tria praemissa lucent in consideratione rectitudinis. Uno modo dicitur "rectum, cuius medium non exit ab extremis". Si ergo in Deo est summa rectitudo et secundum se, et in quantum est principium, et in quantum est finis omnium; necesse est in Deo ponere mediam personam secundum se, ut una sit tantum producens, alia tantum producta, media vero producens et producta. Necesse est etiam ponere medium in egressu et regressu rerum; sed medium in egressu necesse est, quod plus teneat se a parte producentis, medium vero in regressu, plus a parte redeuntis: sicut ergo res exierunt a Deo per Verbum Dei, sic ad completum reditum necesse est, Mediatorem "Dei et hominum" non tantum Deum esse, sed etiam hominem, ut homines reducat ad Deum.

24.

Alio modo dicitur rectum quod dirigenti se conformatur. Et secundum hoc in consideratione rectitudinis conspicitur ordo vivendi. Ille enim recte vivit, qui dirigitur secundum regulas iuris divini. Et hoc est, quando voluntas hominis assentit praeceptis necessariis, monitis salutiferis, consiliis perfectis, ut probet homo, "quae sit voluntas Dei bona beneplacens et perfecta". Et tunc est rectus ordo vivendi, in quo nulla obliquitas potest reperiri.

25.

Tertio modo dicitur rectum cuius summitas est sursum erecta, sicut homo habet staturam rectam. Et secundum hoc in consideratione rectitudinis manifestatur Dei et animae unio. Cum enim Deus sit sursum, necesse est, quod apex ipsius mentis sursum erigatur. Hoc autem est, cum rationalis assentit primae veritati propter se et super omnia, cum irascibilis innititur summae largitati, et cum concupiscibilis adhaeret bonitati; tunc qui hoc modo "Deo adhaeret unus spiritus est".


26.

Et sic patet, quomodo "multiformis sapientia Dei", quae lucide traditur in sacra Scriptura, occultatur in omni cognitione et in omni natura. Patet etiam, quomodo omnes cognitiones famulantur theologiae; et ideo ipsa assumit exempla et utitur vocabulis pertinentibus ad omne genus cognitionis. Patet etiam, quam ampla sit via illuminativa, et quomodo in omni re, quae sentitur sive quae cognoscitur, interius lateat ipse Deus. - Et hic est fructus omnium scientiarum, ut in omnibus aedificetur fides, "honorificetur Deus", componantur mores, hauriantur consolationes, quae sunt in unione sponsi et sponsae, quae quidem fit per caritatem, ad quam terminatur tota intentio sacrae Scripturae, et per consequens omnis illuminatio desursum descendens, et sine qua omnis cognitio vana est, quia nunquam pervenitur ad Filium nisi per Spiritum sanctum, qui docet nos omnem veritatem, "qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen".

Explicit