De rebus gestis S. Henrici (Adelboldus Trajectensis)

De rebus gestis S. Henrici (Adelboldus Trajectensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AdeTra.DeReGeS, cc_idno: 9819

DE REBUS GESTIS S. HENRICI. c

AUCTORIS PROOEMIUM. 140.0089A|

1.

In gestis scribendis duo sunt videnda: ut et scriptor veritatem in prolatione teneat; et lector fructum in lectione capiat. Sed scriptor veritatem tenere nequit, nisi haec quatuor aut potenter devitaverit, aut aliquatenus a mente deposuerit: odium, et carnalem dilectionem, invidiam, et infernalem adulationem. Odium enim, et invidiam bene gesta aut omnino tacent, aut dicendo transcurrunt, aut calumniose transmutant. E contra male gesta dicunt, dilatant et amplificant. Carnalis autem dilectio et infernalis adulatio, quae male gesta sunt, scientes ignorant, et ignorantiam simulantes, veritatem occultant; bene gesta autem placere quaerentes, spatiose dicunt, et plus justo magnificant. 140.0089B| Sic per haec quatuor, aut in bene gestis, aut in male gestis veritas evanescit, falsitas superducto colore nitescit. Spiritualis autem dilectio veritatis amica, nec male gesta celat, nec bene gesta pompose dilatat; sciens quia et gesta saepe prosunt ad correctionem; et bene gesta frequenter obsunt, dum ducuntur in elationem. Melius est enim adversitate mentem refraenare, quam prosperitate contumaciter inflari. Lector autem fructum capere non poterit, nisi aut diligenter attenderit, aut penitus intellexerit, cur bona bonis, mala malis; bona malis, mala bonis eveniant.

2.

Cur bona bonis concedantur, dupliciter intelligi potest; aut enim sic boni sunt, ut per tentationes hujus saeculi nec probatione nec purgatione 140.0089C| indigeant: aut eo modo boni, ut, si per tentationes pulsarentur, fortassis pro modulo simplicitatis suae deteriorarentur. Taliter ergo nec in luto hujus mundi conversatione foedantur, ut per ea, quae patiuntur, aut ad correctionem invitentur; aut, si resipiscere nolunt, intelligant; quia et hic, et in futurum mala sustinendo damnari debeant. Mala autem bonis aliquando non ut mereantur, sed ut per tormentum augeatur eis meritum, per meritum amplificetur praemium. Aliquando vero levis culpa subest, pro qua hic leviter castigantur, ne in futuro deterius crucientur. Bona vero malis conceduntur, ut aut sic pietatem Dei recognoscant, et a perversitate sua resipiscant; aut reservetur eis in improperium, 140.0089D| quod recognoscere noluerunt largitorem bonorum.

3.

Haec, quae praescripsimus, in omnibus gestis et scriptori et lectori non inutilia esse putamus. Scimus insuper, et saepissime audimus, quia in omnibus scriptis antiquitas delitiose veneratur; novitas fastidiose repudiatur. Sed quae recipiuntur ut antiqua, nisi primus essent nova, non essent antiqua. 140.0090A| Quare praecedit novitas, ut sequatur antiquitas. Stultum est ergo quod praecedit, spernere; et quod sequitur, quodque a praecedenti habet ut sit, non recipere. Raro enim a sitiente rivus quaeritur, dum fons habetur. Dicimus haec, non ut abjiciatur antiquitas, sed ut recipiatur novitas. In omnibus quippe scripturis, si est veritas, et utilitas, aeque valet novitas et antiquitas. Fortassis est qui dicat: Quae utilitas in gestis legendis esse valeat? Huic respondemus, quia quisquis alterius gesta legit, si bona sunt, invenit quod sequatur, si mala, habet unde exterreatur. Gesta namque alterius legere, in speculum est respicere. Si quid in eo vides, quod tibi displiceat, in te corrige: si quid, quod placeat, imitare. Cesset praelocutio; praelocutionis causa 140.0090B| sequatur.

ANNUS CHRISTI MII, S. HENRICI IMPERANTIS I.

4.

Millesimo secundo anno ab Incarnatione Domini, Indictione duodecima, Otto tertius imperator Augustus, Paternae, quod est castellum Romaniae, moritur. Vir dum juxta corporis speciositate floridus, morum probitate modestus, aetate quidem juvenis, sed ingenua capacitate senilis, benignitate mirabilis. In cujus gestis scribendis satis avidus essem, si aut memoriter tenerem, aut relatorem certum haberem. Hoc tantum scio, quia, quamvis in primaeva aetate plurima pueriliter egisset, in supremis irreprehensibiliter vivebat. Deum amabat, amando timebat, omnibus placebat, nemini displicebat, 140.0090C| nisi forte infidelibus: quia innatum est bonis, malis displicere, et bonis placere. Tandem qualis ejus anteacta vita fuisset, in morte ipsius, qui affuerunt, videre potuerunt. Quicunque enim interfuit, in devotione ejus intelligere potuit, quia non obiit, sed ad desiderium suum singulare migravit. Ad creatorem creatura fidelis ex voto redire properavit. Cujus non obitus, sed transitus omnium, qui sanae mentis erant, luctus mirabilis, plantus erat incredibilis.

5.

Dolor esset etiam insanabilis, nisi superstes ei exstitisset Heinricus dux gloriosus, et vir ad regnum suscipiendum strenuus. Is tunc temporis ducatum in Bavariensi regno tenebat, populum pacifice regebat, pacem amplificabat, ecclesiarum facultates 140.0090D| augebat, leges et religiones magnificabat. Tandem sic in ducatu vixit, quod omnibus placuit, ut de ducatu transduceretur ad regnum, de vexillo extolleretur in solium hereditarium. Hereditarium dicimus; quia, ut ab his, qui genealogias computare noverant, audivimus, a Karolo magno ex parte patris decimam septimam; ex parte matris, decimam 140.0091A| sextam lineam propagationis tenebat. Insuper tertius Otto post obitum in Regem eligebatur, et ipsi tertium ad invicem consanguinitatis gradum tenebant. Mater autem sua Conradi regis fuit filia.

6.

His antecessoribus exortus successor ingenuus eligitur, et ut Rex fiat, ab omnibus desideratur. Sed qualiter ad regnum ab his, qui sanae mentis erant, invitatus fuerit; qualiter etiam invidia virorum bonorum comitatrix per suos satellites [id] impedire tentaverit, nec mihi fastidiosum est dicere, nec ceteris superfluum audire. Invidiam bonorum comitatricem me dixisse ne mireris: quia ubi abundant strenue gesta, abundat et invidia. Unde quidam Philosophus interrogatus a discipulo suo qualiter 140.0091B| vivere posset, ut invidiorum corrosiones devitare valeret, respondit: Nil bene, nil strenue, nil prudenter agas, et ita te posse detractiones invidorum declinare scias. Aut igitur stultus esto, et invidiam declinato; aut prudenter agito, et invidiam sustineto.

7.

Ottone ergo gloriosissimo Imperatore defuncto, Cisalpini, qui cum eo erant, archiepiscopus Coloniensis, episcopi Leodicensis, Augustensis et Constantiensis, Otto filius Caroli, Henricus et Juncmannus Comites, et ceteri quamplures fideliter agentes, cum maxima difficultate et periculis pluribus per Veronam, per Bavariam, cadaver ipsius reportabant. Quibus Dux nobilissimus cum Bavaricis Episcopis et Comitibus obviam venit, corpus senioris 140.0091C| et consanguinei sui, qua decuit, veneratione suscepit, totum exercitum, qua debuit liberalitate recepit, per terram suam, qua oportuit commoditate conduxit. Tandem Muneborg perveniens, ipse suis humeris corpus Imperatoris in civitatem subvexit, pietatis exemplum et humanitatis exhibens debitum, exercitum diurnare fecit, ut et ipsi de utilitate, et consolatione regni colloquerentur, et equi itineris longitudine fessi recrearentur. Ibi quibusque melioribus regia dona faciens, junxit sibi per amicitiam quos postmodum suscepturus erat in militiam.

8.

Deinde cum corpore usque Augustam veniens in basilica S. Afrae, juxta sepulcrum S. Udalrici decentissime sepeliri Imperatoris interiora fecit, et 140.0091D| pro anima ejus eidem ecclesiae centum mansos ex propria hereditate concessit. Ibi valedicens ceteris, ipse ad propria remeavit. Corpus vero Imperatoris, Aquisgrani transvectum honorifice, ut adhuc videri potest, in medio ecclesiae S. Mariae sepultum est. Quam ecclesiam idem benignissimus Imperator et unice dilexit, et plurima facultate ditavit.

9.

Tunc temporis post Heinricum Ducem magnificum, 140.0092A| majores erant in regno, Benno Dux in Saxonia, Herimannus Dux in Alemannia, Theodoricus in Lothariensi regno, Ekehardus marchio in Toringia. Benno, ut sapiens, non animabatur ad regnum, sciens Heinricum vigere prae ceteris ad obtinendum. Sapientis enim est spernere in his appetitionem in quibus scit fieri non posse consecutionem. Theodoricus quoque Heinricum Ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere quod non posset finire. Herimannus vero homo potens, et in ceteris prudens; in hoc tamen non sapiens; se posse credidit quod postmodum se non posse probavit. Ekehardus autem nescio an in adipiscendo regno spem tenens, an rebellionem meditans, in regia curte, quae Poleda dicitur, per noctem ab inimicis 140.0092B| suis egreditur, viriliter pugnans interficitur. Remansit contentio inter Heinricum Ducem glorisissimum et Herimannum virum potentissimum, sed brevis et cito finem habitura. Erat namque alter alteri dissimilis nobilitate et sapientia, facultate et corporis elegantia.

10.

Intrante igitur Junio Dux Heinricus, Rex cito futurus, de Bavaria et Orientali Francia collecta multitudine non modica, super Rhenum Wormatiae venit, cupiens ibi transire, et Moguntiam ad regalem benedictionem percipiendam venire. Sed Dux Herimannus, adunatis Alemannis et quibusdam Francis, et Alsatientibus, Wormatiam ad contradicendum transitum festinavit, ibique transire nec unum permisit. Et facile resistere poterat, qui Rhenum 140.0092C| adjutorem habebat. Erant autem cum Duce Heinrico viri illustres et sapientissimi; Archiepiscopus Moguntinus, archiepiscopus Salzburgensis, Episcopus Brixiensis, Episcopus Wirzeburgensis, Episcopus Regenesburgensis, Episcopus Strasburgensis, Episcopus Bataviensis, Episcopus Frisiensis, Abbas Fuldensis, ceteri Abbates et Comites plurimi.

11.

Cum his Dux, habito consilio, reditum in Bavariam simulavit, et quasi transitum desperans, Loresheim venit. Inde Moguntiam festinans, sine impedimento transivit. Ibi octava Idus Junii in Regem eligitur, acclamatur, benedicitur, coronatur. Ibi Franci et Musellenses conveniunt, Regis efficiuntur, 140.0092D| et majestatem ejus ex debito venerantur. Celebratis igitur diebus ordinationis suae, et quibusque venientibus in militiam susceptis, Rex Rhenum iterum transiit, cum maxima multitudine per Orientalem Franciam in Alemanniam ire properavit, ut Herimannus, audita devastatione terrae suae, a coepta rebellione desisteret, et caput, ut ceteri, regiae majestati subderet. In Alemanniis igitur Rex pluribus 140.0093A| diebus moratur, nolens et volens terram depopulatur.

12.

At Hermannus durae mentis, et protervae cervicis, iratus super Episcopum Strasburgensem, eo quod sapienter egerit, et partem meliorem elegerit, juncto sibi Cunone genero suo, Argentinam adivit, et militibus Episcopi non fideliter resistentibus muros civitatis fregit, spolia non modica cepit, ecclesiam violenter intravit, et impie violavit. Interea Rex, qui erat in Alemannia, Augiae nativitatem S. Joannis celebrabat, et neminem timens, se potenter habebat: cum nunciatum esset ei quod Herimannus obvius venire vellet, et pugnae termino litem finire; sententia haec Regi placuit; ab Augia discessit; in quaedam prata amplissima et ad decertandum 140.0093B| opportuna pervenit. Ibi adventum Ducis expectans et pugnae judicio subire non refutans, solennitatem Apostolorum celebravit. Sed Herimannus, salubri consilio usus, occurrere Regi renuit, et sibi suisque salubrius esse ut latitaret, quam obviam veniret, credidit.

13.

Regi ergo sic praestolanti, quidam non providae mentis dabant consilium, ut Constantiam iret, et ibi Herimanno, quod in Argentina commeruerat, recompensaret. Episcopi enim Curiensis et Constantiensis, cum Herimanno erant, non tantum illum ex corde ad regnum eligentes, quantum vicinitatem ejus timentes, et de termino litigii dubitantes Sed Rex, ut erat providus, et de dominio ejusdem civitatis securus, illis leniter et blande respondit: Absit, 140.0093C| ut pro Herimanni insania in illum retorqueatur vindicta, a quo mihi regni est concessa corona. Fortassis etsi pro Argentina Constantiam vastarem, non mihi damnum minuerem, sed duplicarem. Insuper male comparat regnum, qui in ejus adeptione animae postponit detrimentum. Coronavit me Deus non ad violationes Ecclesiarum, sed ad puniendos violatores earum. Diu igitur in pratis exspectans et ad ultimum, sciens non venturum, inde discessit, et per Alemanniam, curtes Ducis ubique vastando ire coepit.

14.

Tandem pauperum clamor nimius excrevit, et usque ad regis aures pervenit. Quem rex diu ferre non potuit, sciens eos nihil in duritia Ducis deliquisse, 140.0093D| et ob hoc plus justo passos fuisse. Quapropter pietate motus ab Alemannia recessit, et in Franciam terram unice sibi dilectam venit, certus de Duce quia, vellet nollet, cervicem flectere, et, jugum pati quandoque deberet.

15.

Praetereundum non existimo, quod antequam rex ab Alemannia exiret, Hezelo, Bertholdi filius, 140.0094A| quem tempore ducatus sui ultra omnes comites regni hujus ditaverat, legatos quos in ipso exercitu meliores eligere poterat, ad ipsum transmisit [et] ut Bavariensem ducatum sibi concederet, inconsulte rogavit. Sed inconsultae quaestioni consulta paratur responsio, et festinanti petitioni, ponderata monstratur deliberatio. Patienter enim audita legatione ait: Quos semper praecipuos inter omnes gentes habui, quosque semper toto mentis affectu amavi, hos adepta benedictione regali, in lege sua nec deteriorare volo, nec deteriorari patiar, dum vixero. Legem habent, et ducem eligendi potestatem ex lege tenent: hanc ne dum ego frangam; quicumque frangere tentaverit me inimicum habebit. In hac etiam expeditione male [nil] promeruerunt, 140.0094B| ut cuilibet eos, absque eorumdem electione, concedam. Adhuc mecum sub ancipiti fine militant et ego eos nolentes cuilibet mortalium traderem? Exspectet ut in Bavariam redeam; ibi, si illum elegerint, eligo et laudo; si renuerint, renuo. Nec etiam existimo illum esse tantae insipientiae, ut ex meo dedecore honorem suum quaerat amplificare. Hezelo, accepto hujusmodi responso, fomitem rebellionis concepit, quem post annum monstrando in dolorem sui peperit.

16.

Rex igitur, non multis diebus in Francia moratus, in Turingiam ivit. Ibi absque mora Guilhelmus princeps Toringorum cum exteris occurrens, regis efficitur. Inde rex procedens in Saxoniam, pervenit Merseburg. Benno dux Saxonum, Bulizlaus 140.0094C| Dux Sclavorum, Liebzo archiepiscopus Bremensis. Benno episcopus Hildenensis, Ratherius episcopus Paderbonensis, Arnulphus Halberstetensis, ceteri episcopi de Saxonia, et comites plurimi in festivitate S. Jacobi Regi occurrunt, acclamatum suscipiunt, collaudant, collaudato manus singuli per ordinem reddunt, redditis manibus fidem suam per sacramenta promittunt, fide promissa, regem coronant, coronatum in solio regio locant, locatum debita congratulatione venerantur.

17.

His strenue peractis, Bulizlaus inde discedens, ab ipsa die qua fidem promiserat et promissam sacramento firmaverat, perversa meditari, et meditata, prout potuit, coepit machinari. Ipse enim et 140.0094D| Hezelo collocutione in invicem habita, alter alterius venenatis consiliis tactus, uterque coepit quod utrumque male finisse puduit. Interea regi a Saxonia in regnum Lothariense properanti Gruonae occurrit uxor sua Domina Cunigunda nomine jam extans, sed re cito regina futura. Inde enim Paderbornam veniens, in festo S. Laurentii, acclamatur, 140.0095A| benedicitur, coronatur, et fit Kunigunda Kuninga, quod Latine interpretari potest, regina, regina.

18.

Sed ut numquam serenitas, quam non sequatur nubilositas; sic raro jocunditas, quam non comitetur adversitas. Nam in benedictione reginae cunctis exsultantibus, Bavarii (quorum mos est in aliena terra velle quod in sua volunt), circa civitatem fruges colligere, et agricolas sua defendere volentes, irrationabiliter coeperunt tractare. Quae res indigenas commovit, et ad resistendum etiam fortiter, animavit. Domestici igitur regis, et indigenae, invalescente contentione, confluunt, concurrunt, conveniunt. Pugna gravis oritur, ex domesticis regis juvenis unus interficitur, frater scilicet Domini Filberti, qui tunc temporis erat Cancellarius, 140.0095B| postmodum vero Frisiensis factus est episcopus. Hujus interfectione omnes regis fideles commoti graviter, cives coeperunt persequi, et eos persequendo, insatiabiliter grassari. Et nisi regia potestate retinerentur, omnes usque ad interniciem persequerentur.

19.

Cum plurima igitur difficultate sedato tumultu, castigatisque illis, quorum stultitia causa seditionis extitit: inde rex Dinsberg properat, illic Lothariensium adventum exspectat. Occurrunt primi Leodicensis, et Cameracensis episcopi, nil de regis prudentia dubitantes, nil de fide ejus haesitantes. Occurrit etiam Coloniensis archiepiscopus, sed quanto ditior, tanto morosius. Erat insuper causa 140.0095C| dilationis, Moguntiae accepta corona benedictionis. Hi simul regis efficiuntur, fidem promittunt, promissam sacramento concludunt. Cum his rex Aquasgrani perveniens, ceteris Lothariensibus convenientibus in nativitate, post partum Virginis eligitur, collaudatur, in regiam sedem extollitur, glorificatur. Sed sub ea glorificatione quidam palmas, quidam lacrymas fundebant. Lacrymantes namque Ottonem dolebant amissum, Heinricum non cognoscebant susceptum.

20.

Sic igitur rex in regnis singulis antecessoris sui, praeter Italiam et Alemanniam, receptus, et ab omnibus unanimiter collaudatus, in Franciam revertitur, ut ibi hiemis asperitate transacta, vere 140.0095D| amoenitatem reducente, in Alemanniam exercitum duceret, et Herimannum, qui consiliis prudentium uti nolebat, diversis vastationibus afflictum, pati jugum doceret. Sed Herimannus, qui consilia juvenum sequendo, et spem vacuam tenendo extra se positus erat, se in semetipsum recollegit, et in solennitate S. Remigii Brusellae regi obviam venit, sciens melius esse ante damnum non fecisse [ f., quam] poenitere. Nudis igitur pedibus cum fidis intercessoribus regi se repraesentat, pro male commissis veniam petit, bonis suis per regium donum possidendis gratiam 140.0096A| quaerit, pro his impetrandis, humo tenus genua flectit. 21. Illico benigne recipitur, et ei, quod quaerebat cum omni humilitate, conceditur. Tantum cujusdam conditionis internectitur ratio; quae, quamvis ad praesens gravis, in futuro tamen, ei erat salubris. Eo enim tenore in gratiam recipitur, ut Argentinensis ecclesia ad pristinum statum ex detrimentis suis per illum reformetur. Quod ille non renuit, sed jussu et consultu regis, dictae ecclesiae abbatiam S. Stephani, in recompensationem detrimenti a se illati, tradidit. Hac conditione firmata per manus et sacramenta, regis efficitur, et sic se contentionem male coeptam finisse laetatur. His expletis, in Bavariam, nativam terram suam, rex redire decrevit, 140.0096B| nolens novos sic frequentare fideles, ut postponendo demembraret veteres. 22. Regensborg igitur S. Martini solennia celebrans, Blademario cuidam Sclavo ducatum Boemicensem largitur, et ut ceteris acceptabilior existat, illum plus justo verbis et rebus honorat. Pluribus igitur diebus in Bavaria moratur, quaerentibus legem justitiam faciens, et visitandi gratia venientibus, honorem, prout quisque dignus erat, exhibens. 23. Eodem tempore quidam episcopicida, Harduinus nomine, non regnabat, sed vitiis in se regnantibus subserviebat in Italia. Audita enim morte imperatoris Ottonis, Longobardi surdi et caeci, et de 140.0096C| futuro non providi, hunc elegerunt, et ad poenitentiam festinantes, in regem sibi coronaverunt. Is tunc, ut dixi, subserviens dominabatur, et adventum regis Heinrici semper exspectans, introitus Longobardiae, quos Clusas indigenae vocant, cum cautela satis provida tuebatur. Quod etiam verum Dei erat judicium: Episcopos, qui in electione illius prae ceteris omnibus aestuantes et sitientes fuerunt, honorabat ut bulbucos, tractabat ut subulcos. Quadam namque die episcopum Brixiensem ad se venientem, et nescio quid ratiocinari volentem, ut coepit ei ratiocinatio displicere, per capillos arripuit, et humo tenus quasi bubulcum vilissimum dejecit. Cum majoribus nihil tractabat, cum juvenibus omnia disponebat. Quod etiam erat gravissimum, sub 140.0096D| eo praevaricatores, violatores, depopulatores dominabantur; legum amatores, Dei cultores deprimebantur. Cupiditas in eo erat consiliaria; avaritia cameraria; pecunia, domina et regina. His pedissequis adulterina sceptra tenebat. 24. Quapropter quidam pro coronatione illius, poenitentia ducti, regi Heinrico, alii legatos, alii literas transmittunt, ut terrae oneri gravissimo subjacenti subveniat, humillima prece deposcunt. Mandant etiam, ut si ipse idem in aliquibus occupatus teneretur, saltem eis suorum Principem aliquem 140.0097A| cum paucis transmitteret. In voluntate hujusmodi aliqui manifesti, aliqui erant occulti. Tieboldus namque marchio, et archiepiscopus Ravennas, et episcopus Mutinensis, Veronensis, et Vercellensis, aperte in regis Heinrici fidelitate manebant. Archiepiscopus autem Mediolanensis, et episcopi Cremonensis, Placentinus, Papiensis, Brixiensis, Comensis, quod volebant, manifestabant. Omnes tamen in commune regem Heinricum desiderabant, precibus per legatos et litteras invitabant. 25. Tandem a rege Otto dux Carentanorum, qui etiam Veronensem comitatum tenebat, ad petitionem Longobardorum explendam eligitur, et cum paucis, propter fiduciam superius nominatorum, in Italiam dirigitur. Cui etiam Otto filius Heriberti 140.0097B| cum Ernesto filio Tietboldi marchionis adjungitur. His, inter montana quae Bavariam et Carinthiam ab Italia sejungunt, super aquam, quae Brenta vocatur, convenientibus, Carentani et Foro-Julienses, cum paucis occurrunt, veluti de promissis Italicorum fiduciam habentes, et de pugna nil cogitantes. Interea archiepiscopus Ravennas, et Tieboldus marchio cum ceteris manifestis fidelibus Heinrici regis suos congregaverant, volentes occurrere Theutonicis, et eos in Italiam cum securitate recipere. Haec Harduinus praesciens, Veronam cum maxima multitudine venire festinavit, ut et ibi Italicis, in adjutorium Theutonicorum festinantibus, viam interciperet, et Clusas, quae ab episcopo Veronensi servabantur, expugnaret: quod et fecit. 140.0097C| 26. Clusis igitur expugnatis, audiens Theutonicos in Tridentensem planitiem convenisse, illo cum omnibus suis festinavit. Sed ibi Theutonicis non inventis, se in campaniam Veronensem reduxit, ibique in quodam Castellulo Nativitatem Domini celebravit. Sed ab hujusmodi homine celebratio rectius celebrationis dicetur abusio. Interim Theutonici juxta montem quemdam, qui Ungarius (nescio qua de causa) vocatur, praevenientes, et Harduinum jam Clusas occupasse scientes, ipsi Harduino legatos suos transmittunt, et ut aut eis cedat, donec transeant, aut sibi cedentibus veniat, rogant. Harduinus, audita legatione, sese in fraudem deceptionis convertens, ait: Nobiscum nocte maneatis, crastina die cum nostris fidelibus inito consilio, 140.0097D| vobis respondere poterimus. 27. Legatis igitur insidias non intelligentibus, ipse per totam noctem castra suorum circuit, ut in crastino parati sint ad congrediendum Theutonicis, monet. Die lucente, legati venientes ad accipiendum responsum, Longobardos omnes loricatos et ad praelium paratos vident; quid hoc significet, Harduinum interrogant. Ille consilium iniquitatis evomens, ait: Fortassis unius temporis erit renuntiatio vestra. Inde promovens exercitum media die ad Ungaricum montem pervenit. Exercitus autem ille 140.0098A| existimabatur MXV esse virorum. De Theutonicis vero vix erant quingenti; et hi partim per fodrum divisi; partim ad vias custodiendas transmissi. Qui, Harduini adventum percipientes, repente armantur, et, prout possunt, ad resistendum parantur: virtutis eligentes famam, et postponentes vitam. 28. Interea Harduinus cum Longobardis supervenit. Otto cum Theutonicis obviam venit. Fit congressio, fit pugna, fit caedes ex utraque parte gravissima; et pene Theutonicorum, quamvis paucissimorum, esset victoria, si non impediret Ottonis, fratris Regensburgensis episcopi, fuga. Illo enim fugiente, Theutonicorum acies minuitur, et iterum a multis congressa, devincitur. Longobardorum tandem 140.0098B| extitit victoria, sed plurima suorum caede comparata. Revertuntur Theutonici, et sic tunc confusi quandoque tamen talionem reddituri. Interea Rex a Bavaria in Franciam reversus, Frankenfort Nativitatem Domini celebrat, multorum legationes suscipit, legatos cum muneribus et responsis dignis remittit. Herimannus etiam, jam ante jugum pati nescius, eidem celebrationi interfuit, et, ut oportuit, per omnia regiae majestati obediens fuit. ANNUS CHRISTI MIII, HENRICI IMPERANTIS II. 29. Anno ab Incarnat. Dom. MIII, Indictione prima, Rex Heinricus in Mosellensem pagum, in quem nondum intraverat, ire decrevit, sciens quod terra quam Rex non frequentat, saepissime pauperum clamoribus 140.0098C| et gemitibus abundat. Theodonis-Villam igitur venit, et ibi cum omnibus Mosellensibus generale colloquium tenuit. In quo colloquio duces Herimannus et Theodoricus, qui defensores et coadjutores legum esse debebant, conscii sibi ipsi, impugnatores erant, et expugnatores esse volebant. Sed Rex ut hoc cognovit, quanto eos adversus justitiam pertinaciores vidit, tanto ardentius institit, et quibusque, super ipsos etiam duces clamantibus, legem faciendo sategit. Tandem inter diversos clamores castellum unum ducis, quod Mulsberg vocabatur, in detrimentum pagensium esse comperiens, diruere jubet, ut non restruatur communitione potentissima monet. 30. Colloquio potenter habito, Aquasgrani ire 140.0098D| decrevit, ut ibi et anniversarium Imperatoris debita devotione recoleret; et Lotharienses ad se confluentes ad fidelitatem sui et utilitatem regni corroborat. Interim infirmitate gravissima tangitur, et Rex cum sit, homo esse monetur. Iter tamen coeptum finivit, et Aquas usque pervenit. Ibi commemoratione consanguinei, et Senioris sui devotissime habita, plurima de sanctitate S. Servatii audiens, Trajectum ivit, ut et Sanctorum ibi quiescentium sibi intercessiones imploraret, et ad servitium Dei locum et vitam canonicorum ordinaret. Ibi primum de bello 140.0099A| inter Italicos et Theutonicos habito audivit; et, quod sapientis est, aequanimiter tulit: sciens nec coelum semper posse serenari, nec res humanas sine intermissione prosperari. 31. Inde S. Lamberti merita non parvipendens, Leodium venit. Ibi cholicam infirmitatem, ab antecessoribus suis ingenitam, gravissime patitur: et, qui per regalem potentiam usu humanae fragilitatis extollitur, per corporalem molestiam paterna castigatione reprimitur. Aquasgrani iterum revertitur, Purificationem S. Dei Genitricis celeberrima devotione veneratur. Lothariensibus, data licentia, inde discessis, Noviomagum venit. Ibi pluribus diebus Quadragesimae moratur, Deo, quae Dei sunt, reddens, et hominibus, quae sua sunt, faciens. Interea 140.0099B| Bladeimarius dux Boemensis moritur. et Bulizlaus infidelitatis venenum, ex propriae iniquitatis fonte potatum, in contrarietatem Regis evomere nititur. Nam Pragam, quae caput est Boemiae, per pecuniae deceptiones, per falsas promissiones, per astutissimas fraudes invadit. Milzaviam quoque Saxoniae et Poloniae interjacentem marchiam, insidiis, quibus doctus erat, suae infelicitati subjicit. 32. Quod cum Regi nuntiatum esset, non inflammabatur, non stomachabatur, non ad vindictam repentinis motibus animabatur; sciens quia ira et festinatio semper inimicae sunt consilio. Sed notitiam dictae invasionis dissimulans, mandavit ei per legatos sapientes et eloquentes, ut terram suam, quae Principe noviter erat viduata, non invaderet, quam, 140.0099C| si vellet, cum gratia sua et dono voluntario acquirere posset. Hujusmodi legationem Bulizlaus audiens infelix mandata sprevit dulcia, amara quandoque passurus verbera. Erat enim Hezelo cum eo puteum fodiens rebellionis, de quo infidae bibiturus erat aquam confusionis; laqueos quoque connectens, casurus in ipsos. Quadragesima finita, Rex, qui Theleborg Pascha celebrat, et Bulizlai violentiam, ut sapiens, scienter ignorat: Ottonem quoque, et Ernestionem tunc sibi obviam ab Italico praelio venientes, pro vulnerum susceptione, pro necessariae fugae confusione, donis regiis honorat, et debita consolatione relevat . . . . . . quoque tunc usque Saxonibus infestos, ultro venientes suscipit, et sub benignitatis discretione sibi fidelissimos reddidit. 140.0099D| 33. Post haec in diebus Rogationum Meresberg moratur, ibique ei de Bulizlai et Hezelonis contumacia renunciatur. Ipse, credere dissimulans, inde discessit, et ad celebrandam Pentecosten Halberstete venit. Deinde in Bavariam tendit, scire volens an quae de Hezelone dicebantur vera essent. Quo cum pervenisset, et Hezelonis furorem circa loca sibi finitima irrationabiliter accensum comperisset, ac Bulizlai adjutorio illum fretum esse novisset, Bulizlao 140.0100A| talionem in futura reservans, a sinu regni sui insitae pestis radicem primum exstirpare decrevit, ut interioribus quieti et paci restitutis, exteriores inquietationes facilius postmodum extingueret; non ignorans, quoniam insipientis est in vulnere repente cutem sanare, et contusionem carnis sub sanatione cutis occultare. Vulneris enim curatio, si ab interioribus ad exteriora deducitur, firmior in superficie concluditur. 34. Interea et Ernesto eidem rebellioni adjungitur, nulla laesione coactus, sed, vel juventutis fervore, vel per eum commoda sua amplificare quaerentium suggestione seductus. Dominus Bruno etiam frater Regis Heinrici et episcopus associatur, aetate juvenis, et per juventutem ad seducendum 140.0100B| facilis. Et hoc infidelium erat gloriatio, quod in partibus suis fratrem Regis habebant. Haec ergo conspiratio, quanto juniores et insipientiores colligit, tanto turpius et enervius defecit. Dicitur enim: Insipientium glomeratio consilii est dissipatio: et consilii dissipatio actum est enervatio. 35. Rex igitur quosdam Lotharienses et Francos ac Bavarios colligens, intrante Augusto, in Franciam exercitum super Hezelonem duxit; bona ejus devastavit, ipsum cum domino et Brunone et Ernestone per silvas latitare coegit. Tandem se ad castellorum munimenta contulit, quae capi posse, nec Hezelo timebat, nec aliorum quisquam credebat. In primo igitur impetu Mertula diruitur, et Hezelonis milites in ea capti, per intercessionem 140.0100C| Principum, sani et salvi permittuntur abire. Sclavi autem [a] Bulizlao in adjutorium missi, in servitutem exercitui distribuuntur. 36. Post haec Rex Crucinam obsedit, ubi uxor Hezelonis ac filii erant, et quaeque illi chariora esse poterant. In qua obsessione in primis post annonam incaute exeuntes, ab Hezelone, ceterisque suis coadjutoribus vulnerabantur, capiebantur, occidebantur. Rex, hoc cognito, quotidie quadringintos custodes exeuntibus adhibuit, ut hos custodirent, et insidias insidiantibus pararent. Hoc Hezelo cum sociis audiens, se in vallem quamdam recepit, in quam nulli, nisi per semitam unam patebat introitus: ibi tentoria fixit: ibi noctibus, nescio, an tribus aut duabus, 140.0100D| quasi tutus de rapina pauperum vixit. Hoc custodes per rusticum unum comperientes, circa horam sextam, in qua illi se, pro aestu diei, remissius habebant, in vallem latenter descenderant, loca plurima circumeuntes, et diligenter Heinrici castra quaerentes. 37. Tandem unus eorum tentoria videns, nimis festinus ad invitandum socios, Kyrie eleison coepit clamare, et hoc, ut citius veniant, frequenter iterare. Haec Hezelo percipiens, relictis tentoriis, armis 140.0101A| etiam, fugam inivit, et a manibus supervenientium se vix liberavit. Dominus Bruno quoque parmula non bene relicta, qua extra se positus utebatur, hos, quibus imperare posset, si cum fratre maneret, turpiter fugit, et fit risus, qui honor esse debebat et decus. Sed haec juventutis erant. Dicitur enim: Qui sine fraeno scientiaea juventute ducitur, in dedecoris angustias saepe praecipitatur. Et haec juventutis fuisse aetas postmodum monstravit adulta; quae illum reddidit et utiliorem sibi ipsi, et fideliorem fratri. Ernesto capitur et ante Regis praesentiam ducitur. 38. Quidam illico Regi suggerebant, ut hunc capitali sententia feriri juberet: quatenus per eum posteri castigarentur, ne Regis offensam incurrere 140.0101B| sine causa niterentur. Sed Moguntinus archiepiscopus, qui summum locum impetrandi quaelibet apud Regem tenebat, intercessor accessit, et juvenem legi surripuit, mortique subtraxit. Tandem a Rege Crusina capitur, diruitur, incenditur. Uxor Hezelonis cum suis abire permittitur, et hoc ei per intercessionem fratris sui Ottonis conceditur. Hezelo captam esse Crusinam audiens, ad quamdam suam munitionem, quae Erana vocabatur, fugiendo pervenit; et ibi Sigefridum quemdam Saxonem, perversae conspirationis participem obvium habuit. 39. Sed nec illi spem resistendi regiae irae habens, eamdem munitionem idem ipse succendit, et miseriam suam celare nesciens, quantae desperationis esset monstravit. Haec Sigefridus Saxo perspiciens, 140.0101C| a spe coeptae rebellionis cecidit; et qui per alienam fiduciam contra regiam majestatem intumuit, alienae confusionis acredine tactus crepuit. Illuc igitur eum venisse puduit, et quanto citius potuit, ad propria remeavit. Hezelo vero cum domino Brunone ad Bulizlaum, quasi refugium unicum, fugit; et, quod cuique est gravissimum, quasi mendicus alieno pane vivere discit. Interea Rex Eranam perveniens, causam sui adventus per manus vivere hostis invenit expletam. Venit enim, ut destrueret; sed hos destruxit, ne ipse destruendum inveniret. 40. Hezelone igitur fugato, castellis ejus dirutis, Rex Baveberg locum unice sibi dilectum redit, ibique exercitui data licencia, nativitatem S. Dei Genitricis 140.0101D| celebravit. Inde in silvam Speicheshart, quae Bavariam a Francia dividit, veniens, post laborem expeditionis, delectationem exercuit venationis. Ibi autumnavit; ibi ad recreationem sibi, suisque jocunditatem plenam exhibuit. Inde per Franciam morose transiens, in Saxoniam venit, et Toringis ac Saxonibus in Milzaviam, expeditionem futuram indixit. Exinde Poledae Nativitatem Domini celebravit. ANNUS CHRISTI MIV, HENRICI IMPERANTIS III. 140.0102A| 41. Anno ab Incarnatione Domini millesimo quarto, Indictione secunda, ab Archiepiscopo Magdeburgensi, Giselario nomine, qui pluribus annis paralysi tactus a metropolitana civitate exire non poterat, Rex invitatur. Ductus pietatis affectu obediens exstat, et ad visitandum Archiepiscopum Magdeborg tendit. Quo cum pervenisset, Archiepiscopus jam viam universae carnis iniit; et, qui Regem exspectabat, ad Regis Regum praecepta migravit. In cujus successionem Tageno Regis capellanus illico eligitur, et in sedem episcopalem clero et populo collaudante, extollitur. Inde Rex Merseborg progreditur, et ibi Purificationem S. Dei Genitricis debita reverentia veneratur. Ibi etiam Tagenio Archiepiscopus a suis 140.0102B| suffraganeis consecratur. 42. Posthaec, collectis Toringis et Saxonibus, Rex in Milzaviam intrat, munitiones, quas Bulizlaus occuparat, expugnare volens: sed hujusmodi dispositum hiemis asperitas intercepit, et effectum, qui expleri leviter in aestate posset, regiae voluntati denegavit. Omissis igitur munitionibus, terram devastat, hanc incolis deputans culpam, quod pecunia corrupti, ex fide Bulizlao non restiterint. Inde Meresborg revertitur, juxta decursum Albis marchiones statuens, qui et Saxoniam, et Bulizlai incursum latrocinandi custodiant, et ipsi Bulizlao assi luae inquietationis molestias inferant. 43. Interea Hezelonem coepti poenitet, et sub 140.0102C| alieno pane diutius vivere pudet, solivagum etiam inter alienos exulare taedet. Eligit ergo potius periculum mortis inire, quam sic vitam ducere. Tandem revertitur, et fidis quaesitis intercessoribus, Meresborg se majestati regiae reddit. Sic contra stimulum calcitrans, bis aculeum sensit, quia et sua perdidit, et semetipsum alienae potestati tradidit. Dominus Bruno autem apud Bulizlaum consolationem non inveniens, ad sororem suam Ungaricam reginam confugit: et etiam semetipsum recognoscens, intercessionem ejus imploravit. 44. Rex interea injuriae, quam Theutonicis Itali intulerant, non immemor, a Saxonia discedens in Bavariam venit. Ibi Heinrico fratri Reginae in festivitate S. Benedicti ducatum Bavariensem concessit. 140.0102D| Tandem illi Augustam venienti, quae in confiniis Bavariae et Alemanniae sita est, Lotharienses, Franci et Alemanni obviam veniunt, ad ulciscendam injuriam Theutonicis illatam voluntarii, et regio honori per omnia deservire parati. Cum his inde progrediens, ut congregaretur exercitus, in loco, qui dicitur Omuga, substitit. Ibi ei dominus Bruno cum legatis Ungaricis Regis, qui ad intercedendum pro eo veniebant, ad se reversus, obviam 140.0103A| venit, et veniam pro commissis humiliter postulans, fratris viscera movit, et celeriter ad ignoscendum inflexit. Nam in proverbio dicitur: Cuique modesto fratris lacryma cito movit viscera: et proximi calamitas, propria fit anxietas. Qua decuit ergo pietate recepit; et receptum, qua debuit, familiaritate sibi colligavit. Inde promovens exercitum per loca sterilia, per montana aspera, per silvas spatiosas, per vias lubricas, ad Tridentinam civitatem pervenit. Ibi, in die Palmarum, qua oportuit celebritate, suos diurnare fecit. Hujus adventum Harduinus rex adulterinus, praesentiens, ad Clusas, quos sibi fidelissimos existimabat, custodes transmisit, et quantumcumque potuit, exercitum coadunare festinavit. 140.0103B| 45. Deinde in planitiem Veronensem venit, eventui primo similem in futuris exitum sperans. Haec Heinricus Rex percipiens ad alias vias se contulit; non ut declinaret praelium, sed ut faciliorem sibi quaereret introitum. Erat enim impossibile per Clusas, juxta Athesin, quas Harduinus, plurima multitudine tuebatur, transire. Interea capellanum quemdam suum, Hemilgerum [Helingerum] nomine, ad Carentanos praemittit; ut Clusas longe a via recta sepositas, quae ab Harduino minus caute tuebantur, praeoccuparet, mandat. Non enim quisquam credere poterat, ut regalis exercitus per vias tam difficiles et angustas transire vel vellet, vel posset. Carentani regiis mandatis obediunt, et, Helingero suadente, in duas turmas dividuntur. Una ante lucis ortum, 140.0103C| omissis equis, latenter Clusis superpositum [montem] occupat: altera, lucescente jam die, signo ab his, qui in monte erant, audito, ad Clusas expugnandas, festinant. Custodes nihil de his, qui montem occupaverant, scientes, ad resistendum Clusas impugnantibus accedunt. Repente in monte latentes exsiliunt, Clusasque defendentibus a dorso infeste superveniunt. Custodes, se deceptos esse percipientes, alii se in fugam miserunt; alii in praecipitium; alii in Brentam aquam subcurrentem. Hac expugnatione Carentani Clusas tenentes Regem exspectant. 46. Haec Rex per capellanum suum, quem praemiserat, resciens, festinavit ad Clusas: et impedimenta relinquens, ac secum ad pugnam expeditos sumens, cum maxima difficultate transivit. Deinde 140.0103D| in planitiem veniens, super aquam Brentam tentoria figere jussit; ut ibi dies solemnes majoris hebdomadae digna devotione veneraretur. Non enim ei bonum esse videbatur, ut in illis diebus, in quibus conditor pro conditis, creator pro creatis, Dominus pro servis, capi, flagellari, crucifigi, sepeliri, in agnitionem suae charitatis voluit, indiceretur aliqua congressio, ex qua violenta Christiani sanguinis fieret effusio. Ibi ergo ab Archiepiscopo Coloniensi chrismatis fit consecratio, illis partibus tunc valde necessaria. In duodecim enim episcopatibus circa introitum Italiae, illo die pro confusione praesenti, nec Episcopus erat, nec chrisma sacratum. Ibi a toto exercitu Coena Domini devotissime ad memoriam 140.0104A| reducitur, ibi Parasceve, ibi Sabbatum sanctum piis affectibus colitur. Insuper Pascha Domini et digna veneratione celebratur, et pia celebratione veneratur. 47. Post haec Rex Palatino Comiti praecepit ut per bannum regale exercitui toti fuga interminaretur: adderet etiam, ut, si quis fugere praesumeret, plectendum se capitali sententia sciret. Hujusmodi banno per exercitum audito, Rex aquam in tertia feria Paschalis hebdomadae transivit, ibique tentoria iterum figere jussit, exspectans nuncios, quos ad explorandum locum, in quo Harduinus cum suis hospitabatur, praemiserat. Interea, qua ratione nescio, Longobardorum unanimitas sejungitur; et ad resistendum discordes, omnes ad propria 140.0104B| redire festinant. Sive hoc timor egisset, sive amor Regis Heinrici, seu Harduini exsecratio; illorum, qui interfuerunt, scientiae relinquo. Hoc tantum scio; quia illius providentia non abfuit, cujus benevolentia et cuique, quod vult, sine lite concedit, et quod vult, occultis judicii causis, per pugnam discerni consentit. 48. Patet igitur Heinrico regi introitus; qui per laborem sperabatur, per quietem a vera quiete concessus. Venit ergo Veronam, recipitur a civibus, acclamatur, collaudatur, coronatur. Occurrit ei obviam Tietboldus marchio, occurrunt et ceteri plures, a faucibus erepti furoris, et spei redditi libertatis. Inde Brixiam progreditur, et ab Episcopo civibusque cum omni alacritate recipitur. Ibi archiepiscopus 140.0104C| Ravennas, cum suis et sibi finitimis ei obviam venit, et manus nondum dominio adulterino pollutas, seniori diu exspectato reddit. Inde Rex Bergomum venit, et Mediolanensem Archiepiscopum per manus et sacramenta recepit. Inde Papiam. Ibi a multitudine maxima nobilium Longobardorum, qui ad suscipiendum eum congregati erant, per dignos applausus recipitur, et cum exsultatione totius civitatis ad S. Michaelis ecclesiam ducitur. Ibi clerus, ibi nobilium coetus, ibi plebs utriusque sexus omnes unanimes, uno ore Heinricum Regem acclamant, collaudant, collaudatum per manuum elationem designant. 49. Collaudatus igitur coronatur, coronatus ex debito ab omnibus honoratur. Ad palatium deinde 140.0104D| cum omni jocunditate reducitur. Tandem, declinante jam die, diabolus pacis invidus, concordiae inimicus, discordiae seminator fervidus; quo, post mysterium corporis et sanguinis Dominici, Judas ad perpetrandum nefas infandissimum suscepto intumuit, eodemque suadente, in supplicium perpetuitatis crepuit; is et cives post manuum redditionem, post fidei promissionem, post sacramenti securitatem; nulla, quae in rationem digne deduci posset, laesione coactos, adversus regiam majestatem (veneno ebrietatis immisso) commovit. Hoc itaque suasore, armantur; hoc stimulatore, incitantur; hoc ductore, ad palatium properant; hoc ordinatore, moenia cingunt. Quidam etiam interrant 140.0105A| instigatores, qui per propriam conscientiam turbidi, sub Harduino malebant per illicitas rapinas vagari, quam sub Heinrico fraeno justitiae ac legis adstringi. Fit strepitus, exsurgit sonitus; in palatio statim auditur. Sed quia nemo talia, post fidem eodem die promissam, credere poterat, non cito intelligitur. Rex tamen, quid sit, explorari jubet. Renunciatur civitatis furor, renunciatur plebeiae animositatis insania. Hanc Coloniensis Archiepiscopus, qui cum Rege erat, compescere se posse sperans, per fenestram suspexit, causasque tanti furoris inquirere coepit. Sed lapidibus et sagittis supervenientibus vix eum coeptum finire sermonem licuit. Animositas enim Longobardorum nimium fervebat, et ex eventu bellico contra Ottonem Ducem, adhuc 140.0105B| contumaciae vires habebat. 50. Instant ergo palatium perrumpere Longobardi: resistunt Regis domestici, quamvis pauci. Erant enim Theutonici partim cum equis, partim per hospitia, partim per castella illi comitatui finitima. Rex illico per indignationem in iram efferbuit, et cum his, quos secum habebat, armatus exire voluit, numerum militum suorum spe supernae gratiae supplens. At Coloniensis Archiepiscopus toto, quo poterat, nisu cum his, qui sanae mentis erant, Regem retinebat; sciens, quia capite perdito, nulla spes evasionis superesset in membris. Interea, invalescente clamore, Theutonici congregantur, complicibus junctis, ad palatium tendunt, Longobardos ab effraenato furore paulisper compescunt. Tandem 140.0105C| noctis densantur tenebrae, et lapidum ac sagittarum jacula Theutonicis fiunt infestissima. Necessitas rapit consilium, et ad providenda jacula, citissime facit incendium. Cum multo igitur sudore Theutonici muros civitatis impugnant: cum multo timore Longobardi pro vita repugnant. 51. Tunc juvenis quidam frater Reginae, Gislebertus nomine, a Longobardis vulneratur. Pro cujus lethali vulnere Theutonici irritantur, et prae furore contra jacula caeci, muros civitatis expugnant, ac irrumpentes, sanguine juvenis, stimulum scilicet furoris, vindicare festinant. Quorum quidam animo ceteris ardentior, Voleramus nomine, se injecit in media Longobardorum agmina, et gladium, quo accinctus erat, extractum, uni eorum, prae ceteris 140.0105D| insanienti, ab acumine galeae usque in jugulum viriliter infixit, ac dicto citius, inter suos se illaesum recepit. Per totam igitur noctem pugna gravis habetur, et ancipiti termino suspensa, modo hos, modo illos, sub victoriae spe audaciores et expeditiores reddit. Aliquando etiam Theutonici, testudine ex clipeis composita, eorum irrumpebant agmina, et quosdam vivos ex eis captos Regi repraesentabant. 52. Interea palatium, quod Theutonicis aliquando fessis, unicum erat refugium, accenditur et incenditur, 140.0106A| casumque minatur. Sed spe sublata refugii, magis animus eorum accenditur, et ad congrediendum iterum Italis ferventius incitatur. Clara itaque jam die, Alamannis, qui tardius hujusmodi negotia resciverant, longe a palatio muros civitatis frangentibus, Lotharienses et Franci Longobardos iterum ante palatium graviter persequi coeperunt, et eos fugere usque in moenia propria compulerunt. Sed jaculorum a tectis venientium densitatem diutius sustinere non valentes, ignem coacti domibus immittunt; et ferro et flamma stragem civium miserabilem faciunt. Tandem Theutonicorum ira facile expleri nescia, satiatur caede plurima; et postmodum, nullo jam resistente, se confert ad spolia. Sed jam incendio nimium invalescente, rex a 140.0106B| rigiditate mentis suae flectitur, suisque ut a coepto desistant, pietate motus imperat. Quos vix compescens, diutiusque concremationis foetorem ferre non valens, ad munitiunculam quamdam, quae sancti Petri Cella aurea vocatur, se contulit. Cives autem vix respirantes regem sequuntur, et ut indulgeat ebrietati, obnixe precantur. Fit eis remissio, fit eis indulgentia. Sed facilis est indulgentia, postquam culpam excedit poena. Sic igitur quos bellum adversus Ottonem effecit turgidos, noviter induta humilitas supplices reddidit atque subjectos. 53. Domita ergo Papia, tota concutitur Italia, ac indigenae omnes ad Regem non invitati confluunt, et per omnia praeceptis ejus obediunt. Civitates etiam, ad quas Rex nondum venerat, obsides ultro transmittunt, 140.0106C| fidemque debitam per sacramenta promittunt. His expletis Rex in quemdam locum, qui Pons longus vocatur, venit; ibique Longobardorum innumerabilis multitudo accessit, seseque ad obsequendum per omnia regiae majestati subjecit. Ibi habito colloquio, regnique depositis negotiis, amore S. Ambrosii ductus, Mediolanum divertit, cujus linguae libertatem, et morum eximietatem amabat. Hujus, caeterorumque quiescentium intercessione implorata, in prata Pontis longi revertitur, ibique Longobardos de repentino discessu ejus conquerentes, festini reditus solatur promissione. Inde Chromo perveniens Pentecosten sanctam pia animi devotione celebravit. Inde discedenti Tusci ei occurrunt, et manus per ordinem singuli reddunt. 140.0106D| 54. Post haec Rex injuriam a Bulizlao sibi illatam tenens mente repositam, repatriare festinat; et per Montem celerem in Alamanniam properat; sciens quia terra puerili subjecta regimini laxis persaepe habenis utitur, et ex proprii arbitrii tumultuaria diversitate, per diversa praecipitia rapitur. Jam enim Dux Herimannus obierat, et filius suus ducatui a Rege substitutus erat: qui, nimiae juventutis adhuc, nec semetipsum regere sciebat. In loco ergo, qui Turegum dicitur, Rex colloquium tenuit, 140.0107A| omnesque pro pace tuenda, pro latrociniis non consentiendis a minimo usque ad maximum jurare compulit. Sic tota Alamannia sub pacis quiete statuta, in Alsatiam venit, et in Argentina civitate dum in vigilia S. Joannis colloquium cum Alsatiensibus haberet, domus, in qua ad legem et justitiam faciendam sedebat, repente corruit, unique presbytero, qui cum Domina una anathematizata manere solitus erat, cruris ossa confregit. Ille solus obiit; alii nihil, praeter timorem, passi sunt: sed in illius interitu didicerunt, quod saepe per Psalmistam audierunt: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 55. Post haec Rex Moguntiam venit, ibique solito pietatis affectu, apostolorum solemnia celebriter peregit. 140.0107B| Tum per Orientalem Franciam transiens, in Saxoniam festinat, cor suum indignationis pondere gravatum super Bulizlaum, vindicta potenti relevare disponens. Indicitur Saxonibus, Bavaris, Francis Orientalibus expeditio, in medio Augusto terminus datur promotionis, ut frugibus inde praecollectis, abundantia comes exercitui esset. Mediante igitur Augusto Meresborg Saxonum fit congregatio. Rex autem nemini suorum familiarium fateri volebat, sive in Poloniam sive in Boemiam vellet, cognoscens Bulizlai flexuosas versutias, quibus per quosdam sibi occultos amicos etiam secreta regia rescire solebat. Sed naves a Magdeborg usque Citizam congregari jubens, quasi in Poloniam velit, transitum futurum simulat. Id omnibus sperantibus, repente in Boemiam exercitum 140.0107C| ducit, quaerens inprimis propria recipere; deinde, pro vindicta, aliena invadere, non tamen penitus aliena, quae regni sui pati juga debebant. 56. Interserere libet quiddam, quo audito, datur intelligi raro esse culpam, quam non sequatur vindicta, nisi praemunierit eam poenitentia. Mortuo Bulizlao seniore, Boemiensi scilicet duce, et istius Bulizlai, de quo nunc agitur, avunculo, tres filii superstites ei remanserunt. Quorum primogenitus Bulizlaus nomine, adepto post patrem ducatu, crudelius coepit vivere, quam terra illa pati vel vellet, vel posset. Indigenis igitur illum pro nimia crudelitate execrantibus, timere coepit ne a fratrum suorum aliquo, Pragensibus id instigantibus, extruderetur. Ex mala ergo conscientia concepta suspicio, instigavit 140.0107D| eum ad scelus nefandissimum, perduxit etiam ad facinus execrandum. Nam fratrum suorum unum cunuchizavit, alterum in thermis suffocare tentavit. At illi, unus eunuchus, alter semivivus in Bavariam, a paterna hereditate exclusi, fugerunt. 57. Rex Heinricus hac impietate commotus, Blademario, de quo jam diximus, ducatum Boemiensem dedit. Illo mortuo, Bulizlavus, Bulizlavi filius, Bulizlavo Meseconis filio in societatem conspirationis adscito, ducatum contra Regis voluntatem tenere tentabat. Inter illos ergo duos Bulizlavos fit amicitia ficta, fit societas subdola. Saepe alter ab altero invitatur, 140.0108A| saepe alterius sumptibus jocunde convivantur, latente tamen igne sub cinere. Tandem Bulizlavus, Meseconis filius, jocunditatem Pragae, et amoenitatem Boemiae, promissae praeponit amicitiae; et, ut nepote suo, qualibet ratione, ejectio, tantae terrae principatu potiri possit, fraudum suarum intima scrutatur. Invitat eum ad convivia, et diversa praebet ciborum genera, amara demum propinaturus pocula. Satiatum enim illum militibus suis commisit, et, ut eductus excaecaretur, oculorum nutibus ad similia edoctis, innuit. 58. Implentur impietatis jussa, et committuntur iniquitatis opera. Sic, qui fratrem eunuchizavit, a consanguineo et socio suo deductus periit: quique fratrem in consortio principatus parem habere noluit, 140.0108B| per supplicium passionis factus est suppar et inutilior. Hoc ergo excaecato, Bulizlavus Meseconis filius, ut superius dixi, per fraudes flexuosas, perversutias sibi semper pedissequas, per promissiones infinitas, Pragam et totam Boemiam invadit; ac dominio taliter adepto, turgidus per loca, regio exercitui pervia, castella firmissima munit. 59. Interea Rex cum Saxonibus veniens per montem quemdam, in quo jam Bulizlavus munitionem quamdam ad contradicendum introitum firmaverat, praemissis in nocte marchionibus, cum maxima difficultate in Boemiam intrat. Cujus introitum, ut Boemienses senserunt, quidam pavore regiae praesentiae exanimati, castellum unum cum semetipsis Regi reddiderunt. Illud illico Rex Larameri eunucho, 140.0108C| fratri caeci Bulizlavi, quem secum nativam in terram pro pietate reducebat, cum summa benevolentia concessit. Deinde, iter suum protelando, per terram illam progreditur, exspectans Bavarios, quibus non idem, qui et Saxonibus in Boemiam erat introitus. 60. Sed cum illi adventum suum protraherent, Rex ad quamdam civitatem, quae Satiza vocatur; cum Saxonibus tantum pervenit. Cujus potentia visa, cives non mediocriter turbantur, et statim de pace quaerenda ac Regis gratia impetranda meditantur: portas illico civitatis aperiunt, et conditione adipiscendae gratiae intersita. Polonos, quos Bulizlavus eis ad tuitionem ejusdem loci adjecerat ejiciunt et ejiciendo quosdam membrorum abscissione deturpant; 140.0108D| quosdam ab locis altissimis praecipitant; quosdam etiam interimunt, ut et injurias ab eis sibi illatas ulciscantur, et honori regio per omnia satisfaciant. Tandem hujus crudelitatis fervor Regis animum perculit, et ad contradicendas ejusmodi insanias insita pietas inclinavit. Jam vivi ducuntur, et Regi repraesentati in Ecclesia. Post haec civitas tota se Regi reddidit. Et quia debuit, fidei promissione per sacramenta, per obsides obligavit. Interea fama volitat, Bulizlavum a Pragensibus conspirationis vinculo colligatis interemptum, et quamvis mendax, fideles tamen Bulizlavi exterritat.

  • NOTA. Fragmentum appellamus quod vix binos integros regnantis seu imperantis S. Henrici annos complectatur, at tale istud, ex quo scriptoris fidem, rei historicae versandae peritiam, et accuratam diligentiam ita perspicias, ut reliqui operis jacturam satis deplorare non possis. Frustanea fuit omnis nostra investigatio ad pretiosum thesaurum alicunde refodiendum, ut superius § 6 satis dictum est, ubi de auctore plura invenies. Hic paucis indicatum volui, qua potissimum ratione praedictum fragmentum partiti simus; nimirum non in capita, sed potius in annos, secundum quos opus suum distinxisse videtur auctor ipse, ut ex superstite contextu manifeste patebit. Hanc vere partem Anonymi compilationi praemitto, tum quod vere historica sit, tum quod cum Commentario nostro longe aptius concordet; adeo ut ferme dubitaverim utrum non expediret ab ea chronologicam Vitae S. Henrici seriem inchoare: ceterum a Majorum institutis et placitis satius visum fuit non recedere. Hinc porro principium facere cuivis licebit, qui gestorum ordini potius quam Legendistae confusioni adhaerendum censuerit. Ex solo Adelboldi prologo, de ejus scribendi peritia et eruditione statuere et pronum et promptum est.

p. 0108D