Ystoria serenissimi Rogerii primi regis Siciliae incipit prologus Alexander telesini cenobii immeritus abbas, universis in Christo positis salutem. Non ab re esse reor, si res olim geste in memoria scripto habeantur. Nam in eis plurimum fertur commodum, pre quibus quid tenendum quidve sit cavendum satis agnoscitur. Siquidem ipsa bellica acta, cum bona non esse cernantur, ideo tamen conscribuntur, quia ut non fiant quodam modo innuunt, immo iubent; ut et pacis vinculum desiderabilius deinceps perseveranter in nobis vigeat faciliusque non queat dissolui. Quam ob rem merito me quis culpare non debet, si militaria gesta, que modernis temporibus acciderunt, ad posterorum notitiam, stilo comprehensa, monachus retulerim, cum etiam in sacris veteribus ystoriis, videlicet Saul et David, ceterorumque Regum, multa hiis similia narrantur, que in cunctis per orbem ecclesiis ad proficuum audientium legi non prohibentur. Malui igitur a cenobialibus ad tempus curis et sine quolibet segregari dampno, quam ea, inutili suppressa silentio, taliter infruttuosa manerent. Ad perficiendum tamen opusculum istud importuna me valde Comitisse Matildis sororis Regis Rogerii coniugisque Ranulphi Comitis precatio impulit: cuiusquidem petitionem, etiam si primo propter ordinis rigorem, subterfugere volui, postmodum vero me ei non assensisse penituit. Conjciebam enim futuris temporibus quod ab ea poscebatur, indubitanter profuturum non deesse. Nunc igitur eiusdem Regis gesta ad perpetuam conscribendam memoriam assumantur: qui primus quales pueriles gesserit actus, quique post Siciliensis Comitatus honorem, qualiter ad ducalem apicem, deinde quomodo ad Regiam provectus fuerit dignitatem, seu quanta diebus nostris in hoc seculo excoluerit potentia, quantove etiam terrore provincias omnes a Sicilia Romam usque conterens, in brevi sibi subdiderit, summa tantum carpendo in hoc propaletur volumine. Cuius quoque precellentissima virtus, etsi in vindicandis tot regionibus sibi satisfacere gestituit, tamen, ut que in ipsis multum superfluebat iniquitas, iam finem acciperet, huius quoque erat oculto Dei iudicio conterenda flagello. Nam sicut Ipso Deo disponente, vel permittente, vigens longobardorum nequitia supervenientium normannorum violentia olim comprimenda fuit, ita et nunc certum est Rogerio celitus datum vel permissum fuisse harum scilicet Regionum immensam gladio suo coerceri malitiam. Quid enim tunc mali non in ipsis exercebatur? Quippe omni timore abiecto, cedes hominum, furta, rapine, sacrilegia, adulteria, periuria, necnon ecclesiarum monasteriorum oppressiones, virorum Dei contemptus, pluraque hiis similia fieri non desinebant. Peregrinorum quoque pro Deo itinerantium, alii predabantur, alii vero, pro rebus eorum diripiendis, in abditis locis perimebantur. Quibus facinoribus plurimum Deus offensus, idcirco Rogerium de vagina provincie Sicilie extraxit, ut eundem quasi gladium acutum in manu tenens, harum perpetratores iniquitatum per eum percutiendo comprimeret, atque ad viam iustitie, quos incorrigibiles valde diu sustinuerat, eiusdem conterriti terrore revocarentur. His ergo in prefatione paulullum prelibatis, ad narrandum eius initium veniamus. Explicit prologus. Incipit ystoria Rogerii regis Sicilie Calabrie atque Apulie liber primus.
Igitur Vilielmus dux Apulie postquam humanis rebus morte interceptus excessit, qui nepos Roberti Viscardi robustissimi fuerat ducis, videlicet genitus a filio ipsius Rogerio, qui secundus ei ad suscipiendum ducatus succederat apicem, contigit ut hec ipsa iam facta provincia, alieque circumquaque posite regiones, ingenti possiderentur calamitate: utpote que absque regiminis ducalis habena fuerant postposite. Quippe dux ipse legitima carens prole, heredem iure sibi succedentem moriens non reliquerat ; unde accidit ut et ipsarum ducalium urbium, scilicet Salerni, Troye, Melfie, Venusii, ceterarumque que sine domino et duce relicte fuerant, quedam istius, quedam illius tyrannica ambitione surriperentur. Sed et singulis quibusque, quod placitum erat in occulis ipsorum, nemine contradicente agere liceret. Nemo quippe tunc nulla corporis punitate exterrebatur, ideoque ad malum operandum magis ac magis universi efrenabantur ita ut non solum viatoribus iugis fieret metus, verum etiam agricolis ad excolendum agrum exire cupientibus, securitatis quies abesset. Quid plura? Nisi Deus guiscardine pertinens prosapie reliquisset semen, per quod cito ducatus recuperaretur monarchia, omnis pene siquidem terra nequissimis involuta facinoribus inhumane mentis, precipitium ruitura periret. Quis itaque illud fuerit semen nunc subiungendo manifestetur; semen inquam istud Rogerius filius [...]