De rebus gestis Rogerii Calabriae/I

This is the stable version, checked on 23 Aprilis 2020. Template changes await review.
II 

GAUFREDI MALATERRAE DE REBUS GESTIS ROGERII CALABRIAE ET SICILIAE COMITIS ET ROBERTI GUISCARDI DUCIS FRATRIS EIUS

Incipit epistola Gaufredi monachi ad venerabilem patrem cathanensem episcopum

Reverendissimo memoriae nostrae Angerio, Cathanensium episcopo, frater Gaufredus, ab antecessoribus Malaterra agnomen trahens, infelici cursu mundano cum Martha habito, ad felicitatem quietis Mariae cum Lazaro fratr[e] resuscita[v]i. Quandoquidem, sanctissime pater, quadam peculiari familiaritate a caeteris episcopis, qui quantum ad habitum alterius institutionis esse praefigurantur, habitu religionis, quo concingimur, quamvis indignus, vobis me uniri cognosco, peculiari etiam spe a caeteris de vobis praesumens fruor et vos mihi in omnibus negotiis tutorem exposco. Per vos itaque, aut saltem cum vestra praesentia, librum hunc reputari expostulo, ut vestrae auctoritatis favore principi gratiosior fiat, vel ab aemulis, si forte aliqui insurgant, ob reverentiam vestri minus remorderi praesumatur. Sciendum tamen vobis est, sive alteri, quicumque libri huius recitator vel certe interpres accesserit, si seriatim minus ordinate, secundum tempora, quibus facta sunt quae adnotantur, vel certe aliqua oblivione praetergressa repereritis, non haec tam mihi, quam relatoribus culpando adscribantur, praesertim cum de ipsis temporibus, quibus fiebant, praesentialiter non interfuissem, sed a transmontanis partibus venientem, noviter Apulum factum, vel certe Siculum ad plenum cognoscatis. Si autem de incultiori poetria quaestio fuerit, sciendum est, quoniam etiam si esset und[a] limpidius aut certe pomposius eructare potuissem, ipsa principis iussio ad hoc hortata est, ut plano sermone et facili ad intelligendum, quo, ut omnibus facilius quidquid diceretur, patesceret, exararem. Ego igitur, sive istud, sive illud opponatur, sub umbraculo vestri tutaminis refugium expeto, ut, tanto auxilio innixus, inimico dente remordere attentantes minus pertimescam, et principi nostro sustentamine gratiosior fiam.

Omnibus, quibus per universam Siciliam episcopale vel clericale nomen assignatur, frater Gaufredus Malaterra cum assignatione nominis et significatum. Antiquorum philosophorum traditione, futurae propaginis humanae mos inolevit, fortium facta virorum, apicibus adnotata, ad posteros transmittere, ne facta memoranda cum ipsis, a quibus fiunt, silentio depereant, sed potius ita litteris commendata et a futuris lecta, vel cognita, ipsos, a quibus facta sunt, quadam vitae memoria, quodammodo quasi vivere facia[n]t. Quod commendat Sallustius, ille inter historiographos laudabilis rhetor, qui in principio sui libri scripsit, dicens: Omnes homines, qui sese student praestare animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant quomodo pecora, quae, natura prona, ventrique obedientia finxit.

Pluribus edoctus auctoribus, sibi veterum historias recitantibus, famosissimus princeps Rogerius laboriosos et non sine magno discrimine triumphos suos, qualiter videlicet primo Calabriam, deinde vero Siciliam armata manu subiugaverit, posteris, consilio suorum mandare decernens, mihi, ut ad huius operis laborem dictandum accingar, iniunxit. Sed quia, praecedente in me beneficio suo, quidquid iniunxit negare nequeo, minus erudito stilo et enervi poetria, quasi lacum profundissimum natandi nescius, timidus ingredior; vosque, vestramque adversum me indignationem plurimum pertimescens, praesertim cum vos limpidissimo fonte grammaticae artis debriatos, non autem me, talis scientiae pane ieiunum, ad tale opus accingi oportuit.

Sed praedictus princeps vos, maioribus utilitatibus occupatos, interdum videlicet ecclesiarum curis cum Martha, interdum vero beatae contemplationi cum Maria insudantes, cognoscens, vobis, ne a meliori proposito vos revocet, parcit; me vero, quasi vacantem et nulli exercitio deditum, quadam manu pulsationis vigilantiorem reddere satagit. Rogo itaque vos ut, memores Scripturae dicentis: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, et quod alibi dicitur: Frater fratrem adiuvans, ambo consolantur, ad debile carmen meum sustentandum pedem vestri favoris porrigatis, ut, clypeo vestrae auctoritatis munitus, incursus detrahentium et inimico dente aliorum dicta vel facta rodere tentantium minus pertimescam. Sunt enim quidam, qui, cum alicuius scientiae gradus utcumque attigerint et exinde humanae laudis favorem adepti fuerint, tumenti supercilio tanta invidia superfluunt, ut neminem sibi litteris aequipollentem ex proximo habere velint. Sin autem eos habere contigerit, opus alienum, detrahendo mordaci dente, appetere non desistunt, alterius laude suam minui timentes. His competenter assignari potest illud Scripturae, qua dicitur: Scientia inflat, sed non subsequitur in eis: caritas aedificat. Adsunt alii e contra, quorum scientia et mores ipsos in tantum nobilitant, ut, quantum plus philosophico fonte debriantur, tanto minori extollentia rapiantur: gressum mentis semper in humilitate figentes, aliorum dicta vel facta non remordentes, sed quod minus ornate dictum ab eis audierunt, cum mansuetudine intra seipsos, non autem in publico, ne forte scandalizentur, corrigunt. Et ut eos apud potentes huius saeculi gratiosos verbis faciat, extollere nituntur, eorum laudem, vel lucrum quasi suum aestimantes.

Horum affectuosam benevolentiam adversum me invitari exposco. Ego vero quaecumque dictavero vobis corrigenda et rosis vestrae scientiae exornanda reputabo: ut vinea, a vobis exarata, cultu vestrae scientiae potata, uberiores fructus reddens, in maiorem laudem et gratiam perveniat principis.

Summarium capitum quae primo libro continetur.

Libri huius sunt diversa distincta capitula,
quae passim subtitulare nostra debet pagina,
Ut quae voles perscrutando citius invenias.

CAPUT PRIMUM. Primum sonat quae pars est Franciae Normannia
     Rodlo duce, dat piratas per mare Norveia.

CAPUT SECUNDUM. Hanc pervadunt: rex accurrit ut abinde arceat.
      Bellum differt, foedus init, fit eorum dominus.
      Patria, quibus claudatur, adnotatur finibus.
      Rhitmus cesset, prosa dicat, si quid est ulterius.

CAPUT TERTIUM. De more Normannicae gentis ab Altavilla.

CAPUT QUARTUM. De Tancredo, et prima vel secunda uxore sua, et liberis.

CAPUT QUINTUM. Qualiter primi filii Tancredi, Willelmus, Drogo et Humfredus, a Normannia digredientes, apud Apuliam venerunt.

CAPUT SEXTUM. Qualiter primum principi Capuano servientes, ab ipso ad Salernitanum transierunt.

CAPUT SEPTIMUM. Qualiter cum Maniaco graeco ad Siciliam debellandam primo transierunt.

CAPUT OCTAVUM. Qualiter Harduinus a Maniaco coesus sit.

CAPUT NONUM. Qualiter Melfa a Normannis aedificata sit, et de legato a Graecis misso, et de primo congressu, quem cum Graecis habuerunt.

CAPUT DECIMUM. De secundo proelio sub Montepiloso.

CAPUT UNDECIMUM. De iunioribus filiis Tancredi, qui praecedentes fratres in Apuliam subsecuti sunt.

CAPUT DECIMUM SECUNDUM. De morte Willelmi comitis.

CAPUT DECIMUM TERTIUM. De morte comitis Drogonis.

DECIMUM QUARTUM. De Leone apostolico, qualiter a Normannis captus sit.

DECIMUM QUINTUM. Qualiter Leo papa a Normannis cum honore dimissus sit.

CAPUT DECIMUM SEXTUM. De Roberto Guiscardo, qualiter castrum Sancti Marci firmavit, et qualiter cum Sclavis peditibus praedatum ivit.

CAPUT DECIMUM SEPTIMUM. De Roberto Guiscardo et Petro de Tira.

CAPUT DECIMUM OCTAVUM. Qualiter Robertus Guiscardus comes Apuliae factus sit.

CAPUT DECIMUM NONUM. De Rogerio, iuniore filio Tancredi.

CAPUT VICESIMUM. De Rogerio qui, a Roberto Guiscardo invitatus a Calabria in Apuliam vadit.

CAPUT VICESIMUM PRIMUM. Robertus Guiscardus et Rogerius cum exercitu Regium vadunt.

CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Rogerius cum maxima praeda Regium venit.

CAPUT VICESIMUM TERTIUM. Rogerius, irato animo, a Guiscardo recedit.

CAPUT VICESIMUM QUARTUM. Rogerius a Willelmo fratre benigne suscipitur et Scalea conceditur.

CAPUT VICESIMUM QUINTUM. Rogerius comes equos furatur.

CAPUT VICESIMUM SEXTUM. A Rogerio Malfitani capiuntur.

CAPUT VICESIMUM SEPTIMUM. Fames in Calabria fit.

CAPUT VICESIMUM OCTAVUM. Calabri rebellantes castrum Neocastrense in dolo capiunt, pluribus ibi interfectis.

CAPUT VICESIMUM NONUM. De pace facta inter Robertum Guiscardum et Rogerium fratrem suum.

CAPUT TRIGESIMUM. Robertus Guiscardus, uxorem Alberadam repudians, Sigelgaitam ducit.

CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM. Robertus Guiscardus super Willelmum fratrem, antequam nuptias celebret, vadit.

CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM. Bellum apud Sanctum Martinum cum Graecis a Rogerio fit.

CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM. In adiutorium Gaufredi fratris Guiscardus et Rogerius vadunt.

CAPUT TRIGESIMUM QUARTUM. Guillimaco debellato, utrique fratres in Calabriam vadunt.

CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM. Guiscardus dux efficitur.

CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM. Guiscardo apud Regium remanente, Rogerius castra Calabriae expugnat.

CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM. Qualiter Sckillacium captum fuit.

CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM. Qualiter Serlo, Tancredi filius, a Normannia in Britanniam pulsus sit.

CAPUT TRIGESIMUM NONUM. De militia Serlonis eiusdem.

CAPUT QUADRAGESIMUM. De Tancredo et apro.

Incipit liber primus.

I. Normannia patria quaedam est in partibus Galliae, quae quidem non semper Normannia dicta fuit sed regalis quondam regum Francorum fiscus cum toto suo tenimento, cuius pars erat, generali nomine Francia et sic vocabatur, usque dum Rodlo, dux fortissimus, parta audacia, ex Norveia, coadunata sibi plurima fortium militum manu, navali exercitu sese pelago credentium, Frisiam et quaeque maritima loca usque occidentem devastans, tandem in portu, ubi Secana fluvius in mare defluens intrat, appulsus est: cuius per alveum maxima classe profundiores partes Franciae penetrans, amoenitate locorum inspecta, prae caeteris quas pertransierat regiones, hanc amore amplecti et sibi adoptare fecit. Est enim piscosis fluminibus et feralibus silvis abundantissima, accipitrum exercitio aptissima, frumenti caeterarumque segetum fertilis, pascuis uberrima, pecorum nutrix. Quamobrem ex utraque ripa prosilientes, incolas illius regionis suo imperio subiugare coeperunt.

II. Rex autem, qui tunc temporis Franciae praeerat, Ludovicus — ut credimus — secundus, comperiens hostes fines imperii sui invasisse, primo quidem indignatus, commoto exercitu, hostibus occurrendum et ducem et eos a finibus suis arcere instituit. Sed cum hoc non sine magno detrimento suorum se agere posse cognosceret, varios eventus belli pertimescens et suorum sanguini parcens, seniorum usus consilio, foedera pacis et servitium, quod ab ipsis sibi offerebatur, suscepit, eisque maximam partem terrae, quam pervaserant, in beneficium concessit.

Porrigitur itaque terra illis concessa a pago Pontiniensi, quem ab orientali parte sui habet secus mare Anglicum — quod ab aquilonari parte adiacet usque in Britanniam, quae fines eius occidentales claudit-, ab occidentali vero et meridiano cornu pago Cenomanico terminatur usque in Carnotensem, a Carnotensi vero clauditur Velcasino et Belvacensi usque Pontinum. Hanc terram sibi determinatam a rege Francorum Rodlo dux haereditali feudo suscipiens, inter suos, prout quemque cognoscebat, distribuit, pretiosiora quaeque pro suis usibus ipse reservans.

Quia vero procinctus terrae paucis perstrinximus, de more quoque gentis aliqua dicere utile videtur.

III. Est quippe gens astutissima, iniuriarum ultrix, spe alias plus lucrandi patrios agros vilipendens, quaestus et dominationis avida, cuiuslibet rei simulatrix ac dissimulatrix, inter largitatem et avaritiam quoddam medium habens. Principes vero delectatione bonae famae largissimi [sunt]. Gens adulari sciens, eloquentiae studiis inserviens in tantum, ut etiam et ipsos pueros quasi rhetores attendas: quae quidem, nisi iugo iustitiae prematur, effrenatissima est. Laboris, inediae et algoris, ubi fortuna expetit, patiens; venationi et accipitrum exercitio inserviens; equorum caeterorumque militiae instrumentorum et vestium luxuria delectatur. Ex nomine itaque suo terrae nomen tradiderunt: north quippe anglica lingua aquilonaris plaga dicitur. Et quia ipsi ab aquilone venerant, Normanni dicti, terram etiam Normanniam appellaverunt. In qua quidem provincia civitas est, quae Constantinum dicitur, in cuius territorio villa est, quae Altavilla nuncupatur, non quidem tantum pro excellentia alicuius montis, in quo sita sit, quantum, ut credimus, aliquo auspicio ad considerationem praenotantis eventus et prosperos successus eiusdem villae futurorum haeredum, Dei adiutorio et sua strenuitate, gradatim altioris honoris culmen scandentium. Nam nescimus utrum in praecedentibus partibus vel certe in postea futuris haeredibus aut etiam in utrisque divina providentia, quod sibi placeret, in ens haeredes ipsos in tantum provexit, ut, sicut Abrahae repromissum est, in gentem magnam crescentes et suum imperium armis dilatantes, multarum gentium sibi colla subdiderint, quod paulatim perstringendo stilo prosequemur.

IV. Erat miles quidem praeclari admodum generis, qui, ab antecessoribus suis haereditario iure sibi hanc villam relictam possidens, Tancredus nomine, duxit uxorem, moribus et genere splendidam mulierem, nomine [Moriellam], ex qua legali successione annorum quinque filios, postea futuros comites, suscepit: Willelmum videlicet cognomine Ferrea-brachia, Drogonem, Humfredum, Gaufredum et Serlonem.

Horum matre defuncta, cum ipsa aetas adhuc viridis patri continentiam denegaret, vir honestus inhonestos coitus abhorrens, secundas nuptias celebravit, malens una et legitima esse contentus, quam se foedo concubinarum amplexu maculari, memor illius apostolici dicti: Unusquisque accipiat uxorem propter fornicationem devitandam, et quod sequitur: Fornicatores et adulteros iudicabit Deus.

Ducta vero Frensendis vocabatur, generositate et moribus priore non inferior, quae legitimis terminis marito septem peperit filios, non minoris pretii vel dignitatis a praedictis fratribus, quorum nomina subtitulamus hic: primus Robertus, dictus a nativitate Guiscardus, postea totius Apuliae princeps et Calabriae dux, vir magni consilii, ingenii, largitatis et audaciae; secundus Malgerius, tertius Willelmus, quartus Alveredus, quintus Hubertus, sextus Tancredus, septimus Rogerius minor, postea Siciliae debellator et comes. Mater vero accuratissime et materno affectu filios suos nutriens, tanto amore ipsos, qui non sui sed mariti sui ex praecedenti uxore erant, amplectabatur, ut vix discernere posses, nisi ex aliqua causa didicisses, quis filius vel quis non filius eius esset: unde et a marito plus amabatur et a circummanentibus plurimum appretiabatur. Infantes vero, ut aetas illis administrabat, pueriles annos transcendentes, cum iam adolescentiam, unus post alium, attigissent, coeperunt militaribus disciplinis adhaerere, equorum et armorum studia frequentare, discentes seipsos tueri et hostem impugnare.

V. Sed cum viderent, vicinis senibus deficientibus, haeredes eorum pro haereditate inter se altercari et sortem, quae primo uni cesserat, inter plures divisam singulis minus sufficere, ne simile quid sibi in posterum eveniret, consilium inter se habere coeperunt. Sicque communi consilio, [quia] prima aetas prae caeteris adhuc iunioribus primos magis roborabat, primo patria digressi, per diversa loca militariter lucrum quaerentes, tandem apud Apuliam, Italiae provinciam, Deo se ducente, pervenerunt.

VI. Audientes itaque inter duos famosissimos principes, Capuanum videlicet et Salernitanum, quibusdam controversiis insurgentibus, inimicitias efferbuisse, causa militariter aliquid lucrandi, quia Capuanum viciniorem, via qua venerant, invenierunt, Capuano sese obtulerunt. Ubi aliquantisper commorati, cum multa strenue, remuneratione accepta, peregissent, tenacitate Capuani cognita, illo spreto, ad gagiam Salernitani principis transierunt. A quo decenter suscepti propter militarem laudem, quae iam ipsos per universam Apuliam famosissimos effecerat, et maxime quia ab inimicante sibi principe ad se transierant, multis donariis ad fidelitatem eius inflammati, diversis et crebris incursionibus Capuanos lacessentes, totam provinciam — ac si pestilens calamitas detonaret — terruerunt circumquaque; et Salernitani passim iniurias principis ulciscentes, indefessi idem facere addiderunt, in tantumque rebellantes antea principi compescuerunt, ut omnia circumquaque pacata silerent.

Longobardorum vero gens invidissima, et semper quemcumque probum suspectum habens, ipsos apud eundem principem, inimico dente rodente, occulto detrahebant, suggerentes quatenus eos a se repelleret, ne faceret facile futurum scelus, ut gens tantae astutiae tantaeque strenuitatis, addentes etiam ex sui cordis malitia tantae perfidiae, ut, principe exhaeredato, ipsi, sua calliditate, haereditate principis potirentur. Unde et cor principis, eisdem artibus imbutum, facile in deterius proclive pervertunt. Sed princeps, quamvis, pravis consiliis suorum assentiens, quod hortabantur facere moliretur, tamen strenuitatem eorum timens, quod animo occulte agebat, minus in propatulo aperire praesumebat.

VII. Maniacus autem quidam, natione graecus, a Constantinopolitano imperatore his, quae apud Calabriam vel certe Apuliam erant sui iuris, praefectus, Siciliam ad utilitatem debellandi applicare disponens, undecumque sibi auxilia conducit. Unde et ex parte Imperatoris Salernitano principi, ut amico imperii, mandat, quatenus ipsos, per quos inimicos suos eum debellavisse fama erat, in auxilium sancti Imperii mittat, promittens etiam multis praemiis eos remunerandos. Princeps autem, nactus occasionem qua honeste eos a se dimittat, iactat assensum ad quod rogatus erat; hortatur, praemia, quae pollicebatur, ut eos ad id facilius impellat, verbis enumerans, etiam de suis pollicetur. Porro illi, non tantum imperio principis quantum spe eorum quae pollicebantur illecti, apparatis quae necessaria erant, ad Maniacum usque pervenerunt. De quorum adventu Maniacus non minimum gavisus, plurimum eorum auxilio fidens, navigio aptato, Siciliam numeroso exercitu invadit, primoque Messanam, quia ripae, qua applicuit, contigua erat, oppugnans, deditione foedus secum inire coËgit. Nam, quamvis apud Messanam strenuissimi suae gentis milites essent, qui, ab urbe progredientes, in congressu Graecos plurimum collidebant, tamen, Graecis cedentibus, nostris congrediendi locus patuit: Messanenses, nostrorum strenuitate nondum experta, primo quidem acriter instare coeperunt. At, ubi vident se plus solito vexari, quasi novae gentis militiam abhorrentes, terga praebuerunt nostris, usque ad proximum urbis, extremis quoque cedentibus. Maniacus, nostrorum causa urbem nactus, in pretio eos habere coepit, donisque et promissionibus arrigere ad militiam. Inde ergo, profundiores partes Siciliae attentando et omnia subiugando progredientes, Syracusam usque pervenerunt: cuius cives, ab urbe progressi, cum Maniacensibus congrediuntur. Archadius quidam, qui urbi principabatur, nostris infestissimus insistens, multas strages dabat: quo Willelmus, Tancredi filius, qui Ferrea-brachia nuncupabatur, plurimum indignatus, impetu facto, super eum irruit fortiterque congrediens, hostili robore deiectum interfecit: unde et maxima laudis admiratione deinceps apud Graecos et apud Siculos fuit. Siculi itaque usque ad sexagesima millia congregati, Maniaco et suis in partibus Traynae urbis bellum offere tentant. Porro Willelmus, filius Tancredi, laude militiae ferox, in armis strenuus, Graecos ad certamen praeveniens, certamine inito, cum suae gentis tantum militibus cum hoste congreditur, antequam Graeci ad locum certaminis perveniant: fortiter agendo, plures sternit, reliquos fugat, victor efficitur. Graeci ad locum, in quo certatum erat, pervenientes, nostris hostes insequentibus, spolia diripiunt, inter se dividunt, nulla portione nostris, qui ab hoste excusserant, reservata.

VIII. Quod cum nostri, a persequendo hostes redeuntes, cognovissent, iniuriam rati, per Harduinum quendam Italum, qui ex nostris erat, quia graeci sermonis peritiam habebat, Maniacum, utrum improvise an ex deliberatiorne industriae spolia diviserit, ad rationem ponunt. Porro ille indignatus, quasi potestati suae contradicere praesumpserint, cum liceat sibi de eisdem spoliis pro libito suo agere, per spatia castrorum fustibus caedendo ad ignominiam gentis nostrae contumeliis affici praecepit. Harduinus rediens cum talia nuntiat, nostri grave ferentes, in Graecos insurgere deliberant. Sed Harduinus, vix eos compescens, utilius consilium dedit: scilicet ut, ira dissimulata, ipse vilioribus vestibus in praesentiam Maniaci procedat, donec, illis minus suspicantibus, ipse a notario Maniaci, cuius amicitia fruebatur, chyrographum, quo liberius transeant Farum, quovis astu accipiat. Quod cum sic machinatur, Maniacus, his quae agebantur ignarus, benevolentiam militis laudare, munera promittere, subsannando tamen cum suis ridere incepit. Cum autem cartulam a notario, quasi aliquod negotium versus Calabriam habens, Harduinus accepisset, nostri clam de nocte Messanam usque progressi, Farum impune transeunt. Sicque versus Apuliam tendentes, Calabriam et quaecumque Graecorum iuris esse sciebant, vastantes, percurrunt: sicque faciendo usque in Apuliam pervenerunt. Sed dolositatem Gaimarii principis cognoscentes, ad ipsum minime transierunt; totam provinciam infestando, sibi eam subiugandi consilium capiunt.

IX. Sed cum sine castro, quo se tuerentur a parte illius, incolis essent, castrum quod Melfa dicitur, construxerunt, ubi, cum quingenti tantummodo milites essent, Graeci, qui terrae illi principabantur, maxima multitudine ex Calabria et Apulia sibi coadunata, usque ad sexaginta millia armatorum, ut eos a finibus suis propellerent, versus illos ire coeperunt; legatoque praemisso, mandant, ut quod mallent eligant: aut certamen in crastino secum habere, aut, pace sibi indulta, incolumes a praedictis finibus recedere. Legatus vero qui ad hoc missus fuerat, cum pulcherrimo equo insideret, quidam normannus, Ugo, cognomento Tudebusem, equum manu attrectare coepit: et, ut mirabile aliquid de se sociisque suis, unde terrerentur, Graecis nunciaretur, nudo pugno equum in cervice percutiens, uno ictu quasi mortuum deiecit. Reliqui vero Normanni prosilientes graecum, qui cum equo deiectus fuerat et, solo timore laesus, quasi exanimis humi iacebat, erigunt; equum autem, usque ad quoddam praecipitium pertrahentes, deiciunt. Porro graecus, cum vix consolatione Normannorum ad mentem rediisset, meliori equo ab eis accepto, certamen paratum sociis refert. Sed cum quod acciderat principibus populi sui tantum retulisset, illi admiratione et metu percussi, verbum inter se comprimebant, ne forte, si in propatulo diceretur, exercitus territus refugeret. Mane itaque facto, summo diluculo a Normannis occurritur fortiterque congredientes, acerrime utrinque pugnatur. Intererant huic certamini de filiis Tancredi, Willelmus Ferreabrachia et comes Drogo: nam necdum quisquam fratrum eos subsecutus fuerat. Isti vero, ut fortissimi milites socios animantes, sed et ipsimet fortiter agentes, multis ex hostibus prostratis, tandem in fugam reliquos dederunt, quos insequentes et posteriores quosque caedentes, victoriam obtinuerunt, multis ex hostibus in flumine quod Olivetum dicitur, dum transnatare cupiunt, submersis.

X. Victi, necdum autem defatigati, sed seipsos invicem animantes, multo ampliori exercitu congregato, uno cum Duceano, qui ad hoc ab imperatore Constantinopolitano missus fuerat, iterum bellum parant. Quibus Normanni bello haud segnes sub Montepiloso occurrentes, fortiter congressi sunt, ostendentes se bellum nolle refugere, sed potius quasi ex delectatione appetere. In isto congressu, Graecis contra usum fortiter agentibus, cum iam Normanni fatigari prae nimia caede coepissent, Willelmus quartanae febris typo laborabat et prae nimia infirmitate, qua premebatur, certamini interesse non poterat: sed procul iacens, exitum rei expectabat. Cum videret iam suos minus fortiter agere et pene deficere, indignatione et ira infirmitatis, qua premebatur, oblitus, arma corripiens, sese, quasi leo furibundus, hostium medium dedit, suosque, verbis exhortatoriis recreans, fortiter agendo, hostes in fugam vertit, duce Duceano, duce exercitus, qui caudatus erat, quasi bove interfecto. Viribus itaque suis diffidentes et fortunae minus credentes, castra sua munientes, ultra decertare cum Normannis, nisi muris interpositis, non praesumebant, sed neque ipsi muri contra Normannos eos tueri poterant. Nam crebris incursionibus eos lacessentes, vineta et oliveta eorum extirpabant, armenta et pecora et caetera, quae ad usum necessaria sunt, nihil extra castra relinquentes, diripiebant. Sed et ipsa castra, ipsis intra reclusis, exercitu vallantes oppugnabant, machinamentisque, quibus doctissimi artifices erant, ad id officii agendum necessariis aptatis, muros et turres crebris ictibus impingendo, funditus diruebant: ruptisque muris, aditis patentibus, irrumpentes, omnia sibi diripiebant. Unde et reliqua circumquaque castra idem sibi imminere cernentes, ultro sese eorum ditioni subdebant.

XI. Iuniores vero fratres, quos aetas adhuc domi immorari cogebat, praecedentes et seniores fratres apud Apuliam, fortiter agendo, altioris culmen honoris et dominationis ascendisse, fama referente, cognoscentes, quam cito aetas permisit, ipsi quoque subsecuti sunt, duobus tantum in patria relictis, ne haereditas illis competens a stirpe alienaretur. Abeuntes vero remanentibus ut remanerent vix persuaserunt, sed in hoc potius praevaluerunt, quod haeredibus eorum, si se subsequerentur, de his quae acquisituri erant, sese benefacturos polliciti sunt. Sed quia perlongum est huic operi per singula perstringendo inserere qualiter in Apulia egerint, haec tantum summatim non solum nos, sed etiam res ipsa testatur, quod omnem patriam, armis domantes, sibi subiugaverunt. Subsequente enim se suorum et parentum et compatriotarum, sed et reliquarum circumadiacentium regionum, spe quaestus, maxima multitudine, ipsi impigri largitores, quasi fratres suscipientes, equis, armis et vestibus ac diversis muneribus ditabant. Quibusdam etiam terras largissime impertiebantur, omnibus divitiis huius mundi auxilia fortium militum praeponentes: quamobrem nihil incoepti incassum illis praeteribat. Unde et illud evangelicum illis provenit, ubi dicitur: Date, et dabitur vobis: quanto enim ampliora largiebantur, tanto maiora lucrabantur.

XII. Igitur seniore fratre, Willelmo videlicet comite, infirmitate superveniente, defuncto, magnus dolor omnes Normannos invasit: quippe quia tanti consilii virum, tam armis strenuum, tam sibi munificum, affabilem et morigeratum, ulterius se habere diffidebant. Sed exequiis ex more accuratissime et cum maximo planctu non immerito celebratis, secundus frater Drogo totius Apuliae dominatum suscepit: vir quidem, ut succincte dicamus, per cuncta laudabilis. Hic fratrem suum Umfredum Abagelardum comitem, apud castrum quod Lavel dicitur, virum prudentissimum, consilio Apuliensium et Normannorum ordinavit, Robertum vero Guiscardum in Calabria posuit, firmans ei castrum in valle Cratensi, in loco qui Scribla dicitur, ad debellandos Cusentinos et eos qui adhuc in Calabria rebelles erant.

XIII. Longobardi igitur Apulienses, genus semper perfidissimum, traditionem per universam Apuliam silenter ordinant, ut omnes Normanni una die occiderentur. Determinato die, cum comes Drogo apud castrum Montis Olei, quod corrupte ab incolis Montolium dicitur, moraretur, summo diluculo ad ecclesiam, ut sibi mos erat, properans, cum iam ecclesiam intraret, quidam, Risus nomine, eiusdem comitis compater et sacramento confoederatus, post ianuam latens, foedere rupto, ferro eum suscepit: sicque cum pluribus suorum, paucis aufugientibus, occisus est. Sed per diversa Apuliae loca plures hac traditione occubuerunt.

Porro Umfredus Abagelardus, nece fratris turbatus, honorem sibi vindicans, castra, quae frater possederat, insiluit; Normannosque, qui periculum traditionis evaserant, sibi alligans, in vindictam fraternae necis insurgit, multoque tempore castrum, in quo frater suus occisus fuerat, oppugnans, tandem devicit; fratrisque interemptorem, cum sibi assentientibus, diversis cruciatibus afficiens, eorum sanguine iram et dolorem cordis sui aliquantulum extinxit.

XIV. Apulienses vero, necdum traditionibus exhausti, per occultos legatos nonum Leonem apostolicum, ut in Apuliam cum exercitu veniat, invitant, dicentes Apuliam sibi iure competere et, praedecessorum suorum temporibus, iuris Ecclesiae Romanae fuisse, se illi auxilium laturos; Normannos imbelles, viribus enerves, numero paucos. Ille, ut assolet, quamvis prudentissimus esset, ambitione captus, Alamannorum exercitu ab Imperatore sibi in adiutorio accepto, confidens in auxilio Longobardorum, Apuliam intrat. Comes vero Humfredus, sibi honestius ducens potius cum honore vitam finire quam cum dedecore privari, commoto exercitu, audacter hostibus occurrit, ordinataque acie suorum, certamen iniens, cum primo congressu fortiter, ut solitus erat, agere coepisset, Longobardi, territi, fuga seipsos tueri nituntur, Alamannis in proelio relictis. Qui, cum fortiter dimicarent, nullum refugium nisi in armis habentes, Normannis vincentibus, pene omnes occubuerunt. Apostolicus, fuga vitae asylum expetens, intra urbem provinciae Capitanatae, quae Civitata dicitur, sese profugus recepit. Quem hostes insequentes, armato milite obsident: aggeres portant, machinamenta ad urbem capiendam parant, incolas minis terrent, ut apostolicum reddant. Illi vero, ut semper perfidissimi, nulla pactione ad utilitatem apostolici, nisi ut se ipsos tuerentur, exquisita, eum per portas eiciunt. Quem hostes suscipientes, ob reverentiam Sanctae Romanae Sedis, cum magna devotione eius provolvuntur pedibus, veniam et benedictionem eius postulantes. Sed et usque ad loca, quibus exercitus castra et tentoria fixerat, cum omni humilitate illi servire executi sunt. Quorum legitimam benevolentiam vir apostolicus, gratanter suscipiens, de offensis indulgentiam et benedictionem contulit, et omnem terram, quam pervaserant et quam ulterius versus Calabriam et Siciliam lucrari possent, de sancti Petri haereditali feudo sibi et haeredibus suis possidendam concessit circa annos MLII[I].

XV. Apostolicum itaque Romam regredientem comes Humfredus, quousque sibi placuit, cum honore conduxit. Ubi vero licentiam redeundi concessit, in Apuliam reversus, omnem terram placidam et sibi oboedientem invenit, quam longo tempore tanta in pace rexit, ut vix in aliquo tempore suae dominationis latro, vel praedo, vel qui suis imperiis contradicere auderet, posset inveniri. Duos itaque fratres suos comites fecit, Malgerium Capitanatae, Willelmum vero in Principatu. Sed Malgerius, moriens, cum omnem comitatum suum Willelmo fratri reliquisset, Willelmus, Gaufridum fratrem suum diligens, ei concessit.

XVI. Robertus vero Guiscardus, cum apud Scriblam moraretur, Calabros fortiter impugnans, cum videret suos propter infirmitatem loci et aËris diversitatem languescere, saniorem locum expetens, non quidem ut timidus hostes devitando retrorsum vadens, longius recepit. Sed potius, quasi in hostem iens, in viciniorem se conferens, castrum, quod Sancti Marci dicitur, flrmavit. Sed cum, firmato castro, quid victus introduceret non inveniret — abstraxerant enim circummanentes ad proxima castra quaeque habebant, ne ab ipsis diriperentur — quodam vespere dapifer, qui omni domui suae praeerat, requisivit ab ipso quid in crastinum comesturi erant ipse et milites sui: dicens se neque victum, sed neque victi pretium ad emendum habere; et si pretium haberet, nusquam, ubi cum pace adiri posset, invenire posse. Guiscardus usque ad sexaginta, quos Sclavos appellant, totius Calabriae gnaros, secum habens, quos quasi fratres fidelissimos sibi benefactis et maioribus promissis effecerat, sciscitatus est ab eis utrum locum adibilem scirent, quo praedam posset capi. Quibus respondentibus se ultra altissimos montes, via praeruptissima, in profundis vallibus praedam permaximam scire, sed sine magno discrimine extrahi non posse, Robertus tale fertur dedisse responsum: "Eia, tutissimi vitae meae fautores, ita ne patiemini Guiscardum et vos ipsos a fame affici. Causa victus adquirendi dubia fortuna usque in periculo vitae temptanda est. Nam et temptantes saepe triumphaliter evasisse audivimus, neminem vero, qui fame interierit, laudari. Ite — nquit — nocturni praedones! Ebrietas Calabros minus vigiles esse permittit: nam et hunc diem celebrem habentes, ex more conviviis et potationibus studuerunt. Praecedite! Subsequar militibus armatis ". Sicque, lecto parato, cum iam collocatus esset, de nocte, nullo sciente, consurgens, vili veste et scarpis, quibus pro calceariis utuntur, ad similitudinem abeuntium sese aptans, illis medius iungitur. Sicque per totam noctem ignotus comes illis factus, nulli eorum verbum fecit. Nam neque excitare volebat, ne forte ita quis esset deprehenderetur; quia enim eiusdem gentis erant, non ex toto sese credebat illis. Porro, ubi ad locum praedae ventum est, quidquid ibi invenerunt ante se colligentes, ipse crebris saltibus et vibrante hastili, ut reditum accelerarent, socios hortabatur. Sed, antequam illucesceret, ii, quibus damnum illatum fuerat, sua ablata perpendentes, cum ducentis militibus, ut praedam excutiant, prosecuntur. At Guiscardus, insequentes approperare videns, et socios, ne praeda privari patiantur, sese ad invicem audacter cohortari audiens, ut audaciores redderet, iam quis esset aperuit. Guiscardus inquit: " Adsum particeps laboris vestri! Sine me nil periculi patiemini. Forti animo estote, et insurgamus hostibus! Nam Deo, fortuna prosperante, facile praevalebimus!" Hoc dixit; et hostibus cum maximo furore occurrens, dum certat, multos perimit, plures capit, reliquos fugat, victor efficitur. Sicque, triumphalibus spoliis captis, de peditibus suis equites fecit; denique iam securus, captivos secum ducens, praecedit, paucis, qui praedam post se ducant, relictis. Milites vero sui, cum iam lux esset et eos ita armatos usque castrum adventare cognoscerent, hostes suspicati, dominum suum, ubi esset nescientes, per totum castrum clamore requirunt. Non invenientes, turbantur; audacter tamen castro prosilientes, illis, quo hostes suspicabantur, occurrere accelerant. Porro Guiscardus equum, in quo sedebat, calcaribus urgens, alta voce Guiscardum ingeminando accurrit. Sicque, agnitus ab illis, de praesentia sua et de felicitate fortunae omnes hilares reddit. Redarguitur tamen plurimum ab ipsis, quod talia praesumpserit, et ne ulterius praesumat, admonetur, ne forte fortuna, quae nunc arrisit, postmodum, si temptetur, in peius cedat. Sic castrum praeda et redemptione captivorum ditans, Calabros crebris incursionibus plurimum lacessivit.

XVII. Qualiter vero Petrum de Tira, qui apud Bisinianum morabatur, acceperit, silentio praetereundum non est. Erat quippe idem Petrus ditissimus civis bisinianensis, sed et, consilio et virtute caeteris perpollens, omnibus principabatur. Soliti autem erant multotiens convenire hic et Robertus Guiscardus, quasi ad placitum, de pluribus controversiis, quae inter suos eveniebant. Porro Guiscardus, cum sciret eum maxima pecunia abundare et prae caeteris castro dominari, coepit animo tractare, qualiter posset castrum obtinere et pecuniam, quam possidebat, abstrahere. Quod secum diu revolvens, tandem, consilio cum suis habito, quadam die, nullo foedere interposito, extra castrum Bisinianense, in campo, in quo colloqui consueverant, cum convenissent, Guiscardus, videns maximam multitudinem cum Petro venisse, nuntio praemisso, mandat, se illi multitudini intermisceri nolle, ne forte inter ipsos tumultus ex aliqua re fieret: sed, longius promotis utriusque partis sociis, ipsi duo in medium collocuturi convenerunt. Praedixerat tamen suis quid facere disponebat, ut, cum necesse foret, sibi citius auxilium praeberent. Assentiente itaque Petro his quae a Guiscardo mandata sunt, sibi minus prospiciens, sociis a longe dimissis, ipse medio loco Guiscardo obvianti accelerat. Considerantes igitur et diu sibi ad invicem colloquentes, cum iam discessuri assurgerent, Guiscardus, enormitate et mole corporis illius inspecta, viribus suis minus diffidens — erat enim in omnibus praesumptuosissimus et magnarum rerum audacissimus attemptator — Petrum per medium corripiens, collo suppositum versus suos asportare coepit. Accurrentibus itaque utriusque sociis, Bisinianensibus, ut Petrum eruerent, Normannis vero, ut dominum suum iuvarent, Guiscardus Petrum, enerviter reluctantem, interdum portando, interdum volutando, interdum trahendo, usque ad suos perduxit Calabrenses vero, de Petro iam desperantes et pro ipso cum Normannis minime certare praenitentes, fugiendo sese in castrum Bisinianense recipiunt. Normanni vero, gaudentes quasi de triumpho, usque ad castrum Sancti Marci Petrum secum adducunt, ubi, aliquandiu in captione detentus, pecuniam mirabilem persolvens, seipsum a captione liberavit; sed, civibus non assentientibus, castrum minime reddere potuit. Tali calliditate et huic similibus Calabrenses de Guiscardo compertis, genus formidolosissimum, omnes ante eum tremebant: quippe cui neminem assimilari posse armis et ingenio, sed neque viribus, dicebant.

Tanta itaque pecunia Guiscardus accepta, suos, abundanter remunerando, in sui fidelitate roborat. Calabrensesque infestiores reddit, cotidiano impetu lacessens Bisinianenses et Cusentinos et Marturanenses et his adiacentem provinciam secum foedus inire coËgit, tali videlicet pacto, ut, castra sua retinentes, servitium tantummodo et tributa persolverent: et hoc sacramentis et obsidibus spoponderunt.

XVIII. Humfredus igitur comes, Apuliam gloriosissime et laudabili pace gubernans, infirmitate praeventus — quod dolor est dicere! — mortuus est. Quod Guiscardus, qui tunc temporis apud Sanctum Marcum morabatur, audiens, versus Apuliam magno cum dolore animi approperare accelerat; susceptusque a patriae primatibus, omnium dominus et comes, in loco fratris, efficitur. Ordinatisque rebus suis et tota Apulia sibi in pace conciliata, quod primum in animo conceperat, minime oblivisci potuit. Sed, iam ampliori imperio dilatatus, et maioribus viribus, militum videlicet copia, auctus, ad quod coeperat peragendum, iterum intendit. Exercitu itaque commoto et his quae ad expeditionem necessaria erant [paratis], versus partes Calabriae aciem dirigit: pertransiensque Cusentinos fines et Marturanenses, iuxta calidas aquas super flumine, quod Lamita dicitur, biduo permansit, ut exercitum, itineris asperitate fatigatum, recrearet et terram citius exploraret. Indeque pertransiens usque ad castrum, quod Sckillacium dicitur, iuxta litus maris iter intendens, Regium usque pervenit, ubi, triduo situ loci inspecto, cum videret se cives urbis nec minis nec blandimentis inflectere posse, quibusdam negotiis versus Apuliam revocantibus, reditum parat. Redeunti Neocastrum et Maia et Canalea, pacem facientes, sese dederunt.

XIX. Rogerius vero minor frater, quem adhuc domi iuvenilis aetas et amor parentum detinuerat, subsecutus, in Apuliam venit. De cuius adventu Guiscardus non minimum gavisus, honore, quo decebat, eum suscepit. Erat enim iuvenis pulcherrimus, procerae staturae, eleganti corpore, lingua facundissimus, consilio callidus, in ordinatione agendarum rerum providus, omnibus iocundus et affabilis, viribus fortis, militia ferox: quibus artibus brevi tempore omnem gratiam meruit. Quia vero factiosus erat et laudis, ut in tali aetate assolet, appetens, factiosos quosque sibi alligans, quaeque habere poterat, libenter et largissime illis impertiebatur.

Porro Guiscardus, fratris constantiam et militarem audaciam certius experiri volens, cum sexaginta tantum militibus plurima millia hostium debellaturum in Calabriam dirigit; qui, audacter pergens, in altiori cacumine montium Vibonentium castrametatus, tentoria fixit, ut, longe lateque visus, incolas circumquaque facilius deterreret. Quod cum compertum fuisset per omnes civitates et castra illius provinciae et totius vallis Salinarum, territi omnes, legatos, qui pacem postulent, mittunt: munera plurima dantes, fortissima castra enerviter reddunt in servitutem, iuramentis et obsidibus foederantur.

XX. Sic, terra ad suam et fratris fidelitatem pro libito ordinata, plurimum pecuniae, quam acceperat, in Apuliam fratri per legatos misit, eventus suos, qualiter egerit, mandans. Ipse vero castrum, quod Nicefola dicitur, studiosissime turribus et propugnaculis firmans, armatis militibus munivit, omnibus, quae ad victum necessaria erant, sufficienter introductis.

Guiscardus vero, pecunia, quae sibi a fratre directa est, accepta, et strenuitate eius agnita, plurimum gavisus est, eiusque colloquium desiderans, ut ad se venire acceleret, mandat. Ille, sex tantummodo militibus acceptis et reliquis ad tuendum castrum, quod fecerat, et provinciam premendam, ne fraudem praesumeret, relictis, in Apuliam ad fratrem venit. A quo, cum decenter fuisset susceptus, eventus suos alternatim conferentes, mutua collocutione laetati sunt.

XXI. Sicque cum fratre moratus est, donec communi consilio, paratis his, quae ad expeditionem necessaria erant, maxima manu equitum et peditum iuga montium Calabriae transcendentes, versus Regium incedunt. At cum in vallem Salinarum ventum est, Guiscardus, audiens Reginenses omnia circumquaque, quae ad victum necessaria erant, secum infra urbem clausisse et nihil relictum, quod exercitui congruum foret, providens ne obsidenda urbe famis angustia exercitum propelleret, Rogerium fratrem cum trecentis militibus versus castrum, quod Geracium dicitur, in praedam dirigit, summopere admonens ut, quidquid ad victus necessaria rapere posset, apud Regium exercitui deferret. Ipse, recto itinere gradiens, urbem obsidere accelerat.

XXII. Rogerius vero, studens ad gratiam fratris et totius exercitus, quod sibi iniunctum erat, peragere, altissimos colles cum profundissimis vallibus perlustrans, ut fidelis et studiosa apes, onustissimus ad exercitum cum maxima praeda rediit: iamque pene deficientes omnes abundantia recreavit. Guiscardus vero, videns se versus civitatem minus proficere et exercitum hiemis asperitate tardari, obsessionem solvens, discensionibusque omnibus datis, ipse apud Maiam, hiemandi gratia, cum paucis secessit.

XXIII. Rogerius itaque, cum quod militibus suis largiretur minus abundaret, et ipsi sibi in exigendo importuniores essent, a fratre expetit. Ille vero, pravorum consilio usus versus eum, cum caeteris largus esset, illi strictior quam oportebat esse coepit. Videbat denique, propter strenuitatem quam habebat, militiam iuvenum totius Apuliae ei, potius quam sibi, adhaerere: unde, et ne contra se insolesceret metuebat, et, ut paucis contentus secum moraretur, penuria cogere volebat. Porro ille, ut magni animi erat, sciens se sic a fratre tractari, ut degenerem vel indignum, qui, gradatim ad alta, ut ille fecerat, et iam ipse, fortuna sibi favente, scanderet, irato animo a fratre recedens, in Apuliam se contulit.

XXIV. Quod audiens frater suus Guillelmus, comes videlicet totius Principatus, legatos mittens, ut ad se veniat, invitat: quae habet simul accipiat, nihil se, exceptis uxore et liberis, ab illo proprium habere velle repromittens. Veniens itaque, honore, quo decebat, susceptus est. Aliquandiu cum ipso commoratus, tandem castrum, quod Scalea dicitur, ab ipso accepit; propter quod multas incursiones versus Guiscardum faciens, circumquaque lacessivit. Quod cum Guiscardo relatum fuisset, exercitu commoto, idem castrum obsessum vadit, et oliveta et vineas, quae urbi contigua erant, vastat. Guillelmus autem, milites eius crebris congressibus et hastili robore militariter deiciens, numero minuebat. Ille vero, cernens se versus urbem minus proficere et numerum suorum cotidie magis deficere, ne maiori damno gravaretur, consilio habito, a loco recessit.

XXV. Non multo post, per internuntios pace ad tempus inter ipsos facta, invitatus a fratre, Rogerius cum sexaginta militibus fidis sibi servitum vadit, ubi quidem plurimum penuriarum passus est, sed latrocinio armigerorum suorum in multis sustentabatur. Quo quidem ad eius ignominiam non dicimus, sed, ipso itaque praecipiente, adhuc viliora et reprehensibiliora de ipso scripturi sumus, ut pluribus patescat quam laboriose et cum quanta angustia a profunda paupertate ad summum culmen divitiarum vel honoris attigerit. Habebat siquidem armigerum quendam, Blettinam nomine, coram quo nil tuebatur, ad quod furandum intendebat. Hic ipse penuriosus adhuc iuvenis, postmodum ditissimus futurus comes, cum esset cupiens quosdam equos, quos apud Melfam in cuiusdam domo viderat, ad hoc persuasit, ut, secum vadens, nocturno furto exstractos, abduceret.

XXVI. Curriculo itaque mensium duorum fratris servitium studiose peragens, cum ab ipso nil inter se et omnes suos, causa remunerationis, excepto uno tantum equo, accepisset, quamvis non legerat, tamen quasi naturaliter sciens illud Sallustianum proverbium: Frustra niti et ad extremum nihil, nisi odium fatigando quaerere, cum demum ad extrema dementia est, quod bene servienti fortuna necessaria est, sibi vero eam minus bene favere, cum fratre pluribus verbis altercatus, foedere, quod inter se ad tempus habebant, reddito, Scaleam reversus est, statimque in eodem vespere apud castrum, quod Narencium dicitur, milites suos castra Guiscardi praedatum mittens, provinciam spoliavit. At dum illos, quos praedaturi miserat, apud Scaleam praestolatur, Bervenis quidam, a Melfa veniens, nuntiat melfetanos mercatores, onustos pretiosis opibus, a Melfa versus Melfam haud procul a castro transire. Quo audito, non minimum gavisus, equum insiliens, inter Gisualdum et Carbonariam, cum tredecim tantum militibus, mercatoribus occurrit; captosque Scaleam deduxit; omniaque, quae secum habebant, diripiens, ipsos etiam redimere fecit. Hac pecunia roboratus — largus distributor-centum sibi milites allegavit, quibus, totam Apuliam crebris et diversis incursionibus dilacerans, Guiscardum in tantum sollicitum reddebat, ut, adcquirendae Calabriae oblitus, iam quod acquisierat pene amitteret.

XXVII. Anno MLVIII clades permaxima et flagellum irae Dei, ut credimus, peccatis exigentibus, divinitus immissum, totam Calabriae provinciam, curriculo trium mensium, martii videlicet, aprilis et maii, in tantum attrivit, ut, trino morbo mortem sibi imminere cernentes, cum unum ad vitae periculum sufficere posset, vix aliquid quodvis horum, nedum tria simul furiosissime detonantia pericula, se evadere posse existimarent. Nam una ex parte gladius a Normannis, vix alicui parcens, desaeviebat; ex alia vero fames, viribus exhaustis, perlanguida aestuabat; tertia vero pugna mortalitatis, horribiliter defluens, vix aliquem intactum permittens evadere, ut in arenti arundineto laxis habenis furens incendium, percurrebat. Pecunias habentes, quid emerent non habentes, atque ipsos liberos, ex ingenuitate plorantes, vili pretio in servitium venundantes, dum, ubi illud ad victus utilitatem expenderetur, non inveniebant, ad augmentum doloris sui propter amissionem, incassa venditione liberorum, quasi quarta calamitate cruciabantur. Recentis carnis absque pane comestio, dyssenteriam faciens, multos deiciebat, quosdam autem spleniticos faciebat. Quadragesimae sanctam observantiam, a sanctis et religiosis patribus catholice contractam, angustia dissolvit, in tantum ut, non solum lactis vel casei verum etiam carnis comestione, reliquis temporibus concessa, etiam ab ipsis, qui alicuius honestatis antea videbantur, violaretur. Sic herbarum virentia olera, quibus pulmentaria fieri solent, terrae sterilitas substraxerat; ubi vero inveniebantur, quadam pruina vitiati aËris decocta, plus obesse quam prodesse, degustata, videbantur. Fluvialibus carectis et quarundam arborum corticibus cum castaneis et quercinis sive ilicinis nucibus, quas glandes dicimus, porcis substractis, et mola post exsiccationem tritis, panes facere, modico milii admixto, tentabant. Crudae radices, cum solo sale degustatae, ventris tumorem cum pallore vultus excitantes, vitalia intercludebant. Matres pietatis affectu ab ipso liberorum ore cibum rapere, potius quam administrare, impudenti violentia satagebant. Sic trino flagello usque ad novas fruges attriti sunt. Sed, novis frugibus supervenientibus, fames quidem propulsa est, gladius vero mortalitatis acutior factus est. Nam corpora, famis penuria vacuata et cibo insueta, quanto abundantiori cibo contra usum intemperanter reficiebantur, tanto citius periclitabantur.

XXVIII. Calabrenses denique, genus semper perfidissimum, cum viderent, fratribus inter se dissidentibus, sese a nemine visitari, coeperunt iugum Normannorum a se excutere et servitium, quod iuraverant, vel tributum minime persolvere. Unde et simulatione fidelitatis traditione composita, castrum Neocastrense accipientes, sexaginta Normannos, qui ad tuendum ibi castrum relicti erant, una die peremerunt.

XXIX. Quod cum Guiscardo renuntiatum esset, videns se Calabriam perdere et Apuliam totam turbari, fratrem per legatos accersiens, pacem cum ipso fecit, concedens ei medietatem totius Calabriae a iugo montis Nichifoli et montis Sckillacii, quod acquisitum erat, vel quousque Regium essent acquisituri.

XXX. Post haec Robertus Guiscardus, uxorem habens suae gentis honeatam et praeclari generis natam, Alberadam nomine, ex qua habebat filium nomine Marcum, quem alio nomine dicebant Boamundum, consanguinitate adnumerata, canonicis sanctionibus contrarius esse nolens, coniugium solvit; filiamque Gaimari, Salernitani principis, Sigelgaytam nomine, sibi in matrimonium copulavit.

XXXI.Anno ab incarnatione Domini MLVIII, hanc apud Salernum desponsatam, antequam convenirent, Rogerio fratri procurandam committens, ipse, ut Gisulfi, fratris puellae, votum ageret, duo castra, quae Guillelmus, frater suus, comes Principatus, in haereditate illius firmaverat, quibus ipse tamen plurimum infestus erat, dirutum vadit. Inde Melfam regressus, solemnes nuptias celebravit.

XXXII. Quibus expletis, Rogerius, Guillelmo fratri cum gratiarum actione Scaleam rediens, rogatus a Guiscardo, in Calabriam venit. Castrumque Melitense, a fratre sibi haereditaliter deliberatum, habens, rebelles Calabros circumquaque impugnare coepit. Quadam vero die, cum Oppidum castrum oppugnaret, episcopus Cassanensis et Giracii praesopus, quem nos praepositum dicimus, maximo exercitu concitato, castrum, quod Sancti Martini dicitur, in valle Salinarum positum, oppugnatum vadunt, anno Dominicae incarnationis MLVIIII. Quod cum Rogerio nuntiatum fuisset, ab obsesso recedens, citato cursu, ubi eos esse audivit, advolat. Impetu facto, certamen iniit, omnesque quasi circumagens, vix unum evadere permisit: de quorum spoliis et equis et armis omnes suos abundantes fecit. Quamobrem Calabria, etsi non ex toto oboediens, tamen a vicinitate eius tremula, minus eum prior irritare praesumebat.

XXXIII. Robertus igitur Guiscardus, rogatus a fratre suo, Capitanatae comite, Gaufredo, ut contra sibi reluctantes auxilium laturus in terram, quae Tetium dicitur, quam, ut suos fines dilataret, debellare coeperat, veniret, in fratris sui Rogerii strenuitate plurimum fidens, ut ad se, secum illuc iturus, quam citissime veniat, invitat. Ille autem, invitatione suscepta et necessitate fratris sui Gaufredi cognita, quamvis suis utilitatibus disponendis occupatus esset, tamen, quia semper sibi mos fuit amicorum utilitatibus, ut suis, subvenire, accuratissime versus fratrem auxilium accelerat. Sicque, exercitu commoto, utrique, in auxilium fratris aciem dirigentes, Guillimacum castrum oppugnantes capiunt. Galterium, qui castro principabatur, captivum ducentes in Apuliam, oculos effodiunt, ne si, oculos habens in posterum, a captione quando liberaretur, fratri iterum molestus fieret. Hic sororem quandam habebat, quae cum ipso in captione abducta est. Quae etiam tantae pulchritudinis fuisse testatur, ut, si aliquando ad mare balneatum venisset, vel causa experientiae in aliquo piscoso flumine crura deponeret, pisces, albedine eius delectati, adnatabant, ut etiam manu capi possent.

XXXIV. Tunc comes Gaufredus, Guillimacum castrum adiutorio fratris adeptus, totam Teatinam provinciam fortiter debellare coepit. Robertus vero Guiscardus cum Rogerio fratre in Calabriam secessit; ubi ad utilitatem suam et fratris plurima disponens, et usque Regium praedatum vadens, Rogerio in Calabria remanente, ipse in Apuliam hiematurus regressus est.

Hieme vero transita, magno desiderio Regium adipiscendi ardens, commeatu et reliquis, quae necessaria erant, magno studio praeparatis, plurimumque exercitum anno Dominicae incarnationis MLIX congregans, Calabriam venit; fratremque secum accipiens, tempore quo messes colligi incipiebant, Regium praeoccupans obsedit. Porro, illis quasi pro vita tuenda sese fortiter defendentibus, utrique fratres, certatim suos cohortantes, ad oppugnationem castri excitant: unde, cum hostes interdum prosiliunt, multa militariter ab ipsis perpetrata sunt. Nam Rogerius, ne, alios ad militiam arrigens, ipse refugere diceretur, in omni congressu sese sociis praeponens, quendam fortissimum et enormi corpore virum, exercitui Normannorum multis contumeliis exprobrantem, quem omnes quasi gigantem exhorrebant, impetu factu, hastili robore deiciens, interfecit. Hoc itaque taliter interfecto, reliqui, qui intra castrum erant, territi, cum viderent machinamenta ad urbem capiendam parata, eamque usque perduci, viribus suis diffidentes, pactione facta, ut duobus, qui caeteris principari videbantur, cum omnibus suis abire liceret, caeteri omnes, urbe reddita, ditioni Normannorum se subdiderunt. Abeuntes vero sese in castro, quod Sckillacium dicitur, receperunt.

XXXV. Igitur Robertus Guiscardus, accepta urbe, diuturni desiderii sui compos effectus, cum triumphali gloria dux efficitur. Magnasque gratias cum meritorum recompensatione fratri et reliquo exercitui, quorum auxilio tanti culmen honoris attigerat, referens, fratrem cum exercitu per urbes et castra totius provinciae, ut suo imperio subdantur, dirigit, ipse interim a labore se apud Regium recreans.

XXXVI. Rogerius vero, huius artis non ignarus, sapienter exercitum ducens, brevi spatio temporis, nunc minis terrendo, nunc blandimentis mulcendo, undecim famosissima castra lucratus est, in tantum ut iam in tota Calabria nec unum castrum reluctari praesumeret, escepto solo Sckillacio, quod illi tenebant, qui a Regio exierant.

XXXVII. Quod Rogerius obsidens, cum videret celeriter non posse capi, exercitum vero suum laboris taedio affici, castellum quoddam ante portam firmavit militibus, qui Sckillacium sollicitarent, et his, quae militibus necessaria erant, muniens, exercitum ab expeditione solvit. Porro illi, qui a Regio Sckillacium ingressi fuerant, cum viderent se ab illis nimium infestari, quos Rogerius in novo castello ad hoc posuerat, nec diu ferre posse, de nocte navem ingressi, Costantinopolim aufugiunt. Sckillacenses vero, Rogerio arcessito, pacem anno Domini MLIX facientes, castrum reddunt. Sicque tota Calabria, in cospectu Guiscardi ducis et Rogerii fratris sui sedata, siluit.

XXXVIII. Sed, ne aliquis existimet illos, qui in Apuliam cum aliis fratribus non venerunt, minoris valentiae a reliquis fratribus fuisse, et ideo in Normannia remansisse, de Serlone pauca dicenda sunt. Hic denique, cum in Normannia inter militia laudabiliores appretiaretur, a quodam potente iniuriam passus, dum vindicare studet, illum interficit. Unde iram Roberti comitis, filii Riccardi secundi, patris vero famosissimi regis Anglorum Willelmi, ferre non valens, in Britanniam declinavit. Ubi aliquandiu commoratus, omnium gratiam strenuitate sua obtinuit; perque legatos pacem a comite Roberto expetens, nec obtinens, multis incursionibus Normanniam lacessivit.

XXXIX. Et cum quodam tempore idem comes Robertus in confini Franciae et Normanniae castrum, quod Teulerias dicitur, obsedisset, miles quidam francigena, a castro de die in diem exiens et singulare certamen ab exercitu Normannorum expetens, multos prosternebat. Comes vero, damnum suorum timens, omnibus interdixerat ne aliquis illi obviaret; sic suis excusationem tribuens, ut, cum quod periculosum erat, refugerent, non hoc iam timori sed principis interdictioni ascriberent. Quod cum Serloni in Britannia, ubi tunc temporis morabatur, relatum fuisset, ignominiam populi sui non ferens, duobus tantum armigeris comitatus, Teulerias venit: summo diluculo ante portam singulare certamen offerens, de equo hasta innixus expectat. Porro ille, qui alios deicere solitus erat, indignatus, cum maximo furore splendidus in armis, frementi equo advolat: quis sit, requirit, ut a loco recedat, vitam tuendo hortatur. Illo nomen revelante, sed a loco recedere nolente, dum fortiter congreditur, aliorum prostrator forti hastili prosternitur. Serlo, pluribus utriusque partis aspicientibus, non tamen quis esset scientibus, victor ad gloriam Normannorum efficitur. Sicque caput abscissum, lanceae superponens, per medium castrorum, suae gentis nulli verbum faciens, in Britanniam redire accelerat. Comes ergo legatum mittens, quisnam sit perscrutari iubet, et ut ad se veniat praecipit. Sed, cum renuntiatum fuisset hunc Serlonem, filium Tancredi, esse et a Britannia, causa imperium a populo suo propellendi, venisse, se autem iram principis, quia offensus erat, declinare, et patria, quamvis penuriosum, libenter donec principis ira sedetur, dum ipse iusserit, exulare, comes, pietate motus, et tanto viro ulterius carere nolens, ad se iubet accersiri. Venienti occurrit, gratiam suam indulget, osculo secure reddit; quae habita amiserat restituit; uxori, cui plures possessiones competebant, auget; inter sibi familiariores retinet.

XL. De Tancredo vero, tantorum filiorum patre, aliquid memoria dignum dicere haud absurdum est. Tempore quippe iuventutis suae, militaribus exercitiis deditus, diversarum regionum et principum curias perlustrans, multa strenue, laudis avidus, agendo, cum ipsa laude etiam plurima lucratus est. Cum autem esset in familia comitis Normannorum, Riccardi secundi,- quartus a Rodlo duce fuit — quadam die idem princeps, venatum pergens, — tali enim exercitio, ut mos est divitibus, non minimum delectabatur — aprum mirae enormitatis, quem singlare dicunt, movit. Erat autem sibi mos, sicut et pluribus aliis potentibus est, ut venationem, quam ipse, moveret, nullus, praeter ipsum, occidere praesumeret. Porro, canibus aprum velocius insequentibus, cum comes prae opaca densitate spinosi saltus tardius insequeretur, canibus infestioribus, aper timens a cauda lacerari, rupe quadam inventa, ipsa pro muro a cauda utitur et dentosum caput ad se tuendum canibus offert. Sicque, canibus venatoris auxilio destitutis, cum iam aper de ipsis spumante dente multas strages faceret, casu Tancredus supervenit, visaque strage molossorum, quamvis morem principis non ignoraret, tamen succurrendum canibus accelerat. Aper vero, ipso viso, canibus spretis, firmo impetu super eum irruit. Sed Tancredus, cum esset fortis viribus, audaci ense illum suscipiens, non quidem ictu feriendo, sed acuto mucrone per durissimam frontem usque ad praecordia impingendo, capulum fronti adiunxit, nihilo ex longissimo ense praeter capulum extra corpus apri remanente. Sicque deiecto, ensem in fronte relinquens, ipse, ne a comite hoc fecisse deprehenderetur, longius avulsus est.

Comes vero, inveniens aprum mortuum, miratus, utrum vulnus aliquod habeat socios lustrare iubet; deprehensoque ense adhuc in fronte fixo, impulsum miratur; cuius ensis sit, requirit; ne se huius facti actor celet, ita condonatur. At, cum a Tancredo factum depraehensum fuisset, a comite et caeteris omnibus plurima laude extollitur: et, cum antea in pretio fuerit, maiori deinceps habitus est. Denum in curia comitis, decem milites sub se habens, servivit. Nunc vero, qui non quidem omnia, quae memoranda forent, sed pauca i quae fama didicimus, ab ipsis fratribus in Apulia, vel circa Calabriam facta, quamvis rustico stilo exaravimus, ad ea quae apud incredulam Siciliam gesta sunt, qualiterve diu rebellis subiugata sit, intentionem vertamus, ita tamen ut, cum opportunitas experierit, illa quae postea in Apulia, vel Roma, sive Graecia facta sunt, suo loco oblivione non praetereantur.

Primi Libri Finis