De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput XII

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber secundus, Caput XII
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput XI Liber tertius 

caput xii.

Agriam in deditionem accipit.


Ad id virtutis praemium brevi post aliud ingens meritum adstruit, Agriâ tandem ad deditionem coactâ. Urbis descriptio.Ea urbs, ut ceterae Hungaricae, ali atque aliis vocabulis indigitata, Erla Hungaris Turcisque; Germanis Eger, Latinis Agria fortasse ab agrorum fertilitate sic dicta: quibus promiscuis nominibus tenuis quoque amnis appellatur, qui e superiori nec longinquo fonte demanans eam urbem perfluit, ut influat in Tibiscum. Olim pro antiqua muniendarum urbium ratione validissimis operibus firmata, ut ingentium exercituum obsidia frustrata sit. At intestinis turbis anno mdcxcvi in Turcorum manus tradita est. Nunc prae Turcica muniendarum urbium sive negligentia sive igoorantia, murus nullis propugnaculis protectus, nullo aggere solidatus, vetustate fatiscens. Unde Erla adpellata.Arx vero urbi imposita Er appellata, unde oppido nomen, sub monte extructa situ in subjectos praevalida. Urbi praeerat Rustenes PasaRustenis Pasae laus., sciens belli dux expertusque: ad tria Janicsarorum millia, Spahii quingenti praesidere. Caraphaeus tres fere annos hybernis urbem obsiderat.Eam Caraphaeus tres annos aut non multo secus hybernis obsederat: sed, educto in acies Germano milite, fame ferox praesidium per eruptiones in maturam messem factas circumjectos late agros depraedabantur, Per aestates praesidium circumjectis infestum.
Segedino deditâ, urbs interclusa Turcis.
aut ad tributa cogebant omnes e vicinia Comitatus. Postea Caraphaeus, Segedino deditâ, eam urbem Turcis prorsus occlusit: et sub hujus anni initium eam incendiaria oppugnatione capiendam censuerat; sed sententia aemulorum studiis victa est. Quatuor ab partibus eam stativis cinxit.Tandem ineunte vere quadripertito eam stativis cinxerat: quam ad rem Bavarus, antequam e superiori Hungaria suas educeret copias, quas cum reliquo Lotharingii exercitu ad Essechiensem provinciam conjungeret, Sua legione.
Et C. Koharyi auxiliis.
Joh. Baptista Auria obsidioni praepositus.
Ut Caraphaeus utiles obsidioni Hungaros facit.
Caraphaei legionem et bis mille Hungaros, sub C. Koharyio Antemontani limitis duce, manere, et Joh. Baptistam Auriam Caraphaeae legionis Legatum, obsidio praeesse imperaverat. At quia Hungari milites gentis more motoriis quam statariis pugnis meliores, quadratum munimentum e regione obsessae urbis Caraphaeus Auriae extruendum mandavit, quo et Hungaros contineret, et Agriensium eruptiones reprimeret. Auriae laus.Ita Auria, obsidii ratione a Caraphaeo sibi praescriptâ per summam virtutem diligentiamque administratâ, segetes ad milliare oppidum circumsitas, Agrum circa Agriam late incendit.
Tres arces in proximo captae, unde Agriae commeatus subministrati.
Legiones aliquot a Lotharingio relictae ad maturandam deditionem.
Agiae utilitates.
Turcis incoeptum prohibere nequicquam conatis, omnes incendit: commeatam urbi e proximis arcibus tribus Scerepa, Syropa et Sarvasco intercipit: et aliquanto post easdem oppugnat, ut duae in ejus, tertia in Serawii Ducis manus sese dederint. Tandem, cum Lotharingius in Transylvaniam exercitum transduceret, aliquot legiones ad Agriam subsistere jussit, ad ejus maturandam deditionem. Ita in arctissimam et impudentissimam rem redacta urbe; quam dominandae provinciae utilitate Budâ longe praestantiorem Soleymanes habebat, Soleymanes decem millia equitum auxilio mittit.
Unde militaris seditionis apud Turcas initium.
eo decem equitum millia auxilium ferre imperavit: a quorum contumacia seu metu initium sumpsit militaris seditio quae tot tantosque, ut memoravimus, motus in regia Turcarum urbe Aulaque excitavit.

At stativorum principio Agriae, praesidiam animum nihil quidquam desponderat. Qui Turcarum praesidiarii imbelles?Turcae namque, qui urbibus arcibusque praesident, quae munimentis ulterioribus proteguntur, pagani ut plurimum et urbana mollicie resoluti; Qui ferocissimi?at ad limites tutandos ipsum militiae ferocissimum robur deligitur. Quare novâ Jurisjurandi conceptâ formulâ, potius fame perire, quam ut imbelles foeminae urbemn dedere, juraverunt. Caraphaeus literas Rusteni mittit, quibus ad dedendam arcem exhortatur.
Is ferox ne accipere quidem dignatur.
Cumque mox Caraphaeus Rusteni literas scripsisset bellicae aequitatis plenissimas, ut virtutem satis acri longaque obsidione adstrictam tandem aliquando relaxaret, urbemque bonis oblatis conditionibus dederet; is ferox vel accipere est dedignatus; et tamen obsessi omnia impura et obscoena famis omnium egentissimi perferebant.

Postquam autem tres, quas diximus, captae in propinquo arces, et miles copiosus ab Lotharingio missus adfuit, validus qui in urbem impressionem facere posset, iterum ad Pasam in hanc sententiam scribit:Caraphaeus iterum ad Rustenem scribit.
In hoste laudanda virtus, pervicacia punienda.
ut laudandam quidem in hoste virtutem, ita pervicaciam puniendam: se decrevisse eum, quod suas literas accipere, nedum legere, superbe adspernatus sit, bellorum extrema dignum esse qui pateretur; sed Christianam mansuetudinem correxisse consilium, eamque nunc sibi suadere, ut eum haec postremum admoneat. Agriae res desperatas docet.Turcicum exercitum fusum, fugatum; militari tumultu commotam Constantinopolis Regiam; Solvymanem Primum Vezirium caesum, Mehmedem imperio spoliatum; dissolutâ disciplinâ, copias pro militia flagitium factas; Essechum, Possegam Slavoniae caput, omnemque eam provinciam a Caesare armis receptam et milite confirmatam; eique victori Transylvaniam jam obsequi; tres arces, unde ipsi aliquod famis adlevamentum, ab se modo captas; Peter-Varadini pontes ab ipsis Turcis interruptos, et arcem vacuam derelictam; Danubium inter et Tibiscum hostes non habere ubi pede consistant; sibi a transfugis compertum exploratumque, qua vexentur adstrictissima commeatus inopia; spem iis auxilii adfulgere nullam. Malit igitur honestas pacis conditiones accipere, quam aut ferro aut fame perire; et cum possit servare quamplurimos, nolit perdere: ne ejus miles foedae taedio vitae idem, quod universus exercitus Turcicus, audeat. In eo obsequii constantiam satis superque spectatam, ut ultra bonae artis animi nomen non mereat. Si suis consiliis auscultare velit, eum, cum Auria, Legato suo, agere sua fide jubet.

Foeda Agriensium fames.Obsessi interea famis perpetiebantur mala, ut ii sua linguae sublimi formula dicerent, a primo humani generis parente nulli unquam mortalium accidisse: multi inediâ confecti; complures clam ad Germanos transfugere, et eorum aliquis Christianis sacris initiatus. Languescente corpore deficiunt animi.Sed ut naturâ comparatum, quod corporis viribus ad languorem datis, animi quoque vires deficiunt; universi et pagani et milites longa tabe pallentes, ut virorum duntaxat lentum motum exilemque vocem praeseferrent, Rustenem adeunt, circumsistunt: jamque deesse sibi ultra perferendae famis virtutem; si pergat paucos dies obsidium substinere, arce vacuâ hostem potiturum: dedere potius obsecrant, ut servet tot pias Mehmedi animas, quae Rempublicam in aliis partibus tueantur. Praeclara rara.Pauci aliquot (nam id proprium virtutis raritas) quos omnis ferociae sensus nondum reliquerat, Erecta aliquot praesidiariorum virtus.fortiorem aerumnis finem orant: ei quando in hostem inciderint, qui vel eam sibi fortiter occumbendi miseram voluptatem praeripiat: fame perire inertiae proprium sit; mortem autem sibi consciscere sine aliqua reipublicae utilitate jurisjurandi religio vetet; ne Musulmanorum miseria quidquam commodet Christianis, petunt ut quam cito arcem incendat. Rustenes ad arcis deditionem flectitur.Ad haec Rustenes cogitans, compluries a Primo Vezirio et Senatu auxilium flagitasse; novembrem mensem circumagi, nec hactenus missum; Caraphaeum, gravem vel cum hostibus ducemAuctoritas Ducis., haut falsa aut ficta sibi scripsisse: regia autem urbe commota summam rem curari, partes negligi intelligens; et eam fortium virorum virtutem, quae sub eo meruerant, reipublicae servandam longe utilius ratus. Vult arcem Caesari dedere.Caraphaeo ablegat, qui nunciet, se in Germani Imperatoris manus arcem aequissimis conditionibus acceptis dediturum, eaque de caussa Turca et Germanus, graves et honesti militiâ viri, Viennam mitiantur, qui ictum foedus sancte servandum retulerint: id honoris suum merere militem, obfirmatum alioqui arcem incendere, et ob rem publicam ne sepulchri quidem honorem curare.

Id in belli jure insolens denegat Caraphaeus.Caraphaeus accepto nuncio respondet: Si Agriae Musulmanorum Imperator obsideretur, aequum postularet arcem dedere Christianorum Imperatori. Cetera nunquam id ante auditum, neque ullis Musulmanis urbium Rectoribus arciumque Praefectis, quamvis ampla praeditis potestate, per tot gesta cum Christianis bella id in mentem venisse unquam; qui omnes oppida et munimenta Caesaris Legatis dedidere. Se autem uti summum Germanici exercitus in Hungaria ac Transylvania[1] Ducem, cum libera rerum gerendarum potestate, multo plus eo dignitatis et auctoritatis habere. Neque, praesidiarii militis obsessi virtutem ex ratis militiae legibus eximendam: Cur deditionum diversa instituta genera.idcirco deditionum diversa genera et gradus, ut pro viribus animisque eorum qui obsidentur, aliae aliis aequiores honestioresque paciscantur. Quare videre cum jubet, ne si id contendat, rei militaris ignoratio ejus cineri nota inuratur.

Deditionis leges.His Rustenes, et ferociores rationibus persuasi pridie idus decembris arcem his conditionibus dedidere: Miles honestissime armatus ex arce educitor:vasa victoris cura evehantur: Germanus miles hostem Toccaja Vanadinum usque comitator: Christiana mancipia, quae in urbe sunt, nullo redempta precio libera sunto. Heislerius comitando hosti victo praepositus.Dux Heislerius comitandi officio delectus. Caraphaeus arcem visit, et ut vitae necessariis omnino exhaustam, ita belli instruetissimam reperit: Caraphaeus Rustenem humaniter habet.
Eum docet de re Turcarum perculsa.
hostis virtutem laudat: comiter ad se invitat: suo triclinio dignatur; et super coenam sermone instituto, praesentem Turcarum statum, quam stet in abrupto praecipitique loco, ingentes Caesaris Foederatorumque victorias, formidandos belli apparatus in novum annum familiariter eum docet; ut domum reversus Reipublicae Turcicae labanti aequi bonique consulat: Tribus generosis equis donat.mox tribus generosae stirpis equis in itineris usum donat.

Rustenes Caraphaei sapientia et mansuetudine captus.
Magnus hostis animus.
Iis Caraphaei officiis Rustenes, et Hibraimus Effendis Rusteno a secretis a Turcico Senatu additus, Christiani Ducis sapientia et mansuetudine capti: et Rustenes, miseratus talem belli imperatorem inter ingloriae mortis insidias vitam degere, apud complures Tribunos et Centuriones eum diligenter admonet, ut majori nominis gloriae, et Imperatoris sui utilitati vitam curatius tueatur: et in grati observantisque animi argumentum cyathum donat,Cyatho adversus mala venena donat. quod a malis venenis bibentem sospitat; inquiens, sibi hosti talem vitam chariorem esse, quam civibus. Ubi autem Varadinum pervenit, ei gratias diligenter egit de pactis secum sancte servatisFides Turcis servata., et maxime ab Heislerio Duce per totum id itineris humanissime habitos.

Æmulorum in Caraphaeum notata.Æmuli non probarant, Caraphaeum Rusteni, in Caesaris manum arcem dedere cupienti, non obsequulum; et quod Agriense praesidium Varadinun commeare passus sit, et ita ejus munimenti auxerit vires.

Caraphaeus sedulus dignitatis Regiae curator.Sed Caraphaeus factum defendit; quod ejus pravi militiae moris auctor fieri noluerit, ut hostis subditus cum Principe, et Orbis Christiani omnium maximo Principe aequata dignitate pacisceretur: et providisse, si quid in praestandis foederis pactis offenderetur, salvam majestatem Caesari fore, et Duci potius laesam imputari fidem; uti evenit: Rebus ipsis aemulorum insimulationes confutat.nam Hungara militia Turcas in eo agmine ter adorta, et Germanum praesidium ab injuria vindicavit, ut aliquot Hungarorum maxime infestos caeciderit. Neque sane videre, quid hostibus commodet Themiswar potius, quam Varadinum receptis? cum ea oppida quatuordecim non plus eo leucas dissideant, et ultro citroque libero commeatu: Quam longe a Turcis auxilia mittantur.et a Turcis centum saepe leucas longinqua mittantur auxilia obsessis urbibus, quae ea flagitare videantur, Id vero damni certo acceptum esset, si ii hyberno tempore Themiswar usque traducti essent, quod eo itinere et Turcae, et commeatus, et currus bovesque, non parum Caesaris libata fide, periissent.


_____

 Caput XI Liber tertius 
  1. Nam Lotharingio in Transylvania jam successor a Caesare designatus erat, ut lib. III dicetur.