There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber secundus, Caput X
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput IX Caput XI 

caput x.

Petit a Caesare ut sibi liceat summo in Hungaria armorum imperio abdicare, sed id porro gerere jubetur. Itaque Josephi Austrii Hungariae Regis inauspicationi in superiore Hungaria subservit; et Techelium, eam infestare conatum, submovet.


Ita per Agriae a Caraphaeo obsessae occasionem maxima seditione Turcicum Imperium commotum et vulneratum: per quod idem tempus Caesar Hungariae Regnum Josepho fil. Austrio stabiliendum, et factionum peste perpetuo sanandum curat.

XX annos meruerat in Hungaria,
Magnam partem contra Techelium.
V annos exercitus quaesturam gesserat.
Provinciae invisus ab conjurationem patefactam.
Perduelles Hungari audacissimi.
Ab aemulis ejus administrtio impedita.
Sed enim Caraphaeum jam satias ceperat ulterius manendi inter Hungaros: vigesimus enim circumagebat ejus militiae annus, et maximam ejus partem ut Techelii consilium corrumperet, cui magna et acris factio favebat; quinque autem perpetuos annos invidiosissimam hybernorum gesserat curam. Tum vero eam provinciam odio impense habere ob conspirationem a se fortiter retectam, a Caesare clementissime adgnitam, et proinde multo perniciosiorem occultâ. Nam crebra et recentia obversabantur exempla, quibus perduelles Hungari Transylvanique nulla aut Imperii majestate aut sanctitate personae deterriti usquam fuerant, ne contra quem conspirarunt omne inauditum nefas auderent. Sed tandem inter Hungaros amplius versandi prorsus intolerans, ubi intellexit, aemulos omni ratione conari ut ea summa provinciae administratio, secus ac vellet, sibi succederet; nihil pensi habentes rempublicam transfodere, ut ejus gloriam vulnerarent. Quando dignitas Principi a civibus condonanda?Ob haec Caesari scripserat[1], se Principi suam dignitatem dono dare in iis rebus quae aliquam parerent in commune ulilitatem; cum ipsa communis utilitas honestatem commendet. At enim suam Hungariae moderationem in provincia hostibus infestata, civibus turbida , per aemulos difficultatibus impediri; et periculis objici cum reipublicae detrimento, id nullo prorsus pacto ferre posse. Orat Caesarem ut sibi liceat imperio abdicare.Orat igitur atque obsecrat, ut eo imperio sibi per eum liceat abdicari: ita melius porro per alios rem Caesaris gestum iri; neque ultra aemulos, ut suae laudi officiant, reipublicae nocituros.

Summae rei salus saepe aliquam partem corrumpit.Ad haec Caesar respondit[2]: saepe vi ipsa summae rei multa abripi, quae alicui reipublicae parti officium et nocent. Sibi Germaniae Hungariaeque studia erga Josephum filium servanda in spem Romani Imperii, et tranquilliorem Hungarici Regni successionem. Regni Austriaci artes liberalitas et clementia.Eaque studia sibi liberalitatis et clementiae fama conciliasse: quibus praeclaris regni artibus nunc maxime erga cives sociosque incumbendum, cum vim metumque in hostes omnem convertit. Itaque pergat cum eo temperamento regnum administrare: nam quae publice metuat, se eum prudentia facile vindicaturum sperare. Caesar reputat Caraphaeum necessarium in Hungaria procuranda.Quod, si unquam, nunc maxime reipublicae interesse, ut is expertissimus Nationis provinciam hoc tempore moderetur, quae turbidis limitibus circumscripta, novarum rerum omnium, quae unquam in Hungaria extiterunt, quoddam seminarium fuerat. Tempus enim adpetere, quo indicat Comitia, ut Comitatuum legati ad Posoniensem Conventum mittantur, in quo Josephum Hungariae Regem, inauspicandum decreverat.

Nam Caesar, ut tandem aliquando modus et finis fieret factionibus, quae id Regnum omni tempore laceraverant; Immodica civium libertas sub Regno perniciosa.
Caesar in Josephi inauspicatione pacatiorem reipublicae formam Hungaris inrogare statuit.
interim dum Hungari rebus ipsis per id bellum Techeliano-Turcicum docebantur, eam immodestam civium libertatem sub regno ipsis ad exitium usque inutilem esse; opportunum tempus censuit, in novo Josephi regno pacatiorem eos sedatioremque reipublicae formam rogare, duabus legibus latis: alterâ, qua id regnum perpetua successione in Austriae Domus posteritatem deferendum ex Annae Reginae jure declararetur: alterâ, qua Andreae II Decretum de jure armandi cives contra Regem, qui Hungaricam laeserit libertatem, abrogaretur. Jus Austriorum in Hungariae Regno succedendi.Igitur Caraphaeus apud bonos et auctoritate graves cives saepe disserere, de jure pacti Fridericum III Austrium Imp. inter et Matthiam Hungariae Regem, regnique Ordines conventum super Annae Reginae successione, quae Ludovici soror haeresque Ferdinando I Caesari nupserat; qui, postquam Johannem Sepusium Regni praedonem debellaverat, Hungariae Rex Posonii rite et ordine electus est.

Caraphaeus disserit regni per successionem delati utilitates.Sed praeter succedendi jura has docebat utilitates, quod per ejusmodi Regum electiones Regnum omni memoria factionibus laboravit: Factiones in qua republica maxime exitiales.quod malum cum semper rebuspublicis noxium, tum maxime exitiale ubi potens ad fines agit semper intentus, semperque paratus hostis, qui divisas laxatasque domi seditionibus vires facilius citiusque foris adfligat. Miserrimo argumento ejus, quod dicat, esse tot amplissimas provincias, Hungariae Regnum per factiones innumeris exuta provinciis.Transylvaniam, Valachiam, Moldaviam, Slavoniam, Bozniam, Dalmatiam, Bulgariam, Serviam Macedoniamque hac una intestinarum discordiarum ratione ab florentissimi Hungariae Regni compage acerbissime discerptas, superbissime dominatas, miserrime tandem adflictas. Videre est, inquiebat, Transylvanus, Valachus Moldavisque cur regia Turcarum mancipia?
Cur Polonia respublica perturbatior?
e propinquo Transylvanum, Valachum Moldavumque hoc eligendi jure factos decora Turcici fastus servitia. Poloniam vero, quanquam luculentam regni majestatem obtineat, tamen tanquam fretum hisce regni comitiis aestuare, cujus perturbationes nunquam tranquillantur, fluctus nunquam residunt; ut rerum prudentes eam nullo humano consilio, sed divina quadam ope omnino regi et conservari arbitrentur. Respublicae et Regna quae hodie in Europa spectantur.At hercule hisce temporibus praecipue, quibus per Europam non amplius modica regna parvaeque respublicae spectantur; sed Austriam Borboniamque Domum, Anglum Batavumque suspicimus; juvat in uno maximo Orbis terrarum Principe aeternam haerere rempublicam, ut cives dignitate et amplitudine concedant nemini.

Andrea Hierosolymitani Decretum fons omnium Hungariae malorum.Inter oblatos autem aut quaesitos de Andreae Decreto sermones, firmabat, nullam rem perinde tot tantaque civilium bellorum incendia in Hungaria excitasse, quam privilegium, quod is Rex a bello Hierosolymitano reversus in suos cives, qui secum eo bello bene meruerant, inrogavit: ut adversus Regem, qui libertatem a se Hungaris adsertam adtrectaverit, arma sine perduellionis fraude sumere possent: et quo aeternum rata esset, cavit ut successores Reges inter nova regni auspicia in eam legem jurarent. Perniciosum in republica in qua Reges eliguntur, in Regum acta dispicere.Nam si in aliis rebuspublicis, in ea maxime, ubi regnum per suffragia defertur, perniciosissimum morem, cives in acta Principis, in quae jurare oporteret, notionem sibi judiciumque adrogare: quia in ea civitate plurima et gravissima Primorum cum Rege odia. Naturâ namque ita comparatum, invidiam urere acerrimam eos, qui nuper parem, se relictis, sentiunt evolasse. Qui acerrimus sensus lurido livore mentis oculos inficit, ut etiam quae electus Rex jure fecerit, ipsis injuriâ fecisse videatur. Hinc turbulentam libertatis curam existere. Sed quot bellorum civilium recitantur historiae, tot exempla commemorari, ea movisse homines potentiae cupidos, Libertatis tutela adfectandi regni praetextus.
Votorum series.
tuendae libertatis praetextu; at ubi eam adseruere, protinus adfectasse tyrannidem. Et ut quis importuno aequi juris studio impia ceperit arma; postquam popularis viri gloria animum explevit, se quidlibet posse primulum persentiscere; mox audendi eum incessere cupiditatem; Cur graviores Tyranni, qui libertatem prius protexterant?inde effraenem licentiam erumpere, qua fas nefas, libido honestas uno eodemque habentur loco. Idque graviorem ejusmodi Tyrannorum dominatum sentiri, quia nuper foverant libertatem, quam mox caedibus ac proscriptionibus prorsus extinctam improbissime volunt; metu ne eam ab se ii vindicent, quibuscum ipsi ab alio vindicarunt. Techelii exemplo firmatum.Hinc eos videre imperabat, quo ipsius Techelii illa cura libertatis evaserit; nempe ut ipse immani domino viliter serviret, popularibus suis superbe dominaretur; in Regni Proceres saevas exerceret secures; et pro uno Rege, Orbis terrarum maximo, innumeros vilissimos turbatores inclytae nobilitati Hungaricae insolentissimos imponeret dominos. Vel contra inquinatissimos viciis Principes arma sumere impium.Idcirco sapientissimus civilis doctrinae Historicus[3], ubi cives arma adversus Principes quamvis flagitiis inquinatos sumpsisse narrat, impietatis pollutos notat. Nam si in paucos Princeps peccet, tamen omnibus stare rempublicam; et sub Principatu suffragiis delato, illud firmat civilis doctrinae placitum: Principes bonos voto expetere, qualescumque tolerare: In ipsa civitate libera publica vis honesta, non tamen utilis.quia vel in ipsa libera civitate armtam vim Optimatum auctoritate honestam quidem fieri, at inutilem semper notatam. Quare eos etiam atque etiam considerare jubebat, Regni per successionem delati commoda, et Josephi maximi Europae Principis in regnum jura: Austrii his artibus regnant, liberalitate et clementia.et quantum Andreae lex tum eum dedeceat ex domo prognatum, quae popularissimis regnandi artibus, liberalitate et clementia celebratur; tum ipsis sit inutilis, quae omnium Hungariae fons malorum habita est. Nunc tempus ipsis oblatum, non tam ut privatam gratiam cito adsequantur, quam meriti publice parti, ut Hungarica res ab suo et Germano milite suis provinciis integrata, et pristinae majestati restituta in maximo Orbis terrarum Principe in omnem posteritatem pacatissima florentissimaque consistat.

Caraphaeus Kinskium et Strattmannium certiores facit ut Hungarorum animos in Josephi regnum compararit.
Super novi Regis electione amplissimi Viri delecti.
Mox de ea re cum Hungaris acta Kinskium et Strattmannium certiores facit, et ut iis publicae utilitatis argumentis exprompti ebsequii animum induerint in regiis Comitiis eam pacatiorem regno formam inducere. Caesar quatuor sanctioris Consilii Senatores deligit, Kinskium et Strattmannium, quos memoravimus; et Ferdinandum Principem Dietrichsteinium, et Wolfangum Andream Rosembergium Ursinum; illum Augustaeo cubiculo, hunc aerario praefectum; qui cum Leopoldo Colonichtio, Leopoldi Colonichti Cardinalis laus.e splendidissima inter Hungaras domo, et ob singularia în Christianam rempublicam merita in Viennensi propugnatione in Cardinalium amplissimum Conlegium cooptato, summae apud genticos suos auctoritatis viro super ea re consultarent: et regia Comitia Posonii haberi placuit. Cur Budae regia Comitia non habita?Nam quanquam Buda regni caput recepta erat, tamen adhuc nuperis oppugnationibus deformata, necdum nitori pristino restituta, ut in ea splendidissimus consessus pro dignitate celebraretur. Regni Palatini et Proceres ad conventum evocati.
Felicis futuri regni auspicia.
Paullus Esterbasius, libertatis Hungaricae custos, Aurei velleris Torque insignis, et praeterea Hungarorum amplissimi Proceres evocantur. Jamque felicissimum futurum regnum haec addicebant auspicia: Turcicus exercitus in Mohatianis campis a Lotharingio profligatus, et opimis castris exutus; exercitus Christianus sexaginta virorum millibus formidandus, victoria ferme incruentâ inclytus, et per occasionem militaris seditionis, quae Turcicam Regiam concusserat, Osmamorum Imperio extrema minitabatur.

Posonii regia Comitia habentur.Igitur his bonis faustis felicibusque ominibus in ante diem xiv kal. novembris Posonii indictus Regni Conventus: et quo conventuri eum ociosius celebrarent, Palphyio et Starembergio imperatum, Arces Ciokakum et Palota reciperatae.ut cum legione quisque sua Ciokakum et Palotam, proximas inter se arces, et ab Alba-regali duarum omnino leucarum spatio sepositas, ad deditionem adigerent: nam inde praesidiarius miles ad Pappae, Edemburgi Jaurinique portas usque excurrebat. Sed Cl. Areinzaga Leopoldstadii rector eam operam occnpavit. Quare Palphyius Starembergiusque inoffensum agmen Posonium versus fecere.

Techelii vices.At Techelius, qui ea sorte natus erat ut ex maximorum imperiorum dubiis rebus firmaret suas, postquam diu alio atque alio praetextu a Turcis bellum suo ductu gerere prohibitus fuerat; ita ut seu laqueo, seu veneno ab iis interceptus, aut vulnere pedi superiore aestate accepto, quo graviter laborabat, supremum obiisse diem velgo putaretur; nunc demum cum per regiae urbis tumultus Soleymanes Primus Vezirius praefocatus, et Mehmedes in privata fortuna sepositus, quì pronos ad pacem habebant animos; Techelius, non ultra ut Caraphaeo muneri daretur asservatus a TurcisLiberatur a Turcis., ubi rescivit Josephum ad Hungariae Regnum provehi, ut novos motus in superiore Hungaria cieret, Infestos adest, ut Mungactium liberet, aut agrum ultra Tibiscum vastet.Varadino cum quatuor virorum millibus profectus est, sive ut Mungactium liberaret, sive agrum omnem ultra Tibiscum devastaturus.

Obviam it Caraphaeus, et arcet.Caraphaeus ut id cognovit, Duci Serawio imperat, ut cum legionibus, quas nuper Lotharingius Agriensia stativa protectum miserat, citato agmine in ulteriorem Tibisci ripam Sanctumjobum versus eat, vindicetque ab ea pernicie provinciam; interim dum ipse legione sua, et aliis Germanis Hungarisque copie Agriam Mungactiumque coërcet.

Inauspicationis celebritas.Itaque tum ab inferiori, tum a superiori parte ommi regno explorato, Caesar, postquam Divi Stephani regium insigne Viennâ, ubi asservatur, praemiserat, cum Augusta et Josepho decenni puero Posonium petit: et per vias splendida Pontificum et Procerum Hungarorum excepit officia, et centum ac plus eo regiarum Hungariae civitatum legationes. Primo Comitiorum die per Nitriensem Pontificem, Regi Hungariae a libellis, maximum Comitiatum in haec concepta verba rogavit: Regiae legis rogatio.Velitis jubeatis, Cives Hungari, Josephum Austrium Leopoldi Rom. Imp. fil. Hungariæ Regem adpellari? Regnum ex Annæ Reginæ jure Austriæ domus posteris hereditatem deferri? Andreae II Regis decretum de armandis contra Regem civibus antiquari? Data deliberandi et libertas et mora. Post aliquot dies, uti Caesar rogavit, ita Hungari jussereEjusdem deliberata jussio.
Josephus refertur ad Regnum.
; modo cetera privilegia ab Andrea inrogata civibus rata essent. Et iv idus decembris Josephus in Pontificale Templum ab Archiepiscopo Strigoniensi Regni Primate, et a Palatino ad Regnum deductus in Regni leges juravit: Caraphaeus perduellibus Eperiesinis indulgere crimen jussus.et Caraphaeo demandat, ut omnibus Eperiesinae conjurationis labefactatis largiter indultum edicat.

 Caput IX Caput XI 
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 79.
  2. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 73.
  3. Cornel. Tacitum intelligit, qui id sentit, ubi Galbam contra Neronem Domitium, Vitellium contra Othonem, Vespasianum contra Vitellium arma sumpsisse scribit.