De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput VI

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber secundus, Caput VI
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput V Caput VII 

caput vi.

Eperiesinam conjurationem severissime vindicat: Ex eo judicio apud Hungaros invidia deflagrat; unde porro privatam exigere vitam decernit: Mox summus et belli Legatus, et supremus Hungariae Moderator creatus est.


Et acribus custodiis, quibus Mungactiensium exitus observabat, tandem teterrimae conjurationis initia consiliaque cognovit; de qua semper anxius egerat, nec unquam antea ejus viam rationemque invenire potuetat. Caraphaei de conjuratione conjecturae.Conjectabat enim, Techelium sat numerosam magnamque domi peregrique factionem habere, eumque suis adversus Caesarem partibus potentes pollentesque patronos comparasse, ob haec, quae componebat, argumenta: Eum tandiu contra Caesaris potentiam durasse; saepe justos exercitus conscripsisse, et saepe profligatum de integro reparasse: per occulta itinera inlico cum copiis exortum, et quotiens a Caesareis ducibus consilia de eo circumveniendo expedirentur, ibi tum insidias feliciter evasisse. Non esse ejus patrimonium tanti, ut hos regios sumptus perferre queat; eamque perpetuam fallendi felicitatem non uni tribuendam esse fortunae. His addebat tumorem illum, quo cum Caesare de pace agere aequo jure postulabat, non temerarium: neque enim vanum hominem; et tamen eas conditiones pacis, in quas venire cupiebat, Principis non subjecti videri. Praeterea tot tantisque Caesaris victoriis, et nimiâ clementiâ in perduelles usurpatâ, eorum tamen animos non resedisse, sat id signi eos adhuc ab aliqua magna mente agitari: unde Mungactiensium pervicaciae firmam aliquam indubiamque salutis subesse fiduciam. Ob haec omnia semper egerat vestigabundus, ut quid de ea certi exploratique inveniret.

Techeliae literas intercipit.
Conjurationis ordo.
Tandem Techeliae literas intercepit, quibus cognovit, Eperiesinos cum Mungactiensibus in rempublicam conjurasse. Etenim anno belli tertio, Eperie Caesari deditâ, cum adhuo Cassovia in Techelii partibus staret, Eperiesinorum cum Cassoviensibus conspiratio perdurabat, ea spe, Techelium ad Turcarum Dominum profectum, ut imploratis ab eo auxiliis Eperiem reciperatum veniret. Postquam vero Techelius Varadini a Turcis comprehensus, et Cassovia a Germanis recepta est, Eperiesini spes suas ad Mungactienses converterant: nam id munimentum Techelianis partibus reliquum. Interea suos temperabant metus, quod Techelius ob Athname opprimi a Turcis non posset; et perculsum, solita qua praestabat virtute, erectum iri. Anno superiore quidam Mungactiensis Eperiem nunciatum venit, Techelium incolumem, et nova a Turcis dignitate auctum, nam Vezirii cultu decoratum; et validissimum ei Turcarum et Tartarorum auxilium in proximum annum decretum; iisque copiis eos vindicaturum esse in libertatem. Praeterea Magnum Turcarum Dominum splendidam Techeliae vestem dono misisse, ob Mungactium ab ea adversus Capraram fortiter constanterque servatum: ad quod nuncium Eperiesinorum animi erecti sunt. Mox ab Aula Techeliae homines, tanquam Sanctumjobum iter facerent, Varadinum ad Techelium mittuntur, inde Mungactium repetunt. Post haec, literis per sigla scriptis, ad Techelii adventum tumultus faciendi ratio coustituitur, in quo Germanum urbis praesidium internecent, eique urbem prodant.

Suspectos comprehendi imperat.
Eam Majestatis quaestionem Eperie habendam censet.
Illico suspectos comprehendi imperat; eodemque tempore ea de re Caesarem certiorem facit[1]; censetque, eam Majestatis quaestionem Eperie haberi oportere. Viennae enim inter ignotos difficile de reis capi conjecturam, difficilius comprehendi; at inter pruesentes ingenia, animos, consilia, studia, consuetudines, suffugia nosci, et pericula morae vitari.

Sententia a Senatu probatur.
Caesar religiosissimus legum.
Ea sententiâ in Senatu probatâ, Caesar Caraphaeum monet[2], ut juxta Hungaricas leges cognoscat; veniam alias lapsis a se datam religiose custodiat: quae diligenter dispiciat, an postquam iis indultum est denuo in Rempublicam peccarint. Conscii prius suam ipsorum turpitudinem per tormenta luant: atque adeo non modo recte, verum etiam rite legem Majestatis exerceat: unde omnes intelligant in tanti criminis cognitione, cujus poenae mortuos etiam infamiâPro criminum gravitate adferri argumenta oportere, et insontes suboles egestate persequuntur, nihil temere actum esse; itaque quam grave est nefas, tam gravibus argumentis religiosissime edoceatur.

Ita inquisitione severe diligenterque instituta, Caraphaeus tandem ejus conjurationis longe profundiora consiliaProfundiora conjurationis consilia gravioresque rationes., rationes longe graviores cognovit: de qua ita ad Caesarem scribit[3], se conspirationem longe lateque pervagatam detexisse, quae nisi ingentibus Caesaris victoriis infirmata, et nunc demum patefacta esset, omnia funditus perdidisset. Hinc enim illum Techelii tumorem; hinc majores privato vires, et admirabilem illam inter omnia intuta et infesta incolumitatem; hinc Caesaris clementiam totiens ingratam, et semper perduellium minaces vultus. Caraphaeus contra ejus instrumentum tantum quaesivit.
Hungari arcani continentes.
Obfirmatique propositi.
Maxime arcana inquisitione instituta,
Per dura, per aspera se dumtaxat contra judicii instrumentum quaesivisse; ut Caesar intelligat, contra reos ipsos quantum aerumnarum supersit: quod Hungari tam sint arcani continentes, pervicacesque propositi, quam qui maxime; et intenti in testes, qui mutirent, constantes metus. E quanquam a se conceptissimae judicii solemnitates adhibitae, et religiosissimae jurisjurandi formulae de continendo arcano conceptae; tamen non satis tuto de tanta re agere; quod non leves de ipsis judicii administris suspiciones, quanquam premantur, erumpant, eos satis vulgati criminis reos esse. Cognosse tandem eam non novam conjurationem, sed longe antiquam, aliis atque aliis temporibus Caesaris victoriis interruptam et clementiâ occlusam esse. Cognoscit conjurationem a Ferdinando ad haec usque tempora perdurasse.
Qui in eam convenerint suspicatur.
Jam inde a Ferdinando ejus Parente optimo ad haec tempora amputari usque, fruticarique; et hydram non fabulosam quotiens recisam, totiens nova et multo plura capita exeruisse. Parere, in eam convenisse multarum gentium homines, quorum alii aurum, alii consilium, alii auctoritatem, vires alii, alii earum rerum omnium commeatum commodarunt: omnesque eam constare ex occulto; Turcarum Dominum aperto bello protegere. Conspiratio mira et formidosa.Et praeter haec magna foris fomenta, maximum domi esse, impunitatem. Itaque de ea tot tantasque res, tam multiplices, varias, ancipites, inopinas rescisse; ut ingentia de iis volumina conscribere possit, scripto tamen committere non audeat. Tetrorum summa consiliorum.Insumma id agi, ut sanctissimam ejus vitam nefariis consiliis petant; omnia ejus regna provinciasque funditus excindant; et teterrimo bello universum Christianum deleant nomen. Argumenta ad eam quamseverissime vindicandam docet.Sed postulare nunc Christianarum caeremoniarum castitatem, id flagitare pietatem regni, ut sacrorum eversores, ut regni (quantum in ipsis est) extinctores dignis suppliciis plectantur; utque is in tanti sceleris consciis puniendis ita sit diligens, ut ipsi in perdendo Romano Imperio, et delendo Christiano nomine diligentes fuerunt. Clementiam Caesaris eum obsequio incusat.
Brevi temporis spatio quinquies perduellibus indultum.
Ejus enim mansuetudinem (det dicto veniam) esse ipsa saevitia inutiliorem, quae dum reos servat, insontes it perditum. Brevissimo enim annorum curriculo quinquies iis foedum facinus condonatum, a Rabatta in montanis, a Dunewaldio Leutischoviae, a Lotharingio Possonii, a Schultio Eperiei, a Caprara Cassoviae: ex omnibus punitum neminem. Caesar clementia et liberalitate studet malos ad officium revocare.
Æternum Hungariae malum factionibus distrahi.
Quin per ejus clementiam nimiam multos tam nefarii criminis reos non tantum impunitos, sed honoribus ornatos, et regia largitate auctos discessisse; nihilo tamen magis fidos spectatos: Nam aeternum ejus regni malum factionibus distrahi: neque ipsum Stephanum Regem relatum inter Divos factionibus non jactatum. Justam caussam Hungariae aeternum pacandae inventam judicat.
Et aerarii cum justitia et dignitate ditandi.
Nunc tandem locum factum, ut in omnem posteritatem perduelliones in Hungaria extirpentur; unde ipsi regno hereditariisque provinciis aeterna securitas comparetur. Eum belli fortunâ florere; perduelles acri invidia flagrare, quod Christianam rem universam pene perdiderint. Unde poenarum justitiae summam quoque accedere dignitatem; et honeste jus dari, aerarium per proscriptiones supplere, quo bellum ab iis exortum fotumque contra ipsos proferatur. Media consilia inutilia censet.
Hungarorum animi suspicaces.
Conjuratio quam latissime pervagata.
Ceterum media consilia nequidquam proficere, quibus neque parantur amici, neque inimici tolluntur. Conscientiam enim tanti admissi in suspicacibus Hungarorum animis nunquam omnino quieturam: et peste longe lateque grassatam paganos milites, sacros profanos, cives exteros, loco et obscuro et illustri natos, privatae fortunae homines et rerum potentes animo sibi male conscio vecordes agi. Passim de consciis sumenda exempla;
Et ex aequo sentit.
Itaque non sat esse, ut in una dumtaxrat urbe de iis sumantur supplicia; sed ubiubi deprehendantur, passim edere exempla, alioqui praesidiarium militem nusquam tutum. Et imae sortis suppliciis vulgus, potentis alicujus animadversione proceres in officio contineri. Milite firmandum provinciam.
Ne flagrantior vis erumpat.
His acribus utendum remediis; et ut audacter adhibeantur, provinciam multo Germano milite confirmandam. Justum enim meritarum poenarum metum omnes conscios pervadere, et suas quenque habere necessitudines: nisi metus metu cohibeatur, ubi primum licuerit saevius crudeliusque erupturum; armentis frugibusque per agros, charioribus per urbes direptis, incensuros omnia, unde militi difficillima in posteruam tempus stipendia. Imminere a tergo Varadinum, Agriam Mungactiumque, satis capacem commodumque seditiosis receptum: et si forte a Turcis grave eo copiarum momentum vergat, motum facile nasciturum, quo abripi necesse sit, obsisti non possit. Saltem occupandum turbidis colorem, eos Techelii sequi partes adactos, quia indefensos a Caesare. Invidiosissimam rem tracta.Intelligere, se invidiosissimas res tractare; cui ex formidine nemo omnium aut re ipsum, aut consilio juverit. Orat Caesarem ut sibi Kinskius, aut Strattmannius adsiderat.
Providet hinc sibi exitium.
Igitur cum orare, ut alterum ex amplissimis fortissimisque viris, et fide in Caesarem satis diuque spectatis, et legum scientia prudentissimis, Kinskium aut Stratmannium mittat, qui sibi adsideat. Postremo providere, exitiosas adversum se factiones, terribiles simultates, infensissima odia extitura; sed ea Caesari ac reipublicae condonare.

Uno die decem primos Eperiesinorum securi plectit, et magnum vulgi numerum suspendio tollit.
Ferale pulpitum tolli vetat.
Interea Eperiesinorum decem primos peractos reos, et magnum vulgi numerum, illos securi, hos suspendio tolli jussit: ratus ad legum metum incutiendum exempla brevia et acria edi oportere: et ut terrorem intendat, ferale pulpitum haut tolli sivit.

Hungarorum contra Caraphaeum querelae.Hinc turbidi questus, Caraphaeum crudelissimum hominum, et legum imperitum judicio praeesse; in quo, patrio jure spreto, legem Majestatis verbo, re vero privata odia per summam immanitatem exerceat: quemvis vanum rumorem pro explorato argumento sequi, quamvis reprehendendam suspicionem pro crimine: itaque miseris modis inclytum Hungarorum sanguinem, uti pecorum vilissimum, habeat; et importunum feralem suggestum, uti rei praeclarae gestae tropaeum aeternitati posuerit. Igitur Caesarem orant, ut eum destrui jubeat, et alium ei quaestioni veri aequique servatiorem proponat.

Clementia Caesaris eximia.Caesar ut ingenio erat ad ignoscendum parcendumque egregie facto, eorum preces non irritas fore rescribit: et extemplo Caraphaeum per literas[4] monet, suam mansuetudinem non decere in omnes perduellionis peractos reos animadvertere. Igitur feralem suggestum tollat, et in ea cognitione mitius porro agat; Egregia ars novi principatus insinuandi.cum maxime animum ad eximiam clementiam compararit, quod Possonii Regia indici Comitia decreverit, in quibus Josephus filius Austrius Hungariae Rex crearetur; et in eo Conventu universis id crimen largiter esse indulturum.

Hungarorum in Caraphaeum questus.
Qui in summa invidia versatur.
Acerbissimum Caraphaeus inde dolorem cepit, rescisse, Hungaros ubique Caraphaei tyrannidem, Regni excidium declamare; seque tam gravi invidia purgari impeditum: postulasse ut comprehenderentur, per quos justa judicii acta omnibus palam fierent, neque tamen quenquam adhuc sensisse vincula: flagitasse ut sibi Kinskius aut Strattmannius adsideret; at eorum neutrum, neque alium gravem fidumque Jurisconsultum missum. Ipsum interea ob eam cognitionem magnas sibi inimicitias comparasse, et inter exteros turpibus injustitiae saevitiaeque notis inustum, gravem omnibus invisumque futurum.

Ob haec omnia Kinskio scribit[5], ex ipsa conjurationum conditione, qua non creduntur nisi facinore perpetrato, se acerrima injustitiae et crudelitatis invidia deflagrare. Deliberat stipendiis Caesaris finem facere.Sed ingenui non esse, quanquam inter infestos tutum, versari tamen inter infensos importunum. Quapropter misera deliberatione nunc agitari; an, ubi primum miles in hyberna reducatur, stipendiis Caesaris finem faciat, et privata se vita involvat. In eo enim haerere, quod cum voluptati non sit tot opima stipendia, tot honores summos, tot amplissima armorum imperia, per singularem Caesaris beneficentiam sibi conlata, padigione, et Caesar clementiâ maxime celebretur; si id fecerit, vehementem contra se suspicionem creaverit, admisisse nefas, ex quo ab summa clementissimi Principis gratia merito revocatum omnes dicant.

Kinskius ad haec[6]: Caesarem eum imprimis sibi utilem charumque animo habere; praecipuamque ipsi curam ejus esse incolumitatem: Benigna consilia apud Caesarem potiora.sed benigna consilia apud clementissimum ingenio Principem esse potiora. Ne inique ferat, ipsius severitatem a Rege temperatam, unde contra eum gravior alicujus offensio extiterit. Grave solaminis apud Aulicos argumentum.
Utilissimum vitae agendae praeceptum.
Saepe ipsas regnorum moles ferre, ut multo graviora pertulerint qui et dignitate et gratia apud Reges plurimum possunt. Neve in praeceps consilium ruat: nam multa saepe, quae praenimiâ industriâ in ipso cursu deficerent, ultro et ex sese, quo rerum natura ducit, pervenire.

Caraphaeus summus belli Legatus,Brevi post Caesar eum beneficiis dignitatis refertissimis ornat: nam summum belli Legatum[7] creat; jubetque ut copias Wallisio duci tradat (nam exercitus recensio imminebat); Et supremus armorum in Hungaria Moderator.ipse Eperie permaneat cum summo imperio in omnia Hungariae superioris munimenta, arces, praesidia.

Is gratias Caesari de conlatis honoribus curatissimas habet, Caraphaeus famae sedulus.
Virulenta in eundem Hungarorum dicta.
sed aegrefert acie campoque prohiberi: non defuturos enim, ajebat, qui ipsum rideant, Hybernorum imperatorem, Judicem paludatum, bonum dumtaxat acriter tributa conradere, judicia crudeliter exercere: tamen has sui detractiones nominis Caesari reipublicaeque remittere.

Caesaris de Caraphaeo judicium plenissimum dignitatis.Ad haec rescribit Caesar[8], se intelligere durum edictum ei, ut Eperie permaneat, quem virtus ad militaria facinora stimulat ac pungit: seque eum in campis, quam in umbra versari maluisse; cum admodum paucos noverit, qui scientia militari perinde praestent. Sed cum gravissimas superioris Hungariae res alii utilius committere nequeat; sciat, se eam urbanam operam cujusvis magnae rei per eum Bello praeclare gestae loco esse habiturum. Honestatis civilis arbitrium est apud Principem.Honestatis civilis arbitrium uni Principi datum esse, seque profiteri eum de republica quam optime meritum. Quare istis detractoribus is suorum laborum fructum opponat; et de republica demereri porro pergat. Caesar Caraphaeum in fide potenter habet.Se enim ei semper affore, suaque potenti manu contra quosvis in omne posterum tempus protecturum.

 Caput V Caput VII 
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 46.
  2. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 46.
  3. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 47, 48, 49, 50.
  4. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 53.
  5. Ex lib. Epist, Caraphaei ad Kinskium, ep. 86.
  6. Ibidem.
  7. Vernacula lingua nunc appellant Maresciallo di Campo.
  8. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 56.