De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber quartus/Caput VI

Liber quartus, Caput VI
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput V Caput VII 

caput vi.

Censet de numero auxiliorum, quae Caesar Rhenanum ad bellum mittat.


Ordo scribendi excuratur.Tam multa et varia his tribus praeteritis, quos narravimus, annis Caraphaeus simul gessit egitque, ut satis commixta et perturbata eorum fuisset expositio, si unum temporis ordinem spectare voluissem. Apposita similitudine.Quare mihi saepe quod olitores faciunt imitandum fuit, qui quum inrigant hortos, aquam non ante in secundos surculos derivant, nisi priores, in quos duci coepit, adtributum humorem questum satis sit plane omnem exhauserint. Ita excusatione dignus videar, si superioris anni res, quantum ad pacis expositionem faciebant, modo strictim narratas, hoc loci latius retexerim; ut argumenta, de quibus agitur, quemadmodum genere diversa, ita et locis divisa sint.

Imperoi Germanici de Gallia querelae.Rhenano exorto bello, ab Ratisbonensi Conventu edictum propositum, in quo Germanica Respublica ab Gallia injustam sibi inlatam vim, vicennales fractas inducias, et in Monasteriensis ac Neomagensis pacis leges factum esse querebaturGallus Romani Imperii hostis judicantus.
Germaniae ad Caesarem contra Gallum preces.
Eximia Caesaris fides.
Deliberat de auxilio ad Rheni ripam mittendo.
: proinde Imperii Romani hostem judicari: et versae ad Caesarem preces, ut cum Turcis pacem inire malit, victriciaque arma ad Germaniam ab Galliae injuriis vindicandam converteret. In quo rerum articulo Caesar Turcis Ablegatis permisit ut ad suum Patrum Consilium scriberent, quo amplioribus de pace mandatis ornarentur; ac iuterea temporis de auxilio ad Rhenanum bellum ferendo consultabat.

Lotharingius censet ut potenti exercitu Caesar Germaniae trepidanti adsit.Lotharingius censebat, Caesarem valido exercitu sociis Germaniae Principibus adesse oportere; neque expedire ut per Hungariae deserta ac desolata bellum gereret, et sociorum celebres urbes, cultosque agros a Gallis diripi, incendi, vastari, sanctissimum Imperatorum cinerem pollui ac dissipari pateretur: neque prudentis esse ac generosi Regis alienum Imperium fortiter quaerere, et pati suum per negligentiam amitti. Decere autem Germaniae primum et potentissimum Principem in sociali gerendo bello alios auxiliorum copia anteire. Id socios flagitare, a Gallorum celeri pelata alios jam oppressos, alios mox opprimendos. Et metuendum, ne aut nullâ aut infirmâ a Caesare conlata ope, nacti justum obtentum ab eo desertos esse, ad hostes cum gravi Austriaci Imperii pernicie convertantur.

Quidam solertes rerum, sed iniqui aestimatores haec suadere Lotharingium existimabant, quod is cum suis Caesaris res commisceret; spe, ut conversis ad Rheni ripam armis, Lotharingia sibi ex pacis conditione redderetur. Caraphaeus modestum auxilium a Caesare mittendum censet.At Caraphaeus eum et ex Austriacae rei diligentia haec dicere, et tamen non oportere censebat, exercitum aestivis ad Bellogradum aerumnis lassum longissimo agmine media hyeme ab Savo ad Rhenum usque procul dubio confici: Turcas non sedulo de pace agere; et omnino inutile, prae studio plurima complectendi, vasto Hungariae Regno nec satis munito excedere, ac relinquere hosti nuda omnia et exposita ad omnes ictus. Heic vero illud fieri, alienam rem curare inanis gloriae aviditate, et pati suam negligentiâ perire. Nondum Hungaricum regnum omnino constabilitum; bonam magnamque partem armis receptam; Victis cum victoribus infida amicitia.
Infirmorum consilia.
victis cum victoribus fidam raro amicitiam; et quos vi ad officium revocaveris, vi quoque continendos: nam qui non valent opibus, fortunam tempusque expectare. Cum igitur conjurationis Eperiesinae non extinctum omnino sit sed occlusum incendium, una re a Turcis ad Danubium prospere gestâ, et Techelio nocendi occasiones captante, inclusa odia cuncta repente proruptura. Ærarium autem impar uni bello, quod fere semper in hostico gestum est, vetat altero aeque gravi et sumptuoso per socios amicosque agros gerendo implicari. In bellis suscipiendis principio expendendae vires.
Bellorum initis libera, exitus necessarii.
Ac si in omni incipienda re principio diligenter expendendum quid possis, in bellis maxime necessarium: ea enim libere sumi, ceterum aegerrime desinere; nec in ejusdem potestate eorum initium et finem esse. Turcam, ubi viderit divisas Carsaris vires, et infirmam adhuc Hungariam conspexerit, animos resumpturum: nihilque tuto in tanto despici hosteQuivis hostis non contemnendus.
Mirae communis Martis vices.
Formidandae Turcarum opes.
, cum si vel infirmum spreveris tuâ negligentiâ valentiorem efficias: et saepe spectatum, a communi Marte victos erigi, adfligique victores. Ob id unum victorias Caesari noxias, quod eae ducibus hostis contemptum crearint. Jam Viennensi Turcarum clade id Imperium concussum et plane eversum putasse; sed Turcam et post eam tot tantisque aliis acceptis et intestinis malis convulsum semper in sequentes annos maximos exercitus reporasse. Turcae adflictis rebus animis non demissi.Si nunc jam hostium essent effoetae vires, quavis conditione data pacem optarent; sed talem offerre, qualem victores, non victi solent. Bellogradum et Transylvaniam imprimis de victoria partis eximere, unicos tam diuturni et intertrimentosi belli fructus, ac firma futurae pacis munimina. In belli socialibus saepe fides dignum praemium non refert.Et illud maximi faciendum, ejus belli socios, ubi Caesarem contra communem hostem segniter rem gerere noverint, quemque sibi consilium capturum, ne ut ultimus in solvenda fine, ita auctoritate quoque postremus sit. Hinc si Turca tribus distentus maximis bellis tanta vi Caesari cum summa fortuna belligeranti tandiu obstiterit; quid ubi tota virium mole bellum gesserit, et armorum fortuna ad hostes transfugerit? Pax armorum viribus aestimatur.
Temperamentum quo Caesar et bellum cum Turcis gerat, et cum Germaniae Sociis Imperatoriam dignitatem obtineat.
Idcirco omnibus copiis Turcicum bellum porro gerendum, vel ob id ipsum ut pax graviori armorum auctoritate consequatur. Ut autem Caesar et Socii fidem, et Imperatoris dignitatem apud Germaniae Principes obtineat, ad decem Germanorum millia ab Danubio ad Rhenum divertenda: et eas vastitates solitudinesque Caesari conservandas, quae si Rempublicam Hungaricam ordinarit, dignas maximo Orbis terrarum Dominatore opes suppeditabunt. Neque metuendum, ne forte Socii ad Gallum convertantur: nam aequi bonique consulent rebus Caesaris, occupati bello jam tot ante annos a Turcis inlato, quique Veneto Polonoque foederis fidem tempore potioribus praestat: Arcanum Imperii Germaniae servandum.
Ab externis nationibus Imperii libertas Germanis ingenita.
Galliae consilium.
Infelicitas.
et sat anxios agere Germaniae Principes de suis regnis longissimae suae cujusque posteritati prodendis; quando Germana cum gente externi Imperii ignoratio cognata est. Proinde verisimile haut videri eos Gallo Europae Monarchiam adfectanti opitulari velle; maxime cum bene norint, quadam ejus Regis infelicitate, socialem cum Gallia fidem omnibus qui praestiterint fuisse exitiosam. Bellum praeterea, quo Gallia usa, non esse ejusmodi, quo gentis victae studia victori conciliet. Postremo Germaniae Principes ac Respublicas talem conjunctis viribus tantumque exercitum comparare, ut Gallos nedum armis propulsare, sed ultro petere quoque possint.

Praeclarissima Caesaris animi magnitudo,
Qua Caraphaei repudiat, Lotharingii sententiam amplectitur.
Sed Caesar dignitatem pluris faciens quam rem, et imperialem majestatem decere ratus, se uti Germaniae primum ita ceteros Principes ad eam ab externa vi tuendam auxiliorum copiis anteire; Caraphaei consilium utile quidem vidit, sed in Lotharingii sententiam uti digniorem concessit.

 Caput V Caput VII