Caput VII | Caput IX |
caput viii.
Vienna obsessa, Caraphaeus in Poloniam ablegatus ejus Regis auxilium maturat.
Per has, quas supra memoravimus, caussas initiaque bellum extit adprime memorandum; quod duorum maximorum Imperiorum alterum perdidisset, sive Turcae duce meliore usi essent, sive Germanis victoria uti licuisset. Karae Mustapahe Eicon.Sed summae rei gerendae Kara Mustapha ex ordine praefectus, vir foemineo ambitu et principali, ut quidam tradunt, stupro a Sulthana Mehmedis parente ad Osmanici Imperii proximum a Principe fastigium evectus; supra gentis morem intolerabili fastu, avaritia inexplebili, et quae expressior pusilli animi nota est, crudelitate foedissimus: sed malis aulae artibus adulatione, malitia, simulatione, vanitate, perfidia amplissimam sustentabat ejus muneris dignitatem. Privatae belli ab eo suscipiendi caussae.Duobus maxime pravis animi adfectibus ad id bellum movendum inductus, ex quibus res bellicae fere semper male geruntur, auri cupiditate et alienae virtutis formidine. Avaritia enim ei odium adversus praecipuum civium ordinem, qui superstitionis una et legum custodes sunt, quam acerrimum incendebat. Cur Turcae aulae armorumque potentiam hominibus novis.Nam inter Turcicae Reipublicae instituta illud fundatoribus imprimis utile visum est, ut armis, aulaeque ministeriis, et provinciarum moderationi, fortunae filii inter bellicosas nationes quaesiti, et e matrum uberibus rapti pro suae cujusque indolis merito admoverentur: qui certos commonstrare parentes possent,Leges et sacra patriciis permittunt. legum scientia, et immensis in falsas caeremonias profusis opibus ditarentur; neu vires per necessitudines auctae abeant in factiones, et divitiae juris et superstitionis professione essent Principi tutae. Formidabat autem praeferocem et jam insolescentem Praetorianorum militum virtutem, a quibus Hibraimi patris fauces laqueo conlisas esse recordabatur. Turca gens stolide superstitiosa.Itaque perverso consilio apud gentem stolide superstitiosam, aversis infensisque iis qui falsae religioni jurique praesunt, et injustae expeditioni, per quam induciarum frangebatur foedus, omuia improspera obnunciabant, bellum sumere; Janicsari Turcicae militiae robur.et per agminum aspera, ardua obsidionum, proeliorum iniqua Turcicae militiae robur, in quo ferme uno victoriarum spes omnis sita, extinguere statuit. Belli apparatus.Tali duce, talibusque consiliis, ex omnibus Osmanici Imperii legionibus, et sociorum auxiliis exercitus centum octoginta virorum millibus formidandus conscribitur: cunctis belli vitaeque necessariis magnificentissime instruitur; Auspicia.et sub vexillo augustissimis auspiciis aucto, quod Turcarum Imperatori ad bellum progredienti praefertur, Hungariam versus formidabile movet agmen. Jaurinum provincia destinata.
Imperiorum copiarumque distributio.Diserte provincia demandatur, armis expugnandum Jaurinum; ita comparatis imperiis, distributisque, ut primo loco Mustapha, post eum Haly Pasa, sua tempestate belli dux praeclarissimus, uterque Apaffii sive Telechii consilio rem gereret; et ut Mustapha in inferiore Hungaria centum,Turcis abstrusissima expeditionum consilia. Haly cum Techelio in superiore octoginta virorum millia ductaret.
Tum demum Turcicus Senatus Alberto Caprarae, quem diu miris suis celandarum expeditionum artibus morati erant, justi belli colore inducto, respondent:Color bello inferendo quaesitus. Hungaros crebris in suos fines incursionibus tumultibusque foedus ultro violasse: itaque suo se jure uti, in Hungaria clientem Principem, qui Turcici Imperii fines aeternum pacatos regat, bello statuere.
Caesar in foedus vocat.His trepidis Caprarae nunciis extemplo Leopoldus Caesar a Germaniae Principibus, Rebusque publicis, quae ex tempore licuit, auxilia concit: et per Georgium Adamum Martinictium, Legatum Romae agentem,Innocentium XI Pont. Max. cum Innocentio XI Pont. Max.; per Carolum autem Waldstainium, Cracoviam extra ordinem Legatum, Johannem III Poloniae Regem.cum Johanne III ejus nominis Polonorum Rege, Christiani nominis communicata ope defendendi sub certis legibus sancit foedus: Summum belli ductum Lotharingio Duci demendat.Carolum Lotharingium sibi Heleonorae sororis, quae Michaëlis Polonorum Regis vidua fuerat, nuptiis paratum adfinem, virtute et scientia militari spectatissimum belli ducem, Germanici Imperii summum armorum Legatum creat. Is Neosolium obsidet munitissimum oppidum in Austriam maxime insinuatum, ea spe ut priusquam Turcae adventarent reciperato, ibi primos virium impetus obtunderent, si forte Viennam obsessum venirent: quod ei consilium, immo omnem tuendae Hungariae rationem sex Hungarorum millia foeda mox perfidia corruperunt; qui difficilem Sancti-Gotthardi aditum sibi commissum hostibus ad eosdem transfugae praebuerunt.
Anno mdclxxxiii Mustapha Jaurinum obsidet.
Incredibilis Techelii perfidia et astus.Interea jam Turcarum Imperator Bellogradum pervenerat, et Mustapha Jurini oppugnationem instituerat; cum Techelius ad Essechienses pontes advenit, et in concione per summam perfidiam astutiamque suum in Turcas obsequium est contestatus, quod Caesar Zrinianis nuptiis, munitisque urbibus sibi permissis, suam elevare fidem apud Musulmanos frustra conatus sit; qui ad Primum Vezirium jam contendit consilium adportaturus, ut Austriam Domum funditus evertat: quod extemplo executus, Mox, Techelio proponente,Mustaphae Viennam obsidendam proponit, longe faciliorem captu, opulentiorem praeda, et amplissimi Christiani Orbis claustrum. Mustapha Turcicum gerendorum bellorum institutum aspernatus, in proxima Imperium armis producere, temeraria superandi Soleymanis famam cupiditate, profundae avaritiae explendae libidine, bellicae gravitatis immemor vix institutam Jaurini obsidionem solvit; et agmine caedibus incendiisque late truci Viennam contenditViennam obsidet.. Et per ea quae utrinque sive temeritatem sive consilium, seu virtutem seu fortunam praebuisse ejus rei monumenta produnt, Vienna obsidioni parata est, et Caesar sospes: Starembergius Viennam propugnare jussus.
Caraphaeus Cracoviam ad celerandum auxilium ablegatus.qui inde excedens urbis propugnationem Rudgero Hernesto Starembergio spectato duci permisit; eodemque tempore Caraphaeum ad Regem Poloniae legavit, ut quam primum auxilium maturaret.
Cur is potissimum ad id munus delectus.Is prae ceteris ad eam legationem delectus: nam ita arma profitebatur, ut dum a militiae muniis vacare licebat, Scriptoribus de re civili sedulo attenderet; vir italico ingenio facilis alienos mores induere; in Aula spectatus ad animos perspiciendos sagax, eosque sibi convertendos lenissimus; ad res agendas ancipites dexter, ad urgentes acutus, firmatus animi ad repentinas; imprimis gnarus dura ita disponere, ut sponte sua quam mollissime cederent: accedebat, diu in Provincia Poloniae contermina versatum, propius Polonorum animos consiliaque introspexisse. Offendit difficultates et moras.Is Cracoviam properans, studia partium, aerarii angustias, turbulentam in ejus Praefectum de reliquis institutam accusationem, aliasque objectas aliunde moras offendit: et aliquem eorum Techelius persuaserat, Slavico Sarmaticoque nomini conducere, eâdem formâ constitutam habere Rempublicam. Quibus de caussis quinque equitum millia, non plus eo ad eam diem in procinctu habebantur. Igitur is omnes boni Legati obiens partes, uti quisque in ea Republica maxime potens res Caesaris aut adversari, aut negligere visus est, ita eos abeuntibus in hanc sententiam dictis aggressus est.
Rem Christianam universam in praecipiti abruptoque vacillare: quanque diei cunctationem sera seculorum solicitudine haud facile reparandam: Viennam ab omnibus Asiae viribus acriter obsideri. Falsum aliquot Polonoprum Procerum arcanum potentiae.Si pro Hungariae Regno Techelius Turcicis auxiliis certaret, excusari posse privata aliquorum consilia conterminum habendi Principe, qui sit Caesare longe minor. Ubi Turca Reges sibi vectigales contituit?At Turcici id esse arcanum Imperii, in ejus finibus adversus externam potentiam clientes locare Principes, qui tanquam objectae moles hostium impetus sustineant ac durent, ut externis tuta malis loca interius dominata pace ocioque fruantur: Et quandiu regnare sinat?ubi vero regna eo metu libera habere possunt, ea in suam omnino ditionem redigere. Itaque Vienna capta et Austria subjugata, in Hungariam Transylvaniamque, Techelio Apaffioque in ordinem redactis, Turcarum Dominum suos Praesides dimissurum. Vienna capta, Germaniam Italiamque dubio urgeri malo,Sed in urbe, quae Germaniae Italiaeque propugnaculum adversus Turcas habetur, pro Caesare Mehmedem imponi, si ceteris inutile inhonestumque, Polonis maxime. Italis enim Germanisque Galliarum potentiam imminere, Christianam, cultissimam et elegantissimam tamen: Poloniam certo premi.sed Poloniam a proxima Turcarum et Tartarorum vi longe lateque urgeri premique, omnino miserum esse: quando Polono dignum, si foedus cum Caesare omnino sancitum non esset, ipsa Poloni nominis dignitate ad praesentissima firmissimaque ei ferenda auxilia commoneri commoverique. Polonus post Persam Moschumque primus Turcis in opinione potentiae.Nunc qui apud Turcas post Persarum Regnum primi ferme vigent opinione potentiae, eos, foedere jam icto, cunctari , id Turcis augere animos, et non temerariae iisdem conjecturae facere locum, Polonos Turcicarum virium haerere metu. An expectare ut eo munimento hostis potiatur, quo majori gloria reciperent? Turcae posperis rebus ferociunt.
Armis parta non nisi vi restituunt.
Viris magis quam muris propugnant urbes.Sed enim exploratum satis, Turcas prosperis rebus supraquam credibile est insolescere et ferocire; et, vel afflictis fortunis, difficillime quod semel armis arripuerunt exuere. Ad haec eos seu stoliditate, seu virtute, pectorum muro aperta urbium propugnare: quid putandum, ubi munitissimam totius Austriae arcem sint defensuri? Ad arcendum hostem nunc non sat esse Germanorum auxilia, et Polonica impense desiderari: ut dejiciatur, quasnam aliunde subitas arcessendas vires, Vienna Germaniae Italiaeque a Turcis claustrum.ne Barbari torrentis instar in Germaniam et Italiam diruant diluantque? Galliae Regem centum ferme virorum millia sub armis ad Rheni ripam habere. Atqui Christianorum summam in fortunae casum dari non oportere, ut Regno Gallico haec forsan, sed certe cum ingenti intentae potentiae fructu maxima gloria prodatur, rem Christianam restituisse: quod decus Poloni eandem servando praeripere certo possint. At hercule auxilium Caesar de Polona Republica meritus.implorare Caesarem de Polona Republica bene meritum: et praeter vetera satis recentem opis ab eo ipsis adversus Suecos latae memoriam inter eos celebrari. Austriorum proprium pacificos regnos habere, et pro sociis sumere bella.Referendam a generosa Sarmatarum gente gratiam Austriae Domui his regnandi artibus clarae, avitis regnis pacatam frui, et tantum sociali fide praestare ceteris.
Polonus Rex agmen rapit.His atque talibus Proceres cunctantes extimulat, Regem sua sponte cupientem inflammat: qui cum praecinto, quem diximus, equitatu primum corripit agmen: et paucorum dierum spacium manentibus permittit, quo reliquae copiae quam celerrime conscriptae instructaeque consequantur.
Caraphaeus in Austriam redit.Caraphaeus vero Regem praevertens citato itinere in Austriam redit, et spe jam adventantis auxilii animos Germanis addit. Ibi Lotharingius, qui, soluta Neosolii obsidione, Closterneuburgi cum exercitu agebat, ut de proximo confirmaret obsessos, et cum Polonico auxilio, uti adventabant, maturius jungeretur; A Lotharingio Regi obviam remittitur.eundem Caraphaeum cum delecta legione Regi obviam officii caussa misit, et ut locorum gnarus tutiora ei viarum compendia commonstraret. Metus, ne Mustapha Regem in agmine adoriatur.Nam justus suberat metus, ne Mustapha recentibus integrisque Transylvani, Valachi Moldavique auxiliis reparatus, bonam magnamque exercitus partem adversus Polonum inferret; divisum fessumque in ipso agmine aggrederetur; et de omni auxilii spe obsessos Viennenses dejiceret. Enimvero Budae Praeses, experientissimus belli dux, id ei consilium dederat: quod homo ingenti fastu aspernatus est, putans vel magnum fortemque Orbis terrarum Regem non ingenti stipatum exercitu fundere, facinus esse Techelii viribus dignum, non suis. Regi Silesiam ingresso Caraphaeus fit obviam.Itaque Rex, ubi Silesiae fines ingressus est, Carsphaeum obviam habuit; et itinere omnino inoffenso in oppidum, quod Chremps appellatur, pervenit.
Exercitus Christiani recensio,
instructio,
Duces.Ibi junguntur vires; ad octoginta millia recensentur; trajectoque flumine, agmini proelioque instruuntur. Dexterum Polonus, sinistrum Austriorum Lotharingius, medium Germanorum agmen Maximilianus Emmanuel Bavariae et Georgius Saxoniae Septemviri ducunt. Utilia Turcarum ducum consilia contempta.Ubi adpropinquare hostem Turcis renunciatum, Budae Praceses suadebat: Non oportere intra eas stativorum angustias ab hostibus impeti; in apertiora evadendum; vicinos caedendos saltus, praealtum aggerem producendum; atque inde tormentis infestare hostes, et ferre obsessis auxilium prohibere. Atqui Hadrianopolis Praefectus solvendam omnino obsidionem censebat, sub magni Soleymanis exemplo, qui paribus ferme copiis, sub ejusdemmet urbis quam obsederat muris, Carolum V Imp. haud expectare substinuit. Sed Mustapha neque obsidium solvere, et cum hostibus Chalembergio monte descendentibus congredi maluit. Inutilis callidaque Telechii sententia probata.Ejusque consilii auctor imprimis Michaël Telechius fertur, qui cum Transylvano nuper advenerat: etenim astutissimus homo veritus a Turcis, ne, Vienna capta, Transylvania prorsus redigeretur in servitutem, ut praesens vitaret malum, sperans porro rerum casibus Hungariam a Germanis liberam fore; id facile Turcarum Duci suasit, qui et Janicsaros ardua obsidione delere, ed urbem ad iniquissimam deditionem cogere; et ingenti de Christianis victoria inter praeclaros suae tempestatis duces censeri omni, uti insipientium est, amoto metu sperabat. Ita Janicsaris ad oppugnandam urbem relictis, triplici quoque instructa acie adversus hostem enititur.Proelium. Acriter pugnatum: victoria a Christianis feliciter stetit:Christianorum victoria. ac Vienna
oppidanorum constantia, militum virtute, fortiumque ducum vigilantia et exemplo, saevam diuturnamque oppugnationem perpessa, tandem liberata estVienna liberata.. Turcae in acie fusi caesique; ab obsessis, eruptione sub idem tempus facta, obsidentes in fugam acti. Christianorum duces victoria gaudere; milites praeda laetari: Turcarum undique profugia, latebrae, caedes, vulnera, servitutes; atque adeo utrinque omnia evenere accideruntque, quae summam utriusque fortunae commutationem sequuntur. Polonum Rex regium vexillum cepit, et Mustaphae praetorio potitur.A Polonorum Rege inauspicatum Turcarum vexillum captum, et cum eo Turcae suam belli fortunam captam putare: quae Mustaphae quoque tentorium cum ingentis precii suppellectile, et epistolarum scrinium Regi manubias objecit: cetera spolia postea Rex secum abstulit, vexillum ad Innocentium XI Pont. Max. Romam misit.
Caput VII | Caput IX |