Liber primus | Caput II |
caput i.
Antonii genus, parentes, patria.
Carafiam, seu Caraphaeam gentem, quae si unquam alias, sub Aragoniis maxime Austriisque Regibus ita crevit amplitudine, opibus, dignitate, ut facile inter Italiae praeclarissimas habeatur, Caraphaeum genus ex una Caracciolorum Familia prognatum.ex una Caracciolorum, olim Caraczulorum dicta, Familia urbis Neapolis indigena, qui de Neapolitanarum originibus Familiarum, et successione ex vero et citra studium scripserunt[1], prodiisse commemorant.
Est qui peregre ejus accersat originem: sed is, atque adeo omnes, qui certis dubia, solidis inania praeponunt, gravi injuria patriam immerentem afficiunt; quasi vero indigna fuerit, ex qua nobilissimae amplissimaeque familiae orirentur. Urbs Neapolis praeclarissimae cujusvis Familiae digna patria.Urbs enim ab heroicis usque temporibus naturae cultusque deliciis tam praeclara, ut primus omnis memoriae scriptor Homerus dignam qua suas ornaret fabulas existimarit, et Parthenopem Syrenum unam effinxerit. Reipublicae autem forma ad Svevos usque Reges semper libera usi cives. Quum enim Romani a Campanis Orbis terrarum imperium metuebant, Neapolitana civitas Capuae proxima suis tamen legibus vivere, suique arbitrii in Romanis partibus contra Hannibalem stare maluit; barbarique Ducis, qui Pyreneos Alpesque formidabilis seu superavit, seu rupit, crudelitatem artesque de praealtis muris despexit. Romani autem jam rerum domini eam prae humanitatis studiis fideique erga suum nomen officiis praecipuam habuere: et cum Neapolitanis Tiberius Nero Caesar Inarimem insulam pro Capreis aequo jure permutavit. Nero autem Domitius Imp. in Neapolitano theatro musicos agens ludos, quanta fuerit urbis magnificentia, quantusque cultus, dedit posteritati conjiciendum. Quam autem fuerit artibus celebris, quae libero homine dignae sunt, passim Romani Patricii confirmarunt; qui transmarinam et longinquam Athenas usque liberorum institutionem prae patria charitate non sustinentes, Neapolim eos ingenuis artibus erudiendos mittebant. Cum autem decurrentes ab peninsula Scandinavia ingenti numero barbarae nationes sub aliis atque aliis ductoribus omnia late flamma ferroque vastarent, Neapolis ab iis omnibus integra egit. Quin argumentum haut sane spernendum et grave firmat, per id tempus, quo urbs Roma eorum direptionibus incendiisque excindebatur, praecipuos Romanos cives, maris opportunitate, quod, terrâ undique infestâ, unum iis effugium patebat, in eam secundo litore proximam et munitissimam urbem, in cujus amoenissimam oram praedia et villas habebant; et quo rusticatum ventitabant, profugia quaesivisse: idque satis manifesto evincunt quamplurima nobilium familiarum, quae omnes jam extinctae sunt, nomina[2]: nam Latini sermonis talem tantamque obtinent Romanam urbanitatem, ut a barbaris originibus nullo prorsus pacto deductae esse videantur. Et dum Gotthi magnae Italiae parti dominarentur, Neapolis, Optimatium consensu et militari Belisarii fraude, Graeca urbs Graeco Constantinopolitanorum Imperio se quidem commisit in clientelam, ut per suos tamen duces respublica regeretur. Sub Langobardis vero adversus tres in proximo Principes Salernitanum, Beneventanum Campanumque suam obtinuit libertatem. Interea a Saracenis pulcherrimae magnificentissimaeque urbes per omnes interni maris oras depraedatae aut desolatae jacere; Neapolitanis autem per eos saepius infestatis et urbs et civitas stetit. Postremo a Northmannis Svevisque inchoatum, ab Andecavensibus Regnum in Italia praeclarissimum constitutum, et Neapolis a Carolo I Regni sedes delecta Reges habuit splendore et amplitudine, ut in illa Regnorum modestia, ceterorum Europae minores nemine. Ad haec beneficia, sive Langobardorum, sive Francorum moribus instituta, et per Aragonios Reges infinitis in subjectos imperiis aucta; quorum successiones publicis tabulis inscriptae atque in aerarium inlatae, multo certius quam antiqua in Romanorum atriis disposita stemmata, familiarum nobilitatem confirmant. Ex urbe igitur a duabus nationibus nata celebrataque, altera omnium elegantissima, Graecis, Romanis, omnium nobilissima altera, et perpetua omnium seculorum memoria, sive suae sive alienae ditionis, inter ceteras Orbis terrarum inlustri, Caraphoeos haut sane poenitet suam gentis originem revocare.
Gens Caraphaea in duas divisa familias.
A Spina cognominati antiquiores.
Foroliviensium Reguli Carafiae gentis principes.Ea vero gens in duas familias diducta, alteram a Spina, alteram a Statera dictam. Qui Caraphaei a Spina cognomentum habent, antiquiores. Familia gentis princeps habetur[3], in quam Foroliviensium ditio in Samnitibus sita ab Andrea Caraczulo cognomine Carafa inlata, in ea tercentum ferme annorum spatio continenti undecim successorum serie servata est.
Antonii parentes.In hac domo Antonius in ulteriorem familiae spem ex Marco Antonio et Maria Caraphaea, Foroliviensium Ducis filia, anno mdcxlii, Uxenti in Salentinis posthumus natus est.Patria.
Liber primus | Caput II |
- ↑ Scipio Ammiratus, par. II, pag. 165, 166. Franciscus Zazzera ne’ Carafi. Philibertus Campanilis ne’ Carafi, pag. 205.
- ↑ Ut ex Curia Capuana Ahalae, Aquillii, Virginii, Proculi; ex Curia Nidi, Papirii, Pulvilli, Sulpicii; ex Curia Montana, Anci, Bruti, Caecinae, Genutii, Mumiae, Julii; ex Curia Portus, Atratini, Albini, Capellae, Cicurini, Bruti, Furii, Genutii, aliique apud Mazzell. in Descript. Regn. Neap.
- ↑ Ab Ammirato, Zazzera, Campanili in locis superius cap. I allatis.