De rebellibus clericis sibi (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 25 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De rebellibus clericis sibi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


De rebellibus clericis sibi

De rebellibus clericis sibi (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0617A

De rebellibus clericis sibi

136.0613D| 479 Nocturnali dum intenderem lectioni, hujusmodi nobis non disconvenientia (et utinam venialiter) contigit audivisse: Populus ad iracundiam 136.0614D| provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei, qui dicunt videntibus: Nolite videre; et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt; 136.0615A| loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel (Isa. XXX, 10). Quod dum cum his contulissem caeteris, quae et in eodem audieram, prophetis, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, quae vos jactatis aliis Italiae Ecclesiis frequentare melius: cumque sermone Domini, quo prophetae 480 a se consonans misso, auctoribus in hoc ita loquitur vestris: Populus hic labiis me honorat; cor autem illorum longe est a me. In vanum me colunt, tenentes doctrinas et praecepta hominum (Matth. XV, 8): cum Apostolo quoque dicente: Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum 136.0615B| avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3): compulsus sum miserrimus, heu dolor! nos populum Dominum ad iracundiam provocantem intelligere, non ignarus Apostolum, Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta (Rom. XV, 4), veracissime testatum fuisse. Filii enim nolentes audire legem Dei, qui aptius (pace quod dixerim vestra) valent intelligi, quam illi, qui cum canonici affectent vocari, et de stipe canonicis delegata incessanter conquerantur, in tantum recusant 481 esse canonici, ut consuetudinibus malignorum solummodo innitentes, nil quod canones sanciunt sancti, nedum legere, vel facere, tolerent saltem audire, eisdem verbis dicentes videntibus, eorum utique periculum animarum cernentibus; 136.0615C| Nolite videre; et aspicientibus pravitatem ipsorum: 136.0616A| Nolite aspicere nobis quae recta sunt; loquimini, id est, non quae vera sunt, sed quae nobis recta videntur; nobis, non Deo placentia dicite; videte nobis errores, hoc est sinite nos nostris inventionibus, atque antecessorum nostrorum malignis consuetudinibus decipi; Auferte a me viam (Isa. XXX, 10), utique illum, qui dicit: Ego sum via (I Joan. XIV, 6). Declinate semitam (Isa. XXX, 11), angustam scilicet atque arctam viam ducentem ad vitam. Cesset a facie nostra sanctus Israel (Ibid.), id est, desinat nos inquietare sanctitatem suam nobis sequendam proponens sanctus, visionem verae ac sempiternae pacis demonstrans, et Dominicus, quem nobis ingeris, sermo.

2.

Quid vero, filii, super quibus monemur divinitus 136.0616B| non laetari, si multiplicemini (Eccli. XVI, 1); quid, inquam, erit, si audito misericordissimi Dei promisso dicentis: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. In silentio et in spe erit fortitudo vestra (Isa. XXX, 15); atque post pauca: Exspectat Dominus, ut misereatur vestri (Ibid., 18); parvipenditis illud, moribus utique, et si non verbis, respondentes, Nequaquam, sed ad equos fugiemus (Ibid., 16), quos utique potentes quoslibet, quorum patrociniis fisi ecclesiasticam tam nullipenditis disciplinam, 482 nil obstat intelligi: [ subaudi et si] auctoritate papae Gregorii etiam ad litteram vobis Dominum respondere contigerit. Ideo fugietis. Et super veloces ascendemus; ideo velociores erunt qui persequentur vos (Ibid.): vindicans immanitatem 136.0616C| rebellionis utique vestrae temporaliter, ne damnet 136.0617A| vos, ut formidare non desinimus, aeternaliter; quid, inquam, misericordissimi Dei evidens magnitudo, et justae retributionis maxima levigatio? Hac itaque de causa Apostolo conveniens dicenti: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. V, 1); quos ille misericorditer, ut puto, exspectat, non ausus crudeliter insequi, spe forsitan licet inani conversionem mihi pollicens vestram, cum proposuissem vos uti rebelles non modo vilissimo mihi, sed et incomparabilis potentiae Caesari, imo formidabilis omnipotentiae Deo, ut et legaliter et imperialiter sancitum est, ab Ecclesia (ex qua mejam quater extrusistis) extrudere; pepercit animus diploide vos confusionis induere. Quod fecissem utique, si vos excommunicando damnassem, ut 136.0617B| meremini, aeternaliter; et accusando apud aures tremendissimi imperatoris, ut facere, minime misso ex parte mea legato, neglexi, illud vobis curassem praeparare, quod si contigerit, promptum erit vidisse. 136.0618A|

3.

Sensu igitur illo, quo dictum est: Qui nocet, noceat adhuc (Apoc. XXII, 11); quidquid providentia Dei mihi vobis inferre [ l. vos, vel a vobis inferri] vel voluerit, vel permiserit, ejus majestati committens, do vobis 483 licentiam in quacunque hujus dioecesis ecclesia vobis placuerit Domino serviendi, donec annuente Deo missus piissimi Caesaris veniat, et quae mandavi auditis, cumque his, quae vos de me ipsius imperialibus innotuistis auribus, collatis, ei ut fuerit libitum referat, et quod mihi sit agendum decernat. Quod vero cum vestri quibusdam id agere devito, non contemptu fraternitatis facio: sed rustico illo 484 monitus exemplo, quo dicitur: Quod oculus non videt, cor non dolet; videtur quaedam et pernecessaria doloris fore levigatio, 136.0618B| si eis non visis qui mihi tanta mala fecerunt, et facere non desinunt, absit aliquantisper malorum ipsorum recordatio, dum auctores eorumdem quantulacunque obnubit oblivio.