EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
De rebaptismate
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

AucInc.DeReb 3 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I. Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi sint tincti; postmodum inde digressi, et suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis poenitentiam agerent; et erroris sui damnationem nunc demum intelligentes auxilium salutis ab ea implorarent; utrum vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, post illum quod foris quidem sed (2) in nomine Jesu Christi Domini nostri accceperuut Baptisma, tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum Spiritum sanctum sufficeret, et haec manus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum Baptisma his necessarium esset, tamquam nihil habituris si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Jesu Christi forent. Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destruenda aliena summo studio nitebatur. In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animadverteret. Namque omne quod et anceps et ambiguum et in diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata quodcumque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil (praeter) discordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedicetur, et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est si non soli peccare videantur, errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur. Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matris nostrae Ecclesiae ejuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere, et invenisse aliquid quod ei crimini vel etiam leviter dari posset summam gloriam ducere. Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum, ac multo magis episcoporum, audere deceat; monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium Scripturarum nimis irreverenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non vereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo Ecclesiae. Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observatione antiquissima ab iis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte observatum esse et observari manifeste ac fortiter ostendatur; ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas, quod aiunt, et nefas, id est contra bonum et aequum, Ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc attentarent audaciae hujus atque impietatis ignominia merito deberet adscribi. Sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum Apostoli (I Cor. I, 10) idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schismata; tamen in quantum possumus connitimur hujus tractatus statum demonstrare, et turbulentis hominibus ut vel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem voluerint adquiescere. Et ideo quaecumque sanctarum Scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste inter se conglutinabimus, et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut accendi in Ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam universis fratribus insinuemus. II. Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici Baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Joanne Baptista, qui aliquantum desciscens a lege, id est Moysis antiquissimo baptismate, et viam novae et verae gratiae praesternens, et baptismate quod interim exercebat aquae et poenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat et occupabat spiritalis Baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: Qui post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Marc. I, 7; Luc. III, 16; Joan. I, 27). Propter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit. Nam et Dominus hanc eamdem vocem Joannis post suam resurrectionem in Actis Apostolorum confirmans, praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed expectare illam promissionem Patris quam audistis a me: quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I, 4, 5). Itemque Petrus eadem verba Domini percensuit, rationem pro se apud Apostolos reddens dicendo: Cum autem inciperem loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio; et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum Jesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Domino (Act. XI, 15-17)? Et iterum: Viri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere: et qui corda novit Deus testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum sicut et nobis (Act. XV, 7, 8). Ac propterea hujus sententiae quae sit vis et potestas, considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu sancto. De qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spiritu sancto baptizati sint. Nam et proprie in ipso solo sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Joannes discrevit et dixit, dicens se quidem in aqua baptizare, venturum autem qui in Spiritu sancto baptizet gratia et virtute Dei sunt et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in Baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in Baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscujusque, sicut declarant nobis sanctae Scripturae, quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus afferemus perspicuas probationes. III. Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum coelorum (Joan. III, 3, 5). Ex quo manifeste apparet, illi Baptisma solum prodesse, cui possit etiam Spiritus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum, cum baptizaretur, Spiritum sanctum descendisse, factumque ejus atque dictum pariter congruere, nec alia ulla ratione mysterium istud posse consistere. Cui responso nemo nostrum adeo ita insanus reperitur aut contumax, ut audeat contra fas aut contra verum contradicere; scilicet rebus integris et omni modo ita in Ecclesia gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis observandis. Sed si in eodem Novo Testamento haec quae in isto negotio deprehendimus adunata, nonnumquam reperiantur quodam modo divisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula; videamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria, quasi non sint mutila, sed tamquam integra atque perfecta. Nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti Spiritus sanctus, sicut Apostoli circa Samaritanos post Philippi Baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione Spiritum sanctum in eos contulerunt (quod ut fieri posset, ipsi pro eis oraverunt; nondum enim super quemquam eorum descenderat Spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Jesu) Dominus quoque noster post resurrectionem, cum insufflasset et dixisset Apostolis suis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22), ita demum largitus eis Spiritum sanctum. IV. Cum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat Spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam quidem et ipsi Apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam a Domino baptizati, non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum erat, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39): sed post resurrectionem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit. Sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Hierusalem Apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent: quoniam illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus sancti defungi. Quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et evenire solitum, ut plerique post Baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur. Sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitarat, suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est (Act. VIII): et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum jam nunc amplius eunuchus. Abibat enim viam suam gaudens quoniam, ut animadvertis, imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum sanctum acciperet. Quod si hoc admittis et salutare esse credis, nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque que hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere: id est, ut per solam manus impositionem episcopi, quia Baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui; quoniam eos qui in Christum credituri essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere in Spiritu baptizari: ita ut et hi quoque non videantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani, ne necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti. Nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi Spiritum sanctum consuesse praestari, aut etiam non episcopum dicas Spiritum sanctum solitum esse largiri. V. Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et non ut contendis, consummatum mysterium fidei, qua necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti et poenitenti homini. Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis astringis ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt, et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subvenire debeant; quia caeteri homines minores clericis qui periclitantur, hoc idem praestare non possint: ne sanguis eorum qui vacui de saeculo exisse videbuntur, de manu episcoporum necesse habeat requiri. Porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus invenitur Spiritus sanctus a Domino datus sine Baptismate aquae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum: Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum: et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia et super Gentes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim eos loquentes linguis suis, et magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi (Act. X, 44-48). Sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem Gentibus plenissime docuit nos dicens: Et nihil discrevit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum (Act. XV, 9). Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animadversis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur, ut satisfieret et Joannis et ipsius Domini praedicationibus: quandoquidem et sine manus impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint: et sic paulo ante emundatis cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis Baptisma subsequens praestiterit, ut invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, ne quid eis deesse videretur ad integritatem ministerii et fidei. VI. Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, voluntate Dei quidem, non sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum justi jampridem, ut diximus, Baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi Apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseseruisse inveniuntur: et ille ipse qui gloriatus est perseveraturum se in sua fide Petrus et adversus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnavit, postremo tamen tum ipsum negavit; ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per Baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa. Nec ulla, ut puto, alia ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto alloquebantur, praeceperant ut in nomine Christi Jesu baptizarentur, nisi quia virtus nominis Jesu super quemcumque hominum Baptismate invocata, ad salutem assequendam non modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis Apostolorum enarrat dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12). Sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens quia Deus exaltavit Jesum Dominum nostrum, et donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen; ut in nomine Jesu omnes genua curvent coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Jesus in gloria Patris (Philip. II, 9-11). Et ille in quo cum baptizaretur, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere, et errorem suum corrigere, et ad Ecclesiam et ad episcopum venire, et sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus; ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam Spiritum sanctum acciperet, nec invocationem illam pristinam nominis Jesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta, non posset ad salutem praestandam sufficere: ne hac ratione etiam Ethnicos et haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salutem sine vera re atque integra posse pervenire. Quam tamen invocationem nominis Jesu correctione erroris et agnitione fidei veritatis, et abscisa omni labe praeteritae conversationis, mysterio Dei circa ejusmodi homines rite perpetratam, locum quem habitura non erat, obtinere, et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse, supplemento ejus quod deerat accedente, perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque Apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione acquiescere: cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris Ecclesiae, adversus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere. Nec enim propter aliud Petrus qui jam fuerat baptizatus, et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et veritate revelationis Patris coelestis in cum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, verum etiam Filius Dei vivi esset confessus (Matth. XVI, 16), postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea Satanas dici ostensus est (Ibid. v. 3); nisi quia futurum erat ut quidam, tametsi variantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Jesu baptizarentur, tamen si intervallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis poenitendo obtinerent; praesertim cum Spiritum sanctum quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, aliquid tale designassent; sicuti non solum Petrum hoc passum esse in Evangelio deprehendimus, verum universos quoque discipulos, quibus jam Baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me (Marc. XIV, 27); qui omnes, ut animadvertimus, correcta fide sua post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt baptizati: ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquod scabram habuissent fidem; quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur Baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in veritate sincera fides in Baptismate spiritus, quod non dubie majus est. VII. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (Matt. XXVIII, 19). Quia cum hoc verum et rectum et omnibus modis in Ecclesia observandum sit, et observari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis. Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum jurejurando quia numquam cognovi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Marc. XIV, 27); nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtutem nominis Jesu etiam haec fieri? idcircoque debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit, quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici, vel suppleri aut in aliquo prodesse die judicii, cum illi a Domino nostro quae supra memoravimus coeperint exprobrari qui tamen universi hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi. VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas necesse est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur; quia necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab Angelis, quoniam Salvator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis visionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret. IX. Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo sentiunt, quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseveret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret. Unde etiam Judaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille superfugere: ac propterea discipuli ejus arbitrabantur quod nulla alia ratione vitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset. Denique cum conversarentur in Galilaea, dixit eis Jesus: Incipit Filius hominis tradi in manus hominum, et interficient eum, et post triduum resurget (Marc. IX, 30). Et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diversum prius animis ac mente conceperant. Denique hic fuit etiam Judaeorum sermo contradictionis adversus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret; illi autem dicerent: Nos audivimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis (Joan. XII, 34)? Itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso duce ac principe Apostolorum. Cum enim a Domino simul cum caeteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret; et primo veritatem confessus fuisset, dicens esse eum Christum Filium Dei vivi (Matth. XVI, 16 et seq.); et propterea beatus ab illo judicatus esset quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis revelationem assecutus esset: idem tamen, ubit coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire, et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis, et interfici et post diem tertium resurgere; nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit istud (Ibid. 22, 23); ita ut propterea audire a Domino commeruerit, Vade post me, Satanas, scandalum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum. Quae increpatio adversus Petrum magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: (Matth. XXVI, 70 et seq.) Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum hoc idem diceret addhibito jurejurando, et tertio devotans et jurans affirmaret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum negasset: quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseveraturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. Denique post resurrectionem Domini unus e discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt: nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV). Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judicaverunt deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent objurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inveniuntur; et quod multo gravius est, sicut in Evangelio cata Joannem scriptum est, etiam alios baptizabant (Joan., III, 22). X. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sceleribus suis convicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione privantur? Aut quid statues de eis qui ab episcopis prave sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre vel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti; certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi debet: quod tamen non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quominus inviolabile illud divinum mysterium fidei intemeratum possint accipere. Sed enim virorum optime reddamus et permittamus virtutibus coelestibus vires suas, et dignationi divinae majestatis concedamus operationes proprias, et intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libenter ei acquiescamus. Et ideo cum salus nostra in Baptismate spiritus, quod plerumque cum Baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, siquidem per nos Baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia quae scripta sunt assignetur, atque sine ulla ullius rei separatione tradatur; aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, eventum expectemus ut aut suppleatur a nobis aut a Domino supplendum reservetur; si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit, corrigatur: quia Spiritus sanctus extra Ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit. Idcircoque poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo Baptismate spiritali, id est manus impositione episcopi et Spiritus sancti subministratione, subveniri debeat; signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in Ecclesia merito consuevit; ne invocatio nominis Jesu quae aboleri non potest, contemptui a nobis videatur habita: quod utique non oportet; quamquam talis invocatio, si nihil eorum quae memoravimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac vacet. Dicente enim Apostolo unum esse Baptisma (Ephes. IV, 5), necesse est invocatione nominis Jesu perseverante; quia non potest a quoquam hominum quae semel invocata est auferri, si eam contra decretum Apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi Baptismatis studio: si ille qui ad Ecclesiam revertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus Baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae. XI. Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei, fuerit punitus; utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinsecus patrocinari ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus? Quod perisse eum existimabis, obviam tibi veniet sententia Domini dicentis: Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32): quia nihil interest utrum hic verbum audiens an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet, confiteatur; quia Dominus pari vice confitendo et ipse confessorem suum apud Patrem, honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. Quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit: siquidem Dominus non se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine venerando nomine ejus non potest fieri. Et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque Christianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. Nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa vel prava sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem nonnisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari; et idcirco neque Christum sine ipsus nomine quis possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari. XII. Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et Prophetae et Apostoli ita praedicaverunt. Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum: Viri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus populum nomini suo; et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum illud David quod cecidit; et quae demolita sunt ejus reaedificabo, et denuo erigam illud; uti exquirant residui hominum Deum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec (Act. XV, 13-17). Itaque et residui hominum, id est quidam Judaeorum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini, possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa invocatio nominis praebet eis occasionem vel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum, cum quibus praecipiunt Scripturas sanctas, sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare quam cum gentibus, super quos non est invocatum nomen Domini Jesu Filii Dei vivi, sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum Scripturas recipiunt. Et ideo utriusque hujus generis homines, id est Judaei et Gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. Haeretici vero jam baptizati aqua in nomine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto baptizandi sunt: et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur; quoniam si sic perseverent, salvi esse non possunt, quia non requisiverunt Dominum post invocationem nominis ejus super eos, sicut et illi qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: Cavete ne quis vos in errorem inducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus: et multos in errorem inducent (Matth. XXIV, 4, 5-11). Et iterum ait: Tunc si qui dixerit vobis: Ecce hic Christus, aut hic; nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si fieri potest, etiam electi (Ibid. 23, 24). Quas virtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient. In quo nomine videntur quidam etiam modo quasdam virtutes facere, et falso prophetare. Sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere; quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini ejus, qui non multum adjuvatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut clero aliquo honoratus, aut confessionis dignitate praeditus. Hi enim omnes negando verum Christum, introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt: non aliter quam illi qui coram hominibus negaverunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione eorum aut sensu aut dignitate; proinde atque ipsi ausi sunt Christum, id est salutem suam abrogare, damnati per hujus modi clausulam, quia manifestissime a Domino dictum est: Quicumque me negaverit coram hominibus, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33): ut verbum hoc, Quicumque, etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat, quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit; licet negator ille antea vel haereticus fuerit vel audiens aut audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de haeresi ad veritatem fidei conversus, vel ab Ecclesia digressus et postea reversus sit; et tunc cum rediret, priusquam ei manus ab episcopo imponeretur, apprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria vetus dignitas potest ad salutem patrocinari. XIII. Quodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et obliteratis omnibus quae prius gessit. Et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint mutari universa; nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa: sicuti et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum Angelorum tantummodo post se respexit, et tumulus salis facta est. Qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum vel in alium Christum credendo semetipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi nomine; quando et Apostolus consequenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. XIII, 3). Quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei et Christi, qui per Legem et Prophetas et in Evangelio in hoc modo praedicatur: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et diliges proximum tibi tamquam te. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40). Sicut et Joannes Evangelista dicit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum; quia Deus dilectio est (I Joan. IV, 7-8). Sicuti et Deus ait: Ita enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet vitam aeternam (Joan. III, 16). Ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a nobis dilectionem in se non habeat, inani confessione et passione nihil proficere quam ut ipsa apparet et constat haereticum esse qui in alium deum credat sive Christum alium accipiat, quam quem Scripturae Novi et Veteris Testamenti manifeste praedicant, quae Patrem omnipotentem creatorem omnium et Filium ejus sine obscuritate annuntiant. Eveniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti: tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei Patris omnipotentis creatoris Filio quem blasphemaverunt, in poenam aeternam damnentur, cum judicare Deus coeperit absconsa hominum secundum Evangelium per Christum Jesum; eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint. XIV. Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem correxerit, ut Deus noster in Evangelio secundum Lucam ad discipulos suos locutus est dicens: Habeo autem aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50). Item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerat: Potestis bibere calicem quem ego bibo; aut baptismate quo ego baptizor, baptizari (Marc. X, 38)? quod sciret homines non sulum aqua, verum, etiam sanguine suo proprio habere baptizari: ita ut et solo hoc Baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lavacri possint adipisci et utroque modo baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter consequi. Quod enim dictum est a Domino, Habeo aliud Baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum Baptisma, ac si sint duo Baptismata, significat, sed alterius quoque speciei Baptisma ad eamdem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. Quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra sive utraque species unum hoc duplex salutiferum atque honorificum Baptisma praestaret; et viae quaedam unius Baptismatis sic nobis patefierent, ut aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in verbum audientibus martyribus impune aquae Baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari: itemque illis qui legitimi sunt fideles effecti, impune deest Baptisma sanguinis proprii; quia baptizati in nomine Christi, redempti sunt protiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina Baptismatis dominici, ut omnis qui sitit veniat et bibat, sicut Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus currebant aquae vivae (Joan. VII, 38). Quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cujus de latere perforato lancea militari sanguis et aqua manavit, ut emitteret duo flumina diversae speciei, sed tamen ejusdem ac singulare latus, ita ut impleatur Spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine. Haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans Spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum. Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Ibid., 39). Igitur dicens quemadmodum generari potest Baptismi quod Apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diversae sunt species unius atque ejusdem Baptismatis ex uno vulnere profluentis in aquam et sanguinem; cum illic duo sint de quibus locuti sumus Baptismata aquae, id est unius atque ejusdem species, cum unum esse debeat Baptisma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti. XV. Et quoniam videmur omne Baptisma spiritale trifariam divisisse, veniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne videamur proprio sensu et temere hoc fecisse. Ait enim Joannes de Domino nostro in Epistola sua nos docens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testimonium perhibet, quia Spiritus est veritas; quia tres testimonium perhibent, Spiritus et aqua et sanguis. Et isti tres unum sunt (I Joann. VI, 8recte: V, 8). Ut ex illis colligamus, et aquam praestare (Spiritum) solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare Spiritum solitum, et ipsum quoque spiritum praestare Spiritum solitum. Nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit a Domino super omnes qui crediderunt, utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et Spiritu sancto possunt homines baptizari. Ait enim Petrus: (Act. II, 17, 18) Sed hoc est quod dictum est per Prophetam: Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum, et juvenes visiones videbunt, et seniores somnia somniabunt. Et quidem super servos et super ancillas effundam de spiritu meo. Quem Spiritum in Veteri Testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis, aut etiam sponte insiluisse in quosdam homines, vel induisse illos vel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animadvertimus: Et auferam spiritum qui super te est, et imponam super eos (Num. XI, 17). Propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat, imposuit super illos, et prophetaverunt in castris: Quod Moyses, ut homo spiritalis, ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave ut huic rei intercederet invito suadebatur, et idcirco non fuisse permotus. Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super Gothoniel, Gedeon, Jepthe, Samson, Saul, David et caeteros alios. Quod usque adeo ita se habet, ut Spiritus sancti sponte accedenti ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III, 8). Ita ut idem Spiritus etiam super indignos quoque sui nonnumquam inveniatur esse; non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est Spiritus Dei, et prophetavit. Quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo Spiritus Domini, et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tunc ad hoc postremus venerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret David: qui idcirco inciderunt in chorum Prophetarum et prophetaverunt, ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent. Quod admirabili ratione per voluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit, credimus operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem Baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant priusquam baptizarentur aqua. Ita dum cohaeret Baptismati hominum, Spiritus sanctus aut antecedit aut sequitur, vel cessante Baptismate aquae, incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite Baptisma servare, aut forte dato a quocumque in nomine Jesu Christi Baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Jesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invocatione, custodita praeterea tanti temporis, tot virorum, veneranda nobis consuetudine et auctoritate. XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum versutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16), eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis Baptisma ita corrumpant ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in Actis Apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21). Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curiosiores: et tentant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum Baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirmantur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum Baptisma esse; quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacramento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse. XVII. Item si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat Baptisma necne; et tamen oportebit te huic quoque poenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subvenire. Est autem adulterini hujus, immo internecini baptismatis, si quis alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eumdem errorem confictus liber qui inscribitur PAULI PRAEDICATIO. In quo libro contra omnes Scripturas et de peccato proprio confitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Joannis Baptisma pene invitum a matre sua Maria esse compulsum: item cum baptizaretur, ignem super aquam esse visum; quod in Evangelio nullo est scriptum: et post tanta tempora Petrum et Paulum post collationem Evangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cognitos: et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta: quae omnia in illum librum invenies congesta. Qui autem non ignorant Spiritus sancti qualitatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu dictum esse. Nam in Actis Apostolorum secundum hanc eamdem promissionem Domini nostri (Act. II), ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, visae sunt insidentes super singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est, eo Spiritu qui esset sive ignis sive quasi ignis: qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat, qualisque est ille ignis qui est Angelorum spiritus, sicut Scriptura dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 4). Cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere, nec illum quidem qui antecedens Domino in die judicii conflagrabit totum orbem terrae (Psal. XCVI, 3), absque eis qui baptizati sunt in Spiritu sancto et igni. XVIII. Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo vadat (Joan. III, 8). Sed in principio mysterii fidei et spiritalis Baptismatis hic idem Spiritus manifeste visus est et super discipulos insedisse quasi ignis: item, coelis apertis, descendisse super Dominum columbae similem; quoniam pleraque, immo pene omnia quae essent futura manifesta sunt: quae tamen modo essent invisibilia nihilominus, nunc quoque oculis et incredulitati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem nostram. Sed nec illud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait enim paralytico Dominus noster: Bono animo esto, fili, dimittuntur tibi peccata (Matth. IX, 2): ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequendam. Quam remissionem peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix in civitate; cui Dominus ait: Dimittuntur tibi peccata (Luc. VII, 48, 50). Et cum coepissent qui simul discumbebant, apud semet ipsos dicere: Quis est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius Scribae et Pharisaei obmurmuraverant, ait ad mulierem Dominus: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Ex quibus universis ostenditur fide emundari corda, Spiritu autem ablui animas: porro autem per aquam lavari corpora, sanguine quoque festinantius perveniri per compendium ad salutis praemia. XIX. Puto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poenitentiam. Qui autem post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Luc. III, 16). Arbitror autem et apostoli Joannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum sunt (I. Joan. V, 8). Nisi fallor autem, etiam illud explanavimus quod Dominus noster ait: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5). Praeterea existimo nos non infirmam rationem reddidisse consuetudinis c