Liber IX | Liber XI |
GEORGII AGRICOLAE DE RE METALLICA
LIBER DECIMUSvoniam nono libro uenarum excondarum & metallorum conficiendorum rationem explicaui, consens est ut explicem, quomodo metallum preciosum à uili, uel contrà uile à precioso secernatur: sæpius enim duo metalla, rarius plura ex una eadem uena conflari solent. Naturaliter autem potissimum auri quædam portio inest in argento & in ære: argenti quædam in auro, in ære, in plumbo nigro, in ferro: æris aliqua in auro, in argento , in plumbo nigro, in ferro: plumbi nigri aliqua in argento: ferri deni quædam in ære. Sed ordiar ab auro: id ab argento, uel hoc etiam ab illo, seu natura, seu ars permiscuerit ea, separatur aqua ualenti, & puluere, qui ferè ex ijsdem rebus, ex quibus aqua, constat. Verùm, ut hic etiam ordinem conseruem, dicam primò de compositionibus rerum, ex quibus aqua illa conficitur: deinde de conficiendi ratione: tum de modo, quo aurum secernitur ab argento, uel argentum ab auro. In omnibus autem ferè compositionibus inest atramentum sutorium uel alumen, quod sola per se, magis tamen cum halinitro coniuncta ualeant ad separandum argentum ab auro: cùm cæteræ res, ut eis adiumento sint, solæ sua ui, sua natura ea metalla secernere non possunt: sed uix multæ coniunctæ. Verùm cùm plures compositiones existant, aliquas subijciam. In prima quidem, cuius usus communis est & uulgaris, est atramenti sutorij libra & tantundem salis ac aquæ fontanæ triens. Secunda habet atramenti su torij libras duas, halinitri unam, tantum aquæ fontanæ, uel fluuialis pondus, quantum atramenti sutorij, dum ignis ui in puluerem resolueretur, perijt. Tertia constat ex atramenti sutorij libris quatuor, halinitri duabus & dimidia, aluminis selibra, aquæ fontanæ sesquilibra. Quarta ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri totidem libris, aluminis quadrante, aquæ fontanæ dodrante. Quinta ex halinitri libra, aluminis libris tribus, lateris comminuti selibra, aquæ fontanæ dodrante. Sexta ex atramenti sutorij libris quatuor, halinitri tribus, aluminis una, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit tertij generis item una, aquæ fontanæ sesquilibra. Septima fit ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri sesquilibra, aluminis selibra, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit, tertij generis libra, aquæ fontanæ dextante. Octaua conficitur ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri totidem libris, aluminis sesquilibra, fecis aquarum, quæ aurum ab argento secernunt, libra: ad singulas autem libras affunditur aquæ putidæ sextans. In nona insunt laterum coctorum libræ duæ, atramenti sutorij una, halinitri item una, salis tantum , quantum manu comprehendi potest, aquæ fontanæ dodrans. Decima sola caret? tramento sutorio & alumine: Habet uerò halinitri libras tres, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit tertij generis duas, æruginis, stibij, scobis ferri elimatæ, amianti singulorum selibram, aquæ fontanæ libram & sextantem. Atramentum autem sutorium , ex quo hæ aquæ confici solent, omne prius resoluatur in pul uerem hoc modo. Ipsum inijciatur in catinum fictilem interius spuma argenti obductum, & coquatur donec liscat: tum filo æreo agitetur: postea refrigeratum teratur in puluerem: eodem modo halinitrum ui ignis liquatum et refrigeratum conteratur in puluerem: quin alumen: quod tamen quidam bræ cteæ ferreæ impositum urunt, ac in puluerem resoluunt. Quan quam autem omnes illæ aquæ auri etiam ramentum uel puluerem separant à spurcicí, tamen sunt quædam compositiones , quæ singularem uim habent : earum prima constat ex æruginis libra, atramenti sutorij dodrante . Ad singulas uerò libras affunditur aquæ fontanæ uel fluuialis sextans: de qua re, ad oens compositiones pertinente, semel dixisse satis est. Altera compositio conficitur ex auripigmenti facticij, atramenti sutorij, calcis, aluminis, cineris qua lanarum infecto res utuntur singulorum libra, æruginis quadrante, stibij sescuntia. Tertia ex atramenti sutorij libris tribus, halinitri una, amianti selibra, lateris cocti item selibra. Quarta ex halinitri libra, aluminis item libra, salis ammoniaci selibra. Fornax autem, in qua ualens aqua conficitur, latericia sit & quadrangula, longa quidem & lata pedes duos, alta totidem pedes & semissem præterea. Laminis uerò ferreis, quas sustineant bacilla ferrea, tegatur. Hæ laminæ superius luto obductæ in medio eorum loco habeant tantum foramen rotun dum, quantum capere possit catinum fictilem, in quo ampulla uitrea collocatur: & ab utro eius foraminis latere bina foramina spiritalia, quæ parua sint & similiter rotunda: infima fornacis pars, ubi ad altitudinem palmi assurrexit, rursus laminas habeat ferreas, quas item bacilla ferrea sustineant, ut ipsæ laminæ carbones ardentes : post à fronte media habeat os, ignis in for nacem inijciendi causa factum, altum at latum semipedem, at superius rotundum: sub quo sit os spiritale. In catinum autem fictilem, in foramen collocatum, inijciatur arena pura: cuius altitudo sit ad digitum transuersum: in quam ampulla uitrea imponatur tam altè quàm est obducta luto. Etenim eius par ti paulo plus quàm quartæ, & quidem infimæ lutum ferè liquidum octies aut decies uix cultelli crassitudine illinitur, & toties rursus exiccatur, ut eius luti crassitudo sit ad pollicem transuersum : eiusmodi lutum cum pilis & lino xylino, uel floccis à panno abrasis, & sale, ne rimis fatiscat, permistum sit, & bacillo ferreo sæpius uerberatum. Tam autem multæ res, ex quibus composi tio constat, in ampullam non concludantur ut prorsus plena fiat, ne non excoctæ ferantur ad operculum: id item uitreum cum ampulla linteolis, farina triticca, oui albumine & aqua madefacta, illitis arctissime coniungatur: & ea parte eis lutum, quod careat sale, illinatur. Simili modo naris operculi cum altera ampulla uitrea, quæ aquam, qua ipsa stillat, recipit, linteolis coniungatur, & ea parte luto obducatur. Attamen admodum tenuis clauus ferreus, uel cuneolus ligncus, paulo crassior acu, inter utran figatur, ut quoties ad hanc destillandi rationem artifici opus fuerit aura, extrahi possit. Ea uerò opus est cùm halitus ualentissimi nimis feruntur ad superiora. Quatuor etiam fora− mina spiritalia, quæ superius, ut dixi, esse debent, ad latera magni foraminis, in quo ampulla collocatur, luto occludantur. His autem omnibus rite factis res in ampullam coniectæ us eò carbonibus ardentibus paulatim coquantur, dum ipsæ uaporem exhalare cSperint, & ampulla sudore manare uide atur. Sed cùm iam ea propter humorem sublatum rubescit, & operculi naris aqua stillat, summam operam dare oportet, ne una gutta cadat citius quam quin horologij momenta præterierint, seu potius tot soni, cùm eius tinti nabulum pulsatur, auditi fuerint, tardius quàm decem: etenim si citius ceciderit, uitra rumpuntur: si tardius, susceptum munus certo, definito tempo re, hoc est quatuor & uiginti horarum spacio, non perficitur: quorum alterum ne fiat carbones partim ferramento uulsellæ simili extrahantur: alterum ut fieri possit, paruula & arida ligna rna carbonibus supraponantur : at res in ampullam coniectæ acriori igni coquantur: superioribus etiam foraminibus spiritalibus, si res postulauerit, reclusis. Quamprimum autem destillauerint guttæ ampulla uitrea, quæ eas recipit, linteo aquis madefacto tegatur, ut halitus ualentissimos, qui sursum feruntur, repercutiat: sed cum rebus excoctis ampulla, in quam coniectæ fuerunt, humore albescit, acriori igni coquatur, us dum omnes guttæ destillauerint: posteaquam fornax refrigerata fuerit, aqua coletur & infundatur in paruam uitream ampullam: at in eandem inijciatur dimidia argenti drachma: quod dissolutum aquam turbidam efficit liquidam: quæ in ampullam, omnem reliquam aquam continentem, infundatur: & quamprimum feces in fundo resederint, aquis effusis auferantur: aquæ uerò ad usum reseruentur.
- Fornax A. Eius foramen rotundum B. Foramina spiritalia C. Os fornacis D. Os spiritale sub eo E. Catinus F. Ampulla G. Operculum H. Eius naris I. Altera ampulla K. Corbis in qua hæc, ne frangatur, collocarisolet L.
At aurum ab argento hac ratione secernitur. Temperatura primum adiecto plumbo coquatur in catino cinereo usdum omne plumbum exhalet, at eius bes æris tantummodo drachmas quin, aut summum sex, in se comtineat: nam si plus æris in ipsa fuerit, argentum ab auro separatum mox rursus cum eo coniungitur: tale argentum , in quo aurum inest, liquatum uel formetur in globulos bacillo inferius diffisso agitatum, uel in canaliculum ferreum infundatur, & ex refrigerato efficiatur tenuis bractea. Quoniam uerò ratio faciendi globulos ex auro argentoso acriorem curam & diligentiam quàm ex alijs metallis desiderat, eam nunc paucis exponam: id primò conij ciendum est in catinum: qui deinde operculo tegendus & imponendus est in alterum catinum fictilem, modicum cinerem continentem: tum ita sunt in fornace collocandi, ut ignis, flatu follis, inspirari possit. Postea eis carbones circundandi sunt: his, ne cadant, lapides uel lateres: mox catino superiori carbones inijciendi sunt, & eis prunæ superinijciendæ: quibus rursus carbones, ut catinus undi eis circundetur & contegatur: quem sinere oportet se mihora, uel paulo longiore spacio carbonibus candentibus calefieri: & prouidere, ne deficientibus ijsdem refrigescat: posthæc per follis narem flatus inspirandus est, ut aurum incipiat liscere: mox uersandum, & experimento rapto considerandum an liquatum sit. Si fuerit liquatum, additamento ad ipsum adiecto catinum rursus confestim operculare conuenit, ne id exha− let: & simul core tantulo temporis spacio, quantulo quis quindeeim passus ambulare possit: tum catillo forcipe prehenso hauriendum est aurum, & in uas oblongum, quod aquam frigidissimam contineat, ex alto infundendum paulatim, ne globuli nimis crassi fiant: quanto enim magis fuerint inanes & tenues, minus rotundi, tanto magis sunt idonei: qua de causa bacillo, ab imo ad medium in quatuor partes scisso, aqua sæpius est commouenda . Sed bractea secetur in particulas & inijciatur, ut etiam globuli argentei , in ampullam uitream: & tanta aqua eis affusa, quanta ad digiti altitudinem superet argentum, ampulla tegatur uesica, uel linteo incerato ne exhalet: mox calefiat, donec argentum dissoluatur: cuius rei signum est aqua ebulliens . Residet autem in sundo aurum colore nigricans, argentum cum aqua permistum supernatat: quam alij effundunt in catinum æreum, & ei affundunt frigidam, quæ argentum statim congelat: id aqua effusa exemptum siccant: siccatum coquunt in catino fictili donec liscat: liquatum infundunt in canaliculum ferreum. Aurum uerò, quod in ampulla remansit, eluunt calida, colant, siccant, cum pauca chrysocolla, quam boracem uocant, in catino coquunt : liquatum item infundunt in canaliculum ferreum. Alij in ampullam, quæ continet aurum & argentum, & aquam, quæ eam separauit, calidam illius ualentis duplam uel triplam infundunt, & in eandem ampullam, uel in catinum, in m omnia effusa fuerint, conijciunt bracteolas plumbi nigri & æris: quo modo aurum ad plumbum, argentum ad æs adhærescit: at seorsum plumbum ab auro, seorsum æs ab argento separant in catino cinereo. Sed neutra ratio nobis probatur, quod aqua, aurum ab argento separans, pereat, cùm rursus usui esse possit. Ita ampulla uitrea interius in fundo in metulam assurgens, exterius luto inferiore parte, ut supra dixi, obducatur, & in eam inijciatur argentum, quod pendat Romanas libras tres & dimidiam: at aqua, quæ alterum ab altero secernat, infundatur & imponatur in arenam , quam catinus fictilis aut capsa continet: leni igni primò calefiat. Ne uerò exhalet aquam, eius superiori extremitati undi lutum illinatur, & tegatur operculo uitreo: cuius naris ubijciatur altera ampulla, quæ guttas destillantes recipiat: ea similiter in capsa, quæ contineat arenam, collocetur. Coctum autem rubescit: sed cùm rubor amplius non apparuerit, ampulla ex catino uel capsa exempta moueatur: quo motu aqua incalescens iterum rubescit. Quod si bis aut ter factum fuerit, anteaquam alia aqua affundatur, & opus citius perficitur, & aqua minus multa consumitur. Sed cum prima omnis destillauerit, in ampullam inijciatur tantum argentum, quantum prius: nam si tam multum semel fuerit iniectum, aurum ab eo difficulter secernitur: at infundatur altera aqua, sed calefacta: ut ipsa & ampulla pariter caleant, ut hæc frigore non dissiliat: quæ quo, si uento frigido affletur, dissilire solet: deinde tertia aqua infundatur: at etiam, si res hoc postulauerit, quarta, hoc est aqua alia at alia infundatur, donec lateris cocti color auro insederit. Artifici autem sint in promptu duæ aquæ, quarum una sit altera ualentior. Efficaciore primò utatur, deinda minus potente, postremò rursus ualentiore. Sed cùm iam fuluus color fuerit auro, aqua fontana affusa subditis ignibus efferuescat: quater eadem abluatur: us eò coquatur in catino dum liscat: aquæ, quibus abluitur au− rum, reponantur, in eis enim paululum argenti inest: qua de re in ampullam infusæ coquantur: sed guttas prius destillantes altera ampulla recipiat, altera eas quæ posterius excidunt , cùm scilicet operculum rubescere incoeperit: hæc aqua ad experiendum aurum utilis est, illa ad abluendum: prior etiam rebus, ex quibus aqua illa ualens conficitur, affundi potest. Verum aqua cum argento permista, quæ primò destillauit, in ampullam inferius latam infusa eodem modo coquatur, ut ab argento separ possit: cuius superiori extremitati item lutum illinatur, & tegatur operculo. Quod si aqua adeo multa fue rit ut feratur ad superiora, uel inijciatur pastillus unus & alter ex cis qui con stant ex sapone, in tenues particulas secto, & arida uini fece in puluerem contrita , at simul in olla leni igni coctis & commistis : uel argentum commoueatur uirgula è corylo desecta & inferius diffissa, utro modo aqua efferuescit & paulo post rursus residet. Sed cùm iam halitus ualentissimi apparent, aqua olei speciem offert, operculum rubescit: ne uerò halitus expirent, ampulla & operculum ea parte, qua eorum oræ inter se committuntur , luto pror sus obducantur, & aqua continenter acriore igni coquatur: tot demum carbones in fornacem imponantur, quot ardentes catinum attingant: sed quàm primum omnis aqua destillauerit, & solum argentum ignis calore siccatum, in ampulla remanserit, ea eximatur: decutiatur argentum : inijciatur in catinum fictilem: coquatur donec liscat: filo ferreo inferius recuruato extrahatur uitrum liquatum, ex argento conficiatur panis: at uitrum ex catino extractum teratur in puluerem: addatur spuma argenti, fex uini sicca, uitri recrementum , halinitrum, & in catino fictili coquatur: massula, quæ residebit, in catinum cinereum translata recoquatur. Sed si argentum non satis ignis calore fuerit siccatum, id, quod suprema ampullæ pars continet, nigrum uidetur: quod liquatum comburitur. Quocirca ampulla luto, quo est inferius obducta, ablæto reponatur in catinum, & recoquatur us ad eum finem, dum nullus nigror appareat. Quinetiam si priori aquæ altera, item cum argento permista, affundenda fuerit, affundatur priusquam halitus ualentissimi appareant, aqua olei speciem offerat, operculum rubescat: nam qui postea aquam affuderit, damnum faciet: quod aqua soleat exilire, uitrum dissilire. Quod si ampulla, dum aurum ab argento, aut ab hoc aqua secernitur, dissiliat, & aquam uel arena, uel lutum, uel lateres combibant , sine ulla mora prunis ex fornace exemptis ignis restinguatur: arena & lateres comminuti conijciantur in ahenum, et eis affundatur calida, at duodecim horarum spacio reponantur : pòst aquæ in linteum, lini xylini contextu factum, infusa coletur: id, quia continet argentum, solis uel ignis calore siccatum conijciatur in catinum fictilem, & coquatur, donec argentum liscat: quod effundatur in canaliculum ferreum. Aqua uerò colata infundatur in ampullam, & ab argento, cuius exigua quædam portio in ea inest, separetur: sed arena cum spuma argenti , uitri recremento, arida uini fece, halinitro, sale misceatur, & in catino fictili coquatur: quomodo massula in fundo residebit: quæ in catinum cinereum translata recoquatur, ut plumbum ab argento separetur: sed lutum adiecto plumbo coquatur in catino fictili, deinde recoquatur in cinereo. At argentum separamus ab auto eadem ratione, qua id ipsum experimur: etenim primò iccirco atte− ritur coticulæ ut sciri possit quota argenti portio insit in eo. Deinde ad aurum argentosum adijcitur tantum argenti, cuius bes solum semunciam, uel semunciam & sicilicum æris in se continet, quantum adijcere oportet: at addito plumbo coquuntur in catino cinereo us dum ipsum & æs exhalent : tum auri mistura cum argento dilatatur, & fistulæ ex bracteis fiunt: quæ comijciuntur in ampullam uitream, ac eis affunduntur aquæ ualentes duæ uel tres: fistulæ quæ supersunt, prorsus puræ existunt, unis tantummodo quaternis siliquis exceptis, quæ argenteæ sunt: tantum enim argentum in unoquo auri besse remanet.
- Ampullæ in catinis collocatæ A. Ampulla collocata inter bacilla ferrea recte statuta B. Ampullæ in arena, quam capsa continet, collocatæ: quarum operculis existunt nares ex ipsis recta pertinentes in subiectas ampullas C. Ampullæ item in arena, quam capsa continet collocatæ: quarum operculis existunt nares ex ipsis transuersæ pertinentes in subiectas ampullas D. Alteræ ampullæ, aquam destillantem recipientes, etiam in arena, quam capsæ inferiores continent, collocatæ E. Tripus ferreus, in quo ampulla, cum exigua auri particula ab argento non multo est separanda, solet collocari F. Catinus G.
Sed quia magna impensa facienda est in talem secretionem illorum metal− lorum, qualem exposui, & cum aqua ualens conficitur, noctu manendum in uigilia: at omnino in hac re multa opera, summa cura ponenda , à uiris solertibus altera secernendi ratio inuenta est minus sumptuosa, minus operosa, minus, si incuria errorem attulerit, damnosa. Ea uerò diuiditur tripartitò. Etenim una sulfure perficitur, altera stibio, tertia aliqua compositione , quæ ex his alijs rebus constat. Primò autem argentum, in quo inest aliqua auri portio, solum in catino lifactum redigatur in globulos: quot uerò globulorum libræ fuerint, totidem sint sulfuris, ignem non experti, sextantes et sicilicised id comminutum globulis madefactis inspergatur: deinde conijciantur in ollam fictilem nouam, quatuor sextariorum capacem, aut in plures, si globulorum copia extiterit. Olla repleta operculo item fictili tegatur & oblinatur, at imponatur in ignem circularem: qui sesquipedem ideo ab olla undi distet, ut sulfur argento tantum admisceatur, non liquatum destillet: tum aperiatur olla, globuli nigrore infecti eximantur: post in catinum fictilem inijciantur talium globulorum libræ tres & triginta, si tot librarum capax fuerit. Quot autem libras globuli argentei , priusquam eis inspergeretur sulfur, pendebant, totider æreorum globulorum sextantes & sicilici appendantur, si quæ libra dodrantem argenti & quadrantem æris in se contineat: uel dodrantem & semunciam argenti, sextantem & semunciam æris. Si uerò dextantem argenti, & sextantem æris, uel dextantem & semunciam argenti, sescuntiam æris appendantur globulorum æreorum quadrantes: si deuncem argenti, unciam æris: uel deuncem & semunciam argenti, semunciam æris appendantur totidem globulorum æreorum quadrantes & semunciæ at sicilici: si deni argentum purum fuerit, totidem globulorum æreorum trientes & semunciæ appendantur: sed dimidia eorum globulorum æreorum pars mox adijciatur ad globulos argenteos nigrore infectos. Catinum autem statim operculare & oblinire, & in fornacem, quæ foraminibus uento inspiratur, imponere conuenit: quamprimum uerò argentum lifactum fuerit, aperiatur catinus, & in eum inijciatur cochlear cumulatum reliquorum globulorum æreorum, item cochlear cumulatum pulueris, qui habet pares portiones spumæ argenti, globulorum plumbeorum, salis, recrementorum uitri: at catinus rursus operculo tegatur: qui globuli ærei cùm liquati fuerint, alij inijciantur cum puluere, us dum omnes iniecti fuerint: tum de catino pauca mistura, non tamen aurea massula quæ in eius fundo residet, catillo hausta effundatur, ipsius drachma conijciatur in n catillum cinereum, qui plumbi lifacti unciam in se continet: nam plures sint: quomodo dimidia argenti drachma conficitur. Quàm primum autem plumbum & æs ab argento separata fuerint, eius triens inijciatur in ampullam uitream, et affundatur aqua ualens: eo enim modo percipitur, an sulfur aurum omne secreuerit ab argento necne. At si quis scire uoluerit, quantula auri massula in catini fundo resideat, is filo ferreo crasso cretam aquis madefactam illinat: cum ea siccata fuerit, filum rectà demittat in catinum: quod tam alte, quàm alta est auri massula, remanet candidum: reliquam eius partem mistura nigrore inficit: quæ ad filum, ni cito retrahatur, adhærescit. Ita si extracto filo aurum uisum fuerit, ab argento satis esse secretum, mistura effusa auri massula è catino eximatur, & ex ea in aliquo loco puro decutiatur mistura: nam dissi lire solet. Ipsa uerò massula redigatur in globulos: at hi quot libras auri pendunt, totidem comminuti sulfuris, item globulorum æreorum quadrantes appendantur, & omnia simul conijciantur in catinum fictilem, non in ollam: cùm iam liscunt, ut aurum citius in catini fundo resideat, adijciatur puluis, de quo proxime dixi. Quanquam autem in tali mistura æris & argenti minutissimæ auri particulæ quasi quædam scintillæ apparent, tamen, si omnes, quæ in libra insunt, nummulum simplum non pendunt, satis bene sulfur secreuit aurum ab argento: si uerò nummulum pendunt aut plus, mistura rursus inijciatur in catinum fictilem: ad quam sulfur adijcere non conuenit, sed tantummodo paucum æs & puluerem: quo modo iterum auri massula residebit in fundo: quæ cum altera massula auri non diuite coniungatur: sed cùm aurum ab argenti libris sex & sexaginta secernitur, argenti & æris, & sulfuris mistura fit, quæ pendit libras centum triginta duas, ad æs separandum ab argento nobis opus est plumbi libris plus minus quingentis: cum quibus mistura in secundis fornacibus coquitur: quomodo fit spuma argenti & molybdæna, quæ recoquantur in primis fornacibus. Panes ex eis conflati in tertias fornaces imponantur, ut plumbum, quod paululum argenti in se continet, ab ære separatum rursus usui sit: quinetiam catini et eorum opercula contundantur, lauentur, sedimen unà cum spuma argenti & molybdæna coquatur. Qui autem ista ratione omne argentum ab auro separare uolunt, hi unam auri, tres argenti portiones relinquunt: misturam in globulos redigunt: eos in ampullam conijciunt: aqua ualenti affusa aurum ab argento secernunt : quam rationem libro septimo explicaui. Quinetiam si sulfur ex lixiuio, quo conficitur sal artificiosus, tam ualido, ut ouum iniectum supernatet, coctum us dum fumum non emittat, & ardenti carboni impositum liscat, conijciatur in argentum lifactum, ab eo aurum secernit.
- Olla A. Ignis circularis B. Catinus C. Eius operculum D. Ollæ operculum E. Fornax P. Filum ferreum G.
At stibio sic argentum ab auro separetur. Si in besse auri fuerint argenti septem, uel sex, uel quin binæ sextulæ, ad unam auri partem adijciantur tres stibij partes: sed ne stibium consumat aurum in catino fictili ignescente coquatur cum ære: quod si aurum aliquam æris portionem in se continet, ad stibij bessem adijciatur æris sicilicus: si nullam, semuncia: nam æs stibio ad aurum ab argento separandum est adiumento. Aurum autem primò inijciatur in catinum fictilem ignescentem : at quàm primum liquatum in orbem fertur ad ipsum paucum stibium adijciatur ne exiliat: id lifactum breui temporis spacio etiam in circum fertur: quod cùm factum fuerit omne reliquum stibium inijcere conuenit, catinum operculo tegere, misturam core, donec quis iter longum passus quin & triginta facere possit: mox effundatur in alterum catinum ferreum, superius latum, inferius angustum, in ferreo uel ligneo trunco collocatum, sed prius calefactum, & seuo uel cera illitum: at is concutiatur: quo modo aurea massa in ipsius sundo residebit: quæ catino refrigerato decutiatur, eadem ratione adhuc quater coquatur: sed singulis uicibus minore stibij pondere ad aurum adiecto: sit ultima stibium auri tantummodo duplum, aut paulo amplius. Tum aurea quidem massa in catino cinereo coquatur, stibium uerò rursus ter uel quater in fictili: singulis autem uicibus residebit aurea massula: sed siue tres siue quatuor massu læ fuerint, coniunctæ coquantur in catino cinereo. Ad talis autem stibij libras duas & dimidiam adijciantur aridæ uini fecis libræ duæ, & recrementorum uitri libra una, at coquantur in catino fictili: at etiam massula residebit in fundo: quæ in catino cinereo coquatur. Postremò stibium adiecto pauco plumbo, coquatur in catino cinereo, in quo cæteris omnibus igni comsumptis solum remanebit argentum . Quod si stibium priusquam in cinereo coquatur cum arida uini fece & recremento uitri in fictili coctum non fuerit, partem argenti consumit, & cinerem at pulueres, ex quibus catinus factus est, ad se allicit. Catinus autem, in quo aurum argento mistum coquitur cum stibio, ut etiam cinereus, collocetur in fornace, qualis uel uento foraminibus inspiratur, uel aurificum esse solet.
- Fornax quæ uento foraminibus inspiratur A. Fornax aurificum B. Catinus fictilis C. Catinus ferrcus D. Truncus E.
Vt autem aqua ualens, si argentum, à quo aurum sulfur secreuit, in eam inijciatur, nobis ostendit utrum omne fuerit secretum , an aliqua huius particula in illo restet, ita quædam rerum compositiones si alternis ipsæ, alternis aurum, à quo argentum stibio separatum fuit, in olla uel catino positæ coquantur, nobis declarant, omne separauerit necne separauerit: quinetiam ijsdem compositionibus utimur, cùm abs stibio argentum uel æs, uel utrun ab auro illæso ingeniosè & admirabiliter secernimus. Sunt uerò uariæ: nam alia constat ex pulueris latericij selibra, salis quadrante , halinitri uncia, salis ammoniaci semuncia, salis fossilis item semuncia. Tales autem lateres uel istius generis tegulas, ex quibus puluis conficitur , ex terra pingui & arenæ, sabuli, lapillorum experte ductos esse oportet, at modice ustos, & admodum ueteres: id perpetuum est. Alia compositio fit ex pulueris latericij besse, salis fossilis triente, halinitri uncia, salis facticij semuncia: alia ex pulueris latericij besse, salis factitij quadrante, halinitri sescuncia, salis ammoniaci uncia, salis fossilis semuncia. Quædam habet pulueris latericij libram, salis fossilis selibram, quibus nonnulli adijciunt atramenti sutorij sextantem & sicilicum. Quædam conficitur ex pulueris latericij selibra, salis fossilis triente, atramenti sutorij sescuncia, halinitri uncia. Quædam constat ex pulueris latericij besse, salis factitij triente, atramenti sutorij candidi sextante, æruginis semuncia , halinitri item semuncia. Aliqua fit ex pulueris latericij libra & triente, salis fossilis besse, falis ammoniaci sextante & semuncia, atramenti sutorij item sextante & semuncia , halinitri sextante. Aliqua deni habet pulueris latericij libram , salis factitij trientem, atramenti sutorij sescunciam. At hæc cuius compo− sitionis propria sunt: quæ uerò sequuntur, communiter ad omnes pertinent. Singulæ res primò separatim conterendæ sunt in puluerem: lateres quidem super marmor uel saxun: durum impositi ferramento, reliquæ in mortarium pistillo: singulæ quo seorsum cribrandæ: deinde uniuersæ commiscendæ: & aceto uel hominis urina, qua paucus sal ammoniacus, si compositio eum non habuerit, resolutus sit, madefaciendæ . Quidam tamen aureos globulos aut bracteolas eadem madefacere malunt: tum alternatim in ollis nouis & puris, & in quas nulla unquam aqua infusa fuit, collocari debent: in ima parte res compositæ, quæ mox ferramento æquandæ sunt: postea globuli uel bracteolæ, quarum aliæ iuxta alias ponendæ, ut illæ eas undi possint attingere: tum rursus res compositæ tantæ, quantæ manu comprehendi possunt, aut amplius, si ollæ amplæ fuerint, inijciendæ sunt, & ferramento æquandæ, at ijsdem eodem modo globuli uel bracteolæ superponendæ. Hæc autem iterare conuenit, donec ollæ utris compleantur: dein operculis tegere, & qua inter se committuntur lutum artificiosum illinire: quod cùm siccatum fuerit ollas in fornacem imponere: ea tres cameras habeat, quarum infima sit alta pedem: in hanc & aura per os eius penetrat, & cinis decidit è lignis combustis, quæ sustinent bacilla ferrea sic collocata, ut cratis figuram repræsentent .Mediæ sit altitudo duorum pedum: per cuius os in eam immittuntur ligna: quæ uel rna, uel roborea, uel ilignea, uel cerrea esse debent : ex his enim ignis lentus & diuturnus, quali ad hanc rem nobis opus est. At suprema camera superius pateat, ut ollæ in eam demitti possint: quarum altitudinem habeat: eiusdem fundum constet ex bacillis ferreis tam ualidis, ut ollarum pondus & uim ignis sustinere ant: tanto inter se spacio distantibus, ut hic bene penetrare, & ollas calefacere possit: quæ etiam ipsæ inferius sint angustæ, ut igni in medium inter eas interuallum recepto incalescant: superius amplæ, ut coniunctæ eundem aliquantum arceant: quinetiam fornax superius laterculis non admodum crassis uel tegulis & luto obturetur: relictis tantummodo duobus uel tribus spiramentis, per quæ fumus & flammæ eluctari possint. Aurs aunt glo buli uel bracteolæ & res compositæ alternis collocatæ, si fornax antea, quam ollæ his plenæ in ea statuantur , duabus horis excalfacta fuerit, quatuor & uiginti leni igni, & paulatim aucto condæ sunt: si non fuerit, sex & uiginti: ueruntamen ignis sic auctibus crescat, ut auri particulæ & res, in quibus uis argenti & æris ab auro separandi inest, non colliscant : ne frustra suscipiatur labor, & sumptus impendatur: ita satis est tantum ignis esse calorem , quanto ollæ semper rubræ maneant. Post tothoras omnia ligna ardentia è fornace sunt extrahenda : ipsa fornax laterculis uel tegulis refractis superius aperienda , ollæ calentes forcipibus eximendæ : opercula remouenda : tum si otium datur, aurum sinere oportet per se refrigescere, minus enim damnum faciet: si uerò negotium ad eam rem tempus non concedit, aureæ particulæ singulæ mox in uasculo ligneo aut aheno sunt urina uel aqua restinguendæ sensim, ne res conpositæ , quæ argentum in se traxerunt , id exhalent . Sed aureæ particulæ & res compositæ ad eas adhærentes refrigeratæ aut restinctæ rutello sunt uersandæ, ut harum glebulæ comminui , illæ ab ipsis nudari possint: dein angusto cribro, cui suppositum sit ahenum , incernendæ sunt: quo modo compositæ res cum argento uel ære, uel utro permistæ è cribro decidunt in ahenum , aurei globuli uel bracteolæ in eo remanent : quæ in uasculum proijciendæ sunt et iterum rutello uersandæ, ut à rebus, quæ argentum uel æs in se traxerunt , purgentur. Res uerò ipsæ quæ de cribri foraminibus in ahenum delapsæ sunt, in alueo, super uase ligneo manibus agitato, lauandæ sunt, ut minutæ auri particulæ, quæ simul ex cribro deciderunt , ab eis separari possint: quæ rursus in uasculo aqua calida lauandæ sunt, & ligno uel scopis uersandæ, ut res madefactæ ab ipsis delabantur: postea omne aurum denuo calida lauari, & setis suillis colligatis purgari debet in aheno foraminum pleno, cui uasculum sit subiectum: tum idem in orbem ferreum, cui item suppositum sit uasculum, proijcere oportet, at calida lauare. Ad extremum ipsum conuenit conijcere in alueum, & siccati globulum uel bracteolam coticulæ atterere unà cum acu, & considerare utrum purum an temperatum sit: si nondum purum fuerit, globuli uel bracteolæ cum rebus compositis, quæ argentum & æs in se trahunt, simili modo alternatim collocatis coquantur iterum : imo uerò toties, quoties ipsa res hoc postulat. Sed nouissime tot horis, quot ad cas expurgandas opus erunt: & tum quidem una aliqua compositione ad globulos uel bracteolas adiecta quæ careat rebus à metallis ortis: quales sunt ærugo & atramentum sutorium : si enim hæc fuerint in compositione aurum aliquam uilis metalli particulam solet concipere , uel, si eo caruerint, ipsis infici. Quamobrem quidam nun talibus compositionibus , in quibus ista sunt, utuntur: & recte sane illi: nam solus puluis latericius & sal, maxime fossilis, totum argentum & æs ex auro elicere et in se trahere possunt. At monetarij non necesse habent aurum prorsus purum efficere, sed core, donec talis temperatura sit, qualis esse debeat aureorum nummûm quos cudunt. Verùm cùm iam fuluus ille color auro insederit, & omnino fuerit purum, aut tale quale præparant monetarij, cum ea chrysocolla, quam Mauri boracem nominant, uel cum sale confecto ex lixiuio, ex cinere anthyllidis uel alterius herbæ salsæ facto, coquatur, & ex eo lifacto bacilla fiant. Sed res compositæ, quæ in se traxerunt argentum, uel æs, aqua effusa siccentur, ligno terantur: cum molybdæna & plumbo depaupe rato permistæ excoquantur in prima fornace: mistura argenti & plumbi, uel argenti & æris & plumbi, quæ effluxit, denuo coquatur in secunda fornace, ut plumbum & æs ab argento separentur: hoc postremò in ustrina perpurgetur: quo sane modo argenti nulla, uel perexigua particula perit.
- Fornax A. Olla B. Operculum C. Spiramenta D.
Sunt præterea rerum, quæ aurum ab argento separant, aliæ quædam conpositiones ex sulfure & stibio alijs confectæ : quarum una constat ex atramenti sutorij ignis calore siccati & in puluerem resoluti semuncia, salis facticij purgati sextante, stibij triente, sulfuris ignem non experti & præparati selibra, uitri sicilico, halinitri item sicilico, salis ammoniaci drachma. Sulfur uerò sic præparatur. Primò conteritur in puluerem : deinde sex horis ex acri aceto coquitur: tum effusum in uasculum aqua calida abluitur: postremo quid resedit in uasculi fundo siccatur: at sal coniectus in aquam fluuialem , coquitur, ut purgetur, & rursus exiccatur. Altera compositio habet sulfuris ignem non experti libram unam , salis purgati libras duas. Tertia fit ex sulfuris ignem non experti libra, salis factipurgati selibra, salis ammoniaci quadrante, minij è plumbo facti uncia. Quarta conficitur ex salis factitij, sulfuris ignem non experti, aridæ uini fecis, lingulorum libra, chrysocollæ, quam Mauri boracem uocant, selibra. Quinta habet pares portiones sulfuris ignem non experti, salis ammoniaci, halinitri, æruginis. Argentum autem, in quo inest aliqua auri portio, primò unà cum plumbo lifiat in catino fictili, at simul coquantur us dum argentum ex halet plumbum : si argenti fuerit libra, plumbi sint drachmæ sex: tum argentum aspergatur aliquo de istis pulueribus compositis , qui pendat uncias duas: dein agitetur: postea effundatur in alterum catinum prius calefactum & seuo illitum: is concutiatur: cætera perficiantur ratione iam explicata. Quineti am aurum ab argenteis poculis, alijs uasculis & operibus inauratis integris manentibus separatur puluere, qui constat ex salis ammoniaci parte una, sulfuris dimidia: poculum, siue aliud opus, inauratum olco illinitur: ei inspergitur puluis: manu uel forcipe prehensum admouetur igni, concutitur: quo modo aurum decidit in aquam uasis subiecti, poculum manet illæsum. Separatur etiam aurum ab argenteis operibus inauratis argento uiuo: id in fundatur in catinum fictilem, & igni sic calefiat ut digitus, in ipsum immissus, calorem sustinere possit: in eo argenteum opus inauratum collocetur: cùm ad ipsum argentum uiuum adhæserit exemptum imponatur in lancem: in quam aurum refrigeratum unà cum argento uiuo decidit. Iterum uerò & sæpius idem argenteum opus inauratum in argento uiuo calefacto collocetur: idem labor suscipiatur us ad eum finem dum nullum aurum appareat in opere, cùm in ignem impositum fuerit, & ex eo argentum uiuum, quod ad ipsum adhæsit, euolarit: mox artisex capiat pedem leporinum , at conueirat argentum uiuum & aurum: quæ simul ex opere argenteo deciderunt in lancem: ca infundat in linteum, lini xylini contextu factum, uel in alutam: per illum uel hanc argentum uiuum expressum altera lance excipiatur. Aurum uerò in linteo uel aluta remanebit: quod collectum in carbonem excauatum inij ciat & coquat donec liscat, & ex eo massula fiat: quam cum pauco stibio coquat in catino fictili: ea in alterum uasculum infundat: quo modo aurum in fundo residere, stibium tenere superiorem locum uidebit: tum eundem la borem sumat: postremò aureas massulas in laterem excauatum conijciat, eum in igni collocet: qua ratione aurum fit purum. At his modis aurum ab argento, uel contra argentum ab auro secernitur: nunc exponam rationes, quibus æs ab auro separatur. Sal, quem uocamus artificiosum, conficitur ex atramenti sutorij, aluminis, halinitri, sulfuris ignem non experti singulorum libra, salis ammoniaci selibra: quæ res comminutæ coquantur ex lixiuio facto ex cineris, quo lanarum infectores utuntur, parte una, calcis aqua non restinctæ item parte una, cineris fagini partibus quatuor. Res autem ex hoc lixiuio coquantur us dum totum consumatur: mox siccentur & reponantur in loco calido, ne in oleum uertantur: deinde cum eis comminutis plumbi, in cinerem resoluti, libra permisceatur: at huius pulueris compositi singulæ sescunciæ singulis æris, in catino calefacti, libris paulatim inspergantur: ac silo ferreo multum & celeriter agitentur: catino refrigerato & confracto aurea massula reperitur. Altera secernendi ratio hæc est: sulfuris ignem non experti libræ duæ, salis facticij purgati quatuor comminuantur & commisceantur: huius pulueris sextans & semuncia adijciantur ad bessem globulorum confectorum ex plumbo, et ære, in quo inest aurum, plumbi duplo: simul coquantur in catino fictili donec lintur: quo refrigerato eximatur massula, & à recremento purgetur: ex qua rursus conficiantur globuli, ad quos, si pendunt trientem, pulueris iam dicti selibra addatur, alternatim collocentur in catino: m operculare & oblinire conuenit : mox leni igni coquantur donec globuli liscant: paulo post catinus ex igni eximatur: ex refrigerato massula extrahatur: ex qua purgata et denuo lifacta tertio globuli fiant: ad quos, si pendunt sextantem, pulueris semuncia & sicilicus adijciantur, eodem modo coquantur , & in catini fundo aurea massula residebit. Tertia ratio est: in æris lifacti libras sex, subinde inijciantur sulfuris cera inuoluti, uel cum ea permisti, particulæ, et comburantur: pendat uerò sulfur semunciam & sicilicum: deinde halinitri, in puluerem contriti, sicilicus unus & dimidius proijciantur in idem æs, item comburantur: tum denuo sulfuris cera inuoluti semuncia & sicilicus: postea plumbi in cinerem resoluti, & cera inuoluti, uel minij, ex plumbo facti, sicilicus et dimidius: mox auferatur æs, & ad auream massulam adhuc cum ære pauco permistum adijciatur stibium, quod massulæ sit duplum: & simul us eò coquantur, dum cadem exhalet stibium: tum massula & plumbum, quod sit massulæ dimidium , coquantur in catino cinereo. Postremò aurum ex eo eximatur, & hominis urina restinguatur: quod si color nigricans ei insederit cum pauca chrysocolla, quam Mauri boracem uocant: si pallidus, cum stibio recoctum, fuluum illum trahet. Sunt qui æs lifactum cochleari ferreo hauriunt & effundunt in alterum catinum, qui foramen habet oblitum luto, eum imponunt in carbones ardentes , & iniectis pulueribus iam dictis massam filo ferreo celeriter uersant: at hi aurum ab ære secernunt: illud in catini fundo residet, hoc supernatat: mox forcipe ignita catir foramen aperiunt, & effluit æs. Aurum uerò, quod remansit, cum stibio recoquunt: id cùm exhalauerit, aurum tertiò cum quarta plumbi parte coquunt in catino cinereo, & hominis urina restinguunt. Quarta ratio est, æris libra & triens, at plumbi sextans lifiunt & effunduntur in alterum catinum, intrinsecus oblitum seuo uel gypso: & ad ea adijcitur puluis, qui constat ex sulfuris præparati, æruginis, halinitri singulorum semuncia, salis cocti sescuncia. Quinta, æris libra & globulorum plumbeorum libræ duæ, at salis artificio si sescuncia inijciuntur in catinum , & primò coquantur leni igni, deinde acriori. Sexta, æris bes, sulfuris, salis, stibij, sirt gulorum sextans simul eo quuntur. Septima, æris bes, scobis ferri elimatæ, salis, stibij, recrementorum uitri singulorum sextans unà coquuntur. Octaua æris libra, sulsuris sesquilibra, æruginis selibra, salis purgati libra, simul coquuntur. Nona in æris lifacti libram inijcitur sulfuris ignem non experti & comminuti tantundem, & filo ferreo celeriter uersantur: mistura conteritur in puluerem: in quem argentum uiuum infunditur: quod aurum ad se allicit & trahit. At æs inauratum aqua madefactum igni imponitur: ignitum frigida restinguitur: aurum filis orichalceis colligatis abraditur. His sane rationibus auru ab ære secernitur: at idem , uel plumbum ab argento ratione, quam nunc exponam , separatur. Officina uerò, siue domicilium in quo id ipsum fit, prope officinam, in qua uenæ auri, uel argenti, uel mistæ excoquuntur, construatur : cuius murus medius sit longus pedes unum & uiginti, altus quin− decim: à quo primus, qui est ad flumen, distet pedibus quindecim, postremus decem & nouem: uter longus sit pedes sex & triginta, altus quatuordecim: sed ex primi muri capite murus transuersus pertineat ad caput postremi muri: deinde post pedes quindecim ex eodem muro primò alter murus transuersus ductus sit ad caput muri medij. In hoc spacio, quod est inter duos istos muros transuersos, collocentur pila, quibus uenæ & alia ad eas excondas necessaria frangantur: à primi quo muri posteriore capite tertius murus transuersus perductus sit ad alterum caput muri medij, & ab eodem ad caput muri postremi. Spacium autem, quod est inter secundum & tertium murum transuersum, & inter postremum & medium murum longum, contineat secundam fornacem, in qua plumbum separatur ab auro uel argento, cuius camini paries rectus statuatur super medium murum , obliquus super trabem, quæ ex secundo muro transuerso pertineat ad tertium: ea ita locata sit, ut pedibus tredecim distet à medio muro longo, quatuor à postre mo: ipsa uerò crassa & lata sit pedes duos: à terra sursum uersus ad trabem hanc longam sint pedes duodecim. Quinetiam ne paries obliquus incidat in rectum: caueatur partim crebris bacillis ferreis, partim raris tignis luto obductis, quæ utra è tignis parietis obliqui ad tigna recti pertineant . Postremò tectum eodem modo se habeat, quo tectum officinæ, in qua uenæ excoquuntur: sed in spacio, quod est inter medium & primum murum longum, & inter primum & tertium murum transuersum sint folles, machina, quæ eos deprimit, organum, quod eosdem diducit. Vnum etiam tympanum, quod est ad axem rotæ, habens fusos moueat tympanum dentatum axis, cuius dentes longi follium tigilla deprimunt, & tympanum dentatum axis, cuius den tes longi, pilorum dentes longos attollunt: sed contrario modo: ut si dentes deprimentes tigilla follium uoluantur à septentrione ad meridiem: contrà dentes longi attollentes pilorum dentes longos uersentur à meridie in septentrionem. Verùm plumbum ab auro uel argento secernitur in hac secunda fornace: cuius structura constat ex saxis quadrangulis, ex duobus muris interioribus, quorum alter alterum transuersus secat, ex orbe, ex operculo. Ipse uerò catinus conficitur ex puluere terreno & cinere: sed primò de structura at adeo de saxis quadrangulis dicam: ea sint alta pedes quatuor, & palmos tres, crassa pedem: ab imo sursum uersus ad pedes duos, & palmos tres, interiore & suprema parte ad palmum prorsus excisa sint, ut saxeus orbis in ipsis iacere possit. Solent autem plerun esse numero quatuordecim: at lata exteriore parte pedem & palmum , interiore angustiora: quod interior circulus multo sit angustior exteriore. Quod si latiora fuerint, minus multa esse necesse est: si angustiora, plura. In terram fodiantur altitudine pedis & palmi: superius semper bina quæ proxima fibula ferrea connectantur: cuius cuspides in eorum foramina includantur, & in eadem plumbum liquidum infundatur: sed ea structura saxea habeat spiritalia foramina sex à terra, sursum uersus ad pedem: at ita ab ima saxorum parte ad pedes duos & palmum: quorum quod sit inter bina saxa altum palmos duos, latum palmum & digitos tres. Vnum sit à dextro latere inter murum, qui murum principalem ab igni tuetur, & canaliculum , per quem spuma argenti ex fornacis catino effluit. Cætera quinque sint circuncirca paribus, quoad fieri potest, interuallis distincta: per ea exit halitus, quem terra concalefacta expirat: quæ ni essent eum catinus ad se traheret, ac uitium faceret: hoc est talis cumulus fieret, qualis fieri solet cùm talpa terram egerit: cinis supernataret, at catinus stannum ab sorberet. Aliqui eadem de causa posteriorem structuræ partem prorsus patentem faciunt. At duo muri interiores construantur lateribus, latitudinem habeant lateris: at alter alterum transuersus secet: quibus etiam ipsis quatuor sint foramina spiritalia: in qua parte unum: quæ circiter digitum sint altiora et latiora alijs: in ea quatuor templa inijciatur tantum recrementorum, quantum capit cisium, eis superfundatur tantus puluis, à carbonibus resolutus, quantum capit alueus maior bracteis lignis contextus. Muri autem extent è terra cubitum: quibus & saxorum quadrangulorum parti excisæ superponatur orbis è saxo formatus, crassus palmum & digitos tres: qui undi pertingat ad saxa quadrangula. Quod si rima aliqua fuerit, ea fragmentis saxorum uel laterum expleatur. Orbis autem priore parte decliuis sit, ut canaliculus, per m effluet spuma argenti, confici possit: attamen orbis saxei loco quidam ponunt tabulas æneas, ut mistura uel stannum citius calefiat. Sed operculum, quod globi dimidiati figuram habens tegit catinum , constet ex ferreis circulis & bacillis, at operimento. Circuli numero sint tres, lati circiter palmum , crassi digitum: infimus à medio distet pede: medius à supremo pedibus duobus: sub eis sint bacilla ferrea decem & octo, ad ipsos clauis ferreis affixa: quæ bacilla eandem quam circuli latitudinem & crassitudinem habeant : sed ita longa sint, ut curuata ab infimo circulo ad supremum pertingant: hoc est pedes duos et palmos tres: cùm alio qui altitudo operculi sit tantummodo ad pedem & palmos tres: ad omnia operculi bacilla & circulos interius bracteæ ferreæ filis ferreis sint alligatæ. Operculum quo habeat foramina quatuor: quorum postremum, quod è regione sit canaliculi, per quem spuma argenti effluet, inferius latum sit pedes duos: superius, quia clementer assurget, angustius, nempe latum pedem & palmos tres at digitum : careat bacillo: nam id ex superiore circulo ad medium tantummodo , non etiam ad infimum, pertineat. Alterum uerò foramen, quod existat super canaliculo latum sit inferius pedes duos & dimidium, superius pedes duos & palmum: quod etiam careat bacillo. Etenim non bacillum modo non pertineat ad infimum circulum, sed ipse etiam infimus circulus ad eam partem non pertine at, ut magister spumam argenti ex catino possit extrahere. Ad murum præterea, quo murus principalis munitur contra uim caloris, ubi follium nares situantur, sint duo foramina lata palmos tres, alta circiter pedem: in quorum medio duo bacilla descendant bractea interius contecta. Fistulæ aunt , in qui bus nares follium collocentur, us ad ea foramina pertineant: quæ fistulæ ex laminis ferreis complicatis factæ longæ sint palmos II. & digitos III. Earum ueròpars caua sit lata digitos tres & dimidium , in quas duas fistulas nares follium sic condantur , ut ab earum foriculis distent digitis trib. At operimentum conficiatur ex circulo ferreo lato digiots II. qui inferius sit, et ex tribus bacillis ferreis incuruatis, quæ ab una circuli parte ad alteram ei oppositam pertingant . Aliud aunt alij superpositum sit superiore parte, ibi per ea clauus ferreus infixus penetret: sub quibus item sint bracteæ clauis ad ea alligatæ. Postremò quæ bractea habeat parua foramina, in quæ tamen digitus immitti possit, ut lutum, quod interius illiniri debet, adhærere possit. Operculum præterea habeat tres annulos ferreos inclusos in clauorum ferreorum foraminibus, quæ sint in eorum capitibus admodum latis. Hi claui ea parte connectant bacilla cum circulo medio: annulis uerò inijciantur unci catenæ, qua operculum subleuatur, quod fit, cùm magister catinum præparat.
- Saxa quadrangula A. Saxeus orbis B. Spiritalia foramina C. Muri interiores D. Catinus E. Operculum F. Circuli G. Bacilla H. Framina operculi I. O perimentum K. Annuli L. Fistulæ M. Foriculæ N. Catenæ O.
In fornacis autem orbem uel tabulas æneas & saxa inijciatur lutum cum stramentis permistum , altum tres digitos: at tundatur pilo ligneo us eo dum ad digiti altitudinem deprimatur. Pilum uerò sit teres et altum palmos tres, inferius latum duos, sursum uersus angustius: cuius manubrium longum sitpedes tres: quà in pilum includitur, circulo ferreo cingatur. Quinetiam saxis superius illinatur lutum, etiam cum straminibus nustum crassitudine palmi: in quod occumbat operculum. Hæc omnia quamprimum labefactata fuerint, reficiantur. Artisex, qui hoc separandorum metallorum munus sustinet, laborem in duas duorum dierum operas distribuit: altero mane paucum pri− mò cinerem inspergit luto, & aquam affundens scopis uerrit: deinde inijcit cinerem cribratum, & aqua sic madefactum, ut niuis instar in pisæ figuram formari possit: cinis uerò sit ex quo lixiuium aqua percolata fuerit factum : nam alius, quia pinguis est, denuo urendus esset, ut macer fieret. Eum autem cinerem manibus compressis æquat, catinum medium uersus decliuem facit: tum pilo iam descripto ipsum tundit: postea duobus pilis paruis, item ligneis, format canaliculum, per quem effluit spuma argenti: una enim manu comprehendit unum, altera alterum: utrun latum est palmum, crassum digitos duos, altum pedem. Vtrius manubrium aliquantum teres ad sesquidigitum minus quàm ipsum latum est, sed longum pedes tres: tam uerò pilum quàm manubrium ex uno ligno factum est. Mox calceatus inscendit in catinum, & eum undi pedibus calcat: quo modo subsidit & fit decliuis. Deinde ite rum eundem tundit pilo magno: tum exuto dextri pedis calceo catini circulum eo designat, & designatum excindit lamina ferrea utrin curuata, at longa palmos tres, lata totidem digitos: cui sunt manubria lignea, alta palmum & digitos duos, crassa item digitos duos. Per ea penetrat utrin pars laminæ ferreæ cuspidata & superius recuruata. Quidam parte ligneæ bracteæ, cribrum cingentis, laminæ loco utuntur. Ea uerò lata est tres digitos, utrinque ad extremum sic incisa, ut manibus teneri possit. Postea tundit canaliculum per m effluit spuma argenti . Ne uerò cinis delabatur, aperturam saxo, ad hanc formato, obstruit: ad quod apponit tabellam : cui rursus ne decidat, trudem opponit: tum cineris alueum infundit, eum pilo magno tundit: iterum deinde iterum cinerem inijcit, & eum pilo tundit. Canaliculo facto siccum cinerem catino undi superinijcit cribro, ac eum manibus conplanat & atterit: tum madefacti cineris alueos tres in marginem catini circuncirca inijcit, & operculum demittit. Mox inscendens in catinum, id undi cinere obstruit, ne mistura lifacta effluat. Deinde operculi operimento sublato in catinum carbones alueo inijcit, prunas uerò batillo ferreo: & has quidem etiam per foramina, quæ operculum in lateribus habet, eas eodem batillo adæquat: at tantum laborem & munus duarum horarum spacio perficit: tum paruum truncum superponit laminæ ferreæ, quæ in terra posita est sub canaliculo: ea longa est pedes tres & palmum, lata posteriore parte pedem & palmos duos at totidem digitos, priore palmos duos, & iterum totidem digitos: at trunco superponit saxum, ac ipsi laminam ferream assimilem inferiori: in quam conijcit carbonum alueum bracteis ligneis contextum : in eos tot prunas, quot batillo ferreo conijcere potest: at catinus unius horæ spacio calefit: deinde conto uncinato, quo detrahit spumam argenti, commouet reliquias carbonum . Vncus aunt longus palmum , & latus digitos tres habet figuram duorum triangulorum : cuius manubrium ferreum longum est pedes quatuor, ligneum uerò, in ferreum inclusum, sex. Verùm aliqui simplicem contum uncinatum usurpant. Post horæ ferè unius spacium rursus eodem conto uncinato commouet reliquias prunarum, & batillo eas, quæ in canaliculo iacent, in catinum inijcit. Tum iterum post horæ spacium eodem conto commouet prunas: quas ni ita commoueat , in catino aliquis nigror manet, at ea parte uitium facit: utpote non satis exiccatus: etenim minister com mouendo uertit prunas ut prorsus comburantur , bene calefiat catinus: quod ipsum fit tribus horis: reliquis duabus iterum catinus quiescit. Cùm autem sonitus horæ undecimæ fuerit auditus, tunc cinerem, ex carbonibus factum , scopis uerrit & de catino deijcit: mox ascendit super operculum, & linteum tritum intingens in aquam, cum cinere permistam, quam uasculum continet , totum catinum eo madefacit, & uerrit per foramen operculi manum immittens. Consumit autem interdum duo aquæ sic mistæ uascula: quorum utrun capit sextarios Romanos quin: quod iccirco fit, ne catinus, cùm separantur metalla, disrumpatur: tum corio ceruino eundem terens, rimas oblinit. Quinetiam ad sinistrum canaliculi latus collocat duo molybdænæ fragmenta, alterum alteri superponens: quæ aliqua ex parte lifacta considunt, & obstaculo sunt, ne spuma argenti à flatu follium in orbem moueatur, sed ibi subsistat: uerùm expedit in loco molybdænæ ponere laterem: citius enim, quod is ualidius calefiat, oritur argenti spuma. Catinus autem iuxta mediam eius partem profundior fit palmis duobus & totidem digitis: ipsa uerò media pars præterea digito. Sunt qui catino sic præparato illinunt albumen oui spongia conceptum, et ex ea rursus expressum, quo resolutum sit thus in puluerem contritum. Quidam ei illinunt liquorem, qui constat ex oui albumine, & eius duplo sanguine taurino, uel medulla: nonnulli eidem catino calcem cribro superinijciunt. Postea magister officinæ ponderat plumbum , cum quo aurum uel argentum, uel utrun est permistum: cuius interdum centum pondia centum imponuntur in catinum: sed frenter sexaginta uel quinquaginta, uel minus multa: quo facto tres straminum manipulos circumcirca inspergit catino, ne plumbum sua grauitate inæquabilem efficiat: mox per canaliculu imponit aliquot plumbi misti panes, & aliquot ad latera per foramen operculi postremum: deinde per eiusdem operculi superius foramen inscendens in catinum panes, quos ei minister porrigit, circuncirca apponit ad operculum: tum ascendens rursus manibus immissis per idem foramen etiam aliquot panes imponit in catinum. Eos uerò qui remanserunt, secundo die furca ferrea lignis per postremum operculi foramen superimponit. Panibus sic collocatis carbonum alueum bracteis ligneis contextum per su perius operculi foramen inijcit, ac imponit operimentum operculo: quorum iuncturam minister luto illinit: ipse magister dimidium carbonum alueum per foramen, quod est ad fistulas narium, inijcit in catinum, ac folles præparat, ut senti die mane secundam operam in choare possit. Tale autem laborandi munus horæ unius spacio perficit, duodecima omnia sunt præparata: quæ horæ omnes collectæ conficiunt summam horarum octo.
- Artifex pilo tundit catinum A. Pihom maius B. S copæ C. Duo pila minora D. Lamina ferrea curuata E. P ars bracteæ ligneæ F. Cribrum G. Cinis H. B atillum481ferreum I. L amina ferrea K. Truncus L. Saxum M. Alueus bracteis lignis contextus N. Contus uncinatus O. Alter contus uncinatus P. Linteum tritum V asculum R. Corium ceruinum S.M anipuli straminum T. Ligna V. Panes plumbi mists X. Furca Y. A lter artifex luto extrinsecus obducit fornacem, qua ei operculum est impositum Z. Alueus cineribus refertus AA. O perculi operimentum BB. Minister pedibus insistens scalis carbones per superius operculi foramen inijcit in catinum CC.
- Ferramentum quo lutum uerberatur DD. Lutum EE. C ochleare quo artifex siue magister experimentum rapit FF. Rutrum quo plumbi cutis impura detrahitur GG. Cuneus ferreus quo argenti massa ubleuatur HH.
stri parua, qualia solent ea esse, quibus pisces coquimus: tum machinæ, deprimentis tigilla follium, fores attollit ut uersari possit: at ita spacio unius horæ plumbum mistum liscit: quod cùm factum fuerit quatuor ligna, longa pedes duodecim, per postremum operculi foramen imponit, & totidem per canaliculum: quæ ligna, ne catinum uitient, premendo utrin sustinent scamna: ea sunt tigna longa pedes tres, lata palmos duos et totidem digitos, crassa palmos duos: quibus utrin sunt duo pedes diuaricati. Ad scamnum præterea ante canaliculum locatum apponit laminam ferream, ne spuma argenti, cùm ipsam ex catino extrahit, ei in calceos insiliat, pedes & crura offendat: quinetiam reliquos panes batillo uel furca ferrea lignis iam dictis imponit per postremum operculi foramen. At argentum rude purum, aut plumbei coloris uel cinerei, uel rubri, uel deni alterius dilatatum & concisum at calefactum in catinis ferreis, tunc in liquidum plumbum, cui argentum immistum est, quod, ut sæpius dixi, nominatur stannum, infunditur: ac sic quod impurum est, ab eo separatur. Verùm cùm ligna oblonga priore parte fuerint combusta , tum cuneos ferreos longos pedes quatuor, priore parte latos digitos duos, deinde sesquidigitum latos & crassos, magister malleo in ea impellit, at ipsis promouet: iacent uerò cunei in scamnis. At alijcùm separant metalla, duo eiusmodi ligna imponunt in catinum per foramen, quod est inter folles: totidem per postremum foramen, unum per canaliculum: sed his maiore lignorum numero, nempe sexaginta, opus est: cùm illi lignis quadraginta operam perficere possint. Cùm uerò plumbum duabus horis ita fuerit calefactum, tum id ipsum commouet conto uncinato, ut magis calefiat. Quod si difficulter separatur ab argento, in stannum lifactum inijcit æs & puluerem carbonum. Si uerò mistura auri argentosi cum plumbo uel stannum ex uena contraxit impurum quiddam, in id inijcit portiones, aut pares, uel ergo aridæ uini fecis & uitri Veneti, siue salis ammoniaci, uel uitri Veneti, & saponis item Veneti: aut impares, nempe aridæ uini fecis duas, ferruginis unam. Sunt qui singulis compositionibus admiscent halinitri particulam. Ad misturæ autem centumpondium adijcitur pulueris bes, aut libra, aut libra & triens: prout magis uel minus impura fuerit. Puluis certe id, quod impurum est, ab ipsa mistura separat. Tunc uerò plumbi, cum carbonibus permisti, quasi cutem quandam rutro per canaliculum extrahit: eam plumbum cùm calefit, gignit, sed ut minus multam gignat, conto frenter commouendum est: deinde ad horæ partis quartæ spacium catinus combibit plumbum. Eo autem tempore, quo penetrat in ipsum, salit & bullit: tum magister cochleari ferreo haurit paucum plumbum, quod experitur at ex eo cognoscit, quanta argenti portio in ea mistura tota insit. Cochleare uerò latum est digitos quin: eius manubrij pars ferrea longa est pedes tres, lignea totidem. Postea conto extrahit spumam argenti: quæ fit ex plumbo & ære, si id quo inerit in mistura, ustis: quare rectius spuma plumbi quàm argenti diceretur. Etenim uitium argenti tunc nullum est, sed plumbum & æs ab eo separantur. Verùm plumbum magis etiam in alterius fornacis catino, in quo argentum perpurgatum fit purum. Quondam, Plinio autore, sub catini canaliculo alter erat catinus: defluebat spuma argenti ex superiore in inferiorem: ex quo ueruculo sublata conueris: quo circa ex ea olim fiebant tubuli: nunc, quia non conuoluitur ueruculo, ronficiuntur massæ.
- Fornax A. Ligna B. Spuma argenti C. Lamina D. Magister ie... edit butyrum, ne ueneuum, quod catinus exhalat, ei neceat, pecrliere illius remedium est. E.
Si periculum fuerit, ne mistura simul cum spuma argenti effluat, magister in promptu habet lutum in cylindri, qui utrin acutus sit, figuram formatum : id ad contum uncinatum apponens misturæ, ne effluat, opponit. At cùm iam suus argento insidebit color, tum apparent maculæ lucentes, &, quasi quidam colores, albæ. Articulo temporis post prorsus fit candidum : mox minister de mittit fores, ut canali clauso rota non uersetur, & folles quiescant. Sed magi ster aliquot aquæ uascula infundit in argentum ut refrigescat. Alij infundut ceruisiam ut albidius fiat: sed hoc nihil habet momenti, cùm argentum adhuc sit perpurgandum: postea ferramento, cui figura cunei data, panem argente um attollit, quod longum est pedes tres, latum digitos duos. In eius partem cauam inclusum est manubrium ligneum longum circiter pedes quatuor. Extractum ue rò ex catino panem argenteum lapidi imponit, & altera eius parte molybdænam , altera spumam argenti malleo decutit. Tum orichalceis silis colligatis, et in aquam intinctis eum purgat. Cùm aunt plumbum separatur ab argento plus argenti plerun reperitur, quàm cùm experimentum fieret: etenim si ante in centumpondio inerant unciæ tres, & totidem drachmæ, inueniuntur un ciæ tres & dimidia. Sed molybdæna remanens in catino plerun , alta est palmum : qua sublata cinis reliquus rursus cribratur: quod residet in cribro, quia molybdæna est, ad molybdænam adijcitur. Cinis uerò, qui decidit per cribrum, eundem, m prius, præbet usum: quinetiam ex eo & puluere ossium catilli fiunt cincrei. Postremò ad parietem , ad m fornax est extructa, pompholyx lutea adhæret: at etiam ad operculi annulos, qui prope foramina sunt: ea, postquam multa adhæserit, abstergitur.
- Panis A. Lapis B. Malleus C. Fila orichalcea D. Vas aquam continens E. Fornsx ex qua panis exemptus est, adhuc fumans F. Baiulus panem ex officina deportans G.
Sed grus, ut etiam hoc organum describam, quo operculum leuatur, ita se habet. Primò est statutus axis quadrangulus undi latus pedem, longus pedes XII. eius codax inferior uertitur in catillo æneo, incluso in alterum tignum rnum: duo enim sunt sic transuersa locata, ut unius forma, quæ in cius arte media est, in alterius formam, quæ item in eius parte media est, includatur, crucis speciem præbeant : quorum tignorum utrun longum est pedes tres, latum & crassum pedem. At superius axis caput teres est: nam sic excisum, ut latum sit palmos tres: id uertitur in dimidiata armilla, utrinque infixa in trabe, cui paries camini obliquus innititur. Ad axem uerò affixum est loculamentum: etenim primò sursum uersus ad cubiti altitudinem in forma axis inclusum est tigillum, longum, exceptis capitulis, cubitum & digitos tres, latum & crassum palmos duos: deinde iterum sursum uersus ad altitudinem pedum quin, alterum tigillum æ longum, latum, crassum est inclusum axe. Eorum autem duorum tigillorum altera capitula inclusa sunt in formis tigni statuti longi pedes sex & palmos tres, lati & crassi dodrantem: at clauis ligneis transfixa: tum ab inferiore tigillo sursum uersus ad trium palmorum altitudinem in axis formis, quæ sunt à lateribus, inclusa sunt iterum duo tigilla longa, exceptis capitulis, pedem & palmum, lata palmum & digitos tres, crassa palmum. Pari modo sub superiore tigillo sunt duo eiusdem magnitudinis tigilla: quinetiam in statuti tigni formis totidem tigilla inclusa sunt eiusdem, cuius proxima longitudinis, sed crassa digitos tres, lata palmum & digitos duos: & duo quidem inferiora supra inferius tigillum transuersum, superiora uerò è regione duorum superiorum tigillorum in axis lateribus inclusorum. Exterius autem ad tigilla asseres sunt affixi: sed pars locula nenti prior fores habet: at etiam posterior: quorum cardines infixi sunt in asseribus, affixis ad tigilla in lateribus axis inclusa: tum inferiori tigillo transu so asseres sunt superpositi: à quibus sursus uersus ad duorum palmorum altitudinem est axiculus ferreus quadrangulus: cuius latera sunt lata digitos duos: capitula, quorum utrun teres, in armillis æneis aut ferreis uoluuntur: earum altera est in axe, altera in tigno statuto inclusa. Circa uerò axiculum utrin est orbis ligneus, altus pal os tres & digitum, crassus palmum, superius bractea ferrea tectus: hi duo orbes inter se distant palmis du obus & totidem digitis: habent fusos quin: qui crassi digitos duos & di midium distant inter se digitis tribus: quo modo tympanum sui generis efficitur, quod ipsum à tigno statuto abest palmum & digitum: longius uerò ab axe, nempe palmum & digitos tres. Deinde ab hoc axiculo sursum uersus ad pedis & palmi altitudinem est alter axiculus ferreus quadrangulus, cuius quod latus est, latum digitos tres. Ipse æ ac prior in armillis æneis uel ferreis uersatur: circa eum est tympanum dentatum , duobus orbibus compactum, latum pedem & palmos tres, crassum palmum & digitos duos: cui in fronte sunt dentes tres & uiginti, lati palmum, crassi digitos duos: extantè tympano palmum: distant inter se digitis tribus: at etiam circa eundem axiculum uersus tignum statutum ad duorum palmorum & totidem digitorum longitudinem est alter orbis æ ac tympani orbis latus, sed crassus palmum. Is uertitur in tigno statuto ea parte exciso. Ex hoc orbe & tympani or be sit alterum tympanum fusos habens item quin. Ab hoc altero præterea axiculo sursum uersus ad altitudinem cubiti est axiculus ligneus: cui ferrei sunt codaces, cuius capitula circulis ferreis sunt cincta, ut codaces in eis fir mi maneant: qui æ ac axiculi ferrei uoluuntur in armillis æreis uel ferreis. Hic axiculus distat à superiore tigillo transuerso circiter cubitum: & prope tignum statutum habet tympanum dentatum, latum pedes duos & dimidium: cui in fronte sunt dentes septem & uiginti: at altera axiculi pars axem uersus bracteis ferreis est tecta, ne à catena, quæ circa eam uoluitur, exedatur. Eius catenæ annulus extremus inclusus est in fibula ferrea, & in axiculum infixa: ipsa catena ex loculamento exiens in orbiculo, qui est inter rostri tigna, uersatur. Etenim à loculamento sursum uersus ad pedis & palmi altitudinem est gruis rostrum: quod constat ex duobus tignis inclusis in axe, longis pedes quindecim, latis palmos tres, crassis duos: quæ à tergo axis eminent cubitum: ibi fibulantur, ligneo præterea clauo, qui per ipsa & axem penetrat, connectuntur: is clauus altera parte capitulum habet latum, altera foramen, in quod infigitur paxillus ferreus, ut tigna cum axe arcte constringat. Ea uerò rostri tigna, fulciuntur & sustinentur alteris duobus tignis longis pedes sex & palmos duos, latis & crassis item palmos duos: quæ inferius inclusa sunt in formis axis, superius ad tigna rostri, qua absunt ab axe circiter pedes quatuor, clauis ferreis affixa. Post superiora horum tignorum capita uersus axem est fibula ferrea, inferius in tigna rostri infixa, ut ea coerceat & constringat. Vtrius tigni caput us inclusum est in lamina ferrea quadrangula, inter quas est tertia lamina ferrea quadrangula interiecta: qua ratione fit, ut tigna rostri ne dilabi possint, nec alterum in alterum incidere: quæ tigna superiore parte bracteis ferreis sunt tecta, ad pedum sex longitudinem, ut lingua in eis promoueri possit: quæ lignum est ex ostrya uel alia quadam arbore dura factum, longum cubitum, latum pedem, crassum palmos tres: ex quo utrinque ad altitudinem & latitudinem palmi, pars inferius excisa est, ut reliqua inter duo rostri tigna ire & redire possit. Priore autem parte media excisum est ad palmorum duorum & totidem digitorum longitudinem, ut orbiculus æneus, qui est circa axiculum ferreum, in eo uolui possit. Habet præterea lingua prope angulos quatuor foramina: in quibus totidem orbiculi circumacti promouentur in rostri tignis: sed quia lingua, cùm trahitur & retrahitur, sonitum edit quodammodo similem latratui canum , apud nos ex eo nomen inuenit. Vecti quidem promouetur, catina retrahitur. Vncus est ferreus, cuius annulus uertitur in fibula ferrea, in dextrum linguæ latus infixa: qui uncus includitur in unum alim ferreum clauum , qui dextro rostri tigno infixus est. At à fronte axis orbiculus est æneus, cuius axiculus ferreus inclusus est in rostri tignis: in quo orbiculo catena, exiens ex loculamento, uoluitur: at per dorsum linguæ excauatum penetrans ad orbiculum eius æneum, in ipso circumacto uersatur, de eo descendentis uncus implicatur annulo, in quo inclusi sunt annuli supremi trium catenarum longarum pedes sex, quæ penetrant per tres annulos ferreos, quos in foraminibus clauorum infixorum in medio operculi annulo esse dixi. Ita cùm magister operculum grue uoluerit leuare, tunc minister in uecte ferreo includit axiculum ferreum inferiorem, qui extat è tigno statuto palmum & digitos duos: est ea parte axiculus etiam quadrangulus, latus sesquidigitum, crassus digitum. Pari modo uectis foramen, in quo includitur, quadrangu− lum est & longum digitos duos, latum paulo plus quàm digitum. Vectis autem semicirculus longus est pedem, palmos tres, digitos duos, latus totidem digitos, crassus digitum. Manubrium uerò eius rectum, & teres longum est palmos tres, crassum sesquidigitum. In axiculi capite foramen est, in quo clauus ferreus infigitur ne uectis excidat. Hic autem grus, quia quatuor habet tympana, duo quibus sunt fusi, & totidem dentata, facilius mouetur quàm alij, quibus tantum duo tympana sunt, alterum scilicet quod fusos habet, alterum dentatum. Multis autem simplex est organum: cuius axis statuti codaces eodem modo uersantur, alter in catillo ferreo, alter in armilla. Ei axi transuersum existit tignum, quod obliquum sustinet. Ad caput transuersi ualidus annulus ferreus est affixus, ex quo alter annulus ferreus, in eo inclusus eminet: in quo ualidus uectis ligneus arcte rursus est inclusus: cuius caput cingit tertius annulus ferreus: ex quo dependet uncus ferreus, supremo catenæ operculi annuli iniectus. Ad alterum uerò uectis caput est catena: quæcùm deprimitur, alteram uectis partem attollit, at ipsa operculum: cùm relaxatur, eandem demittit simul cum operculo.
- Axis statutus A. Catillus B. Tigna rna C. Dimidiata armilla D. Trabs E. L oculamentum F. Tigilla G. Tignum statutum H. Tigilla quæ sunt a ateribus axis I. Tigilla quæ sunt a lateribus tigni statuti K. Tympana quæ ex fusis constant L. Tympana dentata M. Catena N. Orbiculus O. R ostri tigna P. Tigna quæ sustinent rostri tigna L aminæ quadrangulæ R. Ligna S. Operculum fornacis T. Annulus V. Tres catenæ X. Vectis Y. Alterius organi axis statutus Z. Tignum transuersum AA. Tignum obliquum BB. Tigni transuersi annulus CC. Alter annulus DD. Vectis EE. Tertius annulus FF. Vncus GG. Catena operculi HH. Catena uectis II.
At in nonnullis locis, ut in Misena Fribergi, secunda fornax superius lateribus concamerata ferè similis est furno. Ea camera pedes quatuor alta ha bet foramina duo uel tria: quorum primum à fronte est altum sesquipedem, latum pedem: ex quo effluit spuma argenti. Alterum, at etiam tertium , si tria fuerint, à lateribus sunt alta sesquipedem, lata pedes duos & dimidium : ut is, qui catinum parat, in fornacem possit irrepere: sed basis eius cit cularis ex cementis effecta duas habet uias, halitum expirantes, altas pedes duos, latas unum: quæ ab una parte ad ei aduersam ductæ ac directæ sic penetrant, ut altera alteram transuersa secare, & foramina quatuor esse uideantur: eædem superius tectæ sunt saxis latis, sed tantummodo palmum crassis: in quæ & reliquam basis partem interiorem, ex cementis effectam, ut etiam in prioris fornacis orbem, uel tabulas æneas & saxa inijcitur lutum cum stramentis permistum, altum tres digitos. Tam autem id quàm cinerem iniectum magister siue minister, qui præparat catinum, genibus innixus tundit curtis pilis ligneis, & marculis item ligneis.
- Fornacis camera A. Eiusdem basis B. Viæ C. Pilum D. Marculus E. Artifex R omano more ex argenti spuma trubulos conficit F. Canaliculus G. Argenti spuma E. Catinus inferior I. Veruculum K. T ubuli L.
At Polonis & Vngaris secunda fornax item superius lateribus concamerata ferè furno similis est: inferius autem basim habet solidam, & halitus re− ceptaculo carentem. Sed ad eius alterum latus est murus, inter quem & basim catini uia receptaculi loco est: superius bacillis ferreis ex muro pertinentibus ad catinum, & duobus digitis inter se distantibus, tecta. In catinum præparatum primò stramina inijciunt: in ea panes stanneos imponunt: in bacilla uerò ligna, quæ accensa catinum calefaciant, & panes, octoginta modo centumpondia, modò centum pendentes, collifaciant. Deinde ignem leni follium flatu excitant: tum bacillis tam multa ligna superinij ciunt, ut tanta flamma fiat, quanta sola in catinum pertinens, plumbum ab argento sepa rare possit. Sed argenti spuma detrahitur ex alterius lateris foramine tam amplo, ut magister per id in catinum serpere at. At Maraui & Carni, qui perraro plus quàm argenti bessem uel dextantem conficiunt , ab eo nec in fornace furno fimili plumbum separant, nec in catino, qui tectus est operculo, sed qui uento expositus eo caret, in quem panes stanneos imponunt, ipsis superimponunt arida ligna: quibus rursus crassa uiridia. Lignis autem accensis ignem primò follis flatu excitant.
- Fornax furno similis A. Via B. Bacilla ferrea C. Foramen per quod argenti spuma detrabitur D. Catinus operculo carens E. Ligna crassa F. F ollis G. Dixi de ratione, qua plumbum ab auro uel argento separatur: nunc dicam
- Pilum cui dentes A. Pilum quod dentibus caret B. Alueus cinerum plenus C. Testæ præparatæ & asseribus impositæ D. Testæ uacuæ E. Ligna secanda F. Serra G.
Deinde iterum paucus puluis madefactus inijcitur in testam, & tunditur : qui labor iteratur us dum testa tota tali puluere fuerit completa : quam magister excindit cultello utrin acuto, & utrin directo sursum uersus acto, ut media pars caua sit, lata palmum & digitum: quæ modò recta est, modò curuata. Ipse uerò cultellus latus sit sesquidigitum , utrin sursum uersus longus palmos duos, quæ manubria ad altitudinem palmi careant acie, uel in li gneis manubrijs includantur. Magister autem una manu cultellum prehen dens testæ puluerem excindit, ut circumcirca crassus maneat tres digitos: tum ei puluerem ossium siccum cribro superinijcit: cuius fundum setis admo dum anguste collo catis est contextum. Postea globo ex ligno durissimo facto, et crasso sex digitos, iniecto testam utra manu commotam æquat, & denuo solidam efficit: quinetiam altera manu globum agitat. Testæ autem diuersæ sunt capacitatis: earum enim præparatarum aliæ capiunt argenti libras plus minus quindecim, aliæ uiginti, partim triginta, quædam quadraginta, aliæ quinquaginta. Sed quæ testa sic præparata in sole siccatur, uel in loco calido et tecto reposita. Quanto autem fuerit siccior & antiquior, tanto est melior: omnes uerò, cùm argentum perpurgandum est, prunis iniectis calefiunt. Alij loco testæ utuntur circulo ferreo, sed utilior est testa. Nam si puluis uitium fecerit, argentum in illa remanet, ex hoc fundi experte dilabitur. Testa præterea in focum facilius quàm circulus imponi potest, & minus multi pulueris indiget: attamen, ne testa dilabi possit, & argentum damnum facere, quidam recte eam circulo ferreo cingunt.
- Cultellus rectus cui lignea manubria sunt. A. Cultellus cur uus cui item lignea manubria B. Cultellus curnus ligneis manubrijs carens C. Cribrum D. Globus E. Foris ferrea, quam magister cum perpurgat argentum, demittit, ne calor ignis oculos lædat F. Ferramentum cui imponuntur ligna cum argentum iam liquatum perpurgandum est G. Huius altera pars penetrat in circulum alterius ferramenti in fornacis muro inclusi H. Testæ in quas prunæ sunt iniectæ I.
Purgator autem in promptu habet cratem ferream, cui panes argenteos superimponit, eos prunis subiectis calefacit, ut facilius frangi possint. Habetitem sellam orichalceam, latam & longam palmos duos, & digitos duos, ac in eius medio cauam: eam imponit trunco ex ostrya facto, at panes argenteos in ipsa locatos ancipiti malleo percutit, & in partes diuidit: qui malleus longus est pedem & digitos duos, latus palmum. Alij usurpant tantummodo truncum ligneum in medio cauatum. Panum uerò fragmenta ad huc calida forcipe prehensa in alueum, foraminum plenum, inijcit, eis aquam affundit, ut refrigerata in testam scite imponere possit. Imponit uerò ea, ut erecta stent, emineant ex testa interdum ad duorum palmorum altitudinem. Inter ipsa uerò, ne unum in aliud incidat, carbunculos collocat: deinde inijcit in testam prunas: mox carbonum duos alueos bracteis ligneis comtextos: tum folle uentum inspirat. Is duplicatus longus est pedes quatuor & palmos duos, posteriore parte latus pedes duos, & totidem palmos. Cætera similia sunt ei, llibro vu. descripsi. Eius follis naris sita est in fistula ænea, longa pedem : cuius foramen priore parte prorsus teres, est latius digito: posteriore latum duos palmos. Follem quidem magister, d ad hoc munus argenti perpurgandi acris ignis, at iccirco uehementis flatus indigeat, ualde decliuem ponit, ut in mediam testam siue argentum lifactum inspiret. Id efferuescens deprimit paruo trunco ad ferrei instrumenti , cuius extima pars sursum uersus emi− net, affixo, & aqua madefacto. Liscit uerò argentum cùm suerit circiter horam in testa coctum: quo liquato carbones ardentes ex testa remouet, at ei superponit duo ligna abiegna longa pedem & palmos tres, lata palmum & digitos duos, crassa superiore parte palmum, infcriore ad tres digitos. Inferiores autem partes coniungit: in quæ ligna rursus conij cit carbones: nam acriigni semper ipsi opus est ad purgandum argentum. Purgatur uerò horis duabus uel tribus, prout fuerit purum uel impurum: hoc globulis æreis aut plumbeis in testam simul iniectis efficit purius. Vt autem, dum argentum purgat, tantum ignis calorem sustinere possit, forem ferream, longam pedes tres, altam pedem, & palmos tres demittit. Hæc utrin inclusa est in bracteis ferreis: quam cùm operam in hac re consumpserit, batillo ferreo rursus attollit, ut eius cultellus in ferrum uncinatum , quod est in fornice, incidens ipsam apertam teneat. Sed cùm argentum iam fere fuerit purgatum, quam coniecturam de eo facit ex temporis spacio, tuncin ipsum infigit contum totum ferreum: qui aciem habet chalybeatam & teres est, at longus pedes tres & dimidium, crassus digitum. Bracteam autem argenteam adhærentem ad contum orichalco impositam malleo decutit: ac ex eius colore conijcit an argentum satis purgatum sit necne. Si fuerit perpurgatum, albissimum est, & eiusbes, drachma excepta, purus existit. Quidam uerò argentum hauriunt ferrei instrumenti cauo: sed cuius bessis argenti sicilicus comburitur: interdum etiam, cùm ualde fuerit impurum, drachmæ tres uel semuncia. At purgator ignem gubernat, & argentum liquidum commouet instrumento ferreo, longo pedes nouem, crasso digitum, priore parte primò ad latus dextrum curuato, deinde recuruato, ut efficiatur circulus, cuius caua pars ad palmum lata sit. Alij utuntur instrumento ferreo, cuius extima pars recta sursum uersus extat. Quin idem ferreum habet instrumentum siue forcipem uulsellæ figura, quo carbones prehendit, & ipso manu compresso eos ponit ac reponit: id longum est pedes duos, latum sesquidigitum, crassum tertiam digiti partem .
- Crates A. Sella orichalcea B. Truncus C. Panis argenteus D. Malleus E. Truncus ligneus in medio cauatus F. Alueus foraminum plenus G. Truncus ad ferreum instrumentum affixus H. Ligna abiegna I. Contus ferreus K. Ferrei instrumenti cauum L. Instrumentum, cui circulus, sensquens pictura continet: Instrumentum cuius extima pars sursus uersus extat M. Instrumentum uulsellæ figura N.
Cùm autem argentum uidetur ipsi esse perpurgatum, tunc batillo carbones ex testa amouet: paulo pòst aquam haurit cochleari æneo, cui manubri um ligneum est, longum pedes quatuor: quod ex altera parte in fundi & marginis medio habet paruum foramen, per quod ferè canabis semen penetrat. Hoc cochleare ter replet aqua, ter ea per foramen tota effluens in argen tum, paulatim ipsum restinguit: si enim repente aquam multam in id infunderet, dissiliret at læderet astantes. Deinde artifici ferreus est contus cuspidatus, longus pedes tres: cui manubrium ligneum totidem pedes longum: hunc contum in testam infigit, ut eam commoueat . Idem efficit conto ferreo uncinato, lato digitos duos, alto palmum: cuius pars ferrea item longa est tres pedes, lignea, siue manubrium, totidem. Tum testam ex foco amotam batillo uel furca subuertit: quo modo argentum dimidiati globi figura in solum cadit: quod batillo rursus sublatum inijcit in uas, in quo inest aqua: ubi adhuc magnum sonitum reddit, uel panem argenteum furca sublatum superimponit, instrumento ferreo uulsellæ simili, in uas aqua refertum imposito. Mox refrigeratum rursus ex uase, exprimens trunco, ex ostrya fracto superponit, & malleo percutit, ut, si puluis in testam iniectus, ad ipsum adhæserit, de eo decidat. Purgat etiam argentum eodem instrumento, in uas aquæ plenum imposito superimpositum , filis orichalceis colligatis, & in aquam intinctis: m laborem percutiendi & purgandi iterat, us dum omnino fuerit purum . Po− stea id imponit tripodi, uel crati ferreæ. Tripus altus est palmum & digitos duos, latus sesquidigitum, cuius caua pars est lata palmos duos: tum subijcit tripodi uel crati prunas, ut argentum aqua madefactum rursus exiccetur. Postremò præfectus rebus regis, uel principis, uel dominorum ipsum argentum imponit trunco, & cælo excindit duas particulas, unam inferiore parte, alteram superiore: quas igni experitur, ut certe scire possit utrum argentum perpurgatum sit necne, & quo precio mercatoribus uendi debeat: mox sigillum regis uel principis, uel dominorum in id imprimit, & prope ipsum ponderis numerum.
- Instrumentum cui circulus A. Cochleare B. E ius foramen C. Contus cuspidatus D. Furca E. Panis argenteus instrumento uulsellæ figura impositus F. Vas aqua refertum G. Truncus cui panis impositus H. Malleus I. Argentum rursus instrumento uulsellæ simili superimpositum K. Alterum uas aquæ plenum L. Fila orichalcea M. Tripus N. Alter truncus O. Cælum P. Fornacis catinus Testa adhuc fumans R.
Sunt qui argentum in testa, sub tegula ferr ea uel fictili collocata, perpurgant: ijs item fornax est: in cuius foco locant testam , in qua insunt argenti fragmenta, ei superimponunt tegulam, à laterib us fenestellas habentem, à fron te ponticulum: ad tegulæ latera lareres apponunt: quibus & tegulæ carbones superinijciunt: ponticulo titiones ardentes, ut argentum colliquescat. Fornaci est foris ferrea luto, qua spectat ignem, obducta, ne ei noceat: ea clausa ignis ardorem continet : ueruntamen fenestellam habet, ut artifices in testam inspicere, & interdum ignem flatu follis excitare possint: qui quanquam tardius quàm cæteri argentum perpurgant, tamen utilius, quod minus detrimenti accipiat. Lenis enim ignis particulam eius minorem, quam acris ille perpetuo follis flatu excitatus consumit: ijdem recte panem argenteum , si propter magnitudinem difficulter asportari potest, cùm tegula fuerit sublata, ipse adhuc caleat, cuneo uel securi, in eo impressa, secant in duas ue l tres partes: nam qui refrigeratun: dissecant, non raro minutas aliquot particulas dissilientes perdunt.
- Tegula A. E ius fenestellæ B. Eiusdem ponticulus C. Lateres D. Foris ferrea E. Eius senestella F. Follis G. Securis H. Annulus ferreus quo quidam pro test a uiuntur I. Pistillum quo cinis in annulum iniectus tunditur K.
De re Metallica Libri X. FINIS.