There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber VII Liber IX 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER OCTAVVS

Qvemadmodvm uenas experimenti gratia tractare conueniat, superiore libro explicaui, nunc aggrederer ad maius opus, id ipsum scilicet, quod nobis parit metalla, nisi prius uenarum præparandarum rationes essent exponendæ: cùm enim natura metalla plerun procreare soleat impura & mista cum terris & succis concretis, & lapidibus, necesse est eas res fossiles, pleras à uenis metallicis anteaquam excoquantur, quoad fieri potest, separare. Ita quibus modis uenæ discernantur, tundantur malleis, urantur, tundantur pilis, molantur in farinam, cribrentur, lauentur, torreantur, crementur nune dicam, exordiar à prima laborandi ratione. Periti metallici cùm uenas fodiunt, mox in ipsis puteis aut cuniculis materiam metallicam discernunt à terris, succis concretis, lapidibus: preciosam in alucis, uilem in uasis reponunt. Quod si fossor aliquis rerum metallicarum imperitus non fecerit, aut peritus etiam necessitate, cui parendum fuit, coactus facere non potuerit, quamprimum id quod effossum est, ex fodina fuerit extractum, omne lustrari debet, uenæ pars metalli diues discerni ab eius parte metalli experte, siue terra siue succus concretus, siue lapis fuerit. Nam uenam inutilem simul cum utili excore damnosum est: siquidem impensæ pereunt, quod ex terris & lapidibus conflentur, recrementa tantummodo inania & inutilia: ex succis concretis quidam impediant metallorum excoctionem, & damnum dent. At saxa, quæ sunt ad uenam diuitem, etiam ipsa, ne quid metalli pereat, sunt tundenda, comminuenda, lauanda. Verùm si fossores uel ignari, uel incauti uenas, dum eas cauarent, cum terris & saxis commiscuerunt, munus metalli rudis secernendi, uel uenæ præstantis non uiri modo suscipiunt, sed etiam pueri uel mulieres: eam uerò misturam in abacum longum, cui totos ferè dies assident, inijciunt, & ab ea metallum separant: separatum in alueos colligunt: collectum in uasa inijciunt: quæ in officinam, in qua uenæ excoqui solent, inuehuntur.

Abacus longus A. Aluei B. Vasa C.

Sed metallorum, quæ pura uel rudia sunt effossa, quod genus sunt argentum purum, aut rude plumbei uel cinerei coloris, massas præsides fodinarum lapidi superimpositas malleis quadrangulis & crassis percutientes dilatant: quas laminas deinde uel trunco impositas ferreis cuneis , lleo percussis secant in partes: uel ferramento, forficis simili concidunt: cius altera chela, in trunco immobili infixa, longa est pedes tres: altera, quæ metallum concidit, sex. Eas autem metalli partes posthæc excoctores in catillis ferreis calfactas in secundis fornacibus excoquunt.

Metalli massa A. Malleus B. Cuneus C.
Truncus D. Ferramentum forfici simile E.

Etsi uerò fossores in puteis aut cuniculis res fossiles discreuerunt, tamen uenæ metallicæ ex ipsis extractæ aut euectæ malleis in partes frangendæ sunt, uel minutim contundendæ, comminuendæ, ut isto etiam modo præstantiores & meliores partes à uilioribus & deterioribus discerni possint: quod in uenis excondis plurimum ualet: etenim si discrimine remoto uenæ excoquantur, preciosa non raro magnum detrimentum accipit, priusquam uilis igni liscat: aut una alteram consumit: quod ne fiat partim hac diligentia, partim additamentis possumus cauere: sed si uena metalli alicuius uilis fuerit, eius extractæ uel euectæ, meliorem partem conijcere oportet in unum alim locum: deteriorem uerò item saxa abijcere. Discretores autem cui abaco durum & latum lapidem imponunt . Abaci plerunque longi & lati quatuor pedes constant ex asseribus inter se coagmentatis: ad quorum latera & tergum asseres, ex eis circiter pedem eminentes , affixi sunt: frons, cui secretor assidet, patet. Eorum uerò alij uenæ auri uel argenti, diuitis massam lapidi superimpositam & malleo lato, sed non crasso, percussam modò in partes frangunt, & in unum uas conijciunt: modò frangunt & præstantes à uilioribus discernentes, unde nomen inuenerunt, eas separatim in diuersa uasa inijciunt & colligunt. Alij uerò uenæ minus auri uel argenti diuitis massam item lapidi superimpositam, malleo lato & crasso percussam minutim contundunt: ac, cùm multa fuerit comminuta, collectam in unum uas inijciunt. Vasorum duplex genus est: alterum altius, & in medio paulo amplius quàm in infimo uel summo: alterum humilius. Quod cùm in imo amplius sit, continuo sursum uersus aliquanto est angustius: illud superius operculo tegitur, hoc non tegitur: sed bacillum ferreum per eius ansas penetrans utrinque recuruatur: quod manibus, cùm uas deportandum est, prehenditur. Discretores autem in primis assiduos esse oportet.

Abacus A. Asseres eminentes B. M alleus C. M alleus quadrangulus D. Vas altius E. Vas humilius F. Bacillum ferreum G.

Alter modus uenas tundendi malleis hic est: magnæ uenæ duræ fragmenta contunduntur anteaquam urantur. Operariorum certe, qui Goselariæ isto modo magnis malleis tundunt pyritas, pedes sunt corticibus quasi ocreis armati, manus chirothecis prælongis: ne glareæ de fragmentis desilientes eos saucient.

Pyritæ A. Cortices B. Chirothecæ C. Malleus D.

At in magnæ Germaniæ regione, quæ Vestofalia dicitur, & in Germaniæ inferioris regione quæ Eifalia nominatur, operarij contrà uenarum prius ustarum fragmenta in rotundam aream, lapidibus durissimis arctè stratam, coniecta terunt ferramentis, quæ figura ferè malleis similia sunt, usu tribulis: nam longa pedem, lata palmum, crassa digitum, in medio sicuti mallei habent foramen, in quo includitur manubrium ligneum non admodum crassum, sed longum ad pedes tres & dimidium , ut operarij eius pondere inclinatiore uehementius uenarum fragmenta percutere possint: lata uerò ferramenti parte percutientes ea conterunt: quo modo etiam tribulis, quanquam ea lignea & teretia sunt, at ad perticas appensa, frumenta in area teruntur . Venas autem comminutas scopis conuerrentes in officinam inuehunt: in qua lauantur in area curta: ad cuius caput lotor stans rutro ligneo sursum uersus crahit aquam: quæ rursus delapsa id, quod leue est, rapit in subiectum canalem: quam lauandi rationem paulo post planius explicabo.

Area lapidibus strata A. Venarum fragmenta B.
Area uenarum fragmentis referta C.
Ferramentum D. Eius manubrium E. Scopæ F.
Area curta G. R utrum lignewn H.

At duabus de causis uenæ uruntur: uel enim ut ex duris molles & fragiles factæ facilius aut tundi malleis pilisúe, aut mox excoqui possint: uel ut res pingues comburantur sulfur scilicet, bitumen, auripigmentum , sandaraca: sed sulfur sæpius in uenis metallicis inest, & plerunque plus quàm cætera nocet metallis omnibus, excepto auro: uerùm maximè nocet ferro, minus plumbo candido quàm uel cinereo, uel nigro, uel argento, uel æri. Quoniam uerò rarissimè inuenitur aurum, in quo non sit argentum, etiam uenæ auri sulfur in se continentes urendæ sunt priusquam excoquantur: etenim sulfur in cinerem resoluit metallum in uehementissimo fornacum igni, at ex eo recrementum efficit: idem agit bitumen: imo interdum argentum consumit: d in cadmia bituminosa licet uidere. Sed nunc ad urendi modos uenio: & primò quidem ad eum , qui omnib. uenis communis est. Terra tantummodo effossa fit area quadrangula satis magna & à fronte aperta: super quam ligna continenter componuntur : & super ea alia ligna transuersa item continenter locantur : quocirca hanc lignorum struem nostri cratem appellant : id uerò iteratur us dum strues illa cubitum unum uel duo fiat alta: tum super eam imponuntur uenarum qualiumcun malleis comminutarum fragmenta: primò maxima, deinde mediocria, postremò minima: sic coagmentatio clementer assurgens metæ forma figuratur. Ne uerò dissipetur eiusdem uenæ arenula aquis madida ipsi illinitur, & batillis tunditur. Quidam si talis arenula eis defuerit, pyram puluere, à carbonibus resoluto, non aliter ac carbonarij tegunt. At Goselariæ compositioni, in metæ figuram formatæ, atramentum sutorium rubrum, quo destillat pyrites ustus, aquis madefactum illinunt. Alibi autem semel uena uritur: alibi bis, alibi ter, prout ipsius duricies id postulat. Goselariæ quidem cùm pyrites tertiò uritur, is, qui in sumno pyræ est collocatus, exudat, ut aliàs scripsi, quiddam subuiride, aridum, asperum, tenue: quod ignis non aliter ac amiantum non facile comburit. Quinetiam persæpe aqua immittitur in uenam ustam & adhuc calentem, hac de causa, ut magis mollescat & friabilis fiat. Nam cùm uis ignium eius humorem exiccauit, aqua calentem facilius lissoluit: cuius rei maximum indicium sunt saxa calcaria usta.

Areæ A. Ligna B. Vena C. Metæ figura D. Canalis E.

Sed terra item effossa fiant areæ multò ampliores, & ad normam quadratæ: à quarum lateribus at tergo muri ducantur, ut ignis ardorem magis contineant: à fronte uerò similiter patere debent. In his separatim uena plumbi candidi uratur hoc modo. Primò ligna circiter duodecim pedes longa in area locentur, quater uicissum, recta & transuersa. Deinde maiora uenæ fragmenta eis superinijciantur: quibus rursus minora quæ etiam ad eorum latera apponantur: quin eiusdem uenæ arenulæ ipsis quo illinantur & batillis tundantur, ne prius quàm usta fuerint, decidant: tum ligna incendantur.

Pyra accensa A. Pyra quæ extruitur B. Vena C. Ligna D. Eorundem strues E.

Plumbi uerò nigri uena, si ustionis indigebit, in aream conijciatur prorsus assimilem, sed decliuem: ei ligna superimponantur: à fronte etiam ad uenam, ne decidat, arbor apponatur. Vena sic usta quodammodo liscit, & recrementis fit similis. In Tauriscis autem pyrites, in quo aliquid auri, sul furis, atramenti sutorij inest, postquam ultimum ex eo aqua cocto confectum fuit, in fornacem furni figura ferè similem, in quam ligna sunt imposita, conijcitur, ut, cùm uritur, id quod utile, cum fumo non euolet, sed ad fornacis testudinem adhærescat: quo modo sæpe etiam sulfur de duobus eiusdem tetudinis foraminibus, per quæ fumus eluctatur, stiriarum instar pendet.

Pyra, quæ ex uena plumbi & lignis ei superimpositis constat, accensa A. Operarius uenam in alteram aream conijcit B. Fornax furni similis C. F oramina per quæ fumus eluctatur D.

Si uero pyrites uel cadmia, uel alia uena metalli particeps plusculum sulfuris uel bituminis in se contineat , sic urenda est, ut neutrum pereat: ita in ferream laminam foraminum plenam coniecta , carbonibus superiniectis uritur. Eam laminam sustinent tres muri, duo à lateribus, tertius à tergo. Sub ipsa ollæ, in quibus aqua inest, collocantur: in quam uapor sulfurosus uel bituminosus defertur: in ea pinguitudo, si sulfur fuerit, plerun lutea: si bitumen, picis instar nigra supernatans concrescit : quæ ni eliceretur, metallo, dum excoretur uena, multum noceret. Ab ea uerò sic separata alim utilitatis fructum hominibus præbet: maxime sulfurea. Ex uapore aunt , qui non in aquam , sed in solum defertur, sulfur uel bitumen fit pompholygis simile, & tam leue, ut difflari spiritu possit. Alij utuntur fornace concamerata , & è fronte patente, at in duas cameras distincta. Inferiorem murus, in eius medio ductus, in duas partes æquales diuidit, in quibus ollæ, similiter aquam in se continentes , collocantur. Superior uerò rursus in tres partes est distributa: quarum media, non latior medio muro, cuius suprema pars est, semper patet: in ea enim ligna imponuntur: alijs duabus sunt ferreæ fores, quæ lignis accensis clauduntur, ut non minus quàm testudo ignis ardorem contineant : in illarum bacillis ferreis, quæ pro pauimento habent, collocantur ollæ fundo carentes: cuius loco cancelli, ex ferreis silis facti, in quan imponuntur: per quorum foramina sulfurosi uel bituminosi uapores à uena usta manant in ollas inferiores. Superiorum autem ollarum singulæ centumpondium uenæ capiunt: qua repletæ operculis teguntur, luto oblinuntur.

Lamina ferrea foraminum plena A. Muri B. Lamina cui uena iniecta C. Carbones uenæ superiniecti ardentes D. Ollæ E. Fornax F. Superioris cameræ pars media G. Aliæ duæ partes H. Inferioris cameræ partes I. Murus medius K. Ollæ quæ uena replentur L. Earum opercula M. Cancelli N.
Eislebij quo & in finitimis locis cùm urunt lapides fissiles bituminis non

expertes, ex quibus æs conflatur, non utuntur strue lignorum, sed fascibus uirgultorum: quondam id genus lapides ex puteis extractos mox super fasces uirgultorum substratos inijciebant, eis accensis urebant. Nunc eosdem primò in unum aceruum conuehunt: deinde ad quoddam tempus ita iacent , ut aer & imber eos aliquo modo molles efficiant: tum prope aceruum sternunt fasces uirgultorum: at in ipsos inuehunt proximos lapides: postea rursus in uacuo loco, à quo primi lapides ablati sunt, fasces uirgultorum ponunt: & lapides primis proxime adiunctos eis inijciunt: quod faciunt us ad eum finem dum lapides omnes fuerint in fasces uirgultorum coniecti, fiat tuniulus: postremò incendunt fasces uirgultorum: uerùm non ea parte, qua flat uentus sed opposita, ne ignis ui uenti concitatus antè consumat fasces uirgultorum quàm lapides urantur & molles fiant: quo sane modo lapides etiam fascibus uicini ignem concipiunt, eum communicant cum proximis: at hi iterum cum finitimis: ardet sic pyra sæpenumero dies triginta pluresue continuos. Lapis autem iste ærosus fissilis copiosius, ut aliàs dixi, exudat illud, cui natura est similis amianto.

Aceruus lapidum ærosorum A. Pyra accensa B.
Lapides inuehens in fasces uirgultorum C.
At uenæ pilis præferratis iccirco tunduntur, ut metallum à lapidibus &

tecti saxis discerni possit. Machinæ, qua id ipsum perficitur, species, quarto machinarum, quibus metallici utuntur, generi subiecta, hoc modo fabricaur: truncus rnus longus pedes sex, latus & altus duos & palmum humi locatur: in cuius medio capsa est longa pedes duos & digitos sex, alta pedem & sex digitos: cius frons patet, quæ ostium appellari potest: eiusdem fundum tegitur solea ferrea, crassa palmum, lata palmos duos & totidem digitos: cuius utrun latus cuneatum in truncum adigitur. Prior uerò & posterior eius pars eidem trunco affiguntur clauis ferreis: ad latera capsæ super truncum statuuntur duo tigna, quorum superiora capita aliquantum recisa in formis trabium domicilij includuntur: à capsa pedibus duobus & dimidio duo tigna transuersa continenter coniunguntur: quorum capita intrinsecus parum recisa iacent in formis exterioribus istorum tignorum statutorum: at ibi cum ipsis terebrantur, per foramen hoc rotundum penetrat clauus ferreus: cuius alterum caput duo habet cornua: alterum perforatum est, quod cuneo traiecto sic coercetur, ut tigna arctius constringat: quinetiam ex cornibus alterum uersus uergit, alterum deorsum: at super ea tigna transuersa ad spacium pedum trium & dimidij iterum duo eiusmodi tigna transuersa simili modo coniunguntur . Tignis autem transuersis sunt foramina quadrangula, in quæ pila præferrata immittuntur: ea longe inter se non distant, & arctius in illis continentur. Habet uerò quod pilum retro dentem, m inferius seuo li nire oportet, ut eò facilius attolli possit: eum autem axis angulati bini dentes longi & superiore parte in rotundo lati uicissim attollunt, ut pilum decidens in capsam capite ferreo saxa in eam coniecta contundat & comminuat. Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquæ impetus impellit: uerùm capsæ ostio pro foribus asser est: qui in antis trunci excauatis & leuari potest, ut ostio reserato operarius arenam, in quam saxa contrita sunt, item sabulum & glareas batillo eximat: & demitti, ut ostio clauso alia saxa iniecta rursus pilis præferratis tundantur: sed, si truncus rnus in promptu non fuerit, duo tigna humi locantur, & inter se fibulis ferreis coniungantur: quorum utrunque longum sit pedes sex, latum pedem, altum sesquipedem: quæ altitudo capsæ esse debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis, & longitudine duorum pedum & trientis ac semunciæ prorsus exciso: in cuius solo effosso locetur saxum durissimum, crassum pedem, latum dodrantem : ad id, si quod cauum remanet, ipsum terra uel arenula compleatur , ea tundatur: solum quod est ante capsam asseribus tegatur: saxum perfractum auferatur, & in eius locum al ud reponatur: licet etiam capsam minorem & trium tantummodo pilorum facere capacem.

Capsa A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C. Pila D. Eorum capita E. Axis F. Dens pili G. Dentes axis H.

Pila autem efficiuntur ex tigillis nouem pedes longis, quadrangulis, undiqua latis semipedem: cuius caput ferreum ita se habet. Inferior eius pars longa est tres palmos, superior totidem : inferioris partis media pars lata et crassa est palmum , longa duos palmos: infima extuberat ut fiat lata quin digitos, crassa totidem , longa duos: suprema etiam ipsa extuberat: fit lata et crassa sesquipalmum , longa duos digitos: superius ubi includitur in pilo perforata: simili modo pilum ipsum terebratum est: at per utrius foramen penetrat cuncus ferreus latus: qui continet caput ne de pilo decidat. Vt uerò pilum continenter uenarum fragmenta uel saxa tundens non frangatur inter ipsum & supremam partis inferioris partem ponitur lamina ex ferro quadrangula, crassa digitum , lata digitos septem , alta sex. Qui uerò tria pila faciunt , ut pleri faciunt, ea multo maiora faciunt: etenim cum quadrangula existant, undi lata sunt tres palmos: cuius autem caput ferreum ita se habet: totum longum est pedes duos & palmum: inferius sexangulum: ubi latum & crassum existit digitos septem. Inferior eius pars, quæ ex pilo extat, longa est pedem & palmos duos:superior, quæ in eo includitur, palmos tres: inferiore eius parte lata & crassa palmum . Deinde paulatim fit angustior & tenuior, ut superiore parte maneat lata digitos tres & dimidium, crassa duos: ubi anguli quodam modo recisi sunt: ea parte perforatum est. Foramen uerò longum digitos tres, latum unum, distat à suprema parte acuta digito. Quidam superiorem capitis partem, quæ in pilo inferius exciso inciuditur uncinatam & striatam faciunt, ut uncis in pilum infixis & cuneis in strias adactis in ipso prorsus immobilis maneat: præsertim cum duabus præterea quadrangulis laminis ferreis cingantur. Axem uerò alij ad circinum distribuunt in sex partes, alij in nouem: sed satius est eum in duodecim partiri, ut uicissim una pars plana dentem in se contineat, altera eo careat.

Pilum alterum A. Pilum inferius excisum B. Caput pili C. Alterum caput uncinatum & striatum D. Lamina ferrea quadrangula E. Cuneus F. Dens pili G. A xis angulatus H. Dens axis I. Circinus K.

Rota uerò ne hyeme uel altæ niues uel glacies, uel tempestates eius cursum, & conuersionem impediant, in quadrangula contignatione prorsus includitur. Tigna aunt , qua inter se coagmentantur, undi obturantur musco: unum tamen contignatio foramen habet: per quod canalis deferens aquam Penetrat: quæ in rotæ pinnas decidens eam uersat: rursus in inferiore canale sub contignatione effluit. Rotæ autem radij non raro in medio axe longo includuntur: cuius dentes utrin pila attollunt, quæ uel utra uenas siccas aut udas tundunt, uel altera siccas, udas altera, pro ut res hoc aut illud postulat: quin etiam alteris leuatis & clauis ferreis in eorum & primi tigni transuersi foramina infixis, altera tantummodo uenas tundunt.

Contignatio A. hæc cum superiore etiam parte non sit aperta, hic patet, ut rota uideri possit. Rota B. Axis C. Pila D.

At glareas saxorum uel lapidum & sabulum at arenas è capsa huius machinæ exemptas & cumulatas, aut è tumulo, qui est prope fodinam rastro erutas operarius inijciat in capsam superius & è fronte patentem , longam pedes tres, latam ferè sesquipedem : cuius latera decliuia sunt & formata ex asseribus: sed fundum filis ferreis instar retis contextum sit, & ad duo bacilla ferrea, quæ ad utrius lateris asserem affixa sunt, item filis ferreis alligatum . Hoc eius fundum foramina habet, per quæ glareæ nucis auellanæ magnitudine penetrare non possunt: quæ sunt maiores quàm ut penetrent, eas operarius reportat, rursus pilis subijcit: eas uerò quæ penetrarunt, & sabulum at arenas in uas magnum colligit & ad loturam reseruat: cùm autem laborandi munus exequitur capsam duobus funiculis de trabe suspendit. Hæc capsa cribrum quadrangulum rectè nominari potest, ut etiam id genus aliæ quæ sequuntur.

Capsa recte in solo locata A. Eius fundum quod ex filis ferreis
constat B. Capsa inuersa C. Bacilla ferrea D. Capsa de
trabe suspensa, cuius fundi pars supina conspicitur E. Capsa de trabe suspensa, cuius fundi pars prona conspicitur. F.

Alij utuntur cribro, euius uas ligneum duobus ferreis circulis cingitur: fundum, non aliter ac capsæ, ferreis filis instar retis contexitur: id imponunt duobus asserculis sic affixis ad stipitem, in terra defixum , ut alter alteri transuersus superpositus sit. Quanquam quidam stipitem terræ non infigunt, sed eum super solum statuentes us dum eius, quod cribrum transmisit, aceruus fiat: cui illam infigunt: in hoc cribrum operarius glareas, lapillos, sabulum, arenas tumulo erutas, batillo ferreo inijcit: & eius ansas manibus tenens, ipsum agitando succutit: ut eo motu per fundum arena, sabulum, lapilli, mi− nutæ glareæ decidant. Alij non usurpant cribrum, sed capsam patentem: cuius fundum item filis ferreis contextum est: eam in tigillo transuerso, in duobus tignis statutis incluso, locatam ducunt & reducunt.

Cribrum A. Asserculi B. Stipes C. Cribri fundum D. Capsa patens E. Tigillum transuersum F. Tigna statuta G.


Alij utuntur cribro, cui uas æneum est, utrinque habens ansam æneam quadrangulam: per quas ansas pertica penetrat: cuius alterum caput, quod ex altera ansa eminet ad dodrantem, cùm operarius in funiculum de trabe suspensum imposuerit, perticam sæpius, & quidem uicissim, à se abstrahit, & ad seretrahit: quo motu per cribri fundum res minutæ decidunt : sed ut perticæ caput in funem facile imponi possit, ipse inferius bacillo longo duos palmos diducitur: etenim duplicatus descendit: quod utrun eius caput ad trabem sit religatum. Attamen pars funiculi post bacillum dependet longa semipedem. Quinetiam magna capsa in hac re est usitata: cuius fundum uel ex assere foraminum pleno conficitur, uel filis ferreis, ut cæterarum capsarum contexitur: ex medijs asseribus, qui ad eius latera sunt, semicirculus ferreus extat: ad quem funiculus, ex tigno uel trabe suspensus, alligatur, ut capsa trahi & in omnes partes inclinari possit: ei utrin duo sunt manubria, cisij manubrijs non dissimilia: quæ duo operarij prehendentes capsam, ultro citro tractam et retractam agitant: hac Germani, qui in Carpato monte habitant, potissimum utuntur: istis autem tribus capsis & duobus cribris minutæ res à maiusculis iccirco discernuntur, ut earum quæ transmissæ simul lauandæ sunt, æquales fiant portiones: nam fundum tam capsarum quàm cribrorum foramina habet, quæ glareas nucis auellanæ magnitudine non transmittunt : in fundo remanentes metallici siccas, si metallo non carent, sub pila subijciunt : sed glareæ maiusculæ à minutis non discernuntur his modis, priusquam ui nuel adolescentes ab eis, & lapillis, & sabulo, & arenis, & terris in tumulo è fodina egesto sitis saxorum fragmenta rastris quin dentibus separarint.

Capsa A. Semicirculus B. Funiculus C. Tignum D.
Manubria E. Rastrum quindens F. Cribrum G.
Eius ansæ H. Pertica I. Funiculus K. Trabs L.

Neusolæ uerò, quod metallum est in Carpato, tumulos è fodinis, dum æris uenæ, quæ sunt in iugis & cacuminibus montium cauarentur, egestos operarius alter discernit, alter terras, arenas, sabulum, lapillos, glareas, at etiam uenas pauperiores, ne impensæ in non tritam & interdum ferè præcipitem uiam, at longam & difficilem uecturam faciendæ sint, cisio aduehit: & idipsum inuertens eas in capsam longam patentem, & tabellis transuersis dist, ntam, & ad rupem præcipitem affixam inijcit: quæ pedum fere centum & quinquaginta altitudine delabuntur in capsam breuem, cuius fundum ex ærea lamina crassa & foraminum plena constat: ea capsa habet duo manubria, quibus attrahitur & retruditur: superius etiam duos arcus, ex bacillis colurnis factos, quib. uncus ferreus funis ex arboris ramo uel trabe, quæ ex tigno statuto eminet, suspensi inijcitur: hanc capsam discretor aliquoties attrahit, & ad arborem uel tignum ualide appellit: quo modo res minutæ per eius foramina penetrantes altera capsa longa decidunt in alteram breuem, cuius fundum foramina habet angustiora: quam secundus discretor item ad arborem uel tignum ualide appellit: iterum minutiores tertia capsa exceptæ delabuntur in tertiam capsam breuem, cuius fundum angustissima habet foramina, quam capsam tertius discretor, similiter ad arborem uel tignum ualide appellit, ac tertio res minutulæ per foramina incidunt in abacum . Dum autem operarius cisio aduehit aliam tumuli partem discernendam , quis interea discretor unco ex arcubus extracto suam capsam aufert, caminuertens, glareas uel sabulum, quod in eius fundo remansit, coaceruat. Minutulas uero res, in abacum delapsas, primus lotor, nam totidem sunt, quot discretores, deuerrit, et cribro, cuius foramina sunt angustiora quàm tertiæ capsæ breuis foramina, exceptas lauat in uase, aquis ferè pleno. Quod cùm fuerit co, quod cribrum transmisit, refertum , turbinem extrahit, ut aqua effluat: mox id, quod in uase resedit, batillo conijcit in abacum secundi lotoris: qui ipsum lauat in cribro, cui angustiora sunt foramina: quod etiam tunc in uas decidit idem eximit & in tertij lotoris abacum inijcit: qui id ipsum lauat in cribro, cui angustissima sunt foramina. Æris autem ramenta, quæ in ultimo uase resederunt, exempta excoquuntur: id uerò, quod quis lotor radio abstulit, in area linteis extensis contecta lauatur. Quin etiam Aldebergi, quod plumbi candidi metallum est, in montibus Bohemiæ finitimis, discretores talibus capsis breuibus ex trabe suspensis utuntur : quæ tamen paulò ampliores sunt, & priore parte patent: qua glareæ, quas non transmiscrunt, earum ad tignum appulsu statim excuti possunt.

Operarius cisio glareas aduehens A. Prima capsa longa B.
Prima capsa breuis C. Eius manubria D. Eiusdem arcus E.
Funis F. Trabs G. Tignum H. Secunda capsa longa I.
Secunda capsa breuis K. Tertia capsa longa L. Tertia ca/
psa breuis M. Abacus primus N. C ribrum primum O. Vas
primum P. Secundus abacus S ecundum cribrum R.
Secundum uas S. Tertius abacus T. T ertium cribrum V.
Tertium uas X. Turbo Y.

At si uena metalli diues fuerit, terræ, arenæ, sabulum, glareæ saxorum , ex tecto excisorum , rutro uel rastro è tumulo erutæ, & batillo in cribrum amplum uel in corbem conictæ lauantur in uase aquarum ferè pleno. Cribrum plerun latum est cubitum, altum semipedem: eius fundum tantula habet foramina ut per ea glareæ eruo non maiores decidant. Filis uerò ferreis rectis et transuersis, quæ ubi se contingunt clauiculæ ferreæ complectuntur, contextum circulo ferreo, duobus bacillis transuersis item ferreis innititur: reliquam cribri partem, è tabulis in uasis figuram formatam, duo circuli ferrei cingunt : ueruntamen nonnulli id ipsum colurnis aut rnis circulis uinciunt: sed tunc tribus. Habet autem utrin ansam: quas materiam metallicam lauaturus manibus tenet: in hoc cribrum adolescens res lauandas conijcit: mulier ipsum uicissim ad dextram & sinistram uersans succutit: quo modo terras, arenas, glareas minores transmittit: maiores in eo remanent: quæ eiectæ & coaceruatæ subijciuntur pilis. Limus uerò cum arenis, sabulo, glareis aqua exantlata ex uase batillo ferreo eijcitur: & in canali, de quo paulò post dicam, lauatur.

Cribrum A. Eius ansæ B. Vas C. Fundum cribri filis ferreis contextum D.
Circulus E. Bacilla F. Circuli G. Mulier uersat cribrum H.
Adolescens ei suppeditat materiam lauandam I. Vir batillo
materiam, quam cribrum transmisit, ex uase eijcit. K.

Sed Bohemi utuntur corbe uiminibus contexta, sesquipedem lata, semi− pedem alta: cui duæ sunt ansæ, quibus prehensam agitant & succutiunt in uase uel parua lacuna aquis fere plena: quod ex ea in uas uel lacunam decidit, exemptum lauant in lance: quæ posteriore parte altior est, priore humilior & plana: ex qua, cum ansis, quas item duas habet, prehensam agitant in aqua, id, quod leue est, effluit: quod graue & metallicum, in eius fundo residet.

Corbis A. Eius ansæ B. Laux C. Eius posterior
pars D. E iusdem pars prior E. Eiusdem ansæ F.


At auri uena malleis contusa uel pilis comminuta , at etiam plumbi candidi molitur in farinam. Prima mola, quam aquarum impetus circumagit, sic se habet: axis ad circinum rotundatur, aut angulatus efficitur: cuius codaces ferrei uersantur in dimidiatis catillis ferreis, qui in tignis inclusi sunt: is uerò axis impellitur rota, cuius pinnas, ad frontem affixas, percutit fluminis impetus. In eodem axe inclusum est tympanum dentatum: cuius dentes in latere fixi sunt: hi impellunt alterum tympanum, quod ex fusis materiæ durissimæ constat. Hoc autem tympanum est circum axem ferreum, habentem in imo codacem, qui in tigni cuiusdam catillo ferreo uersatur: in summo subseudem ferream quæ molam continet, ita cùm alterius tympani dentes alterius fusos impellunt , molæ fit circinatio: cui machina impendens per infun− dibulum suppeditat uenam: quæ in farinam molita ex lignea bractea rotund ta effunditur in canalem, & ex eo in officinæ solum delapsa accumulatur: in de auecta reseruatur ad loturam: quoniam uerò hæc molendi ratio postulat, ut mola modò attollatur, modò demittatur, duæ trabes, quæ trudibus attolli & demitti possunt, tignum, in cuius catillo ferreo axis ferrei codax uersatur, sustinent.

Axis A. Rota B. Tympanum dentatum C. Tympanum quod ex fusis
constat D. Axis ferreus E. Mola F. Infundibulum G.
Lignea bractea rotundata H. Canalis I.

Molæ præterea tres sunt in auri uenis, in primis uerò lapidibus liscentibus eius metalli non expertibus molendis usitatæ: quas omnes non aquarum impetus, sed hominum uires, etsi duas etiam iumentorum, circunagunt . Prima uersatilis à proxime descripta tantummodo differt rota: quæ clausa uersatur ab hominibus ipsam calcantibus, aut ab introductis equis, uel asinis, uel etiamr bustis capris: quorum iumentorum oculi linteis illigantur. Secunda tam trusatilis quàm uersatilis à superioribus duabus differt altero axe statuto, qui ei pro strato est. Axis ille ad inferius caput habet uel orbem , quem operarij duo tabellas eius pedibus retro trudentes circunagunt , quan quam non raro unus eum laborem sustinet: uel ex eo extat temo, quem equus aut asinus, unde asinaria dicta, circumagit. Axis autem circumacti tympanum dentatum, quod est ad superius eius caput, uersat id, quod ex fusis constat, & unà cum eo molam. Tertia uersatilis est: nam non trusa manibus, sed circumacta uersatur: inter quam & cæteras magnum est discrimen: etenim inferior lapis molaris superius formam habet, ut molam, quæ uersatur circum ferreum axiculum continere possit. Is in media molaris forma inclusus per molam penetrat. Operarius autem ferreum uectem statutum, qui est ad superiorem lapidem molarem, qui proprie mola dicitur, manu prehendens circumagit: mola media est perforata: in quod foramen uena coniecta delabitur in inferiorem lapidem molarem, ibi molitur in farinam: quæ sensim ex eius foramine decidit: & uarijs modis, quos postea exponam, lauatur, priusquam cum argento uiuo permisceatur.

Prima mola A. R ota a capris uersata B. Secunda mola C.
Orbis axis statuti D. Eius tympanum dentatum E. Tertia
mola F. Inferioris lapidis molaris forma G. Eiusdem
axiculus statutus H. Eiusdem foramen I. Superioris lapidis
molaris uectis K. Eiusdem foramen L.

Attamen quidam fabricantur machinam, quæ una auri uenam uno eodem tempore tundat , molat, lauando purget, cum argento uiuo permisceat aurum. Machinæ unica est rota, quam riui impetus eius pinnas percutiens uersat: axi ab altero rotæ latere existunt longi dentes: qui pila attollunt, uenam siccam contundunt: mox in rotundum molæ receptaculum iniecta, & sensim per eius foramen illapsa molitur in farinam. Inferior lapis molaris est quadrangulus, sed formam habet rotundam, in qua mola rotunda uersa tur: at foramen, ex quo farina in primum uas delabitur. Verùm axiculi fer rei subscus in mola, codax in trabis catillo includitur: cuius axiculi tympanum, quod ex fusis constat, à tympano axis dentato circumactum molam uersat. Vt uerò farina continenter incidit in primum uas, ita etiam aqua: quæ rursus ex eo effluit in secundum, quod humilius est: & ex secundo in tertium, quod humilimum: ex tertio plerun in lacusculum ex una arbore cauatum : in unoquo autem uase inest argentum uiuum, unicui asserculus est impositus & ad ipsum affixus: per cuius medij foramen penetrat axiculus statutus: is ne altius quàm oportet, in uas descendat, qua asserculum attingit, extuberat: ad eius inferius caput duæ tabellæ inter se transuersæ affiguntur , quas tertia decussat: superiori codax est in trabis catillo inclusus: at circum n axiculum est paruum tympanum, quod ex fusis constat: quorum quod uer satur à paruo tympano dentato, quod est circum axiculum stratum, cuius alterum caput in magno axe strato inclusum est: alterum in tigni cuiusdam cauo crassis laminis ferrato: ita tabellæ, quarum ternæ in singulis uasis in orbem torntur, farinana cum aqua permistam agitantes etiam minutula auri ramenta ab ea separant: quæ delapsa argentum uiuum in se trahit at purgat. Sordes uerò aqua rapit: argentum uiuum in alutam, uel linteum lini xy lini contextu factum infunditur: quæ cùm, ut aliàs scripsi, comprimitur, argentum uiuum per eam defluit in ollam subiectam: aurum in ea remanet purum. Alij in locum uasorum tres canales latos substituunt: quorum quis habet axiculum angulatum: in quo senæ tabellæ angustæ inclusæ sunt, & ad eas totidem tabellæ latiores transuersæ affixæ: quas aqua immissa percu tiens circumagit: hæ farinam cum aqua permistam agitantes metallum ab ea secernunt: ueruntamen si farina, in qua auri ramenta insunt, purgatur, prior lauandi ratio hac longe præstat, quod ea argentum uiuum, quod in uasis continetur, statim ad se alliciat: si farina, in qua lapilli nigri, ex quibus conflatur plumbum candidum, insunt, minime est aspernanda. Quanquam rami abiegni conuoluti, & in canales, in quibus talis farina de mola per canaliculum in eos delapsa lauatur, impositi utiliores sunt: nam lapilli uel ab eis retinentur, uel, si aqua ipsos rapit, de eis decidunt & subsidunt.

'Machinæ rota A. Axis B. Pila C. Molæ receptaculum rotundum D. Eius foramen per medium penetrans E. Inferior lapis molaris F. Eius forma retunda G. Eiusdem foramen H. Axiculus ferreus I. Eius subscus K. Trabs L. Axiculi ferrei tympanum quod ex fusis constat M. Axis tympanum dentatum N. Vasa O. Asserculi P. Axiculi statuti Eorundem pars extuberans R. Eorundem tabellæ S. Eorundem tympana quæ ex fusis constant T. Axiculus stratus in axe inclusus V. Eius tympana dentata X. Tres canales Y. Eorum axiculi Z. Tabellæ rectæ AA. Tabell .

At septem lauandi rationes sunt plurium metallorum uenis communes:lauantur enim uel in canali simplici, uel in canali tabellis distincto, uel in ca− nali deuexo, uel in amplo lacu, uel in area curta, uel in area linteis extensis comtecta, uel in cribro angusto. Cæteræ uerò lauandi rationes aut alicuius metalli propriæ sunt, aut cum ratione pilis tundendi uenas udas coniunctæ . Canalis autem simplex sic se habet: primò caput altius est quàm canalis, longum pedes tres, latum sesquipedem: quod constat ex asseribus super tigna impositis & ad ea affixis: eius latus utrun habet tigillum in asseres immissum: quod aquam in id per fistulam uel canaliculum influentem arcet, cogit re ctà defluere. Eius uerò medium aliquanto depressius est, ut in eo glareæ saxorum & maiuscula metallorum ramenta subsidere possint: ad altitudinem dodrantis sub capite est canalis depressus in terram , longus pedes duodecim, latus & altus sesquipedem: cuius fundum & utrun latus est ex asseribus factum, ne terra sorbeat metallorum ramenta, aut aquis madefacta incidat in canalem, eiusdem infima pars obstruitur tabella humiliore quàm canalis est: cum hoc canali recto committitur alter canalis transuersus, longus pedes sex, atus & altus sesquipedem, at similiter asserum munitione septus: infima parte occluditur tabella, sed etiam humiliore, ut aqua defluere possit: quam tertius canalis excipit, & extra domicilium deducit. In illo canale simplici lauatur materia metallica, quam quin cribra ampla transmiserunt in officinæ solum: ipsam enim auectam & coaceruatam lotor inijcit in caput canalis, & aqua in ipsum per fistulam & canaliculum immissa, cam, quæ in medium caput defluxit & resedit, agitat rutro ligneo: sic posthac appellabimus instrumentum confectum è pertica, in tabellam, longam pedem & latam palmum, infixa: qua agitatione aqua fit turbida, rapit limum & arenam, at minutula metallorum ramenta in subiectum canalem: maiuscula uerò cum glareis remanent in capite: quæ ablata adolescentes in abacum ampli lacus aut in aream curtam conijciunt, ea à glareis discernunt: postquam canalis limo & arenis refertus fuerit, lotor fistulam, per quam aqua influit in caput, occludit. Mox ea, quam continet canalis, effluit: quod quamprimum factum fuerit, limum & arenas, cum minutulis metallorum ramentis permistas, batillo eijcit, & eas in area linteis extensis contecta lauat: quinetiam canali nondum repleto persæpe adolescentes eas in alueum iniectas, in eandem aream inferunt & lauant. In capite huius canalis etiam farina metallica lauatur, sed maxime ea, in qua lapilli nigri insunt, quo modo in canalem abiegnus ramus conuolutus imponitur, sicuti quo, cùm uenæ udæ pilis tunduntur, in magnos canales imponi solet. Lapilli autem maiusculi, qui in suprema canalis parte resident, separatim lauantur in canali deuexo: separatim in eodem mediocres, qui in media subsidunt: separatim limus, cum minutulis lapillis mistus, qui post ramum in infima canalis parte subsidit in area linteis extensis contecta.

Caput canalis A. Fistula B. Canalis C. Tabella D.
Canalis transuersus E. Batillum F. Rutrum G.

Ab hoc alter canalis differt pluribus tabulis, quibus in eum impositis quasi quibusdam gradibus distinguitur. Imponuntur uerò si longus pedes duodecim fuerit, quatuor: si nouem, tres: quanto quæ capiti proximior, tanto altior: quanto ab eo remotior, tanto humilior. Ita cùm suprema fuerit alta pedem & palmum , secunda esse solet alta pedem & digitos tres, tertia pedem & digitos duos, infima pedem & digitum . In hoc canali potissimum lauatur materia metallica, quam cribrum amplum transmisit in uas quod aquam continet: quæ materia us ad eum finem batillo ferreo conijcitur in canalis caput, & aqua in ipsum immissa rutro ligneo agitatur, dum canalis plenus fuerit: tum tabellis à lotore exemptis aqua colatur. Deinde materia metallica, quæ in eius receptaculis resedit, rursus lauatur uel in area curta, uel in area linteis extensis comtecta, uel in cribro angusto: sed quia curta cum hoc canale & superiore plerun coniungitur, fistula aquam primo in canalem transuersum infundit: ex quo per unum canaliculum defluit in canalem, per alterum in aream.

Fistula A. Canalis transuersus B. Canaliculi C. Caput
canalis D. Rutrum ligneum E. Tabellæ F. Area curta G.

Canalis uerò deuexus, quod ad asseres attinet, reliquis duobus dissimilis non est: eius etiam , ut aliorum , caput primò terra completur , pilisque tunditur: deinde assere tegitur: tum rursus, qua oportet, terra iniecta iterum tunditur ut nulla rima remaneat, per quam aqua cum ramentis metallorum mista in ipsum penetrare possit: recta enim defluere debet n canalem deuexum , longum ad pedes octo, latum ad sesquipedem : cum cocommittitur canalis transuersus at is ad lacum , qui extra domicilium est, pertinet. Adolescens aunt batillo uel t ulla meta lotum ramenta impura, uel lapillos nigros impuros de aceruo sumit, eos in canalis caput inijcit, uel eidem illinit. Lotor uerò eadem in canali agitat rutro ligneo: quo modo limus cum aquis permistus defluit in canalem transuersum, ramenta metallorum uel lapilli nigri in canali deuexo resident: sed quia interdum ramenta uel lapilli simul cum limo defluunt in canalem transuersum, eum alter post spacium ferè sex pedum assere claudit, & limum sæpe batillo agitat, ut etiam is cum aquis mistus effluat in lacum , remaneant in canali ramenta tantummodo uel lapilli. Schlaccheualdi & Irberesdorfi lapilli nigri in istiusmodi canali lauantur semel aut bis: Aldebergi ter quaterué: Gairi sæpe septies: nam Schlaccheualdi & Irberesdorfi uena, in qua sunt lapilli nigri satis magni, sub pila subijcitur: Aldebergi, in qua multo minores: Gairi etiam saxorum fragmenta, in quibus uix exigui lapilli interdum conspici possunt: hanc lauandi rationem metallici, qui tractant uenas plumbi candidi , primò excogitarunt : quæ deinde ex plumbarijs officinis in argentarias alias defluxit. Certior. n. hæc lauandi ratio est cribris etiam angustis. Prope hunc canalem area, linteis extensis contecta esse solet.

Area A. Canalis B. Trulla C. Rutrum D. Lintea E. Radius quo æquantur lintea F.

Nunc duo canales deuexi simili modo facti plerun coniunguntur : caput quidem à capite distat pedes tres: Canalis uerò à canali quatuor: sed unus canalis transuersus sub utro deuexo est: unus etiam adolescens metallorum ramenta uel lapillos nigros cum limo mistos ex cumulo inijcit batillo in utrun caput . Duo aunt sunt lotores: quorum alter alterius canalis lateri dextro, alter alterius sinistro insidens laborandi munus exequitur: uter utitur tali instrumento : in catillo alterius tigni, duo. n. sunt utri canali, et in trabis, quæ est in domicilio, dimidiata armilla ferrea uoluitur pertica teres, longa pedes nouem , crassa palmum : in ea sursum uersus inclusum est lignum teres longum palmos tres et totidem digitos crassum: cui affixa est tabella alta pedes duos, lata digitos 5. in cuius foramine uersatur alterum caput axiculi, in quo inclusum est rutelli manubrium : alterum uerò eiusdem axiculi eaput uoluitur in alterius tabellæ foramine, quæ item affixa est ad lignum teres, quod æ ac prius longum est palmos tres & totidem digitos crassum: quo pro manubrio lotor utitur: rutellum aunt fa ctum est ex pertica longa pedes tres: cui præfixa est tabella longa pedem , lata digitos sex, crassa sesquidigitum: lotor altera manu assidue mouet manubrium huius instrumenti , at sic rutellum in canalis capite agitat metallorum ramenta uel lapillos nigros cum limo permistos, qui commoti defluunt in canalem : altera tenet alterum rutellum , cui manubrium dimidio breuius est: eo ramenta uel lapillos, qui in supmma canalis parte resederunt , continenter agitat: quo modo limus cum aquis mistus defluit in canalem transuersum: et ex eo in lacum , qui extra domicilium est.

Superior canalis transuersus A. Canaliculi B. Capita canalium C. Canales D.
Inferior canalis transuersus E. Lacus F. Catillus qui est in tigno G. Dimidiata
armilla ferrea ad trabem affixa H. Pertica I. Eius rutellum K. Alterum rutellum L.
Quinetiam priusquam arca curta esset inuenta, & cribrum angustum metallorum uenæ inprimis uerò plumbi candidi, siccæ pilis tusæ lauabantur in

amplo lacu, ex una uel duabus arborib. cauato: ad cuius caput erat abacus, in m uena comminuta conijciebatur: quam lotor rutro ligneo, cui longum erat manubrium, detrahebat in lacum, & aqua in eum immissa uenam eodem rutro agitabat.

Lacus A. Abacus B. Rutrum ligneum C.

Area autem curta est superiore parte, qua per canaliculum in eam aqua defluit, angusta: nempe lata tantummodo pedes duos: inferiore latior, pedes scilicet tres & totidem palmos: ad latera uerò longa pedes sex affixæ sunt tabellæ altæ palmos duos: cæteris simplicis canalis capiti similis est, nisi quid in medio non est depressa: sub hac est canalis transuersus tabella humiliore clausus: in hac area non uenæ modo agitatæ rutro ligneo lauantur, sed adolescentes etiam metallorum ramenta, in eam coniecta, secernunt à saxorum glareis, & in uasa colligunt: ea metallici nunc raro utuntur: adolescentium emm negligentia sæpius deprehensa in causa est cur in eius lo cum successerit cri− brum angustum: quin limus, qui in canali resedit, si uena diues fuerit, sublatus in cribro angusto, uel in area linteis extensis contecta lauatur.

Area A. Canaliculus B. Transuersus C. Rutrum ligneum D.


Verùm area linteis extensis contexta sic se habet. Tigna duo, longa pedes decem & octo, lata semipedem, crassa tres palmos decliuia collocantur : quorum pars prona dimidia est excisa, ut asserum capita in ea poni possint: etcnim asseribus longis pedes tres & transuersis, continenter positis teguntur: dimidia est integra & altior quàm asseres palmum , ut aqua delapsa non effluat ex lateribus, sed rectà defluat: quinetiam areæ caput altius reliquo corpore deuexum est, ut aqua delabi possit: ipsa area tota sex linteis extensis & radio æquatis contegitur : quorum primum tenet insimum locum , in quo secundum sic collocatur, ut ipsum paululum tegat: in secundo similiter tertium locatur, et deinceps alia in alijs: si. n. contrario modo collocata fuerint, aqua defluens metallorum ramenta, uel lapillos nigros rapit sub ipsa, & labor inutilis suscipitur: linteis ita extensis adolescentes uel uiri metallorum ramenta uel lapillos nigros cum limo mistos conijciunt in canalis caput, canaliculo recluso aquam in id ipsum immittunt : tum rutris ligneis agitant metallorum ramenta , uel lapillos, usdum aquarum uis oens inferat in lintea: deinde ijsdem rutris ligneis leniter uerrunt lintea, donec limus in lacum uel in canalem transuersum defluat. Quàm primum aunt nullus aut paucus in linteis insederit, sed tantummo do metallorum ramenta, uel lapilli nigri, tunc ea auferunt , lauant in uase propè posito, in quod incidunt: redeunt subinde ad eundem laborem. Postremò aquam ex uase effundunt, & metallorum ramenta uel lapillos nigros colligunt: quinetiam si uel ramenta uel lapilli de linteis delapsi in lacu aut canali transuerso resederint, limum iterum lauant.

Tigna A. Lintea B. Caput areæ C. Canaliculus D.
Lacus E. Rutra liguea F. Vasa G.

Aliqui lintea nec auferunt, nec in uasis lauant, sed ipsis utrin tabellas angustas at non multum crassas superimponunt, & eas ad tigna clauis affigunt: simili modo materiam metallicam rutris ligneis agitantes lauant: quamprimum autem iterum nullus aut paucus limus in linteis insederit, sed tantummodo metallorum ramenta uel lapilli nigri, tum alterum tignum erigunt , ut tota area in altero insistat, & aquam, situlis ex lacusculo haustam, affundunt: quo modo id quod ad lintea adhærescit, decidit in canalem subiectum, ex una arbore cauatum, & in terra effossa locatum: cuius cauum superiore parte latum est pedem, inferiore minus latum, quod rotundatum sit: in eiusdem canalis medio includunt tabellam, ut maiuscula metallorum ramenta, uel maiusculi lapilli in priore parte, in quam inciderunt, remaneant, minu tula ramenta uel lapilli in posteriore: nam aqua ex una in alteram influit, & tandem per eius foramen defluit in lacum. Maiuscula autem metallorum ramenta uel lapillos nigros ex canali eiectos denuo lauant in canali deuexo: minutula uerò ramenta uel lapillos rursus in hac area linteis extensis contecta: quæ isto modo, quòd affixa maneant, diutius durant: & ferè duplum opus ab uno lotore tam cito perficitur, quàm altero simplum à duobus.

Area A. A quam linteis affundens B. Situla C. Alterius
generis situla D. R amenta uel lapillos ex canali eijciens E.

Cribrum etiam angustum nuper in usu metallico esse coepit: in hoc mate ria metallica conijcitur, cribratur in uase aqua ferè pleno: succutitur cribrum: quo succussu id quod est infra erui magnitudinem transmittit in uas, reliquum in eius fundo remanet: hoc duplex est: metalicum, quod inferiorem locum obtinet: saxeum & terrenum, quod superiorem: graue enim semper descendit, leue uis aquarum sursum fert, quod aufertur radio, qui tabella tenuis est ferè semicirculi figura, longa dodrantem, alta semipedem: sed le ue priusquam aufertur, radio decussari solet, ut eo citius aqua penetrare pos− sit. Postea iterum alia materia in cribrum conijcitur & succutitur. Vbi uerò multa metallorum ramenta in cribro resederint, in alueum alim propè positum eijciuntur. At quia cum limo non solum auri uel argenti ramenta, sed etiam arenæ, pyritæ, cadmiæ, galenæ, lapidum liscentium , aliorum decidunt in uas, nec eas aqua, quod graues sint, mentis metallicis separa re potest, iterum limus ille mistus lauatur, abijcitur quod inutile est. Ne autem eam arenam mox cribrum rursus transmittat , lotor ci substernit lapillos aut glareas. Quoniam uerò si cribrum non recte succusserit, sed inclinauerit ad latus, lapilli uel glareæ ex una parte amouentur, ac iterum tam metallica materia quàm inanis decidit in uas, labor frustra suscipitur, angustius etiam cribrum fecerunt metallici nostrates, quod ne inertes quidem lotores potest fallere: ad quam loturam eis nihil opus est fundo ex lapillis substratis facto: qua lauandi ratione limus cum minutulis metallorum ramentis decidit in uas: maiuscula in cribro resident: quæ inanis arena contegit: ea radio aufertur: ramenta collecta simul cum alijs excoquuntur: limus cum minutulis ramentis mistus tertio lauatur in cribro angustissimo, cuius fundum setis est contextum: id quod radio est ablatum, si uena metalli diues fuerit, in area linteis extensis contecta lauatur: si pauper, abijcitur.

Cribrum angustum A. Radius B. Cribrum angustius C. Cribrum angustissimum D.

Persolui lauandi rationes plurium metallorum uenis communes, uenio nunc ad alteram uenarum em: nam de hac prius. quàm de ijs lauandi rationibus, quæ cuius metalli uenis propriæ sunt, dicere com uenit. Cùm anno M. D. XII. Georgius illustris Saxonum Dux in Misena ius omnium tumulorum è fodinis egestorum dedisset nobili & prudenti uiro Sigismundo Malthicio, patri loannis episcopi Miseni & Henrici: Is Dippoldesualdi & Aldebergi, quibus in locis fodiuntur lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conficitur , reiectis pilis siccis, cribris amplis, mola, inuenit machinam, quæ uenas udas pilis præferratis tunderet. Venas autem udas uocamus aquis, quæ in capsam influunt, madefactas: quo modo etiam interdum pila uda nominamus, item aquis madida: contrà pila sicca uel uenas siccas appellamus nullis aquis, dum pilis tunduntur, madefactas: sed redeamus ad nostrum propositum. Hæc machina non multum dissimilis est ei, quæ uenas siccas pilis præferratis tundit: horum tamen pilorum capita dimidio sunt maiora quàm illorum: nec capsa, quæ, ex trunco rno uel fagino confecta, in spacio, quod est inter tigna statuta locatur, è fronte patet, fed ex altero latere: ea longa est pedes tres, lata dodrantem, alta pedem & digitos sex: si caret fundo, similiter statuitur super saxum durum at planum, in terra paululum effossa positum: & qua coniunguntur undi musco ac linteolis rallis obturantur: sin habet fundum, solea ferrea, longa pedes tres, lata dodrantem, crassa palmum in ea locatur, qua patet ad ipsam ferrea lamina foraminum plena affigitur, ut inter eam & caput proximi pili spacium duorum digitorum sit: at tantundem inter laminam & tignum statutum, in cuius foramine positus est canalis paruus & longiusculus: per quem argenti uena minutim contusa cum aqua defluit in lacum : id, quod in canali remansit, hatillo ligneo eijcitur in proximum solum asseribus tectum: quod in lacu subsedit, batillo ferreo separatim in solum: pleri faciunt duos canales, ut dum operarius unum, eo, quod resedit, refertum, exinanit, interea aliud in altero resideat: ad alterum capsæ latus, quod est properotam, quæ machinam uersat, aqua per canaliculum in eam influit: qua etiam operarius uvenam contundendam inijcit in capsam, ne fragmenta, si in pila fuerint coniecta, psis sint impedimento: at hac ratione uena argenti uel auri minutim pili tunditur.

Capsa A.Latus capsæ patens B. Saxum C. Solea ferrea D.
Lamina E. Canalis F. Batillum ligneum G. Lacus H.
Batillum ferreum I. Eius quod subsedit aceruus K.
Vena contundenda L. Canaliculus M.

Cùm uero plumbi candidi uena istiusmodi pilis præferratis tunditur , ut prima tudi tum nalis, qui pertinet ad laminam foraminum plenam , defcit aquam , cullapillis nigris & arenula permistam , in canalem transuersum : ex quo mox per canaliculum , qui per conclauis partem penetrat, defluit in alterum magnum canalem subiectum . Nam iccirco duo sunt, ut dullotor alterum lapillis nigris & arenis refertum , effundit, in alterum eædem res influant: uter longus est pedes duodecim, altus cubitum , latus sesquipedem : lapilli nigri, qui in suprema canalis parte resident , maiusculi, ut sunt, nominantur: hi sæpius batillo commouentur , ut lapilli mediocres & limus cum minutulis permistus, defluant: sed lapilli medio cres plerun resident in media eiusdem canalis parte, eos abiegnus ramus conuolutus retinet: limus uerò, qui cum aqua defluit, inter ramum & tabellam quæ claudit canalem , hoc est in ultima canalis parte, consistit . Seorsum aunt ab alijs nigri lapilli maiusculi batillo eijciuntur è canali, seorsum mediocres, seorsum limus. Etenim separatim in area linteis extensis contecta & in canali deuexo lauantur, & torrentur, & excoquuntur: exceptis lapillis, qui in media canalis parte resederunt. Hi. n. etsi semper separatim lauantur in area linteis extensis contecta , tamen si magnitudine ferè exæquauerint eos lapillos, qui in suprema canalis parte resederunt, simul cum eis in canali deuexo lauantur, simul torrentur, simul excoquuntur : sed limus unà cum alijs, ne in area linteis extensis contecta, ne in canali deuexo lauatur, sed separatim: at lapilli, ex eo confecti , seorsum etiam torrentur & excoquuntur . Duos aunt canales magnos excipit transuersus: at eum rursus rectus in lacum, qui est extra conclaue, exonerans.

Canalis ad laminam pertinens A. Canalis transuersus B. Canaliculus C. Canales magni D. Bætillum E. Ramus conuolutus F. Tabellæ claudentes canales G. Alter canalis transuersus H.
Verum hæc lauandi ratio nuper non parum est immutata: nam canalis, qui excipit aquam cum lapillis nigris et arenulis permistam , quæ per laminæ foramina effluit, ad nullum canalem transuersum , qui est extra conclaue , pertinet, sed rectà percius parietem penetrat in lacusculum : id aunt , d in canali recto extra conclaue sub

sedit, adolescens tridenti rastro radit, modo lapilli maiusculi resident in fundo: quos lotor batillo ligneo eijcit: in conclaue importat: in canalem deuexum coniectos rutro ligneo agitat & lauat: quinetiam lapillos, quos aqua rapuit in canlem deuexo subiectum us eò resumptos lauat dum puri fiant: reliqui uerò lapilli cum arena mista influunt in lacusculum , qui est in conclaui . Is aunt exonerat in duos illos canales magnos: in quorum superiore parte lapilli mediocres cum maiusculis permisti resident , in inferiore minutuli: sed utri impuri: quare illi separatim eiecti bis lauantur , prius in canali simplicis assimili, posterius in canali deuexo. Hi item bis, prius in area linteis extensis contecta , posterius in canali deuexo. Canalis simplicis assimilis ab eo differt capite: d hic totum habet decliue, alter in medio depressum. Hic præterea habet axiculum ligneum , qui in forami nibus duorum crassorum asserum , ad latera canalis affixorum uersatur: ut adolescens batillum , quo lapillos facit puros, in eum possit imponere: quid ni faceret nimium istis laborib. defatigaretur: in quis stans totos dies insumit: sed canales magni, simplicis assimilis, deuexus, area linteis extensis contecta propterea construuntur in conclaui , cui fornax est calorem per fictilia uel tabulas ferreas, ex quib. comstat, effundens , ut etiam hyeme, si flumina pro sus non conglaciauerint , lotores suum munus exequi possint.

Canalis primus A. Rastrum tridens B. Lacuseulus C. Canales magni D. Canalis simplicis assimilis E. Axiculus F. Asseres G. Eorum foramina H. Batillum I. Conclaue K. Fornax L.
In area autem linteis extensis contecta lapilli minutuli cum limo misti, qui

subsederunt in infima parte magnorum canalium & canalis simplicis assimilis & deuexi lauantur: eius lintea in lacu ex una arbore cauato, & duabus tabellis, ut tres capsæ fiant, distincto abluuntur: & primum quidem & secundum in prima, tertium & quartum in secunda, quintum & sextum in tertia. Sed quia in istis lapillis minutulis aliquæ lapidis saxi marmoris arenulæ inesse solent, eos magister in canali deuexo puros facit scopis supremam eorum partem leniter uerrens, non æqualibus ductibus, sed modò rectis, modò transuersis: quo modo aqua arenulas, quòd sint leuiores, per canalem rapit in lacum: lapillos, quòd grauiores, in canali relinquit. Canalibus autem omnibus tam intra quàm extra conclaue subijciuntur uel lacus, uel canales transuersi, in quos exonerant: ut aqua perpaucos lapillos minutulos in flumen deferre possit. Sed lacus magnus, qui est extra conclaue, plerun conficitur ex contignationibus quadratis: at longus, & latus, & altus est pedes octo: in quo cùm multus limus, cum minutulis lapillis nigris mistus, subsederit, primò aqua turbine extracto emittitur: deinde limus eiectus lauatur extra domicilium in area linteis extensis contecta: tum in canali deuexo, qui est in conclaui: quibus modis minutissimilapilli fiunt puri.

Canalis ad laminam capsæ pertinens A. Raftrum tridens B.
Lacusculus C. Lintea D. Canalis deuexus E. Scopæ F.

Sed limus, cum minutulis lapillis commistus , qui nec in magno lacu, nec in canali transuerso, qui extra domicilium est sub linteis, subsedit, is effluit in ri uum uel fluuium, at in eius alueo residet. Vt uerò etiam lapillorum partem metallici capere possint, plures in alueo riui uel fluuij faciunt extructiones similimas his, quæ conficiuntur supra moletrinas, ut impetus aquarum deflectant ad fossas, in quibus cursu suo ad rotas profluunt. Ad alterum autem cuius extructionis latus est area ad quin uel sex uel septem pedum altitudinem depressa, & quaquauersus, si loci natura ita feret, pedes habens amplius sexaginta: ita cùm aqua riui uel fluuij autumno & hyeme inundaue rit terram, tunc fores extructionum clauduntur: quo modo uis aquarum limum cum lapillis permistum, rapit in areas: qui uere & æstate similiter lauatur in area linteis extensis contecta, & in canali deuexo: colliguntur lapilli nigri, sed minutuli. At cùm alueus riui uel fluuij à domicilijs, in quibus lauantur lapilli nigri, iam coeperint distare quatuor millibus passuum, metallici tales extructiones non faciunt, sed in pratis sepes obliquas, & ante singulas eiusdem longitudinis fossam, ut limus cum lapillis nigris mistus, riui uel fluuij inundationibus raptus in his subsideat, ad illas adhærescat: qui collectus item in area & canali lauatur, ut lapilli nigri ab eo separentur: certe quidem tales areas & sepes plurimas, quæ istius generis limum excipiunt , in Misena sub Aldebergo uidere licet ad Mogelicium fluuium illum semper subrubrum, cùm saxa, cum lapillis nigris permista, tunduntur pilis.

Fluuius A. Extructio B. Fores C. Area D. Pratum E. Sepes F. Fossa G.
Sed redeo ad machinas. Quidam solent id genus quatuor uno in loco construere : duas scilicet in superiore eius parte, & totidem in inferiore: quo modo necesse est riuum deductum altius defluere in superiores rotas, quòd axes uersent, quorum dentes grauiora pila attollunt. Machinarum enim superiorum pila ferè duplo longiora quàm inferiorum pila esse oportet: & quidem propterea, quòd omnes capsæ in eadem planicie collocentur: qua de

causa etiam ea pila dentes habent sub parte superiore, non ut inferiora supra inferiorem. Aquas autem ex duabus superioribus rotis defluentes duo canales lati excipiunt, ex quibus præcipitant in duas inferiores rotas. Quia uerò istiusmodi machinarum omnium pila ferè contigua sunt, ne capita ferrea se conterant, qua in eis includuntur , paululum resecantur. Vbi uerò propter uallis angustias tot machinæ construi non possunt, monte duobus in locis, quorum alter altero sit altior, cauato et æquato duæ machinæ, quas unum do micilium in se continet, solent confici: aquam ex superiore rota defluentem item canalis latus excipit: ex quo similiter præcipitat in inferiorem. Verùm capsæ non in una planicie locantur , sed utrac?s in suæ machinæ propria: quocirca duobus operarijs, qui uenam in capsas inijciant opus est. At cùm nullus riuus, qui ex altiore loco præcipitet in superiorem rotæ partem deduci potest, deducitur qui inferiorem uerset: eius aquæ multæ in unum locum , ad ipsas continendas aptum, colliguntur: ex quo foribus subleuatis emittuntur in rotam, quæ in canali uersatur. Istiusmodi autem rotæ pinnæ altiores sunt, & supinæ sursum uersus extant: alterius uerò humiliores, & pronæ de orsum uersus uergunt.

Prima machina A. Eius pila B. Eiusdem capsa C.
Secunda machina D. Eius pila E. Eiusdem capsa F.
Tertia machina G. Eius pila H. Eiusdem capsa I.
Quarta machina K. Eius pila L. Eiusdem capsa M.

Quinetiam in Iulijs & Rheticis Alpibus, ac in Carpato monte nunc auri, uel etiam argenti uena subiecta pilis, interdum amplius uiginti ex ordine collocatis, uda tunditur in longa capsa, cui duæ sunt laminæ foraminum plenæ, per quæ uena comminuta simul cum aqua defluit in subiectum canalem transuersum: ex quo duobus canaliculis defertur in capita arearum linteis extensis contectarum : utrumque ex crasso & lato assere, qui attolli & erigi potest, & ad quem utrin eminentes tabellæ sunt affixæ, constat: in eo assere multa sunt caua catillis, in quorum singulis singula oua mollia uel sorbilia locantur, & magnitudine æqualia & figura similia: quibus cauis deorsum uersus breues sunt recessus auri uel argenti ramenta recipientes: quibus cum caua ferè plena fuerint, asser in alterum latus erigitur, ut ramenta excidant in alueum grandem: caua etiam aquis affusis eluuntur. Separatim autem hæc ramenta lauantur in alueo, separatim ea quæ in linteis resederunt: alueus ille læuis & altus duos digitos transuersos figura ferè nauiculæ similis est: nempe pri ore parte latus, posteriore angustus: in cuius medio canaliculus est transuer sus: in quo auri uel argenti ramenta pura subsidunt, arenæ quod leuiores; ex eo excidunt.

Pila A. Capsa B. Laminæ foraminum plenæ C. Canalis transuersus D.
Asseres cauis pleni E. Canaliculi F. Alueus in quem ramenta incidunt G.
Areæ linteis contectæ H. Alueus nauiculæ fere similis I. Lacus areis subiecti K.

In quibusdam præterea Marauiæ locis auri uena, quæ ex lapidibus li scentibus, cum quibus aurum permistum est, constat, subiecta pilis uda tunditur: comminuta per canaliculum effluit in lacum , ibi rutro ligneo agitatur, auri minutæ particulæ, quæ in supremo lacu resident, in alueo nigro lauantur. Hactenus de machinis, quæ uenas udas tundunt pilis præferratis, dixi: nunc lauandi rationes quorundam metallorum uenis quodammodo proprias exponam orsus ab auro: uenæ certe in quib. illius metalli particulæ insunt, & arenæ riuorum uel fluuiorum , in quib. eiusdem ramenta, lauantur in areis aut in alueis: arenæ præterea in lacu: sed non uno modo lauantur in areis: nam hæ auri particulas uel ramenta aut transmittunt aut retinent : at transmittunt quidem , si habuerint foramina: retinent, si eis caruerint: uerum uel ipsa area habet foramina, uel capsa in eius locum substituta: si ipsa, auri particulas uel ramenta transmittit in lacum : si capsa, in canalem longum , de quibus duabus lauandi rationib. primò dicam . Area conficitur ex duobus asseribus inter se coagmentatis, longa pedes duodecim, lata tres, foraminum , per quæ eruum penetret, plena. Ne uerò uena uel arena, cui aurum est immistum , è lateribus excidat, ad ea tabellæ eminentes affiguntur . Hæc area super duo scabella imponitur: quorum prius iccirco est altius posteriore, ut glareæ et lapilli ex ipsa deuolui possint. Lotor aunt in areæ caput, quod altius est, uenam uel arenam conijcit , & canaliculo recluso aquas in eam immittit: mox rutro ligneo ipsam agitat: quomodo glareæ & lapilli per aream deuoluuntur in humum: auri particulæ uel ramenta simul cum arenis per foramina in lacum areæ subiectum decidunt : quæ collecta in alueo lauantur.

Areæ caput A. Area B. Foramina C. Tabellæ D. Scabella E.
Rutrum F. Lacus G. Canaliculus H. Alueus I.
Capsa uerò, cui fundum est ex lamina foraminum plena, supremo canali, qui

admodum longus est, sed mediocriter latus, superimponitur. In hanc capsam auri materia lauanda conijcitur , & aqua multa immittitur: glebis etiam , si uena lauatur, batillo ferreo discussis id quid tenue est ex capsæ fundo decidit in canalem, quod crassum in eo remanet: id ipsum rutro ex eius parte ferè media alterius lateris patente extrahitur. Quia uerò aqua multa necessario in capsam immittitur, ne delapsa in canalem aliqua auri ramenta rapiat, is decem , uel, si dimidio longior fuerit, quindecim tabellis, quarum antecedens quæ sente altior est, ex ordine in ipsum impositis distinguitur, & capsulæ fiunt eo d capsa transmittit replendæ: sed quamprimum repletæ fuerint, et aqua pura defluere cperit, canaliculus, per m eadem aqua in capsam influit, occluditur & ipsa aliò deriuatur: mox infima tabella ex canali eximitur, & id quid subsedit cum reliqua aqua defluens excipitur alueo: deinceps alia at alia tabella extracta, quod separatim alueo excipitur: quod etiam separatim in alueo lauatur, & purum efficitur: nam auri particulæ uel ramenta maiuscula in superiorib. capsulis, minutula in inferioribus resident . Alueus aunt ille humilis est & læuis, quippe oleo uel alia re pingui imbutus, ut ad eum auri minutula ramenta non adhærescant: niger, nempe fuligine infectus, ut aurum magis sub aspectum cadat: utrin inferius in medio paulatim excisus, ut manibus prehendi et firmè teneri at agitari possit: qua ratione auri particulæ uel ramenta posteriorem locum occupant: cùm si aluei posterior pars altera manu concutiatur , ut concuti solet, in priorem concedant : hoc sanè modo Maraui in primis auri uenas lauant.

Canalis A. Capsa B. Eiusdem inuersæ fundum C. Eiusdem pars patens D. R utrum ferreum E. Tabellæ F. Canaliculus G. Alueus quo excipitur id quod subsedit H. Alueus niger in quo lauatur I.
At auri ramenta retinent areæ uel tegumentis nudæ, uel tectæ: si nudæ, in

earum cauis resident: si tectæ, tegumentis adhærescunt . Caua fiunt uarijs modis: aut enim filis ferreis uel tabellis transuersis ad aream affixis, aut non penetrantibus foraminibus, uel rotundis in ipsa eiusué capite cauatis, uel quadrangulis, uel transuersis. Teguntur uerò areæ pellibus aut pannis, aut cespitibus: quas singulas ordine persequar. Ad asseris, longi pedes sex, lati unum & quadrantem, latera lotor item affigit eminentes tabellas, ne arena, in qua auri ramenta insunt, de eis delabatur: Deinde multa fila ferrea, digitum transuersum inter se distantia , decussat, & qua committuntur asseri supino clauis ferreis affigit: tum caput altius facit: in hoc arenas lauandas conijcit , & ansas, quas area ad caput habet, manibus prehendens eam aliquoties in flumine uel riuo ducit & reducit: quo modo lapilli & glareæ per aream deuoluuntur, arenæ, cum auri ramentis mistæ, in eius cauis, quæ inter fila sunt, remanent : quas excussas & in unum locum collectas in alueo lauat: at sic auri ramenta facit pura.

Asser A. Tabellæ B. Fila ferrea C. Ansæ D.

Alij, in quorum numero sunt Lusitani, lateribus areæ itidem longæ circiter pedes sex, latæ sesquipedem affigunt eminentes tabellas, sed supinæ plures transuersas, digitum transuersum inter se distantes. Lotor autem uel eius uxor, aquam in areæ caput immittit: arenam, in qua auri ramenta insunt, in idem inijcit: defluentem rutro ligneo, d transuersum lo cat in tabellis, agitat: id, quod in cauis, quæ sunt inter tabellas, subsidet, ligneo bacillo cuspidato sæpius eruit: quo modo auri ramenta in eis resident: arenas & alias res inutiles aqua rapit in uas areæ subiectum. Ipsa uerò ramenta minuto batillo ligneo eijcit in ligneam lancem, ad pedem & quadrantem latam: eam in riuo cursum uersus ducendo & reducendo auri ramenta facit pura: etenim arenarum reliquiæ ex lance effluunt, ramenta in medio eius cauo simili catillo resident: quidam utuntur lance concharum instar striata, sed qua parte aquæ effluunt, plana: ueruntamen ea planicies, qua striges in ipsam exonerant, angustior est: latior, qua defluit aqua.

Caput areæ A. Tabellæ transuersæ B. Rutrum ligneum C. Bacillum cuspidatum D. Lanx E. Eius medium cauum F. Lanx striatæ G.

Sed caua rotunda simul cum canaliculis in ipso areæ corpore inciduntur, uel eidem inuruntur: id compositum ex tribus asseribus longis pedes decem, latum est ad pedes quatuor: eius tamen infimum, per quod aqua effunditur, angustius est. Hæc area, similiter habens tabellas ad latera affixas, plena est istiusmodi cauis rotundis & canaliculis ad ea pertinentibus : & quidem duobus ad unum , ut aqua cum arenis mista, per superiorem canaliculum in cauum influat: per inferiorem , post quàm arenæ partim subsederint, rursus ex ipso effluat aquæ area duob. scabellis in riuo uel flumine, aut in eorum ripa lo catis imponitur: quorum item prius est altius posteriore, ut glareæ & lapilli per aream deuolui possint. Lotor autem arenas in eius caput inijcit batillo, & canali recluso aquam immittit: quæ ramenta cum paucis arenis defert in caua, glareas uerò & lapillos cum cæteris arenis in uas areæ subiectum : illa quàmprimum caua referta fuerint, excutit, & in alueo lauat: has iterum at iterum in hac area.

Areæ caput A. Tabellæ B. Infimum areæ C. Caua D. Canaliculi E.
Scabella F. Batillum G. Vas subiectum H. Canalis I.

Quidam in area, item ex tribus asseribus composita & longa pedes octo plures canaliculos transuersos & palmo inter se distantes incidunt: quorum superior pars deuexa est, ut auri ramenta, cùm lotor arenas batillo ligneo agitat, in eos illabi possint: inferior recta, ut eadem ex eis elabi non possint: qui canaliculi quàmprimum ramentorum cum arenulis mistorum pleni fuerint, area à scabellis ablata in caput, quod hic non aliud quam suprema asserum, ex quibus area constat, pars est, inuertitur: quo modo ramenta retrorsum lapsa in alterum uas incidunt : nam in alterum lapilli & glareæ per aream deuoluuntur: aliqui in uasorum locum alueos amplos areæ supponunt. Ra menta autem impura, ut cæteri, in alueo paruo lauant.

Canaliculi transuersi A. Vas areæ subiectum B. Vas alterum C.

Verùm Toringi rotunda caua, quibus digiti transuersi latitudo & altitu do est, simul cum canaliculis ex alijs ad alia pertinentibus in areæ capite incidunt: ipsam uerò aream contegunt linteis: arena lauanda in caput conijcitur & rutro ligneo agitatur: quo modo leuia auri ramenta aqua rapit in lintea, grauia in cauis resident, quibus cùm plena fuerint, caput ablatum in uas inuertitur, & ramenta collecta in alueo lauantur. Aliqui utuntur area, habente quadrangula caua, quibus deorsum uersus breues sunt recessus auri ramenta recipientes. Alijs est area composita ex asseribus asperis propter minutula resegmina ad eos adhuc adhærescentia: quæ areæ sunt loco tegumentorum, quibus nuda est. Ad ea cum arena lauatur auri ramenta non mi nus adhærent quàm uel ad lintea, uel ad pelles, uel ad pannos, uel ad cespites. Lotor autem aream sursum uersus scopis uerrit: qui postquam tantam arenam lauit, quantam lauare uoluit, aquam copiosiorem, quæ ramenta elu at, in aream remittit, ea in uas areæ subiectum colligit, at in alueo lauat. Vt autem Toringi aream contegunt linteis, ita nonnulli pellibus taurinis uel equinis. Hi arenam auri non expertem rutro ligneo sursum uersus agitant: qua ratione id, quod leue est, unà cum aqua defluit, auri ramenta inter pilos resident: pelles deinde lauantur in uase: postremò ramenta collecta in alueo.

Area linteis contecta A. Eius caput cauis & canaliculis plenum B. Id ablatum lauatur in uase C. Area habens caua quadrangula D. Area ad cuius asseres minuta resegmina adhærescunt E. Scopæ F. Pelles taurinæ G. Rutrum ligneum H.
Quo sanè modo Colchi in fontium lacunis pelles animantium collocarunt: quas quia cùm multa auri ramenta eis adhæsissent, abstulerunt, auratus Colchorum aries confictus est à poetis: similiter autem pellibus non solum auri, sed etiam argenti rameta & gemmas excipere rationibus metallicorum conducet.
Fons A. Pellis B. Argonautæ C.

Multi aream panno uiridi, tam longo & lato quàm ipsa est, contegunt, & eum clauis ferreis ita affigunt, ut hi facile rursus extrahi possint, ille auferri: qui cùm aureus propter ramenta quæ adhæserunt, esse apparuerit, in proprio lauatur uase: ramenta collecta in alueo: reliquæ res in uas deuolutæ denuo in area.

Caput areæ A. Area B. P annus C. Canaliculus D.
Vas areæ subiectum B. Vas in quo pannus lauatur F.

Quidam in locum panni uiridis supponunt pannum se is equinis arctè contextum: cui plurimi sunt noduli, leuiter à contextu rasi. Quia uerò hi extant & pannus est asper, etiam minutula auri ramenta ad eum adhærent : quæ item in uase aqua abluuntur.

Pannus nodulis plenus extensus A. Noduli magis conspicui B. V as in quo pannus lauatur C.

Aliqui fabricantur aream non dissimilem linteis extensis contectæ , minus tamen longam. Linteorum aunt loco cespites continenter collocant: arenam in areæ caput coniectam aqua immissa lauant: quo modo auri ramenta resident in cespitibus, limus & arena simul cum aqua deferuntur in lacum uel canalem subiectum: qui munere perfecto recluditur: postquam omnis aqua effluxit, arena & limus auferuntur, et iterum isto modo lauantur. Ramenta ue rò quæ ad cespites adhæserunt, maior aquarum uis, per canaliculum in aream immissa defert in lacum uel canalem: ibi tandem collecta in alueo lauatur. Hanc auri lauandi rationem Plinius non ignorauit: ulex, inquit, siccatus uritur, & cinis eius lauatur substrato cespite herboso, ut sidat aurum.

Areæ caput A. Canaliculus per quem aqua in areæ caput influit B. Cespites C. L acus areæ subiectus D. Vas in quo lauantur cespites E.

Quinetiam arenæ cum auri ramentis permistæ lauantur in lacusculo, uel in lacu, uel in alueo. Lacusculus, ex posteriore parte patens, aut ex arboris trunco quadrangulo cauatur, aut ex assere crasso, ad m tabellæ eminentes affiguntur, conficitur longus pedes tres, latus sesquipedem, altus digitos tres: eius cauum in aluei altera parte angusti figuram formatur: quam partem angustam ad caput conuertit: ad quod habet duo manubria longa, quibus in riuo cursum uersus ducitur & reducitur: hoc modo lauatur arenula, siue in ea fuerint auri ramenta, siue lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conficitur.

Lacusculus A. Cauum B. Manubria C.

Itali, qui se auri colligendi gratia ad Germaniæ montes conferunt, riuorum arenas, cum auri ramentis & carbunculis , maxime Carchedonijs mistas, lauant in longiusculo & humili lacu, ex una arbore cauato, intrinsecus & ex trinsecus rotundato, ex altera parte patente, ex altera clauso: quem sic in riui alueo infodiunt, ut aqua in eum non incidat, sed leuiter influat: arenam in ipsum coniectam agitant rutro ligneo item rotundato: ne uerò ramenta uel arbunculi simul cum leui arena effluant, eius apertam partem tabella simili er rotundata, sed humiliore, quàm lacus cauum est, occludunt. Auri autem amenta uel carbunculos, qui unà cum pauca arena graui in lacu resederunt , in alueo lauant, & in utres colligunt, ac secum asportant.

Lacus A. Eius pars patens. B. Eiusdem pars clausa C.
Riuus D. Rutrum E. Tabella F. Vter G.

Quidam id genus arenas in alueo lauant amplo: is in domicilio duobus funiculis ex trabe suspenditur, ut facile agitari possit: in eum arena conijcitur, & aqua infunditur. Deinde alueus agitatur: tum aqua limosa effunditur, rursus infunditur pura: quod iterum at iterum fit. Quo modo auri ramenta in posteriori aluei parte resident, quod grauia sint: arenæ in priore, quod leues. Hæ autem abijciuntur, illa ad excondum reseruantur . Redit uerò qui lauat subinde ad opus: uerùm hac lauandi ratione metallici raro utuntur, monetarij & aurifices sæpe, cùm lauant aurum, argentum , æs. Sed eorum alueus tres tantummodo habet ansas: quarum unam, cùm alueum agitant, manibus prehendunt : in reliquas duas unicus funiculus includitur: quo ille suspenditur de trabe, uel de stipite, quem sustinent chelæ duorum stipitum statutorum & in terra defixorum. At metallici in alueo paruo experimenti gratia frenter lauant uenas. Is autem, cùm agitatur, in manibus tenetur, & sæpe altera manu concutitur: alioqui hæc lauandi ratio ab illa non differt.

Alueus amplus A. Funiculi B. Trabs C. Alueus alter
amplus quo monetarij utuntur D. A lueus paruus E.

340Dixi de uarijs arenæ, in qua auri ramenta insunt, lauandæ rationib. nunc dicam de materiæ permistæ cum lapillis nigris, ex quib. plumbum candidum conficitur, lauandæ rationib. quarum octo sunt usitatæ: at ex his duæ nuper inuentæ . Talis aunt materia metallica plerunque à uenis & fibris impetu aquarum abrepta longè late reperitur: etsi interdum uenæ dilatatæ ex eadem constant: illam materiam fossores ligonib. latis eruunt , hanc cuspidatis effodiunt : sed anatis rostro similibus excindunt lapillorum expertem : quæ non raro in id genus uenis reperiri solet. Verum in locis, qui eam continent , si abundauerint aquis, & uallestres aut molliter deuexi & concaui fuerint, ut riui in eos deduci possint, lotores æstiuis diebus primo fossam agunt longam & decliuem , ut aquæ permanantes rapidè ferantur . Deinde materiam metallicam fossa acta detectam unà cum cute, quæ alta est pedes plus minus sex, & coagmentata constat ex musco, ex radicib. herbarum , fruticum , arborum , ex terra, utrin ligonib. latis fodiunt , et in aquas, quæ manant per fossam, deijciunt . Tum arenæ & lapilli nigri, quod graues sint, in fundo fossæ resident : muscum et radices, d leues, aquæ ex fossa defluentes rapiunt . Ne uerò simul rapiant lapillos nigros infimum fossæ cespitib. & lapidib. obstruitur: at ipsi lotores, quorum pedes teguntur altis peronibus ex corio, non tamen crudo, factis, stant in fossa, & radices arborum fruticum herbarum ligneis furcis septicornibus ex ea eijciunt : at lapillos nigros ad caput fossæ repellunt . Post spacio quatuor hebdomadarum in hac re consumpserint multum operæ & laboris, isto modo tollunt lapillos nigros: arenam cum ipsis mistam identidem ex fossa batillis ferreis sublatam huc & illuc in aquis agitant us dum arena ex eis defluat & decidat in fossam, soli lapilli nigri restent: quos omnes collectos rursus in lacu− sculo sursum uersus bat llo ligneo agitatos & conuersos lauant: ut arena reliqua ab eis secernatur. Postea semper ad eundem laborem redeunt, donec eos materia metallica deficiat, uel riui in fossas agendas deduci non possint.

Riuus A. Fossa B. Ligo C. Cespites D. Furca septicornis E. Batillum ferreum F.
Lacusculus G. Alter lacusculus eisubiectus H. Batillum paruum ligneum I.
Lacusculus aunt iste ex unius arboris trunco cauatur: cuius pars caua longa

est pedes v.alta dodrantem, lata digitos VI. Is ut decliuis sit, collocatur, ei subijcitur uas, quod abiegnos ramos conuolutos in se continet , uel alter lacusculus, cuius pars caua longa est pedes tres, alta & lata pedem : in cuius fundo minuti lapilli, qui simul cum aqua effluxerunt , resident. Quidam in lacusculi locum supponunt canalem quadrangulum : in quo similiter ligneo batillo paruo, lapillos sursum uersus agitatos & conuersos lauant. Lacusculo subijcitur canalis transuersus : qui altera parte uel apertus exonerat in uas aut lacusculum , uel clausus & in medio perforatus in subiectam fossam, quo modo aqua turbine aliquantum extracto recta in eam decidit. Hæc uerò fossa qualis sit, iam dicturus sum.

Lacusculus A. Batillum ligneum B. Vas C. Canalis D. Batillum ligneum paruum E. Canalis transuersus F. Turbo G. Aqua decidens H. F ossa I. Cisio aduehens materiam lauandam K. Ligo similis rostro anatis, quo fossor materiam lapillorum expertem excindit L.

Sin aunt locus aquarum copiam non suppeditauerit, lotores fossam agunt pedes XXX. uel XXXVI. longam: cuius solum sternunt eiusdem longitudinis arborib. inter se coagmentatis , & tabularum modo planis supina parte factis. Ad utrun etiam fossæ latus, & eius caput quatuor arbores collocant, & alias super alias imponunt : quæ oens , qua ad cauum conuersæ sunt, etiam planæ existunt . Sed quia arbores in laterib. obliquè collocant , fossæ supremum fit quatuor pedes latum , infimum duos. Ecanali uerò aqua alte defluit prius in abiegnos ramos conuolutos , ut recta & ferè iunctim decidere, sua grauitate glebas dissipare possi quan aliqui ramos canali non subijciunt , sed in eius foramen imponunt tunem: qui, cum canalem omnino non claudat, nec ex eo effluuium prorsus impedit, nec aquam longius sinit rapi, sed recta delabi cogit. Operarius aunt materiam lauandam cisio aduehit, & in fossam conijcit : lotor in fossa ferè suprema stans glebas dissipat furca septicorni, ea radices arborum , fruticum , herbarum ex ipsa eijcit: quo modo lapilli nigri sidunt: qui cum multi fuerint collecti, quid plerunque fit post lotor diem in hunc laborem insumpserit, tum ad eos ne defluant, arenam apponit, ac materia rursus in fossam supremam iniecta idem lauandi munus exequitur. In infima uerò fossa stat adolescens at ligone tenui & cuspi dato in id, quod ibidem subsedit, infixo ipsum subleuat, ne lapilli aqua rapti deuoluantur: quod fit, cùm id, quod subsedit, tam multum fuerit, ut etiam abiegnos ramos, quibus fossæ exitus obstruitur, contegant.

Canalis A. A biegni rami conuoluti B. Arbores unius lateris tres: nam quarta, quod fossa tam alte materia iam lauata sit completa, uideri non potest C. Arbores capitis D. Cisium E. Furca septicornis F. Ligo G.

Tertia istiusmodi materiæ lauandæ ratio sic se habet. Canales duo con− struuntur: quorum uter longus est pedes duodecim, latus & altus sesquipedem. Ad eorum capita locatur lacusculus, in m aqua per canaliculum influit: in alterum canalem adolescens uenam, si pauper fuerit, multam: si diues, minus multam conijcit: in eum aquam turbine uel ligno tereti extracto immittit: ac ipsam uenam batillo ligneo agitat: quo modo lapilli cum graui materia permisti subsidunt in canalis fundo, leuem aqua rapit in canalem subiectum, per m influit in aream linteis extensis contectam: in quibus lapilli minutuli, quos rapuit aqua, subsidunt & puri fiunt. In canalem quo, post eius partem supremam imponit tabellam humilem, ut maiusculi lapilli ibidem resideant. Quàm primum autem canalis materia lauata fuerit repletus, claudit os lacusculi, & in altero canali idem lauandi munus exequitur. Canalis uerò repleti latera malleo ligneo, postquam aqua turbine extracto defluxit in lacusculum ei subiectum , percutit, ut id, quod ad ipsa adhæret, decidat. Quod autem in ipso subsedit, id batillo ligneo, cui manubrium est curtum, eijcit: quinetiam in istius generis canali recrementa argenti tusa pilis lauantur, at stannum & particulæ panis, ex pyrite conflati, sidunt.

Canales A. Lacusculus B. C analiculus C. Lignum teres D.
Batillum ligneum E. Malleus ligneus F. Batillum ligneum cui
manubrium curtum G. Turbo in canali defixus H.
Lacusculus ei subiectus I. Materia talis insuper uda lauatur in cribro, cuius fundum est ferreis filis

contextum: at hæc quarta lauandi ratio est. Cribrum autem in aquam, quam uas in se continet, immissum conquassatur: cuius uasis fundum tam magnum habet foramen, ut tantum aquæ, cum eo, quod cribrum transmittit, permistæ, continenter ex ipso effluere possit, quantum influit: id, quod in canali subsedit, adolescens uel ferreo rastro tridenti eruit, uel rutro ligneo uerrit: quo modo aqua magnam tam arenæ, quam limi partem rapit: lapilli nigri uel metallorum ramenta resident in canali: quæ postea in canali deuexo lauantur.

Cribrum A. Vas B. Aqua ex eius fundo effluens C.
Canalis D. Rastrum tridens E. Rutrum ligneum F.

Hæ ueteres materiæ, quæ nigros lapillos in se continet , lauandæ rationes sunt: sequuntur duæ nouæ. Si lapilli nigri, cum terra uel arena commisti , in deuexa montis uel collis parte reperiuntur , aut in campi planicie, quæ uel riuis caret, uel in quam riuus deduci non potest, ista lauandi ratione metallici nuper uti coeperunt etiam hybernis mensibus: capsa patens ex asseribus conficitur longa circiter pedes sex: lata tres: alta duos & palmum: in cuius parte posteriore intus ad altitudinem pedis unius & semissis infigitur lamina ferrea longa & lata pedes tres, ac foraminum, per quæ lapilli, maiores quam erui semina, penetrare & decidere possint, plenissima. Capsæ autem subijcitur canalis, ex una arbore cauatus, longus circiter pedes quatuor & uiginti, altus & latus dodrantem: quem plerunque tres tabellæ, in eum impositæ, interuallis distinguunt : quarum alia altior est: sed turbidas ex ipso defluentes, rursus excipit lacus. At materia metallica interdum sub terræ cute altius reperiri non solet, interdum uerò tam alte, ut & cuniculos agere & puteos fodere necesse sit: ea cisijs ad capsam aduehitur: cùm iam lauaturi sunt, canaliculum collocant: per m tantum aquæ, quantum ad loturam satis est, in laminam fer− ream influit: in quam mox adolescens materiam metallicam batillo ferreo conijcit: ac massulas eodem huc & illuc agitans dissipat: tum aqua & arena per laminæ foramina penetrantes decidunt in capsam. Quod uerò crassum est, in lamina restat: id eodem batillo in cisium inijcit. Interea alter adolescens minor natu arenam sub lamina rutro ligneo, ferè tam lato quàm capsa est, crebro trudit, & in supremam capsam pellit: quod leue est aqua defert in subiectum canalem: quanquam paucos etiam lapillos nigros: hunc laborem adolescentes continenter sustinent, quoad quatuor cisia, uel, si materia diues lapillorum nigrorum fuerit, tria rebus crassis & inanibus repleuerint: quæ deuehunt & proijciunt: tum præses laboris assere, in quo ante laminam sito adolescens stabat, sublato arenam cum lapillis permistam crebro sursum & deorsum rutro trudit, & eodem arenam, quæ, quod leuior sit quàm lapilli, superiorem locum tenet, de eis detrahit ut appareant : quos rutro in priorem capsæ partem tractos batillo euertit, ut etiam tunc, quod leue est, defluere possit. Mox omnes coaceruatos ex capsa eijcit & aufert. Hæc dum præses agit, alter adolescens interea arenam cum lapillis nigris mistam, quæ ex capsa defluens in canali resedit, rutro ferreo agitat, & retro ad supremam canalis partem trudit: quæ, quod plurimos lapillos nigros in se contineat, rursus in laminam coniecta lauatur: at ea quæ in infima canalis parte resedit, separa tim eiecta cumulatur, & in canali deuexo lauatur: quæ uerò in lacu, in area linteis extensis contecta . Omnis hic labor fructuosus æstiuis diebus sæpius, nempe decies aut undecies iteratur. Sed lapilli nigri, quos præses ex capsa eijcit, deinde in cribro angusto auantur , postremò in lacusculo, ubi tandem omnit arena ab eis separatur. Quinetiam omnibus his rationibus materiæ mistæ cum ramentis aliorum metallorum, siue ea fuerint à uenis & fibris ab repta, siue in uenis dilatatis ad riuos & fluuios orta, lauari possunt.

Capsa A. Lamina B. Canalis C. Tabellæ D.
Lacus E. Canaliculus F. Batillum G. Rastrum H.

Hac etiam recentior & utilior est sexta talis materiæ lauandæ ratio: duæ conficiuntur capsæ: in quarum utran aqua per canaliculum influit, è canali transuerso, in m fistula uel canaliculus eam deferens exonerat, deducta: materiæ batillis ferreis à duobus adolescentibus agitatæ & concussæ pars, quæ per ferreas laminas foraminum plenas uel ferreos cancellos penetrans deeidit, ex capsa in obliquis canalibus defluit in alterum canalem transuersum, & ex eo in aream longam pedes septem, latam duos & dimidium: in qua rutro ligneo à præside rursus agitatur, ut pura fiat: id autem , quod cum aqua delapsum in subiecto canali transuerso , uel in recto, qui ipsum excipit, subsedit, tertius adolescens rastro bidenti radit: quo modo lapilli sidunt, arenam inanem aqua rapit in riuum. Vtilior uerò hæc lauandi ratio est: nam quatuor homines munus in duabus capsis lauandi exequi possunt, eùm proxima geminata sex requirat: duos enim adolescentes, qui materiam lauandam in laminas inijciant, & batillis ferreis agitent: duos item, qui arenam cum lapillis nigris mistam sub lamina rutris ligneis crebro trudant, & in supremam capsæ partem pellant: duos præsides, qui lapillos nigros eo, quo dixi, modo puros faciant. Verùm laminæ foraminum plenæ loco nunc in capsis infigunt cancellos, qui ex ferreis filis tam crassis, quàm secalis calamus est, constant: ne uerò depressi pondere sinuosi fiant, eos tria bacilla ferrea, quæ ipsis transuersa substernuntur, sustinent: ne batillis ferreis, quibus agitatur materia lauanda, atterantur, eis quin uel sex bacilla ferrea superimponuntur recta, & ad capsam affiguntur, ut batilla potius ea quàm cancellos atterant: qui ea de causa diutius quàm laminæ durant: ipsi certe integri manent, at etiam in bacillorum attritorum locum alia facile reponi possunt.

Canaliculus A. Canalis transuersus C. A lij duo canaliculi C.
Capsæ D. Lamina E. Cancelli F. B atilla G. Alter canalis
transuersus H. Area I. Rutrum ligneum K. Tertius
canalis transuersus L. Canalis rectus M.
Rastrum tridens N.

Septima lauandi ratione lotores utuntur, cùm mons eo loco, quo in se comtinet lapillos nigros, uel auri aliorumúe metallorum ramenta, riuo caret. Tunc enim lotores, in decliui, quæ ei subijcitur, parte fossas sæpius plures quàm quinquaginta agunt, uel totidem lacus faciunt, longos pedes sex, latos tres, altos dodrantem: quorum alius ab alio non ita longo interuallo distet: ita his temporibus, quibus torrens ex magnis & diuturnis imbribus ortus fertur per montem, lotorum alij in sylua materiam metallicam ligonibus latis fodiunt & in torrentem trahunt: alij torrentem in fossas uellacus deriuant: alij radices arborum, fruticum , herbarum ex fossis uel lacubus, ligneis furcis septicornibus eijciunt. Post quam uerò torrens delapsus est, lapillos nigros, uel metallorum ramenta, quæ in fossis aut lacubus impura resederunt, batillo exemptos faciunt puros.

Lacus A. Torrens B. Furca septicornis C. Batillum D.

Octaua ratio proximæ non multum dissimilis, etiam in regionibus, quas Lusitani in sua potestate & ditione tenent, est usitata. In montium charadris & deuexis at concauis locis ex ordine plures fossas profundas agunt: in quas aquæ uel ex niuibus solis calore lifactis & delapsis, uel ex imbribus collectæ simul cum terris & arenis rapiunt, apud alios lapillos nigros, apud Lusitanos auri ramenta à uenis fibris resoluta: quæ quàmprimum aquæ torrentis omnes defluxerint, lotores ex fossis eijciunt batillis ferreis, & lauant in area trita.

Montis charadri A. F ossæ B. T orrens C.
Area Lusitanorum D.

At Poloni in canali longo pedes decem, lato tres: alto unum & quadrantem, lauant impuram plumbi nigri uenam dilatatam: etenim cum terra ferè lutea est permista, quam argilla tegit uda & arenosa. Ita ea prius, uena posterius effoditur, quam ad riuum uel flumen aduectam, & in canalem, in quem aqua canaliculo immittitur, coniectam lotor inferiori canalis parti insistens eruit rutro angusto & ferme cuspidato: cuius ligneum manubrium ad pedes decem longum est: quo modo aqua terram rapit in riuum uel flumen, galena in canali subsidit: eam denuo semel aut bis eodem modo lauatam facit puram: deinde sole siccatam in æneum cribrum inijcit: at minutulam, quam transmittit , à maiuscula separat: quarum hæc in crate, illa in fornace ex coquitur.

Canalis A. Canaliculus B. Rutrum C. Cribrum D.

At tot sunt istius generis lauandi rationes: torrendi uerò una potissimum usitata, duæ cremandi: lapilli nigri ignis ardore torrentur: & quidem in fornace simillima furno. Torrentur autem si cæruleus color ipsis insederit: uel pyrites, & lapis ex quo ferrum conficitur , cum eis fuerint permisti. Etenim cærulei non tosti plumbum consumunt : pyrites & alter lapis nisi in istiusmodi fornace in fumum euanescant, plumbum candidum, ex lapillis nigris confectum, maculosum fit. Lapilli uerò inijciuntur uel in posteriorem fornacis partem, uel in alterum eius latus: illo modo ligna ponuntur ante eos, hoc prope: sic tamen ut ne titiones ne carbones in ipsos lapillos incidant , aut eos attingant. Accensa ligna gubernantur rutabulo, quod ligneum est: lapilli modò agitantur rastro bidenti, modò rursus æquantur rutro: quorum utrunque ferreum est. Minutuli autem lapilli minus quàm mediocres: at hi rursus minus quàm maiusculi torreri debent. Quoniam uerò, dum sic torrentur lapilli, non raro quæ dam materia confluit, lapilli tosti iterum in canali deuexo lauandi sunt. Eo enim modo materia quæ confluxit impetu aquæ defertur in canalem transuersum: ubi collecta molitur: ac rursus in eiusdem canalis area lauatur: qua ratione id quod metallicum est ab eo, quod caret metallo, separatur.

Fornax A. Eius os B. Rutabulum C. Rastrum bideus D. Rutrum E.

At panes ex pyrite uel cadmia uel alijs lapidibus ærosis conflati cremantur in foueis quadrangulis & ex priore, ut superiore, parte patentibus at apertis: quæ foueæ plerun longæ sunt pedes duodecim, latæ, octo: altæ, tres. Sed panes ex pyrite conflati ferè bis cremantur: ex cadmia, semel: at hi prius in limum, aceto madefactum, inuoluuntur, ne ignis eos unà cum bitumine, uel sulfure, uel auripigmento, uel sandaraca, nimis consumat: illi primò lento igni, deinde acri cremantur. In utros uerò integra nocte senti immittitur aqua, ut, si in eis insit alumen, aut atramentum sutorium, aut hali nitrum metallis nociturum, quanquam raro nocere solet, id eluat: & ipsos faciat molles. Reliqui uerò succi concreti ferè omnes, cum istiusmodi panes uel uenæ excoquuntur, metallis nocent. Panes autem cremandi lignis, cratis figura collocatis, imponuntur: at ea lignorum strues incenditur.

Foneæ A. Ligna B. Panes C. Canalis D.

Sed panes ex lapide fissili æroso excocto confecti, primo proijciuntur in terram ut disrumpantur, deinde fascibus uirgultorum subiectis imponuntur fornacibus: tum his accensis cremantur plerun septies, raro nouies: quod dum fit, si fuerint bituminosi, tunc etiam bitumen ardet & redolet. Hæ fornaces structuram habent similem structuræ fornacum, in quibus uenæ excoquuntur, nisi quod ex priore parte pateant: altæ uerò sunt pedes sex: latæ, quatuor: quod genus fornaces tres uni, in qua conflantur panes, sufficiunt. Primo autem in prima fornace cremantur: deinde cùm refrigerati fuerint, translati in secundam rursus cremantur: tum deportantur in tertiam: postea reportantur in primam: conseruatur is ordo us dum septies uel nouies crementur.

Panes A. Fasces uirgultorum B. Fornaces C.
De re Metallica Libri VIII. FINIS.