There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber I Liber III 

LIBER SECVNDVS.

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER SECVNDUS

Qvalis esse debeat perfectus metallicus, & quæ contra artem metallicam & metalla at ipsos metallicos uidentur ualere, uel pro eis sunt, primo libro satis explicaui: nunc decreui metallicos amplius informare. Qui inprimis necesse habent sanctè Deum colere, ac ea, quæ dicam, scire, & operam dare ut quo opus efficiatur rite at diligenter. Etenim diuina prouidentia factum est, ut his qui & norunt ea quæ oportet facere, & curant ut perfici possint, plerum omnia secunda accidant: inertibus contra & qui curam in rebus absoluendis non ponunt, aduersa. Nemo certe satis habet omnes artificij metallici partes in animi notione reponere sine impensis, quæ faciendæ sunt in metalla: uel sine laboribus quos sibi ipse sumit & sustinet. Ita si quis facultatem habet id quod opus est in sumptum erogandi, mercenarios, quotquot uult, in operas cuius generis mittet. Vt quondam Sosias Thracensis in argentarias operas misit mille seruos, quos ipsi elocauerat Nicias Atheniensis filius Nicerati. Si nullam impensam facere potest, ex omnibus operibus facilimum quod sibi ad efficiendum eligat. Ex quo genere hæc duo potissimum sunt, ducere fossas, & riuorum ac fluminum arenas lauare. Nam ex his sæpenumero colliguntur auri ramenta : aut lapides nigri, ex quibus conflatur plumbum candidum: aut etiam gemmæ. Illæ aperiunt uenas, quæ interdum abundant metallis, in summo cespite inuentis. Siue igitur arte, siue casu in eius manus tales arenæ aut uenæ inciderint, quæstum sibi instituere poterit sine impendio, et ex paupere diues repente fieri. Contrà uero si optatis non responderunt , mox de lotione uel fossione desistere licebit. Verum cum unus aliquis rei familiaris amplificandæ gratia solus facit impensas in metallum, magni refert ipsum interesse operibus, & præsentem uidere omnia, quæ effici iussit. Quamobrem aut ad fodinam domicilium habeat, ut se in conspectum operarijs semper dare possit, semper cauere ne quis suum munus negligenter exequatur: aut habitet in propinquis locis, ut & crebro metallicas operas interuisat, & crebrius ad metallum se uenturum , quàm sit uenturus, operarijs per nuncium significet. Etenim suo aduentu uel eius denunciatione mercenarium ferè n sic terrebit, ut nunquam non diligenter negotium suum agat. Sed cum inuiserit metallum diligenter operarios laudet, & interdum eis det munera, ut & ipsi & alij alcriores ad laborandum fiant: contrà negligentes obiurget at aliquos ex metallis amoueat, & in eorum locum sedulos substituat. Quinetiam dominus sæpenumero diesnoctes maneat in metallo. Quæ non sit mansio desidiosa & mollis. Nam metallici in re familiari augenda diligentis interest, frenter descendere in fodinam, & aliquid temporis conferre ad naturam uenarum fibrarun cognoscendam , & tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri at contemplari . Necid solum agere debet, sed interdum aliquoslabores suscipere: non ut in ijs se frangat, sed ut & siia diligentia mercenarios excitet, & eos doceat artem . Etenim bene se habet metallum, in quo quid faciendum sit non præses modo, uerum dominus etiam docet. Quocirca barbarus quidam, ut est apud Xenophontem recte respondit regi, oculus domini saginat equum, nam diligentia domini omnibus in rebus ualet plurimum . At cum multi communes impensas faciunt in metalla, ipsis accommodatum at utile est, exse præfectos fodinarum eligere, item præsides. Quia enim plerun sua homines curant , aliena negligunt, non possunt illi sua curare, quin aliena curent, nec aliena negligere, ut sua non negligant. Quod si nemo ex ipsis eiusmodi officiorum onera suscipere uelit, aut sustinere possit, è recommuni erit, ea uiris diligentissimis imponere. Quondam certe hæcres curæ fuit præfectis metalloru: siue domini essent reges, ut Priamus aurariorum circa Abydum, Mydas eorum quæ fuerunt in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Croesus eorum, quæ fuerunt ad oppidum desertum inter Atarneam & Pergamum: siue respub. ut Carthaginienses argentariorum quibus floruit Hispania: siue familiæ amplæ & illustres, ut Athenis fodinarum Laurei montis. Hoc porro rationibus domini artis adhuc ignari maxime conducit, sumptum communem sibi cum alijs ponere non in fossione uenæ unius, sed plurium. Nam qui solus impensas facit in unam aliquam fodinam, si secunda fortuna ipsi uenam abundantem metallis alijs fossilibus elargitur, amplissimæ pecuniæ fit dominus: sin aduersa inopem & sterilem, in omne tempus perdit omnino omnem sumptum , quem in eam impendit. Qui uero nummos communiter cum alijs insumit in plures uenas alicuius loci nobilitati copia metallorum , ille raro perdit oleum & operam, sed ipsius optatis plerum fortuna respondet. Cum enim ex duodecim uenis in quas communis fit sumptus una metallis affluens, domino non reddat modo pecuniam impensam, sed det præterea lucrum , certe erit ei res metallica ampla & fructuosa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plurésue effundunt metalla. Xenophontis autem non multum huic dissimile comsilium est, quid ipsis Atheniensibus sit faciendum , si nouas argenti uenas sine detrimento uoluerint quærere. Sunt, inquit, Atheniensium decem tribus. Ita si ciuitas singulis dederit seruos pares numero, at ipsæ communi fortuna nouas uenas secuerint, hoc sane modo si una inuenerit uenam argenti diuitem, uti uniuersis, id quod habet utilitatem, ostendet: sin duæ tribus inuenerint, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profecto hæc opera utiliora fient. Spem enim omnes tribus frustrari, præteritorum non est simile. Quamuis autem hoc Xenophontis consilium sit plenum prudentiæ, tamen ei locus non est in ullis ciuitatibus, nisi liberis & opulentis. Nam quæ in regum & principum ditione sunt, ueltyranni dominatu premuntur, sine eorum permissu non audent facere tales impensas. Quæ præditæ sunt paruis opibus ac facultatibus, præ indigentia non possunt: tum etiam, ut mos est nostrorum hominum , respub. nullos habent seruos, quos tribubus elocare possent. Quare hodie qui cum potestate sunt, nomine rerumpub. impensas agunt in metalla, non aliter ac priuati homines. Nonnulli uero do− mini partes fodinae quaeabumdat metallis malunt emere, quam esse solliciti de uenis quaerendis. Atque hi facilem quanda & minus incerta augendae rei rationen tenent. Vt enim unius & alterius fodinae Ipes eiusmodi partium emptores frustretur, plurium certe fodinarum non deferet, sed ex his aliquae omnem pecuniam impensam cum foenore dominis reddent, fodinarum modo metallis foecundarum partes ualde magno precio non mercentur, nec nimis multas proximarum fodinarum, quae metalla nondum fundumt, nesi optatis fortuna non responderit, femcl iacturis exhausti non habeant, sumptum unde faciant & emant alias partes, quae damnum factum refarcire possint. Quod malum accidit his, qui repente ex metallis ditrites fieri uolunt, & nimio plus sunt emaces. Igitur non solum in caeteris rebus, sed etiam in emptione partium impendendi eft modus quidam retinendus metallicis, ut ne nimia diuitiarum congerendarum libidine obccccati, omnia profundant. Praeterea prudentes domini anteaquam partes emant, se conferre in fodinas debent & diligenter naturam uenarum contemplari. Hoc enim ipsis maxime cauendum est, ne fraudolenti partium uenditores eos decipiant.Partium quiden emptores si minus diuites fiunt, at certius faciumt rem, quam hi qui suis impensis fodiunt metalla, quod timidius se fortunae committant. Nec uero metallici prorsus fortunae diffidere debent, ut nonnullos diffidere uidemus, qui quamprimum alicuius fodinae partes eceperint esse in precio, eas uendunt. Quocirca raro uel mediocres diuitias astequumtur. Quin etiam qui tumulos quondam e fodinis egcftos & neglectos, atque ea, quae in canalibus cuniculorum fubfedcrunt, lauare solent, & quiuetera recrementa excoquere, ex ipsis non raro fatis uberes fructus capiumt.Verum metallicus anteaquam uenas fodere incipiat septem secum confideret, loci genus, habitum, aquam uiam, salubritatem, dominum, uicinum. Loci autem quatuor sunt genera, montanum, collinum, uallestre, campestre. Ex quibus priora duo fodiuntur facilius, quod in ea cuniculi agi possint, e quibus effluit aqua, quae fossionem laboriofam reddere aut omnino impedire folet: pofteriora difficilius, maxime uero cum in eos cuniculi agi nulli postiint. Attamen metallicus prudens omnia haec quatuor genera loci, in quo uerfari folet, comtempiatur, et in eis quaerit uenas, quibus torrens aliiidue detraxit terrena istam cutem secumque rapuit. Non uero locis omnibus lectas aperit, sed quia magna est in montibus, ut etiam in reliquis tribus generibus, dissimilitudo, ex inultis eos semper eligit, qui bonam idem adipiscendi diuitias ipsi faciunt. Etenim cum momtes primo multum inter se positione differat, quod alij in aequo & plano loco siti sint, alij in inaequabili atqe edito, alij alijs motibus irripoliti esse uideatur, sapiens metallicus non fodit positos in caporum patcntibus aequoribus, nec in montosis regionibus fummos, nisi forte fortuna aliquae ipsorum montium uenae, corio nudatae, et metallis alrjfuc fossilibus abumdates, fua sponte se subiecerint sub eius aspectum. Quod quia iam semel atque ite rumdixi, etiamsi nunquam pofthac repetam, quaecunque tamen dixero de locis non eligendis, cum hac exceptione dicta uolo. Deinde cum montes omnibus locis crebri multique non fint, sed alio unus, alio duo, alio tres, plurefue, Atque alibi inter eos medrj locentur campi, alibi comiuncti fint, aut uallibus tantummodo disiuncti, non fodit solitarios fusos regionum planitiem ac dispersos, sed cum alijs comiunctos atque connexos.Tum etiam cum montes a montibus quantitate distinguantur, quod alij magni sint alij mediocres, alij ad collis amplitudinem propius accedant quam magni montis, rarius sodit maximos quosque & minimos, sed plerumque medios inter illos. Cum denique montes magnam figurarum uarietatem habeant, quod aliorum omne latus leniter afliirgat: aliorum contra omne fit praeceps: alio rum aliud fit molliter deuexu, aliud praeceps:alij in longum fint ducti:alij leuiter inflexi, alijs alia figura fit data, extra praecipites eorum partes omnes fodit. Sed ne has quidem negligit si uenae metallicae lesc ei in conspectum dederint. Verum quamuis tot dfferentia fint in collibus quot in montibus dissimilitudines, metallicus tamen non fodit alios, quam in montofis locis locatos, atque eos etiam perraro.Minime uero mirum est si collis insulae Lemni foditur, quippe qui totus est fuluus, coqi colore prodit incolis terram illam nobilem, & humano genere in primis salutarcm. similiter alij colles sodiuntur si creta, non quaefita, aliudue terrarum genus sub aspectum cadit. Vallestres etiam planities sunt admodum diuersae. Vna quae quidem habet latera clausa, exitum uero pariter atqe introitum patentem. Altera cuius introitus uel exitus est apertus, reliquae partes omnes fint clausae. Quae duae propriae dicuntur ualles. Tertia undique septa montibus, quae comuallis appellatur. Deinde alia recessis habet, alia non habet.Tum alia lata est, alia angusta, alia longa, alia breuis, alia praeterea altior non est campo ipsi proximo, aliae subiecta est campestris planicies in aliquem altitudinem depressa. Metallicus autem non fodit undique septus motibus, nec apertas, nisi sub ipsis fit campiis humilis, aut uena meta: i crauida de montibus desceudens ad eam pertineat. Cum denique campu a campo hoc disterat, quod alius in humili loco fit situs, alius in alto, & quod alius aequatam habeat planitiem, alius exigue prona, metallicus nunqua fodit humilem, aut eum cui est pianities perlibrata, nisi fuerit in aliquo monte: raro alios. Quod autem ad habitum loci pertinet, metallicus nondum perfassum comsiderat, uestitus ne fit arboribus, an his nudatus. Si nemorosus erit, eum, modo reliquas habeat oportunitates, sodit, quod suppeditctipsi lignorum copia ad substructiones, machinas, aedificia, excoctiones, aliaque ncceflariam. Sin careat nemoribus, eius fossionem omittit, nisi prope fit flumen, quod deuehat ligna. Verunta menubi Ipes ostenditur fore, ut aurum purum, aut gemmas inueniat, locum, etiam fubuertit non syluestrem, quod hae politura tantum egeant, illud ex purgatione. Quo circa incolae regionum calidarum eiusmnodi eruunt ex aspeiis & arenofis locis, in quibus interdum ne fruteta quidem ulla sunt, nedum syluae. Metallicus etiam locum comsiderat, habeatne perpetuo fluentem aquam, an semper aqua careat, nisi a uertice montium torrens largo imbre conceptus defluxerit. Itaqj quem locum natura amne aut riuo donauit, is ad multa erit idoneus, nam nunquam deerit aqua, quae ligneis canalibus in lauacri domicilia perducatur: quae deducatur ad officinas, in quibus materia metallica excoquitur: quae denique, si patietur loci conditio, in cuniculos deriuari polsit ut uerset machinas illas subterraneas. Contra uero aquae iugi.ter fluentes loco qui foditur, a natura denegatae augent impenlas, atqe eo magis quo longius a fodinis abest amnis aut riuus ad quem metallicae res sunt uehendae. Quirietiam metallicus uiam qua a proxima regione & uicinitate itur ad metalla comtemplatur, bona ne sit an mala, breuis an longa Cum enim loca fossilibus abumdantia plerunque nullas serant fruges, fitque necesse ut mercenarijs alijque importentur omnia, quae expetuntur ad usus uitae necestarios, uia mala & longa multas molestias exhibet baiulis & uectoribus atqj auget impenlas rerum inuectarum, quare maioris eas uendunt. Quod non tam mercenarijs quam dominis dat damnum. Siquidem propter rerum caritatem mercenarij usitata laborum mercede contenti no sunt, nec este possunt, sed a dominis petunt ut maiorem ipsis tribuant. Quod ni fecerint, non dant operas in metallis, sed abeunt. Quanqua autem loci metallis alijs que fossilibus graui diplerumque fint salubres, quod a uentis circumslari possint, nempe praecelsi atque editi, quidam tamen pestilentes sunt, ut alijs libris dictum est, qui sunt inscripti de natura eorum quae effluunt cx terra. Itaque metallici lapientis est non fodere locos uel fructuosissimos, quorum certa pestilentiae signa percipit. Etenim qui fodit pestiferos ei una hora satis est uitae, alteram orco spondet. Metallicus praeterea dominum loci intuetur acri & attento animo, iustus ne fit sc uir bonus, an tyrannus.Nam hic homines ui opprestbs imperio coercet, & ad sc rapit bona eorum, ille iuste & legitime imperat, communique utilitati feruit.Vbi igitur regio a tyranno dominatum premitur, nec ibi metallicus sodit uenas, sed domini etiam uicinum, cuius regio attingit locos adsodicndum aptos, animo contuetur, amicus ne si t an inimicus Si inimicus suerit metallum illud excursionibus hostium erit insestum. Quarum una omne aurum, argentum, aiiuduc fossile a domino multis impensis & laboribus collectum atque comportatum auferet, & incutiet metiim hominibus mercede conductis.Quo fracti in fugam se conjcient, ut periculo, quod in eos intenditur, se liberare possint .Tum non solum fortunae metallici maximo in periculo erunt, sed eius etia uita in diferimen uocabitur. Itaque ne talem quidem locum fodit, Quoniam uero plures metallici fodere solent unius loci uenas ex ea re uicinitas oritur, qua metallicus, qui primus fossioni operam dedit, a se exeludere non potest. Etenim magister metallicorum alijs permittit potestatem fodiendi tam inferiores quam superiores eiusdem uenae partes: alijs transuersas uenas; alijs obliquas: sin alter ad fossionem primo aggreditur, uenaque metallis aut alijs fssilibus fuerit grauida, ex re eius non erit propter mala uicinitatc omittere fossionen, sed armis iustitiae sua poterit tueri atqj defendere. Cum ennim magister mctallicorum cuiusque domini possessionem ccrtis terminis definiat, boni metallici est se suis finibus continere, prudentis uicinos ab iniquo conatu legibus repellere. Sed etiam de uicinitate satis. Metallicus igitur fodinam habeat loco montoso, molliter deuexo, syluestri, salubri, tuto, qui non longe absit a flumine uel riuo, quo materia effossa uehi possit ut lauetur& excoquatur, ad quem etiam aditus fit non difficilimus.Quae quidem positio est optima. Ad eam uero quo quaeque reliquarum propiiis accedit, eo melior est, hoc contra peior, quo ab ca diseedit longius. Nunc dica de his ad quae assequenda metallico nom opus est fossionibus, quod eauis aquarum secum ex uenis efferat: quorum duo genera funt, fossilia, eorumumque ramenta, & succi. Cum autem fontes sint ora uenarum, e quibus iam dicta emittuntur, eos primum metallicus considerat, utrum habeat arenam cum metallis aut gemmis permistam, an aquam alicuius succi plena effundant: si quid metallorum uel gemmarum in sontium lacunis subsederit, non ipsorum modo arenae sunt lauandae, sed etiam riuorum qui ab eis deducuntur, & fluminum in quae rursus illi exonerant: sin fontes ex sese aqua aliquo succo infectam emiserint, ea itidem colligenda est: quanto enim ab ortus sui loco longius defluxerit, pluresque combiberit aquas simplices, tanto fit dilutior, tantoque magis eam uires deficiunt: attamen si alterius generis aquas nullas aut non multas riui ceperint, non ipsi tantum, sed lacus etia, quicas collegerint aquas, naturae sunt eiusdem cum sontibus, eundemque usum praebent: quo sane modo lacus, quem Hebraei mare mortuum appellat, est bituminis liquidi plenissimus: sed redeo ad arenas. Quia uero fontes effundunt aquas in mare, lacum, paluden, flumen, riuum, arena litoris marini raro lauatur: etsi enim aqua, ex fontibus defluens in mare, fecum rapit aliquid metallorum, gcmmarummuc, quia tamen id per immensum aquarum corpus dispergitur, & cum arenis permistum aliud alio late dissipatur, aut subdidit in profundo maris, colligi fere non potest atque ob easdem caussas lacuum arenae perraro fatis commode lauari possunt, etiali fontes ex montibus orti in plerosque omnes fundant aquas:at ramenta metallorum & gemmae ex fontibus rarissime manat ad paludes, quod plerumque sint in aequis & patentibus locis. Metallicus igitur primo fontis arenas lauandeinde riui ab eo deducti: tum fluuij, in quen riuus exonerat: sed arenas amnis longius a montibus discedentis in campcstrem planiciem lauare operae precium nom est. Verum quo plures fontes metalliferi aquas effuderintin unum flumen, eo maior fpes estlauacrum fructuosius fore. Porro ne arenas quidem riuorum apud quos metalla effofla lauantur, metallicus negligit.Iam succi gratia gustadae funt aquae fontium: cum autem inter se multum differant in sapore, sex earum genera excoctor potissimum obseruat & anima duertit: salsas, ex quibus sal excoquit: nitrosas ex quibus nitrum: aluminofas ex quib.alumen: atramentosas, ex quib.atramentum sutorium: sulsurosas, ex quib.fulfur: bituminosas aumt, ex quibus bitumen coquitur, color ipse coctori prodit: sed aqua marina iccirco quid salsae fontanae simillima sit, deriuata in arcas modice depressas, & solis calorib.cocta, in salem sponte abit:tum etiam lacuum quorunda aqua similiter salsa aestiuis solibus siccata fit sal.Itaque hominis industrij & diligentis est haec quoqj notare, & ex eis capere usum, atque afferre aliquid ad comunen utilitatis fructum: rigor praeterea maris liquidum bitumen, quod ex occultis fontibus influit in ipsum, densat in fuccinum & gagatem, ut in libris de subterraneorum ortu & causis inferiptis, dixi:utrumque uero idem mare certis uentorum flatibus commotum, in litora eijcit:quocirca etiam captura illa fuccini, ut corallij, aliqua curam desiderat. Porro qui arenas lauant aut coquunt aquam fontanam neceste est, ut solicitos etia ipsos habeat cogitatio loci habitus, uiae, salubritatis, domini, ciusque uicini, ne propter earum rerum difficultatem, aut exhauriantur sumptibus, aut de bonis & uita periditentur. Haec hactenus. Metallicus postquam elegit ex multis locis unum aliquem natura aptum ad fossiones, in uenis opera curamque ponit:quae uel aliquo casu nudatae corio, se nobis ostendunt uel abstrusae & latentes arte inquirumtur: hoc euenire uulgo solet, illud raro: quorum utrumque explicadum est. Aliqua igitur uis fine hominis industria et labore aperit uenas nom uno modo: etenim eas cute nudat aut torrens, quod Fribergi argentarijs accidit: de qua re scripsi in primo libro De ueteribus & nouis metallis: aut uis uentorum, cum ea radicitus extrahit & extirpat arboresquae supra uenas creucrunt: aut abruptio saxi: monte uero id ipsum abrumpit uel diuturnus & largus imber, uel terrae motus, uel ictus fulminis, uel uiolenta niuis deuolutio, uel impetus uentorum:

Qualis rupes, quam uertice montis.
Abscidit impulsu uentorum adiuta uetustas.

Aut aratio uenas aperit: nam aratro glebas auri excitas esse etiam in Galecia Iustinus memoriae tradidit: aut syluarum incendium: quod argentarijs Hispaniae accidisse scribit Diodorus Siculus:& latis scitum est illud Posidonij: noua germina, argentaria scilicet & auraria, esserbuerunt incendio, quo syluae comslagrarunt. Quinetiam Lucretius eanden rem his uersibus latius explicauit

Quod superest, aes atque aurum ferrumque repertum est,
Et simul argenti pondus, plumbique potestas.
Ionis ubi ingentes syluas ardore cremarat
Montibus in magnis, seu cocli fulmine misso:
Siue quod inter se bellum syluestre gerentes
Hostibus intulerant ignem formidinis ergo:
Siue quod inducti terrae bonitate, nolebant
Pandere agros pingues:& pascua reddere rura,
Siue feras interficere, & ditescere praeda
Nam souea atque igni prius est uenarier ortum,
Quam saepire plagis saltum, canibusque ciere.
Quicquid id est, quacunque e caussa flammeus ardor
Horribili sonitu syluas exederat altis
Ab radicibus, & terram percoxerat igni
Manabat uenis seruentibus in loca terrae
Concaua conueniens argenti riuus & auri,
Aeris item & plumbi.

Attamen poeta eiusmodi incendijs non tam uenas primo nudatas este , quam totum metallorum opificium initium sumpsiste censet, Aut demque uenas reserat alia quaepiam uis: etenim equus, si huic narrationi fides habenda est, Goselariae uena plumbariam ungula aperuit. Istis igitur modis fortuna nobis uenas largitur. Arte autem occultas & reconditas scrutamur, obseruantes primo scaturigines fontium, quae a uenis longe abeste non possint, quod ex ipsis earum aqua emanet: deinde fragmenta uenarum, quae torrens ex terra eruit, longinquitas uero temporis aliqua eorum partem rursus obruit terra: uerum eiusmodi fragmenta si supra terram iacuerint, aut fint laeuia, uenae ab ipsis plerumque absunt longius, quod torrens extracta procul a uenis abripuerit, & dum ea propelleret laeuia fecerit, sin in terra infixa, uel aspera suerint, ad uenas propius adsunt.situs etiam comsiderandus, nam is in causa est quod et uenae maois aut minums terra obruantur, & fragmenta longe aut minus lonoe protrudaturruenis autem isto modo inuentis fragmenti nomen impone re metallici solent:tum uenas scrutamur obseruantes pruinas, quibus omnes herbae candicanhis exceptis quae crcscumt supra uenas, quippe quae ex sese emittunt exhalationem calida & sicca, quae humidae concretionem impedit, quocirca tales herbae magis aquis madent, quam pruinis candicat, quod omnibus locis frigidis cernere licet, anteaqua ad iustam magnitudinen herbae peruenerint, ut Aprili & Maio mensibus:aut cum iam soenum serotinum, quid cordum appellat, falcibus desectum fuerit, ut mcnfe septembri. Quo igitur loco herbae humidae non congelant pruinis, subest uena: quae li spirauerit ualde calidum, ea terra sert herbas humiles & coloris non uiui.Postremo arbores quorum folia tempore ueris subcaerulea uel liuid? funt: rami inprimis fuperiores infecti nigrore aut aliquo alio colore nom naturali: stipites bifidi & similiter, atque rami nigri uel discolores: ea namque opera efficiunt ualde calidi & licci halitus:qui ne radicibus quidem arborum parcunt, sed eas adurentes, prorsus infirmas reddunt, Qua de causa uis uentorum frequentius extirpat eius ceneris arbores quam reliquas:uenae autem emittunt halitus. Quo igitur loco multae arbores longo quoda ordine dispolitae alienissimo tempore amittunt uiriditatem & nigrcscunt, aut discolorantur, crebroque ui uentorum dantur ad casum, ibi subest uena.Quin cum item longo quodam ordine, quo se uena tendit, aliqua herba uel aliquod fungi genus crescit: quibus interuenia aut interdum aliae etiam uenae proximae carent, Atque istis modis naturaliter uenae possint ihucniri, Porro de uirgula fiircata inter metallicos multae & magnae contentiones sunt, nam eam alij aiunt in uenis inueniendis sibi maximo usui este, alij negant. Qui tractatione & usum uirgulae probat, eorum alij primo furcam cultro resecant colurnam: qua prae caeteris ad uenas quaerendas idoneam este censent: praesertim si corylus supra uenam aliquam creuerit: alij pro uarietate metalli diuerlis uirgulis ad uenas inquirendas utuntunctenim coryli uirgulas adhibent ad uenas argenti: fraxini, ad aeris: piceastri, ad plumbi, maxime cadidi: ex serro uel acie serri sactas, ad auri: deinde utrique uirgulae cornua manibus prehendentes pugnos faciunt: necesse autem est ut digiti compressi ad coelum spectent, utque uirgula erigatur ea parte, qua cornua coeunt:tum huc & illuc passim per locos montosos uaganturritaque dicunt simul atque supra uenam pedem posuerint, statim uirgulam uersari & uolui, sibique prodere uenam: ubi peden retulerint, & ab ca discesserint, rursum uirgulam immobilen manere. Verum, ut ipsi afferunt, causa motionis uirgulae est uis uenarum: eaque interdum tanta est, ut arborum, prope uenas crescentium, ramos ad se flectat. Contra qui uirgula nulli uiro bono grauique usui esteposte dicumt, hi uim uenarum iccirco motionis eius caussa esse negant, quod omnibus non soleat moueri, sed istis tantummodo, qui cantionibus aut astutijs utumtur: uim praeterea uenarum negant ad fe trahere ramos arborum, sed exhalationem calidam & siccam aiunt eos efficere contortos.Ad quae isti respondent:quod uis uenarum uirgulam, cum quidam e metallicis aut caeteris hominibus eam tenent in manibus, nom uertat, in causa est hominis proprietas quaedam singularis, quae uim uenarum impedit atque alligat:quia enim uis uenarum uersat & uoluit uirgulam, nom aliter ac magnes ferrum ad se allicit & trahit, ea occulta hominis proprietas debilitat & frangit, non secus atque allium magnetis uires infirmat & excludit: etenim allij succo magnes oblitus ferrumad se non trahit, nec idem trahit rubioinosum. Qinctia de tractatione uirgulae nos admonent, ut digitos leniter nom stringamus, neque comprimamus acriter: nam si leniter tangemus uirgulam, decidet inquiut anteaqua uis uenarum eam uerset: sin acriter comstringcmus, uis manuum ui uenarum resistet, &eam superabit. Itaque, ut ipsi censent, quinque res sunt necessariae ad hoc ut uirgula suum saciat officium: quarum prima est, uirgulae quantitas:uis enim uenarum baculum nimis magnum uoluere nequit: altera uirgulae figura, nam nisi furcata suerit, eadem uis eam uertere non post tertia uis uenarum, quae naturam uoluendi habet: quarta uiroulae tractatio: quinta priuatio proprietatis occultae. Ex iam dictis aumt solent concludere hoc modo: si quod uirgula omnibus non moueatur, in caussa est inepta eius tractatio, aut occulta hominis proprietas, quae ui uenarum repugnat & obsistit, ut supra diximus, qui uenas ipsa quaerunt non necesse habent id cantionibus facere, sed satis est eos uirgula apte tractare poste, & occulta proprietate carere .Virgula igitur in inucniendis uenis uiro bono grauique usui este potest. Verum de ramis arborum contortis plura non dicunt isti, sed manent in sententia. Cum aumt haec res controuerfa sit & plena distensionis inter metallicos, eam suis ponderibus examinanda censeouirgula diuina, qua incantatores scrutantur uenas, utaniiulis etiam, Ipeculis, cristallis, quamuis Sorma furcae figurari possit, nihil tamen ad rem interest recta fit an in alia figuram formata: non enim ualet uirgulae figura, sed incantamenta carminumquae mihi commemorare non licet neque libet. Veteres aumt, non ea modo quae ad uictum & cultum attinent, uirgula diuina comquifiuerunt, sed rerum etiam formas uerterunt: etenim incantatores Aegyptiorum uirgas, uf Hebraeorum literae narrant, in serpentes mutarunt: & apud Homerum Minerua senem Vlyssem uirgula diuina repente in iuuenem conuertit, ac rursus restituit in senium:Ciree quoque socios Vlyssis mutat in bestias, eisque reddit hominis effgiem: quinetiam Mercurius uirga, quae caduceus appellatur, uigilantib.somnumdat, e somno excitat dormientes.Itaque uirgula diuma primo exincantatorum impuris fontibus defluxiste uidetur in metalla: deinde cum uiri boni abhorrerent ab incantamentis carminum eaque rcijcerent, uirgula a simplici metallicorum uulgo est retenta, &in quaerendis uenis uestigia antiqui usus remanserunt.Quoniam uero matallicorum uirgulae mouentur etiamsi eas incantare non solent, alij dieunt, motionis earum cauflam este uim uenarum, alij tractationcm, alrj utramque .Verum quae ui ad se attrahendi praedita sunt, ea omnia in orben non torquent res, sed eas ad se alliciunt, uerbi gratia: maones Serrum non uoluit, sed id ad sc trahit: & succinum attritu concalefactum nom uertit paleas, sed simpliciter eas ad se allicit: similiter uis uenarum, si eandem cum magnete aut succino naturam haberet, uirgulam toties nom uersaret, sed semel tantummodo ad spatium semicirculi uersata recta ad se traheret, &, nisi compressio hominis qui uirgulam teneret in manibus, ipsi uenarum ui resi steret & repugnaret, uirgulam ferret ad terram:quod cum non fiat, necessario sequitur tractationem esse caussam motionis uirgulae. Id uero hinc etiam perspicuum est quod callidi isti tractatores rectam uirgulam non capiunt, sed furcatam, atqe eam colurnam, aut aliquam aliam ita flexibilem, ut si sic tenetur in manibus, ut eam renere solent, omni homini, quocunque in loco steterit, in orbem uertatur: nec mirum si uirgula non uersatur cum inertes eam tenents Etenim cornua eius acriter comprimunt, aut leniter stringunt: hoc autem ipsum uulgo metallicorum fidem facit, uirgula uenas inueniri, quod ca utentes casu aliquas inueniunt, sed ijdem multo laepius perdunt operam, & ut uenas inuenire possint, nihilominus in fossis agendis defatigantur, quam aduersae partis metallici. Metallicus igitur, quia eum uirum bonum & grauem este uolumus, uirgula incantata non utitur, quia rerum naturae peritum & prudentem, furcatam intelligit sibi ufui non esse, sed ut supra dixi, habet naturalia uenarum signa, quae obseruat. Itaque ca si natura uel casus, aliquo in loco, ad fodiendum apto, patefecit, ibi metallicus agit fostas, fi' non ostendit, crebris fossionibus usque eo scrutatur locum, quoad uenam crudariam reperit.

Virgula A. Fossa B

Attamen uenam dilatatam raro labor hominum aperit, led plerumque uis aliqua, interdum uero uenae profundae puteus aut cuniculus .Venae autem inuentae, ut etiam putei & cuniculi nomina reperiunt aut ex inuentoribus: quo modo uena Carbonaria Annebergi nominata est, quod eam carbonarius inuenit: aut ex dominis, ut Gairica uallis loachimicae a Gairicis ibidem partes possidentibus: aut ex effossis, ut uena plumbaria ibidem a plumbo nigro, & Snebergi Bisemutaria a plumbo cinereo: aut ex casu, ut sraomentum diucs uallis loachimicae, quam uis torrentis aperuit. Saepius tamen primi inuentores eis, magis uero sodinis, nomina imponumtautpersonae, ut Caesaris Germanici, Apollinis, Iani: aut animantis, ut Leonis, urii, arietis, uaecae: aut rei inanimatae, ut cistae argentariae, stabuli boum: aut ridiculi, ut helluo morionum:aut denique ominis boni causa, ut donum dei. Eandem autem comsuetudinem appellandi uenas, puteos, cuniculos, quondam suille usitatam ex Plinio intelligimus, qui scribit: Mirum adhuc per Hispanias ab Hannibale olim inchoatos puteos durare fua ab inuentoribus nomina habentes ex quis Bebelo appellatur hodieque, qui ccc pondo Hannibali sumministri uitindies.

. De re Metallica Libri II, finis.