De ratione animae

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ratione animae
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

De ratione animae (Alcuinus), J. P. Migne

De ratione animae

(0639A)146 Charissimae in Christi charitate sorori Eulaliae virgini Albinus in Domino salutem.

I. Sanctae sollicitudini vestrae et laudabili in Deo studio placuit deprecari, de ratione animae aliquid nostram scribere devotionem, propter quasdam inquisitiones, ut ais, anno transacto inter vos ventilatas. Quod libenter fecissem, si me tanto flagrari [ Al., tantum flagrare] ingenio nossem, ut tam arduas rationes [ Al., relationes] digne exponere posse confiderem. Sed ex parte indignum esse videtur dicere meipsum me nescire. Quid sum ego, nisi anima et caro? Caro quid sit, omnibus notum est, qui se sciunt homines esse: animae vero rationem vix paucorum est pleniter nosse. Nec aliquid magis homini in hac mortalitate viventi necessarium est nosse, (0639B)quam Deum et animam. Quantum enim quisque Deum agnoscit, in tantum diligit, qui minus agnoscit, minus diligit: ergo naturale est omni homini Deum amare. Si naturale est omni homini bonum amare, naturale est etiam Deum amare, quia Deus summum bonum est sine quo bono, nil [ Al., nihil] boni quisquam habere poterit. Ille est indeficiens bonum, plena pulchritudo, totius felicitatis abundantia. Amor vero hujus boni, non nisi in anima esse poterit; et hoc animae excellens bonum est, illud amare bonum, in quo solo, et a quo, et per quem, quidquid boni est in ulla creatura, bonum est.

II. Et haec sola anima nobilis est, si illum amat a quo est quod est; qui illam talem creavit, ut in se sui ipsius imaginem et similitudinem haberet impressam, (0639C)et digna Dei esset habitatione, secundum modum, quem [ Al., quo] quaelibet creatura in se Creatorem habere possit; sic ordinata, ut id quod sibi excellentius est, id est Deus [ Al., Deum], tota amaret intentione: et id quod sibi inferius est, id est carnem, toto regeret studio. Proinde igitur, quia melior pars est hominis anima, decet eam dominam esse, et quasi de sede regalis culminis imperare, quid, per quae, vel quando, vel ubi, vel quomodo faciat membra, et considerare diligenter, quid cuique [ Al., quid cui] membro imperet faciendum; quid cuique [ Al., quid cui] consentiat in desiderio suae naturae; et haec omnia rationabili mentis intuitu oportet eam discernere, ne quid indecens fiat in officio suae carnis alicubi.(0639D)

III. Triplex est enim animae, ut philosophi volunt, natura: est in ea quaedam pars concupiscibilis, alia rationalis [ Al., rationabilis], tertia irascibilis. Duas enim habent harum partes nobiscum bestiae et animalia (0640A)communes, id est, concupiscentiam, et iram. Homo solus inter mortales ratione viget, consilio valet, intelligentia antecellit. Sed his duobus, id est, concupiscentiae et irae, ratio, quae mentis propria est, imperare debet. Cujus excellentiores virtutes, quatuor esse manifestum est, id est, prudentia, qua [ Al., quae] agenda vel non agenda discernit; et justitia, qua Deus colitur, et amatur, et recte vivitur inter consocias animas; temperantia, quae concupiscentiam vel iram gubernat, ne definitos honestatis terminos transgrediantur; fortitudo, qua adversa hujus vitae quaecunque contingant, constanti animo tolerat.

IV. Et haec quatuor, si charitate perfecta in anima fiunt, efficiunt eam Deo proximam. Quia nihil [aliud] (0640B)est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi Deus: cui haerere certe non valemus, nisi dilectione. Proinde hae quatuor virtutes uno charitatis diademate ornantur. Quae est vera sapientia, nisi Deum intelligere amandum? Quae est justitia, nisi eum colere, a quo est, et quidquid habet boni, ab eo habet? Quid temperantia, nisi integrum se praebeat in perfectione vitae ei, quem amat? Quid fortitudo, nisi pro amore Dei fortiter 147 omnia tolerare adversa? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur quoniam summum bonum appetere est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, a quo existit. Ita tandem ordinate vivit, qui seipsum considerat, quid sit, et (0640C)quo festinet: si affectus animi, vel carnales motus, provida gubernat ratione. Si enim vel concupiscentia, vel ira rationem vincit, et dominatur quaelibet illorum in anima; ordo perversus praecipitabit consentientem in pejus; et tenebit [ Al., tenet] solium rationis ira, si immoderata erit, vel concupiscentia effrenata. Ex his tribus quasi radicibus, si corruptae erunt, omnes pene pullulant pestes. Concupiscentia data est homini ad concupiscenda quae sunt utilia, et quae sibi ad salutem proficiant sempiternam. Si vero corrumpitur, nascitur ex ea gastrimargia, fornicatio, et phylargiria [ Al., philargeria]. Ira data est ad vitia cohibenda, ne impiis, id est, peccatis, homo serviat dominis, quia juxta Domini vocem: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); ex qua (0640D)corrupta, procedit tristitia, et acedia. Ratio data est, ut diximus, omnem hominis vitam regere, et gubernare, ex qua si corrumpitur, oritur superbia, et cenodoxia. Ex his quasi arboribus, plurimi vitiorum (0641A)ramusculi in perniciem animae succrescunt, de quibus in hujus epistolae angustia disputare longum est, et non nimis necessarium.

V. Est quoque anima imagine et similitudine sui Conditoris in principali sui parte, quae mens dicitur, excellenter nobilitata. Quae imago tandem in ea clara et pulchra est, si toto Deo Conditori desiderio vincta est [ Al., juncta est]. Quamvis vero vilis et deformis a Deo recedens efficiatur, tamen si ratione viget, vel intellectu sentit, manet in ea quaedam naturae dignitas suae. Unde de tali anima, a sui Conditoris recedente dilectione, divina dicit Scriptura: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et ignorat, cui congregat ea (Psal. (0641B)XXXVIII, 7). Nec hanc vanitatem auferre posse ostendit ab ea imaginem Dei: quanquam scilicet magna sit natura anima humana, tamen vitiari potest, quia summa non est: tamen quia summae naturae imago est, id est, divinae, magna est natura, et nobilis. Nobilis a Conditore creata, sed ignobilis vitio proprio facta, id est, dum a Dei declinat servitio, sua volens uti potestate, quod est primum malum omni rationali creaturae. Ita tandem ordinate vivit anima, si eum diligit qui supra se est, id est, Deum; et prudenter ea regat quae regere debet, id est, carnales sensus. Ergo quatuor quidem animae diligenda sunt, id est, quod supra se est, et id quod juxta se est [et id quod ipsa est, et id quod sub se est]. De duabus horum, praeceptum in sacris legitur litteris, (0641C)id est, de dilectione Dei et proximi: de sua vero dilectione, et carnis suae, non sunt praecepta statuta, quia duobus prioribus haec duo inesse dignoscuntur: quia qui Deum vel proximum perfecte diligit, seipsum negligere non poterit; quia haec est animae summa beatitudo, eum diligere a quo est, et socias suae beatitudinis diligere animas, et illis prodesse vel carnis officio, vel mentis beneficio, ut bona illis optet, et quantum valeat, faciat.

VI. Habet igitur anima in sua natura, ut diximus, imaginem sanctae Trinitatis in eo quod intelligentiam, voluntatem, et memoriam habet. Una est enim anima, quae mens dicitur, una vita, et una substantia, quae haec tria habet in se: sed haec tria non sunt tres (0641D)vitae, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens: consequenter utique, nec tres substantiae sunt, sed una substantia. Quod vero anima vel mens, vel vita, vel substantia dicitur, ad seipsam dicitur: quod vero memoria, vel intelligentia, vel voluntas dicitur, ad aliquid relative dicitur. Proinde haec tria eo sunt unum, quo una vita, una mens una est substantia: et quidquid aliud ad seipsa singula dicuntur, etiam simul non pluraliter, sed singulariter dicuntur: eo vero tria, quo ad se invicem referuntur. Nam memoria alicujus est memoria, et intelligentia alicujus est intelligentia, et voluntas alicujus est voluntas: et haec ad se invicem referuntur. Sed in his tribus unitas quaedam est: Intelligo me intelligere, velle et meminisse; et volo me intelligere et meminisse et velle: et memini (0642A)me intelligere et velle et meminisse. Et sic in singulis singula capiuntur. Sed de his alias. 148

VII. Nunc autem consideremus miram velocitatem animae in formandis rebus, quae percipit per carnales sensus, a quibus quasi per quosdam nuntios, quidquid rerum sensibilium cognitarum vel incognitarum percipit, mox in seipsa earum ineffabili celeritate format figuras, informatasque in suae thesauro memoriae recondit. Sicut enim qui Romam vidit, Romam enim [ Forte, etiam] fingit in animo suo, et format qualis sit. Et dum nomen audierit vel rememorat Romae, statim recurrit animus illius ad memoriam, ubi conditam habet formam illius, et ibi recognoscit [eam ad memoriam], ubi recondidit illam. Et adhuc mirabilius est, quod incognitarum rerum, (0642B)si lectae vel auditae erunt in auribus, anima statim format figuram ignotae rei. Sicut forte Jerusalem quisquam nostrum habet in anima sua formatam, qualis sit: quamvis longe aliter sit, quam sibi anima fingit, dum videtur. Similiter de homine, sicut forte de Abraham, fingit enim [ Forte, etiam] homo in anima sua, qualis esset Abraham. Ex eo quod alios homines vidit, sic sibi fingit membra omnia, sicut in aliis, vel in seipso cognoscit. Muros et domos et plateas non fingit in eo, sicut in Jerusalem facit, [sed] quidquid in aliis civitatibus vidit sibi cognitis, hoc fingit in Jerusalem esse posse; ex notis enim speciebus fingit ignota: nec enim in civitate Jerusalem fingit hominis membra, sed aedificia civitatibus consueta. Sic de omni re facit animus hominis, ex cognitis (0642C)fingit incognita, habens has omnes species in se. Quamvis eo puncto quo vult de quolibet una cogitare, cogitet, non quod anima exeat de sede sua ad cognoscendum aliquid, sed in seipsa manet, et in seipsa illam formam recognoscit, quam pridem mira velocitate formavit. Inde est quod anima, si quidlibet repente obliviscitur, et iterum rememorat; non enim tunc temporis quo obliviscitur aliquid, inveniet loculum [ Al., locum], in quo id quod quaerit, reconditum habet, quod iterum rememorat, sive curando, sive non curando.

VIII. Ex qua velocitate animae, quo in se sic omnia fingit audita vel visa, aut sensa, aut odorata, aut gustata, iterumque inventa recognoscit, mira Dei potentia et naturae efficacia [ Al., efficientia], utcunque (0642D)cognosci poterit. Dum de Jerusalem cogito, non eo momento de Roma possum cogitare; vel cum de qualibet una recogito, non possum eo momento de pluribus cogitare, sed hoc unum mihi tunc praesens est in anima, quod tunc cogito, donec vel citius, vel tardius haec cogitatio recedat, et alia superveniat. Nam Dei omnipotentis naturae, et ineffabili cognitioni omnia simul sunt praesentia, et semper praesentia, et nunquam recedentia. Et hoc est quod dicitur quod Deus ubique totus est, quia omnia quae sunt, vel quae fuerunt, vel quae futura sunt, simul omnia, non semel, sed semper praesentia habet. Nec etiam aliquis potest satis admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens vel animus nuncupatur, tantae (0643A)mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat: tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum collustret, [et] si velit, maria pervolet, terras et urbes peragret: omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque submota sint, in conspectu sibi ipse cogitando constituat. Et miratur aliquis, si divina mens Dei, universas mundi partes simul, et semper praesentes habeat, quae omnia regit ubique praesens, ubique tota; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae, ut ne septis quidem gravis hujus ac pigri corporis, quo illigata est, coerceri ullo modo possit, quominus liberam cogitandi facultatem, quietis impatiens habeat.

IX. Sciendum est certissime, animam, si in ea (0643B)nobilitate permansisset qua condita est a Creatore, omnimodis immortalem esse, sicut sanctorum animae sunt; sed dum libero arbitrio, spiritu instigante maligno, depravata est, partim mortalis ex immortali facta est, sed non tota. Sicut corporis vita anima est, ita animae vita Deus est. Dum anima deserit corpus, moritur corpus, et mortuum recte dicitur, quia insensibile est: est tamen corpus corruptio quaedam ex carnis natura, quamvis non vivificetur ab anima. Animae vero mors est, dum eam Deus deserit dono suae gratiae, ob magnitudinem scelerum, moritur meliore sui parte. Duabus vero dignitatibus a Creatore anima in sua natura glorificata est, id est, aeternitate et beatitudine. Beatitudo scilicet animae est Deum habere in se. 149 Quomodo habere? id est, (0643C)justam esse, quia Deus justus est; et misericordem esse, quia Deus misericors est; et bonam esse, quia Deus bonus est; et sanctam esse, quia Deus sanctus est; et charitatem habere, quia Deus charitas est (Joan. IV, 8). Qui plurimum haec in se habet, majorem in se similitudinem Dei habet et imaginem: quicunque vero haec in anima non habet, et alia his similia, quae Apostolus fructus nominavit spiritus, Dei habitatione indignus efficietur, et erit semivivus (Gal. V, 22): sicut latrones hominem descendentem ab Jerusalem in Jericho spoliaverunt, vulneraverunt, et semivivum reliquerunt (Luc. X, 30). Semiviva erit anima, si propter vitia et iniquitates, beatitudinem visionis et habitationis Dei perdiderit; ad quam autem [ Ms., sed tamen ad quam] creata est, aeternitatem (0643D)perdere non potest. Mutabitur enim propter peccata sua beatitudo in miseriam; et hoc erit, si concupiscentia vel ira plus dominabitur in homine quam ratio, in qua sola praecellit animantibus. Ideo de tali dictum est in Psalmo: Et homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Sicut enim loquela praecellit in carne caeteris animantibus, ita et anima ratione sola nobilior est eis, quae omnes carnales concupiscentias et animi motus quasi domina et regina de sublimi aequitatis sede regere et temperare debet.

X. Hoc modo anima definiri potest juxta suae proprietatem naturae: anima seu animus est spiritus (0644A)intellectualis, rationalis, semper in motu, semper vivens, bonae malaeque voluntatis capax; secundum benignitatem Creatoris libero arbitrio nobilitatus, sua voluntate vitiatus. Dei gratia liberatus [in quibus Deus ipse voluit]; ad regendum carnis motus creatus, invisibilis, incorporalis, sine pondere, sine colore, circumscriptus, in singulis suae carnis membris totus; in quo est imago Conditoris spiritaliter primitiva creatione impressa, sicut superius ostendimus. Quamvis sit misera dum a Conditore in seipsam delabitur; tamen aeternitatem imaginemque dignitatis suae perdere non poterit: non habens in se potestatem exeundi de carne, et redeundi iterum in eam, sed ejus arbitrio qui fecit eam carnique immisit. Exiet enim quamvis nolens (0644B)praesentandus judicio Dei; Deoque judicante locum intrabit suis meritis condignum, spectare [ Al., exspectare] ultimi diei judicium, ut accipiat carnem, in qua in hoc saeculo vivebat. Qui spiritus modo curis angitur, modo corporis doloribus condolet, modo laetitia hilarescit, modo cognita recogitat, modo incognita scire quaerit. Alia vult, alia non vult. In quo est amor naturaliter, quia amor intellectu discernendus est, et ratione ab illicitis delectationibus [cohibendus], ut ea amet quae amanda sunt.

XI. Atque secundum officium operis sui variis nuncupatur nominibus: anima est, dum vivificat; dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est; dum intelligit, mens (0644C)est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est. Non tamen haec ita dividentur in substantia, sicut in nominibus; quia haec omnia, una est anima. Inter spiritum et animam ejusmodi potest differentia esse, quod omnis anima spiritus est, non tamen omnis spiritus anima. Sed et beatus apostolus Paulus mirabiliter discernit inter spiritum et mentem dicens: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Spiritu psallit, qui rerum [obscuras] significationes non intelligens, ore profert; psallit mente, qui easdem significationes mentis efficacia intelligit. Nam spiritus Nabuchodonosor regis informatus erat, ut videret futura, sed non erat mens illuminata, ut intelligeret quae videbat. Accessit propheta, divino (0644D)illuminatus spiritu, qui utrumque et intellexit quae rex videbat, et exposuit quid significarent (Dan. II).

XII. Hoc itaque absque dubitatione sciendum est, quod animae pulchritudo virtus est, et ejus deformitas vitium. Si enim vel Deum, vel seipsam, vel spiritale aliquid considerare gestit, avertit se a sensibus carnis, ne fiant ei impedimento, spiritalia rimanti. Saepe etiam in tantum affectata erit qualibet cogitatione, ut, quamvis apertos habeat oculos, quae praesto sunt, non videat; nec sonantem vocem intelligat, nec tangentem corpus sentiat [ Al., non vidit, non intelligit, non sentit]. Regit enim corpus per quinque sensus, quae horum nihil est. Dum de ea cogitamus, nihil corporeum cogitare (0645A)debemus. Sicut enim Deus omnem [creaturam, sic anima 150 omnem] corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Quae etiam per lucem et aerem, quae sunt excellentiora mundi corpora, corpus administrat suum. Omnium rerum species lux animae annuntiat, quas ipsa in se acceptas specificat, specificatasque recondit; et cum afflictiones aliquae corpori eveniunt, offenditur anima, dum temperamentum faciendi, quod vult, deerit; et haec offensio dolor vocatur. Si autem in tantum fraudatur membrorum ministratione, ut non habeat, quid operetur in eis, recedit, quasi indignata habitationi suae. Quid sit anima, nil melius occurrit dicere quam spiritus vitae; sed non ejus vitae quae in pecoribus est, sine rationali mente: sed vita nunc minor, (0645B)quam angelorum, et futura quidem angelorum, si ex praecepto sui Creatoris hic vixerit.

XIII. Origo vero animarum unde sit, solius Dei cognitioni relinquendum est. Quam multa exinde philosophi vana finxerunt, et plurimas Christiani doctores opiniones inde posuerunt, et nihil pene certum reliquerunt. Ergo et beatus Augustinus de origine animae beato Hieronymo scripsit et misit, volens scire quid affirmaret tantus doctor de origine animae. Si ille liber vobiscum inveniatur, lege et intellige, quid ille acutissimus rerum naturalium inquisitor de origine dixerit animae. Quatuor quasdam in ea disputatione posuit opiniones, ut arbitror, cui beatus Hieronymus una brevissima [ Al., parvissima], sed acutissima respondit epistola: (0645C)quem libellum in patria legimus, sed hic nobiscum non reperitur; nec etiam epistola responsionis ad eum. Fecit quoque idem doctor, ut in libris Retractationum ejus legitur, alia de ratione animae opuscula, id est, de Quantitate animae librum unum; de Immortalitate animae lib. unum; de Duabus Animabus librum unum; de Immortalitate animae, et ejus origine libros quatuor, qui necdum inventi sunt a nobis. Si forte in armario imperiali inveniantur, quaerite, legite, et communione charitatis nobis dirigite ad legendos. In hoc enim omnes consentiunt catholici scriptores, quod anima a Deo sit condita; nec partem eam esse Dei naturae, quia si ex Dei esset natura assumpta, peccare non posset. Nec eam corpus esse palpabile vel visibile: (0645D)nec mori eam posse, ita ut non sit; nec a reatu primae praevaricationis liberari posse, nisi per gratiam et mysterium mediatoris Dei et hominum Domini nostri Jesu Christi, qui plenam humanitatis nostrae naturam, absque omni peccato, in suae divinitatis assumpsit personam: quia totus homo peccavit, et totus homo liberandus erat, secundum dispensationem aeternae pietatis in Deo. Totus homo assumendus erat, id est, anima et caro, cujus anima, id est, Redemptoris nostri, tantae sanctitatis et justificationis est, ut omnes in se credentium animae per eum [ Al., per eam] sanctificari et justificari possint [ Al., queunt], et caro tantae munditiae (0646A)et libertatis a peccato, ut omnium in se confidentium carnes, divina in ea operante gratia, purgari et liberari possint [ Al., possunt]. Quia sanguis qui de eadem carne, lancea militis vulnerata, fluxerat, pretium est salutis humanae, per cujus effusionem exstincta est flammea illa paradisi custodia, et via fidelibus aperta est ad lignum vitae, quod plantatum est secus decursus aquarum viventium (Psal. I, 3). Cujus ligni sapientissimus Salomon, dum de laude sapientiae multa dixisset, recordatus est, ita dicens: Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Et paulo post: Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae. Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 13, 17).(0646B)

XIV. Humanae vero animae pulchritudo est et decus, sapientiae studium, non illa quae in terrenis solet occupari negotiis, sed illa magis qua Deus colitur et amatur. Cui teipsam studeas, Virgo nobilissima, tota mentis intentione mancipare; quia in hac est vita omni tranquillitate beatissima, in hac est illius summae Trinitatis imago feliciter perfecta. Hic est thesaurus desiderabilis, qui requiescit in ore prudentis, et abundat in corde sapientis. Haec in Virgiliacis non invenietur mendaciis, sed in evangelica affluenter reperietur veritate. De vera scilicet sapientia dicitur: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1). Quidquid enim recte per sapientiam intelligitur et amatur, Dei donum est. Proinde omnis, qui secundum (0646C)Deum sapiens est, beatus est. Unde in Job dicitur: Sapientia hominis est pietas, recedere autem a malo scientia (Job. XXVIII, 28): uno vero nomine pietatis, cultum totius divinae religionis designare volens. Quid beatius est animae, quam summum 151 diligere bonum, quod Deus est? Quid felicius, quam se dignum [ Al., se dignam] aeterna praeparare beatitudine, dum immortalem se esse verissime novit? Nec aestimes tibi tantum sufficere, nosse quid facere debeas, nisi etiam opere impleas quae nosti. Quam plurimi se sapientes aestimant, et viam se veritatis nosse gloriantur, sed nequaquam vere sunt sapientes, qui non habent fortitudinem animi ad proficiendum [ Al., perficiendum] opere, quod sapiunt. Ergo vera est sapientia, nosse (0646D)quae debeas, et nota perficere. Proinde nullam quatuor animae virtutum, de quibus supra diximus, perfecte habet anima, si totas non habet, quia haec omnia ad unum charitatis intendunt praeceptum, quae sola in catholicae fidei veritate, dignam efficiet animam habitatione sanctae Trinitatis, ad cujus imaginem conditam esse superius ostendimus, de cujus ratione et natura, sicut flagitasti, haec pauca perstrinximus, prout epistolaris angustia concessit. Mirumque quodammodo a scholasticis videri poterit, quomodo te plus mihi cognitam esse putare voluisses, quam tibi ipsi. Unde vivis vel ratione viges, nisi in animae substantia? dum te perraro oculis vidi (0647A)meis, per quos animae naturam tuae cernere non potui. Quamvis juxta commune praeceptum Domini diligam; nec non pro optima tuorum fama studiorum quae aliis narrantibus de te saepius audivi, in quibus velim te semper proficere, et Deo placere, ut digna efficiaris animae rationem et naturam nosse, et quod nunc in aenigmate vides, perfecta scientia in futura perspicias beatitudine. Proinde opto te, filia charissima, aeternae patriae felicitatem, quam tuam desiderare optime novi sapientiam, integra prosequi voluntate. Nec te ab ejus desiderio ulla hujus saeculi avertat ambitio; nec cujuslibet temporalis rei delectatio. Pauci sunt hujus vitae dies, et meritorum retributio nullo terminatur fine. Vera est scilicet sapientia, veram toto corde diligere (0647B)vitam; et totis viribus intendere, ut ad eam pervenire mereatur qui eam diligere, verbis se verissime profiteri videatur [ Al., videtur], quia non est in sermone tantummodo regnum Dei, sed in virtute sancti Spiritus et sanctorum perfecta meritorum claritate.

ELEGIACUM CARMEN.

Qui mare, qui terram, coelum qui condidit altum
Qui regit imperio cuncta creata suo,
Jusserat hic hominem rebus dominare sub astris,
Qui sensu solus et ratione viget:
Qui valet inter enim viventia, noscere mundi
Jamque Creatorem mentis in arce suum.
(0647C)Factus ab aeterno, felixque aeternus ut esset
Mira quidem magni solus imago Dei;
Nobilis exinde est animae natura sagacis,
Atque potens sensu cernere cuncta suo:
Quae mare, quae terras, coelum quae pervolat altum,
Quamvis sit carnis carcere clausa suae:
Corporis utque oculus, visus ad sidera tendit,
Uno stet quamvis carnis in arce loco,
Immortale decus, hujus lux aurea vitae,
In se digna Deum semper habere suum.
Si bona, si sapiens, Christi si se ornat amore,
Ut felix valeat vivere in arce poli,
Et post hujus enim vitae, per saecla, labores,
Coelesti in regno cernere semper eum.
(0647D)Lux aeterna Deus, cui laus et gloria, merces,
Si bene, si digne vixerit ipsa Deo.
Sit modo sancta, piis meritis sit casta, pudica,
Floreat in studiis semper ubique sacris.
Se regat, atque suae carnis vivaciter actus,
Ut regina potens, legibus aethereis.
152 In se nil cupiat pravi, nil optet iniqui,
Nil cuiquam noceat, optet, agat, vel amet.
Ne maculis sibimet fuscet data tempora vitae,
Sit pia servire, sancta, quieta, Deo.
Moribus egregiis in se jam vivat honeste,
Ut placeat sponso sic [ Al., add. mens] moderata pio.
(0648A)Spiritus est anima, in membris jam totus ubique
Quippe suis vivax, factus amare Deum.
Atque Creatorem laudet sine fine benignum,
Qui se concessit scire patenter eum.
Et cultu prudens illum venerarier almo,
Est quod sola salus, gloria, vita, animae:
Scilicet aethereis quapropter se actibus ornet,
Ante oculos Domini, nocte dieque, sui,
Omnia qui cernit cordis secreta superno
Lumine, quem nullum velle latere potest.
Quocirca incubuit [ Al., incumbit] magnum nos namque necesse,
Ut pia pertractet mens bene digna Deo:
Quatenus inspiciat tantum tractare superna,
Jam plenum sancto pectus amore Dei.
(0648B)Haec vera est animae vere super omnia nostrae
Gloria, nobilitas, atque beata quies.
In hoc te studio nunc exercere memento
Femina, quod placeas, inclyta sponsa, Deo.

ALIUD CARMEN ADONICUM.

Te homo laudet,
Alme Creator,
Pectore, mente,
Pacis amore:
Non modo parva
Pars quia mundi est.


Sed tibi sancte
Solus imago
Magna Creator
(0648C)Mentis in arce
Pectore puro
Dum pie vivit.


O Deus et lux,
Laus tua semper
Pectora et ora
Compleat; ut te
Semper amemus
Sanctus ubique.


Haec pia verba,
Virgo fidelis,
Ore cavelo,
Ut tua mitis
Tempora Christus
(0648D)Tota gubernet.


Te cui castum
Corpore, mente,
Dirige templum
Dulcis amica,
Et sine semper
Fine valeto.


Qui tibi solus
Sit rogo semper
Lux, amor, atque
Forma salutis,
Vita perennis,
Gloria perpes.

(0649A)Hoc carmen tibi cecini senario numero nobile, qui numerus perfectissimus [ Al., perfectus] est in suis partibus, te optans esse perfectam in sensibus tuis. Cujus numeri rationem, sicut et aliorum, sapientissimus imperator tuae perfacile ostendere potest sagacitati; cujus mentis miranda est nobilitas, dum inter tantas palatii curas et regni occupationes philosophorum pleniter arcana curavit scire mysteria, quod vix otio torpens alius quis modo cognoscere studet. Nec tibi a nobis necesse est causas quaerere rerum, vel rationes physicae occultas scientiae, dum illius clarissima quotidie uteris sapientia, ac venerandam intueris faciem. Nec tibi longo laboriosoque itinere de Aethiopia Hierosolyma visitanda est, ut videas Salomonem de rerum disputantem (0649B)naturis. Ecce juxta te est, quem per tantas terrarum difficultates regina quaesivit Austri. Sed cum eadem celebri laude tibi dicendum est: Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum populi tui, eo quod dilexerit Dominus populum suum in sempiternum (III Reg. X, 1 et seqq.).

O filiae Jerusalem, cernite Salomonem nostrum in diademate fulgentem sapientiae; imitamini mores illius nobilissimos; aversamini vitia, colite virtutes. Magna vobis incumbit, si dissimulare non vultis, optime vivendi necessitas, 153 dum apud eum quotidie versamini [ Al., conversamini], in quo totius honestatis habetis exemplar, quatenus per praesentes (0649C)[ Al., per praesentis] illius sacratissimos mores ad ejus cum eodem pervenire mereamini praesentiam, de quo ipsa cecinit Sapientia: Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani; columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum media charitate constravit propter filias Jerusalem (Cant. III, 9, 10).

LITANIA SEU PRECATIO AD CHRISTUM. Miserere, Domine, miserere, Christe.

(0650A)Tu misericordia mea, miserere mihi.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut credam in te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut cognoscam te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut diligam te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut sperem in te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut anima mea vivat in te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut caro mea exsultet in te.

Miserere, Domine, miserere, Christe, ut vita mea proficiat in te.

Miserere, Domine, Deus Pater, gloria mea, vita (0650B)mea.

Miserere, Christe Salvator, salus mea, fortitudo mea.

Miserere, Spiritus Paracletus, consolatio mea, illuminatio mea.

Miserere, Domine, Deus Trinitas et Unitas.

Te laudo, te adoro, te confiteor.

Pax mea, spes mea, laus mea, lux mea.

Pulchritudo mea, beatitudo mea.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio semper ubique in saecula sempiterna.

CARMEN. Quid mystice significent palmae in manibus gestari solitae.

Candida florigeris lucent ceu lilia campis
Fulgeat in meritis sic pia virgo sacris.
(0650C)Versibus exponam breviter, quid palma amice
Significet, manibus quas nos portabimus omnes.
Palma tui signum, magne est Rex Christe, triumphi.
Palma docet nostram ipsos nos vincere carnem,
Palma est mercedis signum coeleste futurae.
Haec palma hortatur vitam sperare futuram.
In cruce pendentis Christi est victoria prima.
Vincere nos ipsos non est victoria parva.
Tu te vince, precor, semper te vince, amica
Sitque tui Christus merces finisque laboris.