De quatuor virtutibus charitatis (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De quatuor virtutibus charitatis
(ed. Migne) XLVII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 47

AugHip.DeQuViC 47 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De quatuor virtutibus charitatis

Desiderium charitatis vestrae a nobis exigit debitum sermonis officium; sed tanta sunt quae terreant et revocent animum nostrum ut, si velimus parere desiderio vestro, non sit sine periculo nostro. Locuturus namque de charitate, silentio non praeteream quae bona ex ea procedant, et quae eam comitentur; sed temporis coarctatus angustiis, quo me conferam in primis nisi ad sanctae ipsius vestigia charitatis, eamque deprecer ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quo et meum suppleam ministerium et vestrum satiem desiderium? Inter caeteras autem virtutes ejus, quas commemorat apostolus Paulus, ait quod caritas non aemulatur, non agit perperam, non irritatur, non cogitat malum; et postremo has quatuor ejus virtutes brevi sermone comprehendit dicens, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. De his igitur quatuor virtutibus sanctae charitatis loqui convenit sanctitati vestrae, delectatque primitus intueri, quemadmodum quatuor cardines orbis continens totum possederit mundum. Requiramus igitur, si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet, qui his virtutibus possessi sunt, et eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus esse noscamus, quoniam omnis qui pie tolerat, recte credit, aliquid [ F. leg. credit atque] sperat, et qui sperat sustinet, ne absque spe cadat. Sed jam qui nam isti sunt videamus, quorum fidem inquantum desuper adjuvamur assequi valeamus. Virtus sanctae charitatis quae omnia tolerat emicuit in sancto Noe: quae omnia credit in sancto Abraham: quae omnia sperat in patribus nostris, id est in populo Israel, unde ipse Dominus exortus est; quae omnia sustinet, in ipso capite Domino nostro Jesu Christo, qui est vera charitas quae nunquam cadit. Nec caeteros sanctos ab his virtutibus vestra charitas deputet alienos quos pro brevitate temporis et pro sermone suscepto ita praetermissos esse cognoscite ut tamen certissime noveritis omnes esse in Christo et in omnibus Christum. Sed jam videamus quemadmodum sanctus Noe possederit virtutem charitatis quae omnia tolerat. Statim ac ille admonitus fuit, confugit ad lignum et post camporum amoenorum faciem angustus se recludit arce: tolerat coeli fremitum, solutum aquarum fragorem et nimborum, et post ista omnia qui solebat gaudere consortio hominum socios quodammodo efficitur serpentium ac ferarum, nec expavescit vir iste quod cum eo ferae sint in arca, imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se cognovit humanitas, et jubenti homini obediunt, quia hominem superiori Domino obedire cognoscunt. Ostensum est in Noe quod Adam praeceptum Domini contemnendo perdiderit, et demonstratum est posse homines etiam bestiis dominari, si subdant se obedientiae conditoris. Exspectat et tolerat sanctus iste finem diluvii, nec antequam finiatur causa ferarum arca relinquitur. Tolerat bonus mala et donec in fine etiam corpore separentur, intus manens corde non corpore separatur. Si qua es anima quae cupis possidere virtutem charitatis quae omnia tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum; non metuas procellas et turbines hujus diluvii, non mergeris si ligno portaberis. Novit gubernare qui dignatus est creare: tantum absit virtus charitatis quae omnia tolerat, nulla res ab arce solida te divellat, permane bonus et toleres malos; melius est enim ut intus positus propter bonos toleres malos, quam foris exiens et pereas et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum ferae, id est si sunt tecum in Ecclesia prava docentes, falsa sentientes, haeretici vel schismatici, aut etiam ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare quaerentes, toleretur usque in finem saeculi tanquam finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque ipsam arcam confringere conentur. Non pavescas, finito diluvio illos rapiet inanis et spinosa silva, atque te fertilis suscipiet terra. Post finem saeculi impii rapientur ad tenebras exteriores, ibi erit FLETUS ET STRIDOR dentium, pios suscipiet terra viventium. Nam et ipse sanctus Noe post finem diluvii obtulit sacrificium Deo, sed de animalibus mundis et non de iminundis. Simul enim et munda et etiam immunda animalia in arcam intrare potuerunt; sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt. Sed jam hinc aliquando transeamus ut caetera perscrutare valeamus. Procedat in medium sanctus ille Abraham, et suo nos doceat possidere exemplo virtutem charitatis quae omnia credit; qui non est cunctatus ad unam vocationem relinquere patriam, sedem, domum, familiam. Omnia relinquuntur ut Domino praecipienti pareatur. Exi, inquit Deus, de cognatione tua et de domo tua et veni in terram quamcumque ostendero tibi. Nec apud se cogitavit iste sanctus et dixit, Quo eam? cui me committam? in quam terram vadam? Sed ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat; terram promissam non videt, sed credendo eam firmiter retinet. Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi quam debuit declinavit, quia qui eum ad ignotam terram mittebat, ipse, inquam, qui mittebat, non dimittebat, nec eum ipse fefellit. Redditur merces credenti, ad terram pervenit, dilatatur, multiplicatur, ex paupere efficitur dives, ex ignobili potens, ditatur omnibus bonis et in illo impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis promisit dicens: Si quis dimiserit domum aut agrum aut parentes causa nominis mei, in hac vita centuplum accipiet et in futuro saeculo vitam consequetur aeternam. Cumulatur adhuc hujus fidei merces, et seni promittitur filius. Adest illi virtus charitatis quae omnia credit; audit, exultat, amplius diligit, suscipit filium de conjuge sterili, quam spe pariendi destitutam sterilitas aetasque jam fecerat, atque in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime tenet; sed adhuc eum charitas probat probatumque commendat et quemadmodum nihil Deo praeferat posterius monstrat. Vocat eum Dominus de coelo dicens: Abraham, Abraham, et ille tanquam servus obediens, Ecce adsum, ait, et Dominus, Accipe, inquit, filium tuum illum quem diligis Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum holocaustum in unum montium quem dixero tibi. Neque hac quidem jussione turbatur aut frangitur servus fidelis. Adest enim ei virtus charitatis quae omnia credit. Surgit, domum pergit, asinum stravit, ligna concidit, gladium et ignem sumit, puerum simul adducit et pergit ad locum. Nunc intentus factus Isaac patrem interrogat dicens, Pater, ait, at ille, Quid est, fili? Et filius: Ecce, ait, ignis et ligna, ubi est ovis quam immolaturus es ad holocaustum? Et pater respondit: Deus providebit sibi ovem ad sacrificium, fili. Magnum hoc et grande video sacramentum: aliud Abraham corde gestabat et aliud filio promittebat, sed neque quae promittebat filium fallebant, neque aliqua infirmitas cor ejus a proposito immutaverat. Quid plura? pergit viam, videt locum de longe et statuens pueros suos ibi, eis talia verba profert dicens: Sedete hic cum asino, ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. O sancte Abraham, quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero gerendum sit? Numquid aut te, aut tuos fallis? Non, inquit, sed quod prophetice vel dico vel gero virtus charitatis est in me manens quae omnia credit et facit et dicit. Audio enim eam sine strepitu vocis intus ad cor loquentem et dicentem mihi: Tu quidem licet resurrecturum credens pleno et perfecto voto puerum ducas immolandum, filius tuus in isto Sacrificio non cremabitur, quia resurrectio Dei Filio reservatur. Merito hujus viri fidem Jacobus apostolus commemorans ait: Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam et amicus Dei appellatus est. Amicos ut novimus conjunctio animorum facit. Unde quidam sapiens hujus mundi ait: Velle atque idem nolle ea demum firma amicitia est. Ergo amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit: quemadmodum autem iste sanctus conjunxerit animum Deo, ut ejus amicus appellaretur juvat nosse. Sicut enim Deus Pater unico Filio non pepercit, sic jubente Deo ut immolaretur ei filius quem dederat illi, devoto is corde obtulit eum. Sed quae sequuntur videamus; delectat enim nos adjuvante Domino hujus historiae plenam vobis reddere notionem. Postquam relictis pueris ad locum sacrificii pater cum filio venit, aram constituit, ligna composuit, deponit humana paternae pietatis indicia, induitur sacerdotis devota constantia, educit gladium ut perimat filium. Quid vobis videtur, fratres? Nihil hic sentimus humanum: imo totum cognoscimus divinum; sed et ille filius qui paulo ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia in se fieri sentiebat, et ita patiens invenitur, tanquam jam ille esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; et tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. O et tu, sancte Isaac, indica nobis silentii hujus tam grande secretum. Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre arietem requirebas; nunc autem manibus ligaris, in aram imponeris, ligno quodammodo suspenderis et modo taces? Taceo, inquit. Dic quare, obsecro noverimus. Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram illius gesto qui voluntate ponit animam suam, non necessitate. In hoc tam grandi et mystico sacramento fidei et Abraham sanctus apparuit probatus, et filius in praesenti est liberatus. Si qua es anima quae cupis sequi vestigia fidei patris nostri Abraham, exi de terra tua et cognatione tua: relinque populum tuum, et domum patris tui, id est fideliter renuntia diabolo, pompis ejus et angelis ejus, et sequere viam rectam quae te perducat ad terram in qua ditescas et emineas et efficiaris socius Abrahae. Sed cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quae omnia credit est in te, adhuc tentabit te et probatum coronabit te, expetit a te sacrificium dilecti tui. Quid a te expetit? Quod Abraham illi dictum est: Da mihi unigenitum dilectum tuum. Tibi dicit sapientia, Da mihi, fili, cor tuum, ipse est dilectus unicus; quid metuis offerre cor tuum? Offer sacrificium contritionem cordis Domino Deo tuo, et dic cum propheta, Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Nihil metuas tali sacrificio oblato, et tibi acceptum erit, et quod obtuleris integrum permanebit. Aliam virtutem charitatis quae omnia superat placet nunc inspicere, quam superius plebi Israel et patribus nostris assignasse cognoscimus. Ejus namque virtutis vox est in versu illo prophetico: In te speraverunt patres nostri, speraverunt et liberasti eos. Et ipsi ex Aegypto fugere jubentur, terra eis lac et mel fluens promittitur, per mare Rubrum transeunt, ad heremum veniunt, ducebat eos spes charitatis ut discerent Deum amare gratis. Redditur his merces fidei; non enim potest non reddere qui se dignatur facere debitorem. Post heremum mella e petra fluxerunt; panem coeli manducaverunt; non sunt privati a desiderio suo quod speraverunt, terram etiam promissionis acceperunt. Exurgat anima quae hujus charitatis virtute comprehensa est: effugiat ex Aegypto, id est ex hujus saeculi desiderio, pergat ad mare Rubrum, scilicet Christi baptismum; ideo rubrum quia Christi sanguine purgatum. Persequantur hostes, peccata scilicet cum suo auctore diabolo, tanquam ex Aegypto cum suo rege Pharaone saeviant, sequantur fugientes, quid metuis? Usque ad aquam saevient; ingredieris tu, ingredientur et illi post te, sed aqua retro conversa illis erit in perniciem, tibi proficiet ad salutem. Illos obruet, te abluet, illos damnabit, te liberabit. Post hoc suscipies mel de petra quo famem et sitim tuam saties; Petra enim erat Christus, ex cujus praeceptis tanquam ex fontibus dulcedinis satieris, gustabis etiam panem, illum scilicet qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Gustabis et videbis quoniam suavis est Dominus, et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sperat, per heremum necesse est te transire, id est utaris hoc mundo tanquam non utens, et in hac vita peregrinum te noveris esse, si terram promissionis cupis intrare; haec terra est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium. Ultima virtus charitatis restat quae omnia sustinet, et nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro Domino Jesu Christo convenire novimus, et ideo in ultimo ponitur, quoniam finis legis est Christus. Quanta autem ipse pro nobis sustinuit puto charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud quod Deus homo, quod Verbum caro factum est, quod multa bona fecit, et mala perpessus est, quod mortuos suscitavit, et mortuus est; quod singulari illa patientia pertulit diabolicum tentatorem, discipulum traditorem, quod ipsum Judam priusquam traditorem pertulit furem, et ante experimentum vinculorum, crucis, ac mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras pessimi cordis linguas. Clamaverunt Judaei, Crucifige, Crucifige, et ut rei manerent Judaei, innocens ab eis crucifixus est Filius Dei; ad crucem ducitur, expalmatur qui est palma victoriae, spinis coronatur qui spinas peccatorum nostrorum venit confringere; ligatur qui solvit compeditos; ligno suspenditur qui erigit elisos; aceto potatur fons vitae, disciplina caeditur, salus vulneratur, vita moritur, occiditur ad temous vita a morte, ut in perpetuo a vita occidatur mors. Quid hic Judaei in hac morte Christi? Exultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum regnum timuerunt perdere, regem coeli et terrae non dubitaverunt occidere. Sed nec sicut putaverunt, victores exstiterunt. Si enim vicerunt, regnum quomodo perdiderunt? Quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista namque causa est qua Christus ab eis occisus est. Dixerunt namque apud se principes Judaeorum, ut evangelista narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum abiit; si dimiserimus eum vivere, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum; et Christum occiderunt, et locum et regnum perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Judaei, quod tantum scelus commisistis? Numquid quia Christo Domino, ut decuit, servire noluistis, facti estis mali servi bonorum servorum Christi? Per ipsos conterit contumaciam vestram, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos tribuit scelera in capita vestra. Ipse autem Dominus quem vos interemistis non vos servos, sed liberos esse cupiebat quando dicebat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; vos autem Deum et Dominum regem, et ipsam veram libertatem non solum repudiastis, verum etiam negare cupientes clamastis: Non habemus regem, nisi Caesarem. Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christum occidistis, actum est de vobis potius et nescitis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam: Ego dormivi et somnum coepi, somnum appellans mortem a vobis illatam. Caeterum qualis mors potuit esse triduana, maxime illius qui per eumdem prophetam alio loco dicit: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Ego, inquit, dormivi, ego qui potestatem habeo ponendi animam meam ego dormivi, non quia saevistis, non quia insanistis; ego implevi quod volui, vos in scelere remansistis. Quis exigit tanta de Deo nostro, fratres, pro nostra redemptione et salute, nisi charitas quae nunquam cadit? O charitas quae magnas vires habes, et de coelo Deum deposuisti; o cara sanitas, o sancta et vera charitas quae tanta es in terris, quanta eris in coelis! Quae tantum potes in hac pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa perfecta pace secura? Evigila itaque omnis anima christiana, et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sustinet, Domini tui imitare vestigia. Christus enim, ait apostolus Petrus, pro vobis passus est relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus: et si ille propter te de coelesti sede ad terrena descendit, tu propter te terrena fuge, appete coelestia. Si dulcis est mundus, dulcior est Christus; si amarus est mundus, pro te omnia sustinuit Christus. Via tibi factus est ipse salvator, surge, ambula, habes quo; noli pigrescere; sed forte quaeris quo? Vides enim viam et quaeris quo ducat haec ipsa via? Ad veritatem et ad vitam. Si amas veritatem, si amas vitam, et cupis ad veritatem et ad vitam venire, a via noli errare. Video, inquis, viam et cupio ambulare; sed amara est: Arcta enim via et angusta est quae ducit ad vitam; Christus transivit, et adhuc aspera est? Transierunt senes, transierunt juvenes, transierunt puellae quae viam quam times et horres tritam tibi fecerunt. Ambula ergo viam securus: ambula, quid enim metuis in hac via? Mortem? et mortem times qui ad vitam curris? Bonus es; bene in hac vita curris. Mors tibi janua est quae te repraesentat non quae auferat vitam. Ambula ergo viam, imo ipse qui propter te factus est via, ipse te ducat per se ipsum; ipse est enim via, veritas et vita. Dic ergo tu, o anima fidelis et pia, dic secura, dic et cum propheta veraciter exclama: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: tunc ad te securus perveniam, si usque in finem tuam gratiam non deseram. Haec, fratres dilectissimi, quae a Domino ipsius charitatis dicta sunt sanctitati vestrae, ita haereant sensibus et cordibus vestris, ut eadem ipsa charitas fructum in vobis operis inveniat, non folia laudis.