EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De quarta feria
Migne - Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AuInAuH.DeQuFe 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. De cultura agri Dominici. Juga boum quinque quid significent. Coelesti gratiae et spirituali pluviae praeparandus est ager Ecclesiae, quia imber divinus in proximo est. Operemur, dilectissimi, in isto agro quod nobis creditum est. Nobis enim datum est plantare, rigare, arare, novellare: sed Dei est, incrementum dare. Apostolus Paulus doctor Gentium in fide et veritate, per se ipsum et operando et monendo hanc nos docuit dominicam exercere culturam, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Dei enim sumus cooperarii, Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6, 9); et alibi, Cooperatores mei estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant sicut habetis formam nostram (Philipp. III, 17). In ista itaque, fratres, dominica agricultura, in qua nos Dominus operari praecepit, sic operemur, ut mercedem promissam dono gratiae accipere mereamur. Tempus est, operemur, laboremus. 2. Quinque illa juga boum, quae ille invitatus in Evangelio dum ad coenam venire nollet, probare se velle dixit, et propterea a coena se excusavit (Luc. XIV, 19), quoniam sibi ea, non agriculturae dominicae comparavit; nos ea ipsa quinque juga in agro dominico jungamus, terram durissimam sulcis spiritualibus exaremus, semen verbi Dei projicientes, quascumque spinas malarum cupiditatum invenerimus, evellamus, eradicemus, divino igne succendamus: ut in tali opere laborantes, Domino Deo nostro fiducialiter dicamus: Domine paterfamilias, quoniam te adjuvante fecimus opus quod jussisti, redde mercedem quam promisisti. Quae sunt quinque illa juga boum? Quinque juga boum, quinque sensus corporis sunt: visus in oculis, auditus in auribus, olfactus in naribus, gustus in faucibus, tactus in manibus. Et ista juga sunt: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares, duae manus; et in ipso gustu geminum quiddam invenitur, quando sapor ipse faucibus atque palato judicante discernitur. Ista ergo quinque juga terram versant, quando suis officiis deservientes animum carnemque parant, aut ad uberes fruges, si ros coelestis infuderit, aut ad aridas spinas, si sicca terra remanserit, et eorum opus in posterum subsequetur. CAPUT II. 3. Dominici agri seminatio, exaratio et rigatio. Sed quoniam nos Dominus atque paterfamilias noster passim et sine ulla discretione cujuslibet glebae semen verbi sui jacere praecepit (inducit enim in Evangelio hujus ministri similitudinem, et dicit: Ecce exiit seminans seminare: et dum seminat, aliud cecidit inter spinas, aliud in viam, aliud in petrosa, aliud in terram bonam. Et cum demonstraret quae esset spinosa terra, homines videlicet qui verbum Dei spinis cupiditatum praefocant tantum semen, et non reddunt fructus justitiae; similiter de alia terra petrosa atque conculcata via, suae similitudinis propositae redderet rationem, ad terram bonam pervenit, et ait: Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui cum acceperint verbum Dei, custodiunt illud et faciunt [Matth. XIII, 3, 23]; quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur [Rom. II, 13] ): non ergo nos, dilectissimi, aut timor spinarum, aut saxa petrarum, aut durissima via perterreat; dum tamen seminantes verbum Dei, ad terram bonam tandem aliquando pervenire possimus. Accipe verbum Dei, omnis ager, omnis homo, sive sterilis, sive fecundus: ego spargam, tu vide quomodo accipias; ego erogem, tu vide quales fructus reddas. Melius est enim ut de accepto tu pro te rationem reddas, quam nobis non erogantibus juste dicatur, Serve nequam et piger, tu erogares, ego veniens cum usuris exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Si vero te terram infecundam aut spinosam vel siccam sentis, recurre ad Creatorem tuum. Hoc enim nunc agitur, ut innoveris, ut fecunderis, ut irrigeris ab illo qui posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum, et habitare fecit illic esurientes; et constituerunt civitatem habitationis, et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas et fecerunt fructum frumenti (Psal. CVI, 35-37). Ex qua terra? Ex illa sterili, spinosa, et inaquosa. Et tu, unaquaeque anima quae accedis ad Christum, terra es spinosa et arida. Unde probamus quia talis es? Recole illam sententiam, quam in primis parentibus accepisti, et invenies quid inde traxisti. Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). An respondebis non te esse terram spinosam? Si spinas non haberes, capiti Creatoris tui coronam spineam non imponeres. Quia ergo et tu talis es, spinarum multitudine, id est peccatorum, praegravata es: ideo tibi talis cultura impenditur, propterea crucis ligno exararis, propterea coelesti pluviae praepararis; ut cum fecunda effecta fueris, non gratuleris de tuis, quae nulla sunt, meritis, sed reddens bonos fructus, Christi praedices gratiam. Vis nosse qualis tibi adhibeatur cultura, qualis te desuper perfundat gratia? Ecce agnosce, Christi cruce exararis, quando ejus signo in fronte signaris; ejus sanguine rigaris, quando in morte ipsius baptizaris. Quotquot enim, ait Apostolus, in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). CAPUT III. 4. Quod sanguine Christi rigamur. Quid sit Amen, quod respondent qui sanguinem Christi accipiunt. Multum est quod dictum est, ejus sanguine rigaris. Videamus quomodo per aliquam similitudinem hoc quod diximus probare possimus. Non enim nostris sermonibus, sed documentis divinis fides accommodanda est. Ecce, intendite, dilectissimi, Judas ille malus et falsus discipulus, venalis et venditor, fur et traditor, emptus a Judaeis, ut cum eis mancipium esset diaboli, pretium accipiens de illo qui non habet pretium, venditor sanguinis Christi, ex ipso pretio, ut Scriptura narrat, emit sibi agrum figuli: ut is qui haereditatem integram Christum non habebat in coelo, partem aliquam habere vellet in saeculo. Quam nec ipsam possedit, quia sceleris tanti facti sibimet conscius, collum sibi alligavit, et prostratus in faciem disruptus est medius. Ager tamen ille qui ab eo comparatus est, vocatus est Ager sanguinis (Act. I, 16-19), quoniam ex pretio comparatus est tanti sanguinis. Vendidit discipulus sanguinem magistri, et emit exinde agrum figuli: quid est hoc? Putamus, dilectissimi, vacare hanc actionem in illa venditione vel emptione, vel in ipsa Christi mystica Passione? Comparavit, ait Scriptura, Judas agrum figuli, et vocatus est ager ille, Ager sanguinis. Clamat haec terra quali vel quo pretio fuerit comparata; imo pretium ipsum clamat, sanguis ipse clamat, Abel ille justus ab impio fratre occisus clamat. Namque, dilectissimi, cum haec similitudo passionis Christi et nequitia Judae ac Judaeorum in illis duobus primis monstraretur fratribus, Cain et Abel; posteaquam a majore fratre minor occisus est, ab invido innocens peremptus est, a scelerato pius interfectus est, interrogat Deus Cain, quasi nescius, quasi ignarus, et dicit: Ubi est Abel frater tuus? Quae vox non est ignorantis, sed peccatum ante oculos scelerati ponentis; ut inexcusabilis sit omnis homo qui et admonitus poenitere non vult in malo. Ubi est Abel frater tuus? hoc fuit dicere ei: Agnosce, Cain, non me potuisse latere id quod me putasti posse latere; agnosce quid feceris, de proximo age poenitentiam, ut possis accipere indulgentiam. Verum ille sensu durior, in scelere pertinacior, moribus perversis in anima percussus, respondet Deo dicenti, Ubi est frater tuus? et dicit, Nescio. Numquid ego custos sum fratris mei? Quid dicis, Cain? cui dicis, Nescio? Cum illo loqueris qui omnia videt oculis suis. Quid est quod dicis, Numquid ego custos fratris mei sum? Talia perpetrando repulisti a te in omnibus timorem Dei. Et Dominus illi: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Si enim esses fratris tui custos, ejus non esses interfector. Si agnosceres fraternitatem, tantam non committeres immanitatem. Si timeres meum judicium, in fratrem non committeres parricidium. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et nunc, ait Dominus, maledictus tu a terra: non, maledicta terra, sed, maledictus tu a terra, quae accepit sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. IV, 1-11). Agnosce jam, terra, quoniam sanguine rigata es innocentis, convince vocem negantis, suscipe sanguinem confitentis. Interrogentur et nunc Judas et Judaei, imo in Juda omnes Judaei. Interroget Dominus Judam et dicat ei: Juda, ubi est Christus frater tuus? An forte dicturus es, o male frater, quod Christus tuus non fuit frater? Convincat te prius ipse Dominus quod tuus fuerit frater. Dic nobis, Domine Jesu Christe, utrum Judas fuerit frater tuus. Respondet, Et si fuit, fuit: non enim est quod fuit, et si fuit, fuit: ego enim generaliter de omnibus Patri meo dixi, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ecce, Juda, convictus es quod Christus fuerit frater tuus. Ubi est frater tuus? Responde, dic, sequere, dic quod dixit et ille, Nescio. Numquid ego sum custos fratris mei? Non enim et tu fuisti custos, qui et proditor factus es et venditor. Dic, Numquid sum custos fratris mei? ut respondeatur et tibi, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quid enim dicit omnis homo terra? Primus enim homo de terra. terrenus; et, Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 47 et 48). Quid dicit omnis homo terra, quando accipit sanguinem Christi? Amen dicit. Quid est, Amen? Verum est. Quid est verum? Quia fusus est sanguis Christi. Quo faciente? Discipulo Juda tradente. Amen dicendo, verum clamando dicit hoc omnis homo terra. Ecce, Juda, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Probavimus quia ejus sanguine rigaris. CAPUT IV. 5. Sanguis Christi quomodo accipiendus. Stephanus, Cyprianus, Laurentius, Perpetua et Felicitas. Vide, terra, quomodo accipias hunc sanguinem: quia qui eum bene accipit, accipit benedictionem, qui vero eum male accipit, judicium sibi bibendo acquirit. Hoc figuratum est et in illo agro Judae, de quo dictum est quod esset ager sanguinis: secutum est enim ut diceretur, Fiat villa ejus deserta (Act. I, 20). Si enim ad Judam pertines, si facta ejus imitaris, si sanguinem Christi non cum timore et tremore accipis; eris villa deserta, maledicta, reproba et spinosa. Si autem sanguinem Christi tota cum reverentia percipis, cognosces per illum tua tibi dimitti peccata, quoniam ager ille quem comparavit Judas, figuli dictus est: Habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione aliud quidem vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). O terra tanto rigata sanguine, responde tanto sanguini, non sicut Cain et Judas verba excusationis, sed sicut sancti martyres verba confessionis. Responde sicut respondit beatus Stephanus, qui in isto agro dominico ut bonus colonus plurimum laborando genu fixit, atque de terra petrosa vulneratus, ex ea lapides in suo corpore tanquam in sinu suo collegit; et sudando in opere, terram sancto sanguine rigando centenum fructum ex martyrio Domino praesentavit. Responde sicut respondit Cyprianus, Laurentius, caeterique sancti pueri et puellae, aetas omnis et uterque sexus, qui percipientes sanguinem Christi, testimonium dicentes, et non negantes nomen Christi, pro sanguine quem biberunt, sanguinem suum fundere non dubitaverunt, simulque cum Perpetua et Felicitate in aeternum regnare meruerunt. Hoc in Apocalypsi revelante angelo, Joannes vidit turbam multam quam dinumerare nemo poterat. Hanc requirens quaenam esset, responsum tale accepit: Hi sunt, dictum est, qui laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 9, 14). CAPUT V. 6. Anima sanguine Christi dealbatur et decoratur. Christus in passione a Petro negatus. Jam agnoscis, anima christiana, quemadmodum et tu ex illo sanguine efficiaris candida, ut omnis et corpore et corde pulchra ascendas de fonte Christi consecrata in sanguine. Quid enim manavit ex illo latere crucifixi? Sanguis et aqua: ex sanguine rubor, ex aqua splendor. In istis duobus sacramentis decorantur singulae animae, ex quibus una illa pulchra efficitur sponsa Ecclesia, cui dicitur in Cantico canticorum: Quam speciosa es, soror mea, dilecta mea, quam speciosae sunt genae tuae (Cant. IV, 1, 3)! Et cum ipse eam talem fecerit, ipsamque pulchritudinem ei ipse donaverit, videns eam talem quasi miratus exclamat, atque circumstantes interrogans dicit: Quaenam est haec quae ascendit dealbata? Et illi: Aequitas dilexit te (Id. VIII, 5). Ipsa est regina quae astitit a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10), linguarum diversarum gentium varietate decorata. Audiens haec sponsi sui vocem dicentis, Quaenam est haec quae ascendit dealbata? verecunde etiam ipsa respondere cogitur, et dicit suo sponso: De me interrogas quaenam sim quae ascendi dealbata. Ego sum quam foedam invenisti, pulchramque fecisti: ego sum cujus preces audisti, quando me in Psalmo cantare fecisti, Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Quid ergo miraris pulchritudinem meam, cum scias hanc esse opera tua? Quid interrogas quod ipse fecisti? Vides me dealbatam, tu lotam super nivem fecisti candidam. Ut videas me ascendentem, te cognovi de coelo descendentem, te amavi in cruce pendentem. Humilitas tua facta est exaltatio mea, foeditas tua facta est pulchritudo mea. Nisi enim tu de cruce vulneratus descenderes, ego dealbata de fonte non ascenderem. Vere dictum est quia valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Quo usque se sponsus hic inclinavit, qui tantum amando foedam ut faceret pulchram, usque ad mortis exitum venit? Et Domini, inquit, mortis exitus (Psal. LXVII, 21). Vidimus enim eum, ait propheta, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Quid miraris? amando talis factus est. 7. Hanc tamen amissionem decoris hujus timuit Petrus, quando praenuntianti Domino passionem suam, dixit: Absit a te, Domine; propitius tibi esto, ne fiat istud. Sed ille talia sapientem increpavit, et Apostolum diabolum vocavit dicens: Redi retro, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Aestimavit enim Petrus totam illam divinitatis pulchritudinem absorberi potuisse in corporis humani specie, et nesciebat agi illud magnum sacramentum, quod propterea se illam pulchritudinem quodam modo exspoliaret, ut quam sibi conjungere dignabatur sponsam Ecclesiam, eamdem ipsam pulchritudinem ipse vestiret. Non enim dando perdebat illud quod erogando crescebat. Ille dedit, haec accepit; et ista quod non habuit invenit, et ille dando quod dedit non amisit, quia cum ipsa pulchritudine a mortuis resurrexit. Quid expavescis, Petre, quasi perdiderit Christus illam pulchram vestem, quando eum nudum intendebas in ligno pendentem? Noli expavescere, noli timere, noli negare: tunicam illam divinitatis atque immortalitatis Christus non perdidit in cruce, quia sponsae suae eam consignavit in dote. Vidisti eum, o Petre, non habentem speciem neque decorem, et continuo negasti illum, quem omnibus relictis tuis amasti: et non solum semel, sed stans in atrio sacerdotis ab una ancilla tertio interrogaris, et negas. At ubi te gallo canente convicit praesumptorem, qui praedixerat antea negatorem; respexit te intus in corde, et ut amare fleres (Id. XXVI, 69-75), intus quodam modo tecum tacite loquebatur illa ipsa ejus divinitas, et dicebat tibi: Ubi est, Petre, Si possides amicum, in tentatione posside eum (Eccli. VI, 7)? ubi est, In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis (Id. XXII, 29)? ubi est, Petre, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 38)? et, tecum usque ad mortem (Luc. XXII, 33)? Quam celeriter negasti quasi hominem mortuum, quem antea confessus fueras vivi Dei Filium! Haec dum ille tecum in corde sermocinaretur, respexit divinitas, et flevit humanitas: agnita est dulcedo, et periit amaritudo; suscepta est charitas, et deleta est iniquitas; rediit amor, et fugatus est timor. Ecce subito quem negaverat, quia non habebat speciem neque decorem, agnoscit resurgentem speciosum forma prae filiis hominum, conjunctamque illi videt sponsam, tunicam illam immortalitatis, quam antea Petrus timuerat perituram, indutam videt: cognoscit quod tali sit circumamicta veste, et alloquitur illam ipsam sponsam Petrus, ut servet hujus tunicae dignitatem, et dicit animae humanae, Christus pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Sequere, sponsa, sequere vestigia sponsi tui: nullus te metus revocet a consortio dilecti tui. Ama amantem, quia prius ille amavit non amantem: require requirentem, quia prius ille quaesivit non quaerentem. Require, et dic sponso tuo, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Quam sic dilexisti, pro qua sanguinem fudisti, cujus tabernaculum in sole posuisti (Psal. XVIII, 6); non fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. CAPUT VI. 8. De cavendis haereticis, praesertim Arianis. Ecce dum te quaero ubi pascas, ubi cubes in meridie, meridies Africa est, quae in solis occasu est, et tamen quia ab ortu solis usque ad occasum laudatur nomen tuum (Psal. CXII, 3), et sunt qui te praedicant non caste, quaerentes quae sua sunt, non quae tua sunt, dum te quaero in meridie, id est in Africa; ecce greges sodalium tuorum, scholae pessimae haereticorum, fraus Manichaeorum, nequitiae Pelagianorum, superba congregatio Arianorum, insultant velut opertae, id est, velut incognitae, et dicunt mihi, Quem quaeris? Christum quaeris? Ecce hic est, ecce illic est. Tu autem quia me admonuisti dicens, Si autem dixerint, Ecce hic est, ecce illic est, ne abieris post eos (Matth. XXIV, 23); cum te noverim ubique totum esse, non partes defendere, sed unitatem diligere, facta sum illis incognita et velut operta: et derident me, quia nesciunt te. Et quid magnum, quia ego ab eis sustineo tale opprobrium, cum tu eorum nunc usque contumeliosum sustineas verbum? qui te cum Patre nolunt esse unum, sed dividendo inter Patrem et Filium, inter sponsam et sponsum, magnum incurrunt sacrilegium, magnum suae animae inferunt morbum; quia nec te unius unicum sponsum, nec fidelem atque integrum habere desiderant medicum. Tu autem, anima christiana, quae ascensura es ex sacratissimo fonte, rubore atque decore perfusa, speciosa nimis et candida, serva decorem tuum: agnosce quid fueris et quid eris, vide ne deseras mensam sponsi tui. Ut pulchra permaneas, carnes ejus quotidie manducabis; ut vitam aeternam habeas, sanguinem ejus potabis: vide ne deseras hanc mensam. Plurimos apparatus haereticorum fuge: et si plurima illic pravis disputationibus apponuntur, aut foeda sunt, aut semesa sunt. Non est enim illic quidquam integrum, ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus non est unum. Mensa sponsi tui panem habet integrum, et calicem sanctum: quem panem etsi confractum comminutumque vidimus in passione, integer tamen mansit in illa sua cum Patre individua unitate. De isto pane et de isto calice dicebat ipse Dominus, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita: et calix quem sanctificavero, sanguis meus est, qui pro vobis fundetur in remissionem peccatorum. Superius enim dixerat: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Quod verbum audientes, nec intelligentes discipuli, dixerunt: Durus est hic sermo; quis eum potest audire? Et multi ex hoc verbo scandalizati discesserunt. Cum videret autem Jesus, ait reliquis: Numquid et vos vultis ire? Tunc Petrus, qui sanctae figuram portabat Ecclesiae, respondit pro omnibus: Et ad quem ituri sumus? Verbum vitae habes, et dimittimus te (Joan. VI, 52-69)? Videtis, dilectissimi, quid sit exire, quid sit permanere. Qui exierunt, quia verbum Christi non intellexerunt, non jam discipuli, sed haeretici remanserunt: qui perstiterunt, verbum vitae tenuerunt. Agnoscite, haeretici, exitum vestrum, quia minorem praedicatis Christum nostrum. Et vos cum eo stare noluistis, quia Christum unum esse cum Patre non intellexistis: ideo foras existis, quia verbum vitae reliquistis. Non in vobis manet, qui cum Patre aequalis manet. Audi ipsum, quia simul cum Patre manet. Si quis, inquit, me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 21, 23). Dic mihi, obsecro, haeretice ariane, unam animam tuam simul habitat haec Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Quoniam et Spiritus sanctus habitat in nobis: Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. VI, 19)? An diversas mansiones in corde tuo praeparas Trinitati, ut majorem partem teneat Pater major, minorem Filius minor, inferiorem Spiritus sanctus inferior? Jam ergo non habes unum cor, sed duplum, aut triplum. Non ergo illic habitat Trinitas. Quare? Quia dictum est, Vae duplici corde (Eccli. II, 14)! Insensate, inepte, fatue: ignis, splendor, et calor simul atque inseparabiliter, nec distincte, sed aequaliter habitant unam lucernam, et una Trinitas Deus simul non potest inhabitare animam humanam? Si apud te aequalis unitatis individuae Trinitatis non fuerit digna mansio inventa, respondebitur tibi, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Non enim de lapidibus vivis construis templum Deo, quos rebaptizando praefocas, exhonoras, reprobas, vastas, damnas, exterminas. Nec fundamenta Apostolorum sequeris, cum sint ipsi columnae Dei vivi, super quas fabricavit sapientia domum suam; ut construeretur verum illud templum, in quo erat pietatis magnum sacramentum. De quo templo dicebat Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). In patribus tuis non habes lapidem angularem, quem secundum divinitatem Patri aequalem non credis: nec tecum ex duabus pennis charitatis dilectionem Dei et proximi te habere demonstras; quia nec Deum diligis sicut diligendus est, nec proximum sicut te ipsum. Diliges enim Dominum Deum tuum, dictum est, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Da cor tuum Patri, animam Filio, virtutem Spiritui sancto. Ecce tria Trinitati, ex tribus unum hominem uni Trinitati sacrificium obtulisti, haeresim arianam vicisti; quoniam Dominus Deus tuus non tres dii, sed Dominus unus est. Haec est fabrica sancta, haec est aula vera, in qua sunt oves Christi, non lupi diaboli. CAPUT VII. 9. Hortatur ut ament Ecclesiam et orent pro pace ac liberatione patriae. Cavete, dilectissimi, fraudes haereticorum; oves Christi, timete insidias luporum: videte quia nihil subtractum est utilitati vestrae, in quantum ipse Dominus donavit de annuntiatione verbi Dei. Quid Christus sit et quid Ecclesia, audistis, approbastis, clamastis: sed quare tanta mala patiamur, vel quibus meritis peccatorum in manus tribulantium nos traditi fuerimus, cum ante paucissimos dies loqueremur, simul agnovimus, simul flevimus. Nunc etiam quid accepturi estis, vel quid eritis, adhuc in auribus vestris insonat strepitus nostrae vocis: admonemus vos ut fratres, obsecramus ut patres, hortamur ut filios. Nolite perdere tantum bonum. Amor Christi in cordibus vestris non refrigescat: amor matris hujus circa vos non torpescat; quae vos parturit, quae curam magnam pro salute vestrae animae gerit, quae spem vestram dirigit, quae quotidie redeuntes materno sinu excipit, quae vobis spirituales cibos praeparat, quae ad aeternam saturitatem perducere desiderat. Immaculatos filios Deo Patri vult assignare, quos tanta cura ac sollicitudine dignatur nutrire. Hanc toto corde amate; hanc amando, conservos vestros, fratres vestros, Dei ministros puro amore diligite: atque pro nostra mercede in illo sacratissimo fonte pro nobis orate. Orate pro pace, orate pro liberatione hujus terrae; orate ut misereatur qui juste indignatur. Novelli filii, dum in vestra sancta nativitate pater exsultat, vestris orationibus et fletibus mitigate irascentem, quem sensimus fortiter vindicantem. In summa autem rei, Apostolorum sanctorum verbis utentes, commendamus vos Deo in verbo gratiae ejus, qui potens est custodire in vobis quod ipse donavit (Act. XX, 32). Ipsi gloria cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.