De puella infelici

This is the stable version, checked on 11 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De puella infelici
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

PETRUS LOTICHIUS SECUNDUS

DE PUELLA INFELICI

Abditus arboribus secreto nuper in horto
solus amans virgo dum quereretur, eram.
dum legit hic violas, dum fletibus irrigat illas,
auribus haec hausi tristia verba meis:
ab nimis infidum genus, et crudele virorum,
sic igitur falli digna puella fui?
mater io, si quid post fata novissima sentis,
quae mala, morte tua sola relicta fero?
deseror infelix, alias monitura puellas,
non iuvenum verbis semper inesse fidem.
cui tamen has violas? cui serta miserrima virgo?
an dabis haec illi munus? an ipsa geres?
finge dari, renuit: florum me dedecet usus:
tam cito sic igitur spernor amata diu?
nunc odii fingit causas, nunc perfida dicor,
nunc omnes clamant: culpa puella tua est.
iuro tibi mea lux, nihil te mihi dulcius uno,
nunc etiam, quamvis sim tibi vilis ego.
hactenus, et repetens suspiria lumina tersit.
o numquam vacuo pectore quisquis amat.