De proprio lapsu (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De proprio lapsu
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136



De proprio lapsu

De proprio lapsu (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0485A

De proprio lapsu

136.0481B| 333 1. Beatus homo, qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), cum dixerit prisciloquus quidam; conscientia vero rei semper in poena est, ex modernis dum alter quasi econtra, flatu tamen uno duplisona reboat tibia: beatus et reus qualiter sibi 136.0481C| cohaereant, videre omnimodis nequeo. Attamen ille pavidus, iste in poena esse dum semper asseritur, beatitudine carere uterque illorum utique monstratur. Et revera pavor et poena ad eam respiciunt animi passionem, de qua est dictum: Hi metuunt. Qui metuunt vero, pavent; qui pavent, poena non carent. Beatus ergo quomodo est qui pavet, cum a beatitudine longe sit passio, poenam vero nullam sentiat beatitudo? Videri ergo videor, quod si ante reatum quis sit pavidus, id est sollicitus, ne incidat in reatum, quod eo ipso beatus sit (spe licet, quam re) quo cavet, ne incidat in reatum, neve stans subeat casum, et reus effectus, poenam sibi ipsi adsciscat, corruatque in malum. Quod contrario utique monstratur effectu, cum protinus subditur: Qui vero 136.0481D| mentis est durae, corruet in malum, illud videlicet illud, quo reus effectus, in poena metus semper versatur. Sed quorsum ista? Eo inquam, eo quo tria genera his duabus noverimus sententiis hominum 136.0482B| designata. Unum scilicet eorum, de quorum ille est catalogo, de quo dicitur: Qui vero mentis est durae, corruet in malum. Aliud illorum, unde ille esse dignoscitur, qui ideo est beatus, quod semper est pavidus. Tertium illud, ex cujus numero ille est, de 136.0482C| quo dicitur: Conscientia rei semper in poena est.

2.

Istud genus igitur utinam potius . . . . . relatu, quam proprio . . . . . perspexisse reatu! Quod cum minime procedat poena hujusmodi (utinam momentanea tantum esset)! non est ista, ut illa, cujus respectu poena est ista utique [ supple sed], illa aeterna. Dum enim transgresso illo, qui beatum facit hominem, pavore, mentem qui possidet 334 duram, incidit in illud malum, quo pro immanitate scelerum ita reum se cogitat, ut metu non quidem Dei, sed illorum, quae infligere potens est Dominus, conscientia illius diu noctuque (ut nostra, proh nefas! nunc) versetur [ f., vexetur] continua. Evenit tali cuilibet plerumque, quod illi contingit, de quo est ita prolatum: Impius, cum venerit in profundum 136.0482D| malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3); semper vero [ subaudi evenit] quod Joannes apostolus ait: Qui autem timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18). Et utinam hujusmodi homini illud saltem de 136.0483A| psalmo valuisset aptari, hoc est: Imperfectum meum viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII, 16). Cum enim idem dicat apostolus: Timor non est in charitate (I Joan. IV, 18), dilectione Dei probatur omnino carere, cujus conscientiam amor nunquam illius oblectat, sed poena gehennae indesinenter excruciat. Nunquam itaque Dominum, quamvis irrationabiliter eum metuat, diligit, qui moribus suis illum semper contrarium sentit, ut utique ipse ibi innuit, ubi verbum Dei fore nobis adversarium ait; et morem gerere illi debere, viam dum gerimus vitae, in perpetuum ne . . . . . in carcerem gehennae mittamur, nobis benigne suasit.

3.

Ut enim ex infinitis ista tantum perstringam, quomodo Dominum valet ille, quaeso, diligere, qui 136.0483B| de se illum cognoscit: Quod tetigerit immundus, immundum erit (Num. XIX, 22), dixisse? Qualiter eum valet amare, qui de se audit eum clamare: Homo sacerdos de semine Aaron, qui habuerit maculam, non offeret panes Domino (Exod. XXI, 17); et ille cum his, quae illic subjiciuntur, maculis hostiam compellitur litare Domino, ipso scilicet, quod indigne gestat, officio? Quid vero mirum, si compescitur ab offerendo, cui non permittitur saltem gustare de oblato ipso, ita interdicente omnimodis Domino: Quicunque enim, ait, manducaverit de carne sacrificii, quod est Domini, et immunditia ejus super ipsum est; peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, 20 ). Postremo 335 quomodo Dominum probatur diligere, cui noscitur Dominus etiam auctoritatem 136.0483C| de se loquendi negare: Quare tu, inquiens, enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) De istiusmodi igitur hominum genere non alia mihi occurrit nunc, fateor, consolatio, nisi ista tantummodo: Nescit homo, utrum odio, an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Nam caetera de Dei incomprehensibili misericordia dicta illis autumo solum congruere, quibus dictum proficit absolute; quia omnia delicta exstinguit charitas (I Petr. IV, 8)

4.

Quocirca videtur mihi magis, quod tam benignum Patrem quisquam nostrum laedere toleravit, dolendum, et ejulatu maximo interius praecipue lamentandum, 136.0484A| quam de ejus misericordia desperandum, id est metu gehennae irrecuperabiliter formidandum; cum nullum magis odio habeat ipse peccatum, dum cernit irremissibile, quia et apostaticum solum. Magis quod diabolo cessit, erubescendum, quam ne cum illo damnetur, timendum: quod non abstinuit a carnalibus desideriis (I Pet. II, 11) apostolicis monitis, sed militare contra se daemonicis ea fecit imperiis, triumphare de se insuper miserrimus tribuens illis. Amplius itaque contristetur hujusmodi, quod Redemptorem tam pium offenderit quam vereatur, judicem eum terribilem visurus quod erit: quod corpus et sanguinem ipsius indigne accepit, quam quod in judicium sese illud sumpsisse cognoscat: quod gaudio spiritali paschalem Quinquagesimam 136.0484B| celebrare moestitia de peccatorum contractu ipsius laetitiam interrumpente distulit, quam quod vindictam eorumdem facinorum ipse sibi conflavit: quod usque in finem solemnitatis saltem termino jam non perseveraverit instante: quod finita solemnitate consuetudini non valuit resistere, noxiae ad vomitum reversus nequitiae: quod Pentecosten festivitatem omnibus festiviorem tristissimus celebravit cujus gaudium ipso Pascha celebrius fore quod debuerit, certissime novit, neque negavit: quod non profusis in ipsa potuit gaudiis exsultare, sed profusa moestitudine compulsus est ejulare: super omnia haec quod turpe quid ipso praesentissimo Deo atque cernente nec timuit, nec erubuit loqui, vel legere, quod aut incredulitatis, aut rebellionis 136.0484C| publicae fuit indicium utique. Dicente autem Domino: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Psal. I, 16), quam putamus eum offendi turpibus actis in praesentia majestatis suae patratis, cum de cogitationibus etiam hoc dicatur malis? 336

5.

Et revera levius est per ignorantiam quemlibet decipi a se ipso, quam per superbiam rebellem existere Domino; et tolerabilius fertur injuria quamvis magna non visa, quam modica in praesentia facta; nec aeque pensatur excessus, atque contemptus praemeditatio, et subiti casus necessitas, atque voluntas: relator quod utinam praecavisset istorum, ne scilicet properati reatus angustia in tam 136.0485A| gravi ejus conscientia consisteret, ut cernitur, poena: quod videlicet illi nullo modo contigisset, si pavor, qui beatum efficit hominem, eum antequam caderet possedisset; timor utique ille, qui per charitatem expulsus, introducit illum timorem plerumque, qui castus in saeculum saeculi noscitur permanere. Et revera ipsa nos docet natura, multum interesse inter timorem mali servi, et timorem filii boni atque amorem. Illius enim amor ex timore Domini, istius amor ex patris pendet amore: quod utique non dedocet Dominus ipse: Jam, inquiens, non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 15). Apostolus quoque: Non enim accepistis, ait, spiritum servitutis in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. 136.0485B| VIII, 15). Qui igitur Patrem invocat Dominum, profitetur se liberum esse, non servum. Pudeat ergo illum magis, quam timeat eum offendere, quem praesumit Patrem vocare. Non desperet tamen de reconciliatione, si eum offendit, quanquam illum graviter offenderit. Pater enim est, misericors est, 136.0486A| bonus est; non bonus solum, sed et benignus, majus quod utique est. Ut autem inaestimabilis, ita et omnipotens est Domini clementia. Tantum sui amoris instillare nobis aliquam dignetur (est quod sine intermissione orandum) quae isti defuit pro certo particula: ipsa procul dubio et deserere nos (mala), et locum illorum compensare faciet bona. Est potens quod ipse Dominus praestare, ut non sit jam opus nobis tartarum metuere, sed coelum constantia firma sperare, ut cum Psalmista possimus videlicet clamare: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19); et: Quare tristis es anima mea, quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus 136.0486B| mei et Deus meus (Psal. XLII, 5). Utique vultum, id est carnem nostram induit, qui est doctor et dominus protector noster Jesus Christus, qui cum genitore Deo et consolatore fidelium Spiritu sancto est unus inseparabiliter benedictus per saecula Dominus. Amen.